Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
IMMIENSITAS DEI, est essentialis Dei proprietas, per quam divina essentia nullo loco finiri, circumscribi & terminari, sed ubique omnia & singula loca in mundo & extra mundum penetrat & replere omnibusque rebus praesens esse significatur. Psal 139. v. 7. Quo irem a spiritu tuo? aut quo a facie tua fugerem? &c. Jesa. 66. v 1. Sic ait Iehova, coelum ipsum solium meum est, & terra scabellum pedum meorum: ubinam esset domus quam aedificaretis mihi? & ubinam locus quieti meae? Jerem. 23. vers. 23. An Deus e propinquo sum ego? dictum Iehovae; ac non Deus e longinquo? Actor. 7. 49. Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum. Quam aedens aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis est locus requietis mea Et 17. 27. Vt quaererent Dominum, si forte palpando eum invenirent quamquam profecto non longe abest ab unoquoque nostrum
Quemadmodum aeternitate Dei excluditur tempus: ita immensitate Dei excluditur locus: quia ut aeternitati tempus; ita ubique praesentia locus opponitur. Loci appellatione non intelligimus tantum pacium corporale & physicum, sed etiam spirituale & supernatura re, ubicunque id est, non solum actu, sive in coelis usque ad supremum, sive in terris ad centrum usque: sed etiam δυμαμει, & ideo etiam ultra supremum coelum. Non minus enim supra coelum supremum locus est, quam in coelo & sub coelo. Commentum humanum est, supra coelum nen esse locum: item coelum non esse in loco. Locus autem vel circum. scriptivus est vel desinitivus. Iam Deus non est in loco circumscriptivo, ut corporea, quae capiuntur a loco suo corporeo, divisibili per parte suas quantas & divisibiles: nec in loco definitivo, ut sunt formae in telligentes, id est, Angeli & animae humanae, quia licet locus formarum intelligentium non sit corporeus, & quoad nos circumscriptus, tamen in se definitus est, ita ut forma una intelligens non possit duos locos simul definire, id est, in duobus locis simul operari¬
Axtomata de immensitate Dei. I. Causa ubiquepraesentiae & ubiquitatis solam atque unica est est sentiae immensitas & infinitas. Quicquid igitur ubique est, ideo ubiqui st; quia est immensae & infinitae essentiae: nec quicquam ubique est aut dici potest esse, nisi sit immensum
Hoc tenendum contra Ubiquitarios contendentes, corpus Christ. esse ubique. At nequaquam illud ubique est: quia non est essentiae immense & infinitae.
II. Nulla res creata est ubique, ne quidem humana Christi natura, ut dictum, sed sola essentia divina, ut sequentia argumenta evim cunt: I. Quia id testatur Scriptura Jerem. 23. 24. An non coelos & terram ego impleo, dictum Iehovae.
2. Quia essentia divina sola est immensa & infinita; 3. Quia impossibile est plura esse infinita quam unum: alioquin unum ab altero finiretur, atque ita nullum esset infinitum, ac per consequens, nullus esset Deus
. Quia Deus hoc ipso attributo se discernit a creaturis, Jesa. 66. 1, 2. Sic ait Iehova, coelum ipsum solium meum est, & terra scabellum pedum meorum: ubinam esset domus quam aedificaretis mihii & ubinam locus quieti meae? Atqui omnia ista fecit manus mea, & peream exsistunt omnia ista, dictum Iehovae.
5. Quia Christus hoc attributo suam Deitatem demonstravit: & Patres orthodoxi ex eodem attributo probarunt Deitatem Christi, ut Iustinus Martyr in expositione fidei de recta confessione, ubi ait de Christo: κ το μοι νοει τὸ τ δικο εοσυνης ηλιον, πασι υε ἐπισης κατ Eσι¬ ἄν, ατε δη θεόνονζα παρσν αι, hoc est, Simili modo mihi in animo tuo considera justitiae solem, universis quidem ex aequo substatia, ut qui Deus sit praesto esse. Tertull. in lib. de Ttinitate: Si homo tantummodo Chritus, quomodo adest ubique invocatus, cum haec hominis natura non sit, sed Dei, ut adesse omni loco possit:
6. Quia eodem argumento Patres orthodoxi probarunt dua, esse distinctas in Christo naturas, Deitatem & humanitatem, adver sus eos qui naturas confundebant: ut Augustin. epist. 57. quae est ad Dardanum, ait: Una persona Deus & homo est, & atrumque est unus Christus Iesus, ubique per id quod Deus est: in coelo autem per id quod homo. Vigilius lib. 4. adversus Eutychen: Diversum autem, & longi dissimile, circumscribi loco & esse ubique. Et quia verbum ubique est Caro autem ejus ubique non est, apparet unum eundemque Christum utriusque esse naturae,? & esse quidem ubique secundum naturam diuvinitatis suae, & loco contineri secundum naturam humanitatis suae. Ibidem, Christus circumscribitur loco per naturam carnis suae, & loconon capitur per naturam diuvinitatis suae. Damascenus libr. 3. orthodoxae fidei cap. 3. Quomodo vero una natura contrariarum substancialium susceptiva differentiarum fuerit? Quomodo enim possibile est eandem naturam secundum idem creatam esse & increatam, mortalem & immortalem circumscriptam & incircumscriptam? Augustin. tract. 91. in Johannem: Homo secundum corpus in loco est & de loco migrat: & cum ad alium locum venit, in eo loco unde venit, non est: Deus autem implet omnia: Et tract. 78. in Johan. Ibat per ia quod homo erat, manebat per id quod Deus: ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. 7. Quia Spiritus Sancti Deitas ex eodem attributo probatur. Ps. 139. 7. Quo irem a Spiritu tuo? Sap. 1. v. 7. Spiritus Domini implet orbem terrarum, &c. Sic Orthodoxi Patres veteris Ecclesiae; ut Dydimus Alexandrin. de Spiritu Sancto lib. 1. c. 1. Ipse Spiritus Sanctus si una de creaturis esset, tantum circumscriptam haberet substantiam sicut universa quae facta sunt. Nam etsi non circumscribuntur loco invisibiles creaturae: tamen proprietate substantia finiuntur. Spiritus autem Sanctus cum in pluribus sit, non habet substantiam cit cumscriptam,
8. Quia testantur etiam sancti Patres, soli Deo competere ut sit, ubique. Athanas. in lib. quaest. ad Antiochum, 26. quaest. Solius Dei est in duobus locis, & in toto mundo eodem momento inveniri. August lib. 22 de civitate Dei, cap. 29. Deus totus in coelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla creatura corporalis potest. Et de fide ad Petrum cap. 3. Solius Trinitatis proprium ist, quia non est corpus, ut ubique sit tota & per spatia locorum non divisa. Idem Augustin. de ciuitate Dei: Hoc est Deum esse, quod simut ubique totum esse.
Haectinus secundum axioma: sequitur tertium. III. Deus est ubique. PRIMo tota sua indiuiduaque essentia, sed ita ut essentia divina non sit multiplicata, alibi alia exsistens; nec sit ubique per magnitudinem molis, nec per rarefactionem & extensionem aut di.isionem, hoc est, extensa aut divisa alibi alia sui parte exsistens, nec in dimidio mundi dimidia: sed ut tota & una sit in seipsa, pota & una in omnibus & singulis locis & rebus, atque adeo ut sit tota intra omnia & tota extra omnia: nusquam inclusa aut exclusa: omnia continens, a nullo contenta: nec propterea immista est rebus aut a rerum sordibus inquinata. Deus est ubique essentia sua, non ut accidens in subjecto, sed ut principium & causa universalis efficiens & conservans adest rei quam efficit. Proinde in eo ipso quod dicitur Deus ubique diffusus, carnali resistendum est cogitationi, & mens a corporis sensibus avocanda, &c. Vide reliqua epistolam 57. Augustini, quae est ad Dardanum. Deus igitur est totus ubique & totus in unoquoque: & totus εφ ἐκυτο. hoc est, m seipso, ut loquitur Iustinus Martyr in libro Responsionum ad Orthodoxos, quaest. 143. Id sic declarat Augustinus epistolam 57. quae est ad Dardanum: Deus est ubique totus in seipso Quomodo ubique si in seipso? ubique, quia nusquam est absens. In seipso autem, quia non continetur ab eis, quibus est praesens, tanquam sint tis esse non possit. SECUNDo est Deus ubique praesentia, quatenus omnia sunt nuda, ab aeterno in aeternum, coram oculis ejus. TERTIO est Deus ubique virtute & potentii sua, quia illa universum hoc & perfectum est & afficitur, sic tamen ut nec perficiendo virtus illa Dei, debilitetur, est enim immensa & infinita, nunquam & nusquam deficiens: nec afficiendo patiatur: est enim Deus ὑπρρασιος δμναμις, sut peressentialis potestas, tum comprehendens superficies omnium, & setota penetrans profunda rerum. Versus est antiquus, Enter, praesentor, Deus hic & ubique potenter
IV. Deus est ubique non locali seu circumscriptivo; nec definitivo; sed repletivo essendi modo: quia nec localiter capi, nec proprietate substantiae aut operatione definiri potest, sed incommunicabili proprietate essentiae suae, & virtute atque operatione immen sus & incircumscriptus est. Deus est ἐλας δλον simplicissimum, ideo ubicunque est, totus est: totus in coelo, totus in terra: totus in qualibet parte mundi. Similitudo quaedam est in anima humana quae tota est in toto corpore & in qualibet parte tota. Dure Scholastici dixerunt: Deum in omni loco esse repletive, quod videlicet loca omnia repleat propter immensitatem essentiae suae, nec ullo spatio definia tur aut terminetur, dans omni loco ut sit; non autem sicut corpus quod locum suum replet, quatenus impedit ne in loco, a quo capitur locetur aliud corpus. Recte ille Philosophus dixit: Deum esse sphaeram, cujus centrum sit ubique, ωριφιρεια seu circumferentia nusquam. Ita Chrysost. in Coloss. 2. homil. quinta: Nusquam est Deus & ubique est, &c. Non est enim in loco, neque locus est ullus in quo est Nusquam est, quatenus a nullo continetur: & ubique est, quatenus omnia continet.
Si Deus est & habitat in coelis: non est igitur ubique: Prius est verum, ut dicitur Psal. 103. 19. Iehova in coelis stabilivit solium suum. Et 115. 3. Deus noster in ipsis coelis est: Matth. 6. v. 9. Pater noster quies in coelis. Ergo & posterius verum est
RESP. Primo est sophisma falsorum oppositorumm, quia opponuntur, quae non pugnant. Deus enim est ubique ratione essentiae, qui non magis est in coelo, quam in terra, aut alibi. In coelo autem esse & habitare dicitur, respectu amplioris gloriae & majestatis, operationis & gratiae: quia in coelo excellentius suam coram beatis Angelis & electis hominibus patefacit & exserit potentiam, sapientiam, bonitatem, gratiae & donorum communicationem, quam in alijs mundi partibus. Hoc illustrari potest similitudine animae. Nam anima quae est tota in toto corpore & tota in qualibet corporis parte, quoad essentiam, quam non magis est in corde vel cerebro, quam in pedibus; ex aequo enim quod ad essentia attinet est in singulis corporis humani partibus: in capite tamen praecipue esse dicitur, quoad effectus quos excellentiores & praestantiores edit in capite, quam in relique corpore. Nam per totum quidem corpus diffundit vim sentiendi: atin capite efficit vim audiendi, videndi, odorandij gustandi: imo & loquendi, cogitandi, reminiscendi, intelligendi, quas vires in aliis membris non exserit.
Secundo. Quod ad probationem assumti attinet, allegatur primversus 19. Psal. 103. sed detruncatur: nam integer ita habet: Iehovi in coelis stabilivit solium suum & regnum ipsius omnibus praesidet Unde liquet, Deum non includi coelo, sed describi dominatum ejus uniue rsalem in coelo & in terra¬
Deinde allegatur exordium Orationis Dominicae, quo non significatur, Deum coelo tanquam carcere vel circulo concludi, extra quem non sit: sed docetur, in coelo illustrissime & perfectissime, quantum quidem rerum creatarum natura ferre potest, Dei gloriam & majestatem apparere & splendere
INSTANTIA. Si Deus habitat in coelo, ergo continetur a coelo, & coelum est praestabilius Deo: nam id quod inhabitat a domicilio comprehenditur, & id quod indigentius est a praestabiliori continetur. Ita Graeci Philosophi contra Christianos instabant.
Respondet Iustinus Martyr in confutatione Graecarum responsionum ad quaestiones Christianas: σίκον κῆ θρόνον λόγομδ γ θεο τ ἐρα¬ vον, εχ ως φ ζεκ τοτο ωρος οικησιν ἡ σπωρος καθεοραν χρηζοντος, ἀπιριχρα¬ σικ κι ἀνενδεος παντελης θπαρχεντος, αλλ ἵνα μη ωρος το μιγεθος της ἄντοῦ χσοθάτεως, και το ἀρθαρτον τῆς κσικς αυτο ἀφοραγτες, θεόν τῶτον, η ἰσοτημον θεγ χολαζαυθ, δα τοτο ὀναμαζουδυ σίκον κι θρονον το θε8. ταυ¬ τακς ταισ ὀνομασις, πεισης τ ωρος τ θεόν κατ κσιαν α κγρασ γ κσίας ωρο¬ σηγοριας κοινονιας αυτον χωριζοντες, ωσσερ γο ο οικος κι ὀ θρονος, υσερoς εσι το θεο, ως θυηηος το αγρονητον. hoc est: Domum & thronum Dei, coelum esse dicimus, non quasi Deus illo ad habitationem & sedem indigeat, qui omnino incircumscriptus & nullius rei indigens est: verum, ne ad illius subsistentiae amplitudinem, & substantiae incorrus ptibilitatem respicientes, Deum ipsum aut dignitate honoreque Deo parem esse suspicaremur, propterea Dei habitaculum & thronum dicimus: ab omni ipsum hujusmodi verbis, tum substantiae cum Deo, tum substantiae appellationis communione excludentes. Nam sicuti domicilium & thronus posteriora eo sunt; qui ea efficit, sic & coelum posterius Deo est, ut genitum ingenito: Clemens Alexandrinus Stromat. lib. 2. ait: κόν δ κραγός θρονος ἀυτοῦ λογιται, κο Xτωριεχεται
OEIECTIOII. Si Deus non est cum impiis, non est igitur ubique. Primum est: ut dicitur Num. 14. 42. Nolite ascendere: non enim est Deus vobiscum.
Ergo & secundum. RESPON. I. Elenchus committitur falsorum oppositorum quia non opponuntur haec καγ ἐαυο, sed κατ ἀλλο καλo. Deus enim ubique adest, ac proinde etiam impiis, videlicet sua essentia, dans illis ut sint & eos conservans quamdiu visum est conservare: & iisdem impiis non adest, nimirum gratia, propitio favore, Spiritu sanctificationis, efficacitate salvifica, voluntate largiendi bona optata.
II. Quod ad probationem assumti attinet, allegatur versus A2: Num 14. At contextus ibi indicat, Mosen non ἀοιώς negare, Deum esse cum Israelitis, sed καζακ, nempe quod attinet voluntatem concedendi Israelitis victoria optatam contra Hamalelitas & Cananaeos
Non igitur in impiis. RESP. Peccatur mutatione quaestionis seu status controversiae Nam probandum erat, Deum non esse cum impiis: at in hac instantia probatur, Deum non hubitare in impiis, sed tantum in piis, in quibus dicitur habitate, tanquam in templo suo & domicilio, in quo gratio¬ Se regnat & dominatur, corda eorum Spiritu suo sibi obsequentia reddens. At in impiis habitat Satanas, qui in illis regnum & dominium obtinet & eos ad obsequia suarum cupiditatum impellit. Est Deus ubique secundum naturam suam in natura: at secundum gratiam in Ecclesia sua.
OBIECTIOIII. Si Deus ab hominibus discedit, & ad eos redit, non est igitur ubique Antecedens est verum: Ergo & consequens. Antecedens patet ex his dictis Psal. 10. 1. Quare Iehova absistis in longinquo? Sic Deus dicitur recessisse a Saule, Psal. 6. 5. Revertere Iehyva, expedi animam meam.
RESP. Dicitur καν ανθρωποπαδειαν, Deum ab hominibus discedo re & ad eos redirei non mutatione loci neque essentia, sed declaratio ne vel misericordiae, vel justitiae: Nam primum recedere Deus dicitur) tum a sanctis, tum ab impiis, sed diversimode. A sanctis recedit, cum gratiae suae sensum illis subtrahit propter peccata, vel auxilium & liperationem in morbis, rebusque aliis adversis denegare videtur. Ab impiis vero discedit, quum eorum non dignatur misereri, sed ipsos inlurat & in exitiuni praecipites ire sinit: imo & cum data beneficia aufert, quomodo dicitur gloria Domini a templo recessisse Ezech. 11 Rediro autem dicitur ad sanctos interne vel externe. Interne cum ipsis restituit internum sensum gratiae salvantis, & laetitiam salutis, & in illis pergit operari fidem & resipiscentiam. Externe vero cum iterum per effecta externa praesentiam suam declarat, protegens & eruens eos e periculis, morbis, paupertatis incommodis, aliisque difficultatibus
Ratum ergo & firmum maneat, Deum esse ubique praesentem. Secundo dictum fuit; Solius essentiae divinae proprium esse, ut sit ut bique. Contra pugnant quidam, & sic objiciunt.
Corpus Christi est ubique Ergo ubique esse non est solius essentiae divinae Antecedens probare conantur tum ex Scripturarum quibusdam locis: tum ratiunculis
LOCVSI. Christus dicit Matth. 18. v. 20. Ubicunque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Ergo corpus Christi est ubique RESPON. I. Ut absit omnis ambiguitas conclusio sic intelligitur: Corpus Christi, nimirum sua essentia seu substantia, est ubique, hoc est, implet omnia loca, omnes cantharos cerevisiarios, omnia arborum folia, etiam funes, etiam cloacas, ut quidam non dubitarunt loqui indecentera
II. Medium concludendi est alienum a quaestione, imo nullum Conclusio enim loquitur de corpore Christi: testimonium allegatum de persona Christi, quam credimus in medio eorum qui ubivis sunt in nomine ipsius congregati, ac proinde ubique esse. Porro Christum non loqui de corporis sul praesentia primo contextus ostendit: Nam Christus tum non erat corpore suo in medio aliorum piorum qui Hierosolymis; Bethaniae & alibi in nomine ipsius coacti erant; sed erat in Galilaea, ut liquet ex capitis 1o: initio. Ergo aut non est decorporis praesentia hoc dictum Christi intelligendum; aut est falsum & sensibus ipsis repugnans: Nam si de corpore Dominus loquutus esset, falsitatis illum oculi discipulorum arguissent, qui eum secum dum taxat esse videbant, non cum Maria matre ipsius & aliis piis alibi
Deinde Patres orthodoxi hoc dictum de praesentia Deitatis Christi accipiunt, non corporis, imo ex eo probat, Christum non esse tantum hominem, sed etiam Deum. Sic enim ait Origenes in Matthaeum. ractatu 33. sub initium: Qui enim dicit discipulis suis: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo & ego sum in medio eorum: Etqui in medio etiam nescientium consistit, unigenitus Dei est, Deus ver bum & sapientia & justitia & veritas, qui non est corporeo ambitu circumclusus, secundum hanc diuvinitatis suae naturam non peregrinatur, sed peregrinatur secundum dispensationem corporis quod suscepit. Rursus in eodem tractatu: Nec est homo, qui est, ubicunque duo vel tres in ejus nomine fuerint congregati. Sic Cyrillus libr. 9. in Joh. cap 21. Credere autem oportet fideles, quamvis a nobis corpore absit, virtute tamen sua omnia & nos gubernare, adesseque semper omnibus. qui eum diligunt, & propterea dicebat: Amen, amen dico vobis, ubicunque sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
LOCVSII. Matth. 28. 20. dicit Christus: Ecce, ego vobiscum sum omnibus. diebus usque ad consummationem seculi:
Ergo corpus Christi est ubique. RESP. Peccatur allegatione impertinentis testimonij: Nam conclusio loquitur de corpore Christi: Ad testimonium adductum de, persona, quam firmissime credimus esse ubique. Porro non loqui Christum de corporis sui praesentia, primo ex contextu liquet: quia verba haec Christi continent promissionem, quam consolatur discipulos suos, in coelum adscensurus & corpus suum ab illis ablaturus, ne putarent se deseri, si corpore ab illis abiret: sed scirent, licet corpordiscederet, manere tamen ipsum cum illis Deitate, Spiritu, virtute, efficacia & majestate sua. Secundo Patres orthodoxi haec Christi verba de Deitatis praesentia sunt interpretati: quin etiam ex illis probarunt, Christum non esse tantum hominem: sed etiam verum Deum. Sicenim Origenes in Matthaeum tract. 33. Neque Christiis ut homo nobiscum semper est usque ad consummationem seculi. Sic Augustin. tract. 50 in Johan: Non me semper habebitis, loquebatur de praesentia corporis: tam secundum majestate suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem & invisibilem gratiam impletur quod ab eo dictum est. Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi: Rursus in eodem Tfactatu: Sed queniam verum est quod ait: Ecce, ego vobiscum sum, usque ad consummationem seculi & abijt, & hic est, & rediit, & nos non deseruit: corpus enim suum intulit. coelo, majestatem non abstulit mundo. Sic Cyrill. lib. 6. in Joh. ca. 14. Sed diligenter hic animadvertendum, quod etsi corporis sui praesentiam hinc subtraxerit, majestate tamen diuvinitatis semper adest, sicut ipse a discipulis abiturus poflicetur: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi.
LOCVSIII. Paulus ait Ephes. 4. 10. Adscendit longe supra omnes coelos, ut impleret omnia. Ergo cerpus Christi est ubique.
RESP. Primo evertitur hoc dicto ubiquitas corporis Christi: Nam si adscendit longe supra omnes coelos: Non mansit igitur corpore infra coelos in terra. Deinde si adscendit in coelum ut corporo esset, ubique, ergo ante adscensionem non erat corpore ubique Quid igitur het illis, qui contendunt, unionem hypostaticam solva nisi corpus Christi statuatur ubique? Tertio, hoc dictum impertinenter citatur: Nam conclusio loquitur de corpore: At dictum hoc de persona, quam toto pecture credimus, implere omnia. Quarte tavenda est deceptio ex amphibolia in verbis ut impleret omnia. Ni enim sensit Paulus, Christum omnia loca implere carne sua & ossibus suis: sed gratiis & donis Spiritus Sancti, quibus cumulavit omnia Ecclesiae membra, ut ita in idem nos quasi aedificium seu corpus, cujus ipse basis & caput sit, coagmentaret.
Hanc genuinam esse Apostoli sententia ex contextu liquet. Nam Apostolus hortatur omnes fideles ad mutuam in Domino consensionem: argumento vero hortationis hoc utitur, quia omnes sunt: unum corpus, licet diversae sint & distinctae Spiritus Sancti gratiae quas Pater cuique membro confert pro mensura doni Christi. Iam quod unicuique nostrum data sit gratia pro mensura doni Christi, probat testimonio Psal. 68. ver. 10. Quum ascendisset in sublime, captivam duxit captivitatem, & dona dedit hominibus. Hoc testimonium declarat, & pro eodem sumit, Adscendit in sublime, & adscendit longe supra omnes coelos: Item, dedit dona hominibus, &, implevit omnia. Ergo Christus implevit omnia, dando dona hominibus. dando unicuique gratiam pro mensura quam voluit: aliam gratiam & uberiorem Apostolis, aliam Prophetis, aliam Evangelistis, aliam Pastoribus, aliam Doctoribus: & quidem ad coagmentationem sanctorum, ad opus ministerij, ad aedificationem corporis Christi. Secundo liquet id ex harmonia cum alijs locis: sic enim dicitur Johan. 2.16. Ex plenitudine ipsius omnes accepimus, & gratiam progratia, & 7. v. 38, 39. Qui credit in me sicut dixit Scriptura: flumina aquaevivae ex ventre ipsius fluent. Hoc autem dixit de Spiritu illo quen accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus Sanctus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Actor. 2. v. 4. Repleti sut omnes Spiritu Sancto. Ergo adscendit Christus in coelum, ut gratiis & donis Spiritus Sancti omnia Ecclesiae membra impleret. Tertio constat hoc ex ipsiusmet Doctoris Lutheri Scholio, quod VersioniBibliorum Germanicae adscripsit huic Pauli loco: Esuff oasjer asset erfullet) bas ist) vast er alles in assen bingen mircre,/ vuno obn ibiu nichro gethanigerebti noch gebacht iverbe
LOCVSII Matth. 26. v. 26, dicit Christus: Hoc est corpus meum: Ergo corpus Christi est ubique. RESPON. Primo peccatur allegatione impertinentis testimonij Nam Christus non dicit, corpus suum esse ubique, nec in verbis ejus ullum est medium, cujus vi id concludatur Secundo testimonium alatum apud ipsosmet Ubiquitarios est ambiguum, dum alij per pronomen Hoc intelligunt panem, ut Lutherus, alij invisibile corpuin pane latens, ut Concordistae. Tertio, hoc dictum ubiquitatem corporis evertit: Nam Panis in Coena Domini est corpus Christi quod pro nobis traditur; At non est pro nobis traditum corpus, quod erat ibique, sed quod in horto erat cum comprehenderetur, in aedibus Pontificis, in palatio Pilati, in regia Herodis cum accusaretur, quo- pendebat in cruce, quod jacebat in sepulero, & quod resuscitatum non mansit in sepulcro. Quarto, si corpus Christi est ubique, quia panis est corpus Christi: sequetur Christi corpus, cum ista verba a DoMINO pronunciarentur, fuisse ubique. Atqui non fuit ubique, sed assidebat mensae inter discipulos, ut sacra historia testatur. Ergo ex his verbis colligi nequit, corpus Christi esse ubique. Sic ressonsum est ad probationes ubiquitatis corporis Christi.
RESP. Syllogismus integer esset, praemissa hac propositione Corpus quod fuit transfiguratum, est ubique At haec propositio est falsa: Nam corpus Christi transfiguratum non fuit ubique, sed mansit in uno loco visibile, quemadmodum contextus apud Matthaeum testatur, quod transfiguratus fuerit coram is, & splenduerit facies ejus ut Sol; item quod conspecti sint eis Moes & Elias, cum eo colloquentes: quod post vocem de coelo delapsam viderint Jesum solum. Imo Petrus testatur epistolam secunda, capite 1. v. 18. se tunc cum transfiguratus esset Christus, fuisse una cum eo IN MONTE IILOSANCTO
Ergo Christi corpus est ubique: RESP. Propositio major est falsa: Nam ea data sequeretur, omni¬ um servorum Christi corpora esse ubique, quia illorum neminent non vimus secundum carnem, ut Paulus diserte hoc ipso versu16. ait. Deinde neminem amplius nosse secundum carnem, non est, non agnoscere amplius proprietates essentiales corporis: sed est nihil seipsum & caetera humana omnia facere, non glorio lam aliquam, non commoda ulla captare ex rebus carnalibus: in hoc mundo jam non versari, ut cum hominibus homines solent, qui in rebus carnalibus & mundanis sese fatigant: & sibi in rebus inanibus placent: neminem Chriti servum censere ex carnali excellentia. Ideo etiam quae de Christo Paulus dicit, recte intelligeda: nempe, Quod si etiam novimus Christum secundum carnem, nunc tamen non amplius novimus, hoc est etiamsi Christum ad tempus versatum in his terris agnoverimus in lis quae spectant ad conditionem praesentis vitae: nunc tamen alio modo cognoscendus est: nempe ut is, qui plane coelestis est & gloriosus, ac proinde nihil carnale, nihil mundanum de ipso cogitandum. Ac vitanda est homonymia in assumtione in voce carnis, per quam Paulus non intelligit ipsam corporis substantiam, sed externam speciem: neque dicit: non amplius cognosci a nobis carnem in Christo, sed secundum eam Christum cognosci negat, hoc est, Christus non agnoscitur nunc a nobis carnaliter, sed spiritualiter, quia nonnisi in consideratione & communicatione ejus spirituali acquiescimus.
Ergo corpus Christi est ubique RESP. Primo propositio est falsa. Secundo cavenda est deceptioex amphibolia in assumtione. Nam in Christo habitare omnem plenitudinem Deitatis corporaliter, nihil est aliud, quam Christum esse verum & perfectum Deum naturaliter seu essentialiter: in Christo esse perfectam Deitatis essentiam: Deum in Christo se nobis plene atque in solidum exhibere: ac proinde non esse quaerendam alibi verae cognitionis & salutis nostrae partem ullam. Tertio peccatur fallacia secundum non causam ut causam: nam nequaquam est causa ubiquitatis corporis Christi, quia in Christo sit perfecta & tota Deitatis essentia.
IV. Quod corpus simul est in coelo & in terra, id est ubique: Christi corpus simul est in coelo & in terra: Ergo est ubique Assumtio probatur ex Johan. 3. v. 13. Nullus adscendit in coelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est coelo. Et ex Actor. 7. 15, 56. & cap. 9. vers. 7 & cap. 18 9. & cap. 22. 14, 17, 18. Ubi dicitur Christus apparuisse & vijus Stephano & Paulo.
RESP. Primo assumtio est falsa. Secundo in ejus probatione pec- catur allegatione impertinentium testimoniorum. Nam assumtioloquitur de corpore Christi: testimonia autem adducta de personae. Christi. Quis autem vere fidelium concedet, omnia quaecunque in Scriptura dicuntur in concreto de persona Christi, eadem etiam in abstracto intelligenda de corpore Christi? Tertio in dicto, Joh. 3. ver. 13 cavenda est deceptio ex amphibolia. Sensus enim ejus est, Nemo mysteria coelestia penitus recognoscit & ea tanquam in numerato singula habet, nisi qui ea de coelo allata exposuit: qui est in coelo. q. d. cui praesentissima est rerum omnium coelestium divinorumque, mysteriorum scientia plane divina, ut qui in terra agens versaretur it coelis cognosceret. Quarto quod attinet testimonia ex capite septimo, nono, decimo octavo & vicesimosecundo Actorum Apostolicorum, ea nihil ad rhombum. Nam non testantur, Christi corpus eo dem tempore simul in coelo & in terra fuisse, quod tamen erat probandum. Sed Stephanus plenus Spiritu Sancto, intentis in coelum oculis vidit gloriam Dei, & Iesum adstantem ad dexteram Dei: Et ait; Ecce conspicio coelos apertos, & Filium illum hominis adstantem id dexteram Dei, Actor. 7. vers. 55, 56. Ergo Stephanus vidit Christum, non corpore exsistentem in terra, sed adstantem ad dexteram Dei in coelis, quos apertos conspiciebat. Paulo autem Christus est, visus vel per lucem de coelo repente ei fulguris instar circumfusam, Actor. 9. 3 & cap. 22. 14. 27. vel δ δραματος, per visionem nocturnam, Act. 18. 9. vel ἐν εκςασει, cum raptus extra seipsum vidit, Act 22. 17, 18. Inde perspicuum est, nullum istorum locorum ad quaestionem proposita pertinere. Quinto laedunt ipsos adversarios: nam si corpus Christi post adscensionem est Stephano & Paulo visum; Ergo non est invisihiliter ubique,
V. Dextra Dei est ubique Corpus Christi sedet ad dexteram Dei. Ergo corpus Christi est ubique RESP. Conclusio est ἀτυμπιρασος; quia hic paralogismus quatuor terininis constat: primus est, dextera Dei; 2, est ubique. 3. Corpus Christi. 4. Sedet ad dexteram Dei.
REPLICANT adversarij, non esse quatuor terminos, sed duntaxat levem quandam medij termini inflexionem, quae connexionem minime turbet: idque declarant similibus exemplis: Corpus Eliae est in coelo: Anima Eliae est in illo corpore: Ergo etiam anima Eliae est in coelo. Item. Roma est extra Maccdoniam: Paulus est in urbe Roma: Ergo Paulus est extra Macedoniam
RESP. Imo sunt quatuor termini: quia ista inflexio est talis mutatio medij, ut connexionem plane turbet. Deinde exempla adducuntur dissimilia: primum enim longe alia est ratio sessionis ad dexte tam Dei Patris, quam exsistentiae animae Eliae in corpore, vel Paul in urbe Roma. Deinde utraque major in postremis duobus exemplis est prosyllogismus. Principales enim Syllogismi sunt hi:
Quicquid est in corpore Eliae, est in coelo. Anima Elia est in corpore Eliae: Ergo anima Eliae est in coelo¬ Propositionis probatio est: Quia corpus Eliae est in coeloSic: Quicquid est in ube Roma, est extra Macedoniam Paulus est in urbe Roma. Ergo Paulus est extra Macedoniam Probatio majoris: Quia Roma est extra Macedoniam. Valent que propositiones & earundem probationes, quia utrinque par ex ratio; conjunguntur enim finita finitis. At in paralogismo a dexteraDei, confunduntur infinitum & finitum
Instant rursus quidam adversarij, & ita Syllogismum formant: Quicquid sedet ad dexteram Dei, est ubique: Corpus Christi sedet ad dexteram Dei Ergo corpus Christi est ubique. RESP. Primo propositio est falsa duabus de causis: prima, quia nulla potest dari alia natura quae sit ubique, praeter divinam. Neutrum enim, Quicquid, naturae est πuραστατικον. Quod si masculino genere efferretur: Qui sedet ad dexteram Dei, est ubique; de persona Christi vera major esset: de corpore vero Christi intellecta, est falsa: quia
Christus Filius Dei sedet ad dexteram Dei Patris: at corpus Christnon est Filius Dei Patris: non est genitum ex Patre aeterno: sed es creatura, nata ex Maria Virgine. Secunda causa falsitatis majoris est, quia sessio ad dexteram Dei fingitur esse causa efficiens ubiquitatis, cum non sit. Alioquin sequeretur effectum esse tempore prius sua causa; quia adversarij fingunt, corpus Christi fuisse in coelo & in terra jam tum, cum loqueretur cum Nicodemo: at sessio ad dexteram Dei facta est demum post adscensionem in coelum. Hoc absurdum um quidam adversariorum viderent, ausi sunt comminisci, Christi humanitatem sedisse ad dexteram Dei a momento primo conceptionis; quod est falsissimum & ἀσυταλον,
Secundo amphibolia est in phrasi: sedere ad dexteram Dei. Nam in propositione signisicat esse omnipotentem: dextera enim Dei in illa significat omnipotentiam, quae nihil est aliud, quam ipsamet Deitas. At in assumtione significat nomine Patris regnare potenter in coelo & in terra, & maxime in Ecclesia, esse evectum in gloriam Dei Patris & consortem imperij Dei Patris. Prior significatio Minor non convenit: & ex posteriori ubiquitas non sequitur.
Tertio, assumtio laborat insolentia phraseωs, Corpus Christi sedet ad dexteram Dei Patris. Nam Scriptura sic non loquitur in abstracto: sed tribuit personae sessionem ad dexteram Dei Patris, idque in concreto, ut Psalmo 110. 1. Actor. 2. 34. Dixit Dominus Domine meo, sede a dextris meis. Matth. 26. 64. Videbitis Filium hominis se dentem ad dextram potentia Dei & venientem in nubibus coeli. Mar 16. v. 19. Dominus igitur postquam locutus fuisset eis, sursum receptus est in coelum & sedit ad dexteram Dei. Deinde si quis in abstracto loquatur, ακυρολογία magna fuerit, & absurda erit oratio: Corpu Christi sedet ad dexteram Dei Patris: nam hoc absurdum inde consequetur; Corpus Christi esse Filium Dei Patris, esse genitum ab aeterno ex Patre.
Quarto, plus est in conclusione quam ex praemissis; etiamsi assumtio concederetur, colligi recte potest. Nam sessio ad dexteram Dei Patris dicitur esse in coelis, Ephes. 1. 20. Quam exseruit in Christo, quum suscitavit eum ex mortuis, & collocavit ad dexteram suam, IN COELIS. Coloss. 3. 1. Itaque si resurrexistis cum Christo, superna quaerite, USI Christus est ad dexteram Dei sedens. Hebr. 1. v. 3. Qui cum sit effulgentia gloriae, & character personae illius, sustineatque omnia verbo illo suo potente, purgatione peccatorum nostrorum per seipsam facta, sedit ad dextram majestatis illius ἐν ὕψισεις, in excelsissi. mis, nempe locis. Hebr. 8. 1. Caeterum eorum quae dicimus summ; est, Talem nos habere Pontificem, qui consedit ad dexteram throni majestatis illius IN CAELIS. Iam si sessio illa ad dexteram Dei est in coelis: & eadem sessio tribuitur corpori Christi, colligi duntaxati poterit illud esse in coelis, quod ultro concedimus
VI. Corpus Christi est unione hypostatica unitum personae ολόγ8. Ergo est ubique. RESP. Primo explebitur Syllogismus si haec propositio praemitta. tur. Quod unione hypostatica est unitum personae ο λόγς, id est ubique At haec propositio est falsa, propter elenchum γ αναιίίς, quo fingitur, UInio hypostatica cum λόγῳ esse causa Ubiquitatis, quum non sit. Alioquin sequeretur, Primo corpus Christi ab ipso conceptionis momento fuisse ubique: quia ab ipso conceptionis momento fuit personae & λόγ8unitum. Quod cum viderent quidam adversarij, non selum id absurdum concesserunt, sed etiam verissimum esse contenderunt, tota historia sacra de Christo, & symbolo fidei repugnante Nam historia sacra de Christo docet, corpus Christi conceptum est non ubique, sed in utero virginis Mariae: natum esse, non ubique, sed BSethlchemi in stabulo: in lucem editum repositum esse, non ubique sed in praesepi: oblatum esse DOMINO, non ubique, sed Hierosolymis in templo: adoratum esse a Magis, non ubique, sed Bechlchemiin domo in qua erat cum matre sua: exsulasse, non ubique, sed in AEgypto: reversum ab exsilio habitasse, non ubique, sed Nazarethi: cum duodecim annorum esset, & disputaret cum Sacerdotibus & Docto. ribus, fuisse, non ubique, sed Hierosolymis in templo: & ne omnia commemorem, passum esse, non ubique, sed Jerosolymis: crucifixum, non ubique, sed extra urbem Jerosolymam: mortuum, non ut bique, sed in cruce; sepultum, non ubique, sed in sepulero jacuisse Post resurrectionem fuisse corpore, non ubique, imo ne quidem amplius in sepulcro, sed in illis locis, quae expresse nominantur; ut manifestum est in historia Evangelica. Secundo sequeretur, idem corpus Christi propter unionem personalem factum simplicissimum, spirituale, insinitum, &c. At Unio hypostatica, non est confusio seu permistio, nec exaequatio naturarum
RESPON. Erratur πuρα τό ἐπξμηνον. Nam a conceptione us que ad adscensionem corpus Christi non fuit ubique: semper enim locus designatur ubi fuerit; nec tanien unio dissoluta fuit; ne quidem in ipsa morte, cum anima a corpore separaretur. Nam eisi corpori& animae unio fuit discerpta per mortem: tamen nec corpus, nec anima potuit a persona φ λόγη separati. Nisi adversarij negare volent fuisse ullam unionem ante adscensionem in coelum
Ergo est ubique. RESP. Primo est ἀκυρολογία, quum toti Deitati tota humanitas unita dicitur: quasi vero Deitatem divideremus per partes, qua tum uni humanitas esset unita, aliis non¬
Secundo alia est ἀκυρολογία, cum humana natura dicitur unita toti Deitati, hinc enim colligi possit, unitam etiam Patri & Spiritui Sancto. Proinde praestat dicere copulatum esse personae φ λόγι.
Tertio, si humana natura est ubique, quia Deitati est unita: se quitur non esse duas distinctas in Christo naturas.
Instant tertio. Tota humana natura toti personae ο λόγῳ est unita: Ergo est ubique. RESP. Primo omissa est haec Major: Quicquid totum toti alteri est unitum, id ibi est, ubi alterum est. At haec major est falsa: nam caput hominis toti animae est unitum, non tamen est, ubicunque anima st. Anima est in brachiis, ventriculo, ventre, pedibus, nec tamen in nis omnibus partibus est caput. Deinde toti personae το λόγυ ita est unita tota humanitas, ut λόγος non concludatur intra humanitatem, sed sit etiam etiam extra humanitatem. Nam λόγος non continetur. a corpore, sed ipse continet corpus, ut Athanasius ait. Et ut ait Iustinus Martyr in Expositione fidei de recta confessione: πισδυε κι πα¬ ρειναι πανλαχα κατ κσιαν ττ λόγον, κι κατ ἔξαιφειον ὑωάρχειν ἐν τῶ oiκείσ νas, hoc est, Crede etiam ubique substantia VERBUM adesse, & exinio quodam modo in templo suo, id est, in natura humana assumta¬
Instant quarto. Nisi humana Christi natura sit ubique; nulla erit differentia inter inhabitationem Deitatis Christi in sanctis, & habitationem ejusdem in natura assumta.
RESPON. Nulla est consequentia: quasi vero ubiquitas corporiChristi faceret discrimen inhabitationis Christi in sanctis & in humanitate ipsius. Porro vera differentia inhabitationis Christi in sanstis & in humanitate ipsius haec est, quod Deitas Christi ita habiter in sua humanitate, ut haec illi sit personaliter unita: at nullus sancto rum, in quibus Christus habitat, est personaliter unitus ChristoQuid? nullane est haec differentia? Instant quinto: Christus est ubique Deus & homo: Ergo & humanitas est ubique
RESP. Non sequitur, nisi probatum prius fuerit, Quicquid dicitur deChristo in cocreto, idem omne dici etiam oportere de ipso in abstracto. Recte quidem dicitur, Christum hominem esse ubique: at non recte, Christi humanitatem esse ubique
Instant sexto, λόγος incarnatus est ubique: Ergo caro est ubique RESP. Fallacia est inconsequentis, hoc enim non sequitur ex illo, antecedente, nisi falso praesupponatur, Unionem carnis cum λόγῳ esse coarctationem & constrictionem τοῦ λόγο intra carnem, λόόον undique carne sic circumdatum, quemadmodum corpus veste circumdatur. Nisi enim hoc praesupponatur, consequens illud nullo modo colligi potest ex negata carnis ubiquitate.
RESP. Expleatur Enthymema, ut fiat integer Syllogismus: Qui est omnipotens, is potest efficere ut corpus sit ubique. Christus est omnipotens. Ergo potest efficere ut corpus sit ubique Primo propositio est falsa: quia tribuit Deo id, quod pugnat cum natura & voluntate Dei: nimirum, efficere ut corpus sit ubique. Hoc cum natura Dei pugnat, quia ei exaequat creaturam, & tam hanc infinitam asserit, quam illam. Sicut qui duos deos statuit, veri Dei naturam evertit: ita qui duas ubique praesentes naturas introducit, veri naturam Dei destruit. Cum voluntate Dei pugnat, quia certum est velle Deum, ut corpus non sit ubique; quia aptavit λόγῳ corpus non ubique conceptum, sed in utero Mariae: non ubique natum, sed Beth. lehemi. Hoc fecit is, qui omnia facit ex consilio voluntatis suae, ut loquitur Paulus Ephes. 1. 11. Quapropter cum falsa sit propositio Major, falsa etiam est conclusio.
Secundo peccatur in conclusione eleneho τέτεροζητίσεoς: mutatur enim status controversiae. Nam non fuit quaestio, An Christus. possit efficere, ut corpus sit ubique, sed, An corpus Christi actu & reipsa SIT ubique
Instant: Deo nihil est impossibile, ut dicitur Luc. 1. 37. Ergo potest. efficere ut corpus sit ubique
RESP. Antecedens est intelligendum καζ ο: sicut Tertullianus explicat libro de carne Christi, cap. 3. DEO nihil impossibile nisi quod non vult. Sed plenius libro adversus Praxean cap. 10. qui ita argunentabatur, ut & alij Monarchian, haeretici; Deo nihil est impossibile: Ergo ei non fuit difficile, ipsum se & Patrem & Filium facere contra traditam formam rebus humanis. Nam & sterilem parere contra naturam difficile Deo non fuit, sicut nec Virginem. Respondet Tertullianus. Plane nihil Deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumtionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de Deo consingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem quia omnia potest facere, ideo credendum est illum fecisse, etiam quod non fecerit. Sed an fecerit, requirendum. Potuit, si voluisset, ita salvus sim, Deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod & milvis praestitit non tamen quia potuit, statim & fecit. Potuit & Praxean & omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen quia potuit, extinxit. Cportebat enim & milvos esse haereticos: oportebat & Patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid & difficile Deo, id scilicet quodcunque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse. velle est: & non posse, nolle: quod autem voluit, & potuit & ostendit. Praeclava est & Theodoret: seutentia, quae exstat Dialog. 2. Dominus Deus nihil vult eorum, quae non sibi suapte natura insunt: potest autem quaecunque vult: vult autem quae sunt naturae suae apta & convenientia.
VIII. Si corpus Christi est ubique in terris, ubi in Saera Coena editur: est ergo ubique. Sed prius est: Ergo & posterius.
RESP. Assumtio est falsaEam sic probant: Quicquid a fidelibus editur in terris, id praesens est in terris.
RESPON. Primo est in hac probatione amphibolia ex fallacia compositionis & divisionis. Nam si illud in terris, referatur ad fideles, & intelligatur de fidelibus exsistentibus suis corporibus in terris vera erit assumtio: Nam corpus Christi editur a fidelibus, qui corporibus suis in terris exsistunt. At si, quemadmodum sit ab adversariis veritatis, referatur vel ad corpus Christi, quasi illud in terris exsisteret: vel ad verbum editur, quasi manducatio corporis fieret in terris falsa erit assumtio. Nam in usu Sacrae Coenae nec corpus Christi est interris, quia non est res terrena: sed in coelo, quia est res coelestis: nec manducatur in terris, sed in coelis. Ut enim duplex est res in S. Eucharistia, terrena & coelestis: ita manducatio quoque duplex, terrena coelestis. Illa est rei terrenae, nempe panis, & fit in terris: haec est rei coelestis, nimirum corporis Christi, & fit in coelis fide vera ac viva Vere fideles etii corporibus sint in terra, tamen πολιτῳυμα ipsorum est in coelis.
Secundo amphibolia est in phrasi, edere corpus Christi. Nam si intelligatur, ore corporis sumere & dentibus comminuere & masticat re, & denique de glutire & in ventriculum demittere, falsissima est asumtio. Ergo ut vera sit, necesse est alio sensu accipi phrasin edere corus Christi: Est autem nihil aliud, quam participem fieri corporis Christi spiritualiter, propter Christum, qui corpus suum in mortem pro nobis tradidit, accipere remissionem peccatorum & justitiam, ad regenerati ad vitam aeternam, unde unio nostri cum Christo arctissima probatur. Jam ut accipiamus remissionem peccatorum, justitiae donum, regenerationis benedictionem, ac spiritualem cum Christo unionem: non est opus corporali praesentia corporis Christi, sed fide.
Ergo non manducant corpus Christi in coelo RESPON. Primo ὕπανος est omissa propositio: Si sideles corporibus & animabus suis non sunt in coelo, no manducant corpus Christi in coelo. Nam antecedens simpliciter intelligitur, cum secundum quid accipiendum sit: Fideles corporibus & animis suis non sunt incoelo, nimirum quoad eorum essentiam: sed sunt in coelo animi fidelium, quoad spiritualem facultatem fidei, & vim charitatis, quibutanquam alis animae elevantur in coelum ad communicandum corpori Christi: secundum quam spiritualem fidei facultatem & charitatis vim etiam conversatio nostra est in coelis, unde & exspectamus Servatorem. Sic Augustinus ait enarratione in Psal. 85. Stans in terra, in coelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo lovatur corpus. Corpus ut levetur, locum mutat, cor ut elevetur, ve luntatem mtot. Sic monet Canon Niceni Cocilij: In divina mensa ne humiliter intenti simus ad propositum panem & poculum, sed exaltata mente fide consideremus seu contemplemur situm esse in sancta illa mensa Agnum Dei tollentem peccata mundi. Sic Augustinus ait libro de vera religione: Quotidie per universum orbem, humanum genus, una pene voce respondet, Sursum corda se habere ad Dominum. Et epist. 146. ad Probam: AnimaChristiana non frustra audit, Sursum corda: nec frustra respondet, se habere ad Dominum. SicChrysost. in 1. Corinth. homil. 24. Aquilas appellat, ut ostendat ad alta eum oportere contendere, qui ad hoc corpus accedit, & nihil cum terra debere ei esse commune, neque ad inferiora trahi ac repere: sed ad superiora semper volare, & in Solem justitiae intueri, mentisque oculum acutissimum habere. Aquilarum enim, non graculorum haec mensa est.
Instant adversarij: Corpus Christi est jam glorificatum: Ergo potest esse ubique in terris, ubi Saera Coena administratur:
RESP. Per retorsionem: Imo quia est jam glorificatum, non est in terris usquam, sed in coelo, quod sedes est gloriae ipsius, de qua nequaquam est detranendum in has miserrimas terras & in terrena haeelementa. Deinde corpus Christi praesens est fidelibus in Coena, non quatenus glorificatum, sed quatenus in mortem traditum est, sicut verba Christi id nos docent, cum ait: Hoc est corpus meum quod pro vobis traditur. Ergo fideles contemplantur & percipiunt in usu Sacrae Coenae corpus, non glorificatum, sed passum, sed crucifixum, sed mortuum, non aliter ac si ante oculos ipsorum esset corpus Christi pro ipsis passum & mortuum: Sicut & canon Concilij Niceni monet, nuper citatus. Tertio, corpus Christi non editur vivum, sed mactatum nostra causa & mortuum, sicut Christus docet Joh. 6. 51. Panis quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita. Et in institutione Coenae: Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur. Et finis celebrationis Sacrae Coenae est, ut mortem DOMINIannuncio mus. Abominabile est, vivi animantis carnes edere; quantum flagit: um erit vivi hominis carne vesci:
ta refutavimus praecinuas etiam ratiunculas adversariorum, qui bus ddstruere conantur, corpus Cheisti esse ubique: ex quarum resus tatione constat, verum esse ἀμζζατιώτος, Deitatis solius proprium isse, ut sit ubique,
Hoc firmiter est tenendum, ne ulli creaturae Ubiquitate tributaFilij Dei & Spiritus Sancti Deitatem negandi ansa pravis hominibus praebentur
2. Deus noster, quem colimus, est verus Deus: quia est ubique. 3. Deus unicuique nostrum est vere praesens; omnia videt, omnia audit, etiam intimis cogitationibus nostris intervenit: quia sua essenia est ubique. Hoc praeclare exposuit Athenagoras in Legatione proChristianis: ἐπει δ ἐφεστικεναμ υξυ οισ ευνοθιδε, ωις λαλςμδε, α γυκταν & μεδ ημεραν τ θεον ειδαθα, πανζα ι φὼς αυ τον ονζα, α ζ εν τῆ καρδιᾳ ημν εραν. Nos vero omnibus (non modo factis sed etiam Jcogitationibus & sermonibus nostris, tum noctu tum interdiu, Deu adesse scimus: eum. que & totum esse lumen, & quae in cordibus nostris latent videre.
Eλεγρο I. Deus nulli loco includi vel alligari potest, quasi uno in loco sit praesens, alibi non sit, aut quasi uno in loco magis sit praesens, quam in aliis. Hoc Salomon considerans dixit 1. Reg. 8. v. 27. & 2. Chron. 6. v. 18. An revera habitaret Deus in terrarecce coeli ipsi & coeli coelorum non capiunt te, quanto minus domus haec quam aedificavi? Sic 2. Chron. 2. ver. 6. Quis obtinent vim aedificandi ei domum, quum coelipsi & coeli coelorum non capiant eum? Jesa. 66. v. 1. Sic ait Iehova, coelum ipsum solium meum est, & terra scabellum pedum meorum: ubinam esset domus quam aedificaretis mihi? & ubinam locus quieti meas Idem repetitur Act. 7. 48 Excelsissimus ille in manufactis tempiis nen habitat, sicut Propheta dicit, Coelum mihi thronus est, terra autem scac ellum pedum meorum. Quam aedem aedificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis est locus quietis meae? Et cap. 17. ver. 24. Deus ille qui jecit mundum & omnia quae in eo sunt, quum sit coeli & terrae Lominus, in manufactis templis non habitat.
2. Dei manum & judicium nemo potest effugere: quia Deus est ubique. Sicut dicitur Amos 9. 1, 2, 3. 4. Quod post ipsos (nimirum poste, templi) ese, gladio interficiam: non effugiet ex eis profugus, nec liber abit se ex eis qui evaserit. Si foderent latitatum in sepulcro, inde manus mea caperet eos; & si adscenderent in coelum, illinc deducerem eos: Et si abderent se in vertice Carmeli, inde scratatus caperem eos. & si occultarent se a conspectu oculorum meorum in fundo maris, inde praeciperem serpenti ut mordens tolleret eos. Quod si abirent in captivitatem coram inimicis suis, inde praeciperem gladio ut interficiens tolleret eo
3. Deum nemo fallere, sese occultando potest: quia Deus est ubique: Sicut dicitur Psal. 13:. 7. &c. Quo irem a spiritu tuo? aut quo adfacie tua fugerem? Si scanderem coelos, illic es; aut stratum ponerem in sepulero, ecce ades. Si assumerem alas aurorae, habitaturus in extremitate maris? Etiam illuc manus tua deduceret me, & pronenderet. me dextera tua.
. Deum plane nihil latere potest, licet illud in latebris abditissimis sit vel geratur: quia ipse est ubique. Hoc traditur Jer. 23. 23. 1. 2. An Deus e propinquo sum ego? dictum Iehovae: ac nen Deus e longens quo? An delitescere potest quisquam in latelris, ut ego non videanipsum; dictum Iehovae: annon coelos & terram ego impleo? dictum Iehovae.
Eπονορδdσειῳ. I. Nullibi peccandum, nullibi flagitiis indulgendum; ne quidem in loco occultissimo: quia Deus ubique est praesens, & quid geratus videi:
3. Non est usurpanda ulla hypocrysis & simulatio; quia Deus qui qua essentia ubique est, etiam in cordibus nostris est I. Quum est orandum, non est necesse huc atque illuc vagari, intercessores hos vel illos sanctos vel sanctas Paradisi quaerere, quas Deus longe abesset: quia ubique adest ac proinde tibi etiam.
Παθλαι. I. Ubique locorum sincero timore siliali & non fucata reverontia Dei nos duci par est, ut vitam praesentia Dei dignam ducamus quia Deus est nobis ubique praesens. Sic praecipit Deus ipse Abrahamo Gen. 17. v. 1. Ambula coram me &n esto perfectus, hoc est, Ita vitam institue, ut sempur cogites te esse coran facie mea, ut revera es, ac proinde sincerus esto, & alienus ab omni hypocrisi & simulatione. 2. Omni in locoa nobis manus purae ad Deum attollendae & preces concipiendae: quia Deus est ubiqu
Παρακ: ησεισ I. Nihil poterunt impij adversus pios etiamsi ubique cocant, fe dera ineant, consilia occulta concludant, plurima clam moliantur, & omnem lapidem moveant ad subvertendam Ecclesiam: quia Deus est ubiqu
2. Nihil mali timeamus, uhicunque simus, sive inter hostes medios, sive in carceribus obscurissimis, sive in solitudinibus, sive in medio umbrae mortis; quia Deus noster est ubique praesens nobis. Sic confirmat Deus Jesuam ca. 1. v. 9. Confirmare & fortis esto, ne expavescito, neque consternator: quia tecum est Iehova Deus tuus quocunque iveris Sic consolatur omnes fideles Jesa. 43. v. 1, 2. Nunc vero sic ait Iehova creator tuus o lacob, & formator tuus o Israel: ne timeto, nam vindicavi te, vocavi te nomine meo, meus es. Quii transis per aquas, tibi adsum; & per flumina, ne inundent te: quum ambulas per ignem, non ureris & flamma non incendit te. Eodem argumento solatur se David Psalin. 118. 6, 7. Iehova adest mihi, non timebo, quid feciat mihi Nomo. Iehova adest mihi cum auxiliatoribus meis: ideo ego despicio psores meos. Ita se solentur qui Christi & justitiae causa ab hominum conspectu arcentur, & in carceres abditos & caliginosos detrudum tur: nam etsi parentes, amici, fratres, affines ipsis non adsint, ades tamen ipsis Deus, qui ubique es. Sic erigant sese moribundi, hac certa persuasione, quod Deur is adsit, & animas ipsorum e corpore excedentes suscipiat, ut in quo hactenus vixerunt in gratia, cum todem deinceps vivant in gloria;
On this page