Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 13
essentia Dei una cum proprietatibus suis omnibus citra coactionem suapue natura & per se nec generari, nec corrumpi aut prorsus desinere, nec ulla ratione imminui vel augeri, nec alterari: nec locum mutare posse, sed semper eadem esse intelligitur. Jacob. 1. v. 17. Apud quem OPatrem scilicet luminum) non inest transmutatio aut conversionis obumbratio. Psalm. 102. 27, 28. Ista peritura sunt tu autem permanes; ista, inquom, omnia ut vestimentum veterascent, ut indumentum mutabis ea, atque mutabuntur: Tu vero idem es, & anni tui non finiuntur. Malach. 3. vers. 6. Quia ego Iehova non mutor, inde vos, filij lacobi, non consumti estis.
Immutabilitas igitur haec, tum essentiae est: tum naturae seu proprietatum essentialium: tum decretorum & promissionum Dei.
Essentiae: nam illa nulli conversioni in aliam essentiam, nulli passioni, nulli corruptioni, nulli decremento vel incremento; nulli alte rationi, nulli mutationi loci est obnoxia, Psal. 10 2. v. 27, 28.
Naturae seu proprietatum essentialium: nam illae omnes sunt & manent immutabiles in omnem aeternitatem: immutabilis est simplicitas Dei, immutabilis infinitas, &c.
Decretorum & promissionum Dei: nam quicquid Deus decrevit ab aeterno, quicquid promisit, est immutabile. Jesa. 46. Roman. 11. Hebr. 6. 17, 18. Qua in re Deus volens ex abundanti haeredibus promissionis ostendere immutabilitatem consilij sui, fidejussit jurejurando, ut per duas res immutabiles, in quibus fieri non potest ut mentitus sit Deus, validam consolationem habeamus
I. Quia est Jehova, hoc est, ipsum ens seu ipsa essentia per se semper exsistens, & a nemine quicquam accipiens, a seipso & nequaquam aliunde pendens.
II. Quia est actus simplicissimus, in quem nulla cadit compositio, nulla passiva potentia. Omnis enim res mutabilis, ideo mutabi lis est, quia non est actus purus, sed componitur ex actu quo est, & potentia passiva qua potest non esse. Omnis res quae quovis modo mutatur, eo etiam modo in potentia est.
III. Quia est omnino infinitus & immensus. Qui autem infinitus est nec moveri potest, nec mutari, secundum qualitates exteriores & interiores
IV. Quia est vere & proprie aeternus. Quod semper sic est, ut esse non coeperit, procul dubio sic est, ut id quod est, non esse non possit. Mutabilitati non subjacet, quod initium existendi non mabet.
V. Quia est perfectissimus, in se & per se habens plenitudinem perfectionis. Nam quicquid mutatur, id necesse est aut in deterius. aut in melius, aut in aequalem priori statum commutari. Deteriorem autem fieri Deum est impossibile, quia sic mperfectus ex perfecto fieret. Meliorem etiam fieri est impossibile: sic enim prius imperfectus fuisset. Sed ne in parem quidem conditionem transire potest. ita ut aliquid boni, quod antea habuerit, deponat; & aliquid, quod antea non habuerit, assumat: sic enim neque ante neque post mutationem esset perfectissimus, aliqua nimirum parte bonorum, quae ipsi conveniebant, destitutus. Omnis igitur mutatio cum summa perfectione Dei pugnat.
VI. Quia est primum principium & primum movens immobi re. Nam quicquid mutatur, id vel externam aliquam causam, vel internum motus & mutationis principium, vel utrumque habeat necesse est. Atqui Deus a nulla re extra ipsum exsistente moveri mutarive potest: sic enim ipse primus motor & effector omnium bone rum in natura non esset. Abinterno etiam principio moveri aut mutari non potest. Quodcunque enim ab interno principio movetur aut mutatur, in eo aliud sit necesse est quod moveat, aliud quos moveatur, ac proinde ex diversis rebus compositum. In Deo autem statuere rerum diversarum compositionem, non patitur ejus simplicitas absoluta, immensitas, & summa perfectio. Non igitur aliquid in ipso mobile est, sed totus ipse immobilis exsistens omnibus aliis rebus motuum causa est: Quapropter etiam totus est immutabilis.
I Qui est immutabilis, is est alius a creaturis: Deus non est alius a creaturis: Ergo Deus non est immutabilis. RESPON. Minor falsa est Eam sic Manichaei & Priscillianistae probare conantur. Ex cujus essentia sunt animae nostrae, is non est alius a creaturis:
Ex Dei essentia sunt animae nostrae: Ergo Deus nen est alius a crenturis. RESPON. Minor propositio rursus falsa est. Ad cam firmandam producunt locum ex Genes. 2. vers. 7. ubi dicitur: Fecit vero Iehova Deus hominem de pulvere terrae, suffiavitque in nares ipsius halitum vitae.
RESPON. Quod humanitus seu per metaphoram ab hominibus ductam de Deo dictum est, id proprie accipiendum non est, Jam quod Iehova in nares hominis halitum vitae sufflaverit, humanitus dictum, eoque significatum est, quod virtute sui aeterni Spiritus sine ulla materia elementari animam vitalem (quae forma est a natura simplex) illi esementari corpori inspiraverit, ut eo tanquam organo suo uteretur.
INSTANTIA I. Halitus noster est e nostra substantia: Ergo & halitus vitae qui est anima, a Deo inspiratus homini, est ex Dei substantia.
RESP. Mutato genere praedicationis non valet consequentia: Halitus noster est corporeus: halitum autem corporeum tribuere. Deo est nefas. Spiritus noster signum est animae in corpore nostro exsistentis: Deus autem cum inspiravit in nares hominis halitum vitae, animam corpori ejus indidit, & fecit fiare nares hominis, id est, spirare & respirare: Deinde etiamsi proprie diceretur, Jehovam inspirasse in nares hominis spiraculum vitae, tamen non sequeretur, animem ex essentiam Dei esse, quia nec fiatus ille quem nos ore esflamus, est ex animae nostrae substantia.
RESP. Antecedens ambiguum est propter homonymiam in voce divinus. Animus enim dicitur divinus, non quod ex Dei essentia propagatus, sed quod divinis facultatibus & donis ornatus sit, quae etsi sint umbra quaedam divinae naturae, tamen qualitates tantum sunt ad divinae mentis archetypum a Deo ut in Angelis, ita in hominibus creata. INSTANTIA III. Omnia sunt ex Deo, teste Scriptura, Reman. 11. 36. 1. Corinth. 8. vers. 6. & cap. 11. vers. 12. Ergo ex Dei esentia. RESPON. Amphibosia est in phrasi esse ex Deo. Omnia sunt ex Deo, non ut ex materia, sed ut ex causa efficiente non producente illa ex se per generationem ut Pater Filium, aut per spirationem ut Pater & Filius Spiritum Sanctum; sed per cicationem ex nihilo, hoc st, ex nulla materia, vel ex materia indisposita simpliciter & inhabili
INSTANTIA IV. Progenies Dei sumus, ut Paulus ex Arato ait Actor. 17. vers. 28. Ergo sumus ex Dei essentia.
RESPON. Ambigue sumitur antecedens. Progenies Dei sumus non quod Deus ex essentia sua nos genuerit, sed quia ad iniaginem suam nos creavit.
INSTANTIA V. Electi regenerati, ex Deo nati, ex Deo esse. ejusque Spiritu geniti, & filij Dei & spirituales dicuntur: Johan. v. 13. 1. Johan. 3. 9, 10. & c. 5. 1. & 1. Corinth. 2. v. 15. Gal. 6. 1. Ergo sunt. ex Dei essentia.
RESPON. Antecedens est ambiguum: nam omnia illa quae in ecrecensentur, dicuntur de electis regeneratis, non quod ex essentia Dei propagati sint, sed quod per Spiritum Dei ad imaginem Dei instaurati & reformati sint
INSTANTIA VI. Qui adhaeret Domino, unus est cum ipso spiritus, teste Paulo 1. Cor. 6. 17. Er go est ex essentia Dei. RESPON. Propositio major quae omissa & πξἀτον ψειιδος est, nogatur, nempe, Quicunque unus est cum Domino spiritus, est ex Dei essentia. Deinde Minor quae Pauli est, hoc tantum doret, Spiritum Dei per gratiam inhabitare in iis & uniri eis qui per fidem Christoadhaerent. Qui agglutinatur Domino, unus est cum eo Spiritus, nimirum mysticus, hoc est, unum est cum Christo spiritualiter seu unione spirituali & pura
INSTANTIA VII. Nes fimus consortes divinae naturae, ut Petrus ait 2. Pet. 1. vers. 4. Ergo sumus ex essentia Dei.
RESPON. Major omissa falsa est, nempe: Quicung efficiuntur divinae naturae consortes, ij sunt ex essentia Dei. Deinde minor est amphibola: nos enim efficimur divinae consortes naturae, non quam do creamur ex Dei essentia, nam ex illa non creamur, sed quando per regenerationem participes rursum fimus imaginis Dei & conformitatis cum ipso, quae in nobis jam quidem inchoatur, in vita vero aeterna perficietur.
RESPON. Nego consequentiam propter ambiguitatem anter cedentis: Nam Corpus Christi dicitur divinum αμανυμως, non quod ex essentia Dei sit, nec quod in naturam divinam mutatum sit, nequod proprietates essentiales Deitatis cum ipso reali transfusione communicatae sint: sed quia τῶ λόγῳ inseparabili conjunctione personaliter unitum est.
Atqui Deus est mutabilis. Ergo Dei proprietas essentialis non est immutabilitas. RESPON. Minor propositio negatur: Eam sic probare conantur.
Quicunque poenitentia ducitur consiliorum aut factorum suo. eum, is est mutabilis: Deus poenitentia ducitur consiliorum aut factorum suorum.
Ergo Deus est mutabilis Assumtionem statuminant aliquot testimoniis Sacrae Scripturae, cujusmodi sunt Genes. 6. v. 6. Poenituit Iehovam quod fecisset hominem in terra. 1. Sam. 15. v. 11. Poenitet me constituisse Saulem regem Psalm. 16. 45. Recordantem proeis federis sui; poenituit ipsum, scile quod (sraelitis mala inflixisset. Jer. 18. poenitebit me ejus mali, quod cogitaveram facere ei. Et v. 10. Vicissimpoenitebit me illius boni, que dixero me benefacturum ei, & cap. 26. ter. v. 3, 13, 19.
RESP. Negatur consequentia propter homonymiam meditermini: nam in majore propositione probationis, poenitentia accipitur proprie pro affectu humano, imperfectionem aliquam, passionem & mutationem significante: At in minore & in testimoniis ale legatis accipitur figurate pro mutatione operum divinorum ab aeterno decreta & certo tempore effecta. Haec mutatio non est in Deo. sed in operibus Dei externis, veluti hominibus eorumque statu. Proinde non Deus, sed homo ejusque status est mutabilis pro beneplacito Dei.
Deus promittit & minatur quae non facit: Ergo est mutabilis. Minor probatur: Deus promisit hominibus dominium in animalia Genes. 1. vers. 28. Dominamini in pisces maris & in volucres coeli & in omnes bestias reptantes super terram, cum tamen hoc dominium magna ex parte amiserit homo. Deus promisit se Jerosolymis perpetuo habitaturum Psalm. 132. 14. Haec est requies mea uss in sempiternum: hic habitaturus sum, quia hoc expetiveram: atqui urbem illam non solum reliquit, sed etiam subverti & aeterna vastitate dosolari passus est. Promisit Matth. 19. vers. 28. Apostolos sessuros super solia duodecim & judicaturos duodecim tribus Israelis. cum tame Judas, unus ex his duodecim perierit. Similis est raticomminationum Exod. 32. 10. dixit Mosi: Sine me, ut accensa ira consumam eos, efficiam vero te in gentem magnam: quorum tamen neutrum fecit, Judic. 19. vers. 13. dixit ad Israelitas: Non pergam servare vos: cum tamen & illo tempore, & postea saepe ipsos a tyrannidi. hostium liberaverit. 2. Reg. 20. 1. denunciavit Regi Ezechiae mor tem, dicens, Tu morieris ac non vives: & tamen mox additi sunt, quindecim anni vitae. Jon. 3. vers. 5. comminatus est Ninevitis, post. quadraginta dies Nineven subversum iri: nec tamen id factum. Ergo Deus promittit & minatur, quae non faci¬
RESPON. Major propositio est limitanda: Qui promittit & minatur scil. absolute & citra conditionem, & ea non facit, is est mutabilis. Deum autem absolute & citra conditionem ullam promittere & comminati quae non facit, negatur. Quod vero promissiones & comminationes illas attinet quae ad minoris probationem adducuntur, illarum nulla est absoluta, sed omnos sunt conditionales. Promissiones enim illae intelligendae sunt cum conditione perseverantiae in vera fide & pietate & exceptione crucis castigationisque paterna. aut etiam poenae ob peccata deficientium a vera nde & pietate. Promittit enim Deus suam praesentiam gratiosam & alia bona nobi hominibus, sed si perseveremus in vera fide & pietate, & nisi nobis ipsi defectione a fide & pietate poenas attrahamus. Comminationes. vero illae intelligendae sunt cum conditione resipiscentiae & conversionis ad Deum. Comminatur enim Deus poenas, nisi resipiscamus & ad ipsum convertamur: Minor igitur probata non est.
Deus pendet ex conditione mutabili: Ergo Deus est mutabilis RESPON. Minos propositio negatur. Deus enim non pendet ex conditione mutabili: nam etsi condit: o annexa promissionibus & comminationibus divinis quam maxime sit mutabilis respectu naturae, voluntatis, judicii sensusque hominum; tamen eadem immuta bilis, certissima atque immota est respectu consilii & decreti diviniquo ut omnia futura certo sunt determinata, ita etiam conditio illa De mutabili hominum voluntate immutabile est decretum Dei, qui propterea etiam accendit atque conservat veram fidem & pietatem in illis, quibus promissiones praestare vult & resipiscentiam etiam illis concedita quibus mala denunciata avertere vult, caeteris quos nec fidei pietatisque nec resipiscentiae benedictione donare vult, justo judicio desertis, ut quibus nec promissa bona dare, nec de nunciata mala auferre decreverit.
Deus mutat praecepta atque opera sua: Ergo Deus est mutabilis. Minor probatur: quia Deus diversis temporibus diversa aut jubet fieri aut ipse facit. Nam leges Mofaicas a se promulgatas abrogavit: quos paulo ante placidis successibus fovebat, nunc duriter affligit: quos ante duriter affligebat, nunc vicissim benigne tractat.
RESPON. Majorem limito: Qui mutat praecepta atque opera sua, scilicet si voluntatem & consilium mutet, suscepto ex temporo alio consilio, is est mutabilis. Deum autem mutare praecepta atque opera sua sic ut voluntatem & consilium mutet, suscepto ex tempore alio consilio, negatur. Probatio vero minorem negatam non confirmat; Nam quod Deus diversis temporibus diversa jussit aut ipse facit, quod leges Mofaicas quasdam abrogavit, quod statum hominum commutat, id proficiscitur a consilio, non suscepto ex temporo sed ab aeterno definito: sic ut non tantum praecepta & opera illa, verum etiam mutatio illorum fuerit ab aeterno decreta: Quapropte illorum mutatio non est confilii divini mutatio, sed exsecutio. Si autem perpetuo manerent; quae Deus temporatia esse voluit, tum Dei us esset mutabilis. INSTANTIA IV. Qui factus est, quod non erat, is est mutabilis:
Deus factus est, quod non erat: Ergo est mutabilis Minor probatur: quia Deus factus est in tempore Creator, Dominus Creaturarum, Servator, Redemtor & similia, qualis ab aeter no Deo non fuit.
RESP. Primo. Major propositio non est universe vera, sed est res stringenda: Qui factus est, quod non erat, nimirum per accessionem: novae alicujus rei quae ipsi demum adhaerere coeperit, is est mutabilis, Deinde quod ad minorem propositionem attinet, Deum factum est se quod non erat, nempe per accessionem novae alicujus rei quae ipsidemum inhaerere coeperit, negatur. Tertio, quod ad probationem minoris attinet, ea minime confirmat minorem sic restrictam: quia ut supra in attributo perfectionis Dei dictum & hoc loco repetendum, nomina quae relationem inter Deum & res creatas indicant uti est nomen creatoris, Domini, Servatoris, Redemtoris & similiaita in tempore, non autem ab aeterno praedicantur de Deo, ut interim tamen nihil ei accidat novi, aut nulla in eo fiat mutatio, sed in ipsi. duntaxat creaturis. Ratio est, quia Deus non est in ordine creatur rarum, sed extra totum naturae creatae ordinem, proinde ipse ad nul lam refertur creaturam. Omnes vero creaturae ad Deum referuntur, & ad eum, ut ad suam causam, suum etiam habent ordinem. Hinc efficitur creaturas realem habere ad Deum relationem: Deum autem nullam ad creaturas realem, sed rationis duntaxat relationem: nabere. Quomodo rationis tantum? quatenus videlicet ipse Deus semper idem manens & extra ordinem semper creaturarum exsistens; non aliter ad illas refertur, nisi quatenus ipsae creaturae refeuntur ad ipsum. In eo qui ad aliud relationem tantum rationis hapet, per illam relationem nulla sit mutatio
Exemplo hoc est illustrandum. Si faciem convertam ad Orientem, Australis plaga coeli sit mihi dextra, Aquilonaris vero sinistra: Ergo inter coeli plagam & me est relatio quaedam. Ubinam vero est haec relatio? In coelo certe nulla est relatio realis: caret enim coelum per se dextra & sinistra; sed mihi sii plaga coeli aliqua dextra, si dextram ad eam converto, futura sinistra, si ei meam obvertam sinistram: proinde in me erga illam est relatio realis. Certum etiam est nullam mutationem propter hanc relationem sieri in coelo, sed tantum in me. Quare tametsi eadem plaga coeli modo dextra mihi fiat, modo sinistra, ac proinde dextrum & sinistrum de ea praediceur diverso tempore: nullam tamen unquam fieri in ea mutationem manifestum est. Ita etiam statuendum est de Deo, relationem inter ipsum & creaturas nullam prorsus in ipso mutationem importare. Quaestionem hanc explicat perspicue Augustinus tertio tomo, libro quinto de Trinitate, capite decimoquinto & decimosexto, cujus haec munt verba: Aliter enim intelligitur, cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse & antequam detur, dona cum autem nisi datum fuerit, nullo modo dici potest. Nec moveat quod Spiritus S. cum sit coaternus Patri & Filio, dicitur tamen aliquid ex tepore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus donum, temporaliter autem donatum. Nam etsi Dominus non dicitur, nisi cum jam habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cujus est ille Dominus. Quomodo ergo obtinebimus, nec ipso relativa esse accidentia, quoniam nihil accidit Deo temporaliter quia non est mutabilis, sicut in exordio hujus disputationis tractavimus. Ecce Dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam sempiternam creaturam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famulare tur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet Dominum. sic nec Dominus, qui non habet servum. Et quisquis exstiterit qui aeternum quidem Deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna. propter varietatem & mutabilitatem, sed tempora tamen non in tempore esse coepisse. Non enim erat tempus antequam inciperent. tempora, & ideo non in tempore accidit Deo, ut Dominus esset, quia ipsorum temporum Dominus erat, quae ntique non in tempore esse coeperunt: quid respondebit de homine qui in tempore factus est, cujus utique Dominus non erat antequam esset cui esset? Cerre vel ut Dominus hominis esset ex tempore accidit Deo. Et ut omnis auferri videatur controversia, certe ut tuus Dominus esset aut meus; qui modo esse coepimus, ex tempore accidit Deo. Aut si & hoc propter obscuram. quaestionem animae videtur incertum quid ut esset Dominus populi, Israeli Quia eisi jam erat animae natura quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus, tame ille populus nondum erat, & quando esse coepit apparet. Postremo ut Dominus esset hujus arboris & hujus segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt. Quia etsi materies ipsa jam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud essedominum jam fuctae naturae. Alio enim tempore est etiam homo dominus ligni, & alio tempore dominus est arcae, quamvis ex ipso ligno sabricatae, quod utique non erat, cum ligni dominus jam esset. Quod modo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum? nit quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur, ut ea sunt accidentia relativa quae cum aliqua mututione rerum de quibus dicuntur, accidunt. Sicut umicus relative dicitur, neque enim esse incipit, nisi cut amare coeperit. Fit ergo aliqua mutatio voluntatis ut amicus dicatur. Nummus autem cum dicitur pretium, relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coepit pretium, neque cum dicitur pignus, & si quasunt similia. Si g. nummus potest nulla sua mutatione toties dici reative, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid ejus natura vel forma qua nummus est mutationis fiat, quanto facilius de illa incomutabili Dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici: non tamen ipsi substantia Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi crenturae ad quam dicitur. Domine, inquit, refugium factus es nobis. Refugium ergo nostrum Deus relative dicitur, ad nos enim refertur. & tunc refugium nostrum sit, cum ad eum refugimus. Nunquid tum sit aliquid ejus natura, quod antequam ad eum refugeremus, non erat? In nobis sit aliqua mutatio(deteriores enim fuimus antequam. ad cum resugeremus, & efficimur ad eum refugiendo meliores) in illeautem nulla. Sic & pater noster esse incipit, cum per ejus gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filies Dei fieri. Substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filij ejus efficimur, simul & ille Pater noster esse incipit, sed nulla mutatione suae substantia Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur: manifestum est relative dici: non tamen secundum accidens Dei quod ex aliquid acciderit, sed plane secundum accidens ejus, ad quod dici aliquid Deus incipit relative. Et qui amicus Dei justus esse in cipit, ipse mutatur, Deus autem absit ut temporaliter aliquando diligat; quasi nova dilectione, quae in illo ante non erat, apud quem nepraeterita transierunt, & futura jam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinavit: Sedcum convertuntur & inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur, & placidus bonis, illi mutantur, non ipse. Sicut lux infirmis oculs aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua;
Deus modo irascitur, modo placatur nobis: Ergo est mutabilis. RESPON. Qui modo irascitur, modo placatur nobis, sic ut nov aliquid ei accidat, is est mutabilis. At Deum sic irasci & placari hominibus, ut ipsi aliquid novi accidat, negatur. Nam sive Deus nobis firascatur, sive placetur, nulla in ipso Deo sit mutatio, sed tantum in nobis
Deus modo vult aliquid, modo idem non vult: Ergo est mutabilis Minor probatur: Nam uoluit Nineven perdere, post dies quadracinta, ut legitur Ionae 3. v. 5. & idem paulo post noluit facere, ut ex eodem capite tertio & sequente quarto liquet
RESP. Qui modo vult aliquid, modo idem non vult, nimirum voluntate beneplaciti seu absoluta, is est mutabilis: At Deum modo velle aliquid, modo idem non velle, nempe voluntate beneplaciti seu absoluta, negatur. Probatio vero minoris loquitur non de voluntate beneplaciti, sed de voluntate signi
RESPON. Minor negatur: Nam voluntas beneplaciti Dei est ipsamet essentia Dei: at voluntas signi est actio Dei externa, nemp. vel praeceptum, vel prohibitio, vel permissio, vel consilium, vel promissio, vel comminatio, vel praedictionum impletio¬
Voluntas signi est essentialis proprietas Deit Ergo: &c. Minor probatur; quia uoluntas Dei quae est proprietas essentialis Dei, distribuitur in uoluntatem beneplaciti & signi
RESP. Primo negatur minor: Deinde negatur & probatio, quia distributio illa non est rerum συναγυμαν, sed tantum vocis homony mae distinctio¬
Deus factus est homo in tempore, cum antea homo non esset Ergo Deus est mutabilis RESP. Majorem propositionem restringo: Qui factus est homo in tepore, cum antea homo non esset, is est mutabilis: nimirum si desiit esse quod antea fuit, si naturam quam habuit mutavit in aliam seu totam seu ex parte. Jam ad minorem respondeo. Deum factum esse hominem in tempore cum antea homo non esset, sic ut desierit esse, quod antea fuit, ut naturam quam habuit mutaverit in aliam seu totam seu ex parte, negatur. Nam Deus manifestatus in carne, mansit quod erat, & assumsit quod non habebat, non mutatione divinae natura suae in humanam, nec transfusione proprietatum humanitatis in Deitatem, aut proprietatum Deitatis in humanitatem; sed copula tione humanae naturae nostrae cum divina sua in unitatem personae.
At Deus assumsit quod non habebat: Ergo: &c. RESP. Major universe accepta est falsa. Nam qui veste quam antea non habebat, se induit, is propterea non mutatur in sua essentia & natura. Item anima humana, cum assumit corpus cui unitur non ideo mutatur in sua substantia & natura: sed corpus mutatur quod a potentiis & qualitatibus animae afficitur, vivificatum ab ille & facultate sentiendi instructum. Sic Deus quoque assumsit quod non habebat, absque sui mutatione: natura autem assumta mutata est. dum multis donis excellentissimis ornata est longissime supra communem humanae naturae conditionem
INSTANTIA IX. Qui mutat locum, est mutabilis. Deus mutat locum: juxta testimonia, Genes. 11. 7. ait Iehova, Agedum, descendamus & confundamus ibi sermonem eorum. Joh. 14. 24. Si quis diligit me sermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum & ad eum veniemus & mansionem apud cum faciemus. Jacob. 4. v. 8. Appropinquate Deo, & appropinquabit vobis.
Ergo Deus est mutabilis. RESPON. Minor propositio propria praedicatione constat; testimonia vero figuratas praedicationes habent: Mutato igitur genere praedicationis, non valet consequentia.
VSVS Aιδασκαλια I. Quum Deus sit immutabilis, sequitur alium esse i creaturis omnibus. Nam de rebus creatis recte Damascenus inquit: πανχlιστὸν, πξεπlὸν ἐσ: Omne creatum: est mutabile. Hoc docetur Psalm. 102. 27, 28. Ista peritura sunt, tu autem permanes; ista; inquam, omnia ut vestimentum veterascent, ut indumentum mu untur.
2. Solus ex omnibus quae sunt, Deus verus & fidelis est, quia semper idem est: sicut dicit, Videte quia ego idem sum & non mutor. Malach. 3. 6.
λεγχος. Quum Deus sit immutabilis, sequitur Deitatem non esse conversam in carnem, cum Sermo ille caro factus est: ut Ecclesia dicit; Mansit, quod erat; & assumsit, quod non erat. Hoc argumentum tractat praeclare Theodoretus in divino illo dialoσo, qui ἀτ penτος inscribitur. Sequitur etiam, Deitatem non esse passam, nec posse pati: quod tenendum adversus Noetianos, Sabellianos Patriassianos, Theopaschitas, Eutychianos & Ubiquitatios, quorum quidam ita impudentes fuerunt, ut dixerint, Deitatem Christi esse assam, & nostras Ecclesias calumniati sunt, quasi in illis doceretur, Passionem CHRISTI nihil ad Filium Dei attinuisse. Vide libros Vigilij adversus Eutychem: & Christophori Herdessiani collationem orthodoxae doctrinae cum Thesibus VVitebergae dispuratis
Eπανορθνσις. Quum Deus sit immutabilis, merito deploramus nostram mutabilitate, qua a bono in malum tam facile mutati in Adamo sumus atque indies fere mutamur. O quam infelix fuit illa Adami& nostra in illo mutatio, quam imagini Dei successit diaboli imagoinnocentiae, labes turpissima! immortalitati, mortalitas: Gen. 5. v. 7. Ita deploranda est mutabilitas in religione & pietate in deterius: cujusmodi est illa Pauli Apostoli quereia Gal. 3. v. 6. Miror vos itacito deserto eo qui vocavit vos in gratiam Christi, transferri in aliud Evangelium. Et cap 3. 1. Amentes Galatae, quis vos fascinavit. ne obsequeremini veritati: quibus ob oculos Iesus Christus prius fuerat depictus, inter vos crucifixus? Querela de mutatione pietatis in impietatem exstat Jes. 1. v. 21, 22. Quomodo effecta est meretrix urbs fidelis? & plenissima jure, in qua justitia per noctabat, ea nunc homicidarum plena est? Argentum tuum versum est in scorias, merum tuum inspurcatum est aquu
Παιδεια. Quum Deus sit immutabilis, nostrum est illum celebrare, ut facit Paulus I. Timoth. 1. 17. cum ait: Regi autem aeterno. incorruptibili, invisibili, soli sapienti Deo honor sit & gloria in secula seculorum: Nostrum est illum imitari, ut in eo quod bonum. quod rectum, quod justum & sanctum est, immutabiles simus. Que pertinet hortatio Paulina 2. Timoth. 3. 14. Tu maneto in ijs quae didicisti & quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris.
Παρακλήσις. Consideratio immutabilitatis Dei validam nobis consolationem subministrat, eamque multiplicem. Prima est; quum Deus sit immutabilis, certo nobis promissam salutem praestabit: sicut dicitur Num. 23. 19. juxta usitatam distinctionem capitum & versuum, seu vers. 23. juxta Junianam distinctionem: Deus fortis non est homo qui mentiatur, aut filius hominis quem poeniteat: an ipse dixerit, & non faciet? an loquutus fuerit; & non praestabit illud? EHebraeorum 6. vers. 17, 18. Qua in re Deus volens ex abundanti haeredibus promissionis ostendere immutabilitatem consilij sui, fidejussit jurejurando: Vt per duas res immutabiles, in quibus fieri non potest ut mentitus sit Deus, validam consolationem habeamus
Secunda: Cum Deus noster sit immutabilis, non sinet nos unquam penitus gratia sua & fide excidere: quo pertinet illud Roman. 11. 29. Dona Dei sunt ἀυιιαμιληια, id est, talia quorum Deum non possit poenitere.
Tertia consolatio: Quum Deus noster sit immutabilis, non consumemur ullis calamitatibus, quantumvis magnis & diuturnis. Sic consolatur Jehova fideles Israelitas Malach. 3. v. 6. Quia ego Iehova non mutor; ideo vos filij lacob non consumti estis. Quorum Deus non mutatur, ii nullis calamitatibus consumentur?
On this page