Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 11
AETERNITAS DEI, est essentialis proprietas Dei, per quam A Deus nullo tempore finiri, & nec principium secundum tempus nec finem exsistendi habere ullum, sed omni tempore antiquior & omni fine posterior & absolute citra successionem semper totus SImul esse significatur. Psal. 90 v. 2. Quum nondum montes editi essent, aut formasses terram orbemque habitabilem: denique inde a se culo & usque in saculum tu Deus fortis es. Psal. 92. v. 8. 9. Quum germinat improbi velut herba, florentque omnes qui operam dant iniquitatis fieri ut perdantur in aeternum: Te autem o excelse, in saculum esse Iehovam. Et Psal. 10. v 27, 28. Ista peritura sunt, tu autem per manes; ista, inquom, omnia ut vestimentum veterascent, ut indumentum mutabis ea atque mutabuntur. Tu vero idem es, & anni tus non finiuntur. Jesa. 43. v. 17. Sic ait Iehova qui fecit te, & formavit. te ex utero, adiuvaturus te, ne timeto, serve mi lacob, Ieschuru quem elegi. Ideo appellatur antiquus dierum Dan. 7. 13:
AEternitas dicitur αμ ἐυμως, sicut & aternus: proprie & improprie. Proprie cum de Deo capitur, qui natura nec principium nec finem habet, vt mox videbimus. Improprie autem dupliciter dicitur: primo de re, quae finem nullum est habitura, licet principium secundum tempus habuerit; sic omnes creati Spiritus, Angeli, demones; animae hominum, caelum, infernus, vita quam sumus in coelo victur: ignis quem impiij sunt in inferno sensuri, aeterna dicuntur. Secundo magna καοχρησις est, cum ea aterna appellantur, quae & principium secundum tempus habuerunt, & finem habent, hoc est, quae duntasuat sunt diuturna: ut cum servus nolens excedere servitute heri suijubetur servire in aeternum, Deut. 15. v. 17. Sic Sabbathi, circumcisionis & aliarum ceremoniarum Mofaicarum observatio aternum ciuvare debuisse dicitur Gen. 17. & cap. 31. Num. 18. hoc est, longum gertapiis
Sed neutro istorum modorum impropriorum Deus aeternus dici¬ tur, sed proprie; ut descriptio aternitatis menstrat. Nam primo i1 ea dicitur, quod per aeternitatem Dei significetur, Deum nullo tempore finiri. Nam magna est aeternitatis & temporis differentia: AEternitas tempori opponitur, excludit tempus. Hoc vidii Plato, qui: tempus αἰῶνν εικονα κινηον appellavit, mobilem aevi seu aeterni imaginem: vidit Pindarus, qui tempus γ αιδιμ ειδδολον, aeternitatis idolum vel simulacrum dixit: vidit ille Philosoplius, qui dicebat, quod: tempus sit αιώνος δονιςοη, aeternitatis fluxus. Clemens Alexandrinus lib. 1. Paedagogi. cap. 6. eκ ἐτι τανον αιών κ χρδνος. Non est idem aeternitas & tempus.
Secundo dicitur, quod per aternitatem intelligatur, Deum non habere exsistendi principium secundum tempus. Hoc diligenter notandum propter doctrina de aeterna generatione Filii. Est enim principium duplex, ordinis & temporis. Principium ordinis (quod etiam principium originis seu ortus dicitur,) est quod competit ei qui secundum ordinem causae est ab alio productus: ut aeternus Dei Filius, ut Spiritus Sanctus. Hoc principium ordinis non excluditur aeternitate, nec opponitur aeternitati. Principium vero temporis seu secundum tempus competit aliis rebus creatis, quae cum tempore & in tempore exsistere coeperunt. Hoc principium, quod est secundum, empus, excluditur aeternitate, eique opponitur.
Tertio additur, quod aternitas Dei sit absoluta: hoc dicitur ad differentiam earum rerum, quae dicuntur aeternae secundum quid, eo quod finem non sunt habiturae, ut hominum vita aeterna, mors aeter. na, ignis aeternus, &c.
Quarto adiicitur, quod citra successionem semper totus simuDeus esse significatur, sic ut etus essentia nihil in se habeat prius, nihili ve posterius, ac proinde nulli mutationi successionive sit obnoxia: mam aeternitas est primo συνεχες, continua, sine intervallo aut lacuna uli la, vel discreta ratione, quae ex facto insit ei aut inesse possit: atque haesecundum Boetium est simul tota aternitas: secundo est omni ex parte, omnique modo interminabilis, ut commoda illa utamur Boetij voce. Sic enim Boetius aternitatem definit: AEternitas est interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio, hoc est, duratio omnino invariabilis atque independens.
Ergo aeternitas absoluta est ea duratio infinita & interminabilis, quae tota simul est sine ulla innovatione & successione. In hac aeternitate, tanquam in fonte amplissimo vel potius vastissimo quodam Oceano, innatat gutta illa fluxa, quemadmodum etiam τενὸν, hoc est. ipsum NUNC, seu tempus instans, refertur in rationem temperis per reductionem, ut loquuntur Logici: & quemadmodum per reductionem refertur punctum in rationem lineae, & unitas in rationem numeri. Praeterea ut omnes partes in toto continentur: ita etiam praete rita, praesentia futuraque in aeternitate concluduntur, ut in toto suo. per reductionem. Quapropter duo aeternitatis verae sunt propria, nempe quod sit omni ex parte interminabilis, hoc est, sine principio & sine fine: deinde quod sit σuveχis, id est, continua, sine successione.
Deum aeternum esse primo Scriptura tradit Psal. 90. v. 2. Cum nondum montes editi essent, aut formasses terram, orbemque habitabi¬. rem; denique a seculo in saculum tu Deus es. Jesa. 57. vers. 19. Deus sublimis & excelsus, cujus nomen est inhubitans aeternitatem.
Secundo, quia ipse est primum movens, quod omnia, quae moventur, movet, & a nullo movetur, est omnium rerum prima causa; ac proinde etiam temporis: sicut ait Paulus Hebr. 1. ver. 2. Per quem etiam secula condidit. Unde & rex seculorum appellatur I. Tim. 1. 17.
Tertio, quia est simplicissimus, idem semper manens. Quarto, quia est immutabilis, id est, extra omnem motum, immutationem & successionem positus.
Idem testantur Patres Athenagoras in Legat. pro Christ. 18 αρ. χις φεοθεος, νος αιδιος ὃν, Aprincipio enim Deus, qui mens aeterna est. Cyprianus ad Cornelium Papam in praefatione; Deus excedens omnia & aeternaliter antecedens potestas & virtus nihil habet coaevum
Ipsimet Philosophi idem fatentur: sicut Aristoteles ait lib. 11. Metaph. cap. 7. cujus verba hic visum est exprimere: φαμζε ι τ θεον εἰναῳ ζῶον, ἀιδιον, ἀριστον, ἀστε ζωὴ κι αιών σωεχις, κ αιδιος ὑωπαρχει τῶ θεο. γοο γὀ θεος. Dicimus, inquit, Deum esse viventem, aeternum, optimum. itaque vita & aevum continuum aeternumque est Deo: id enim Deus est. Quemadmodum Aristoteles ex eo quod dixerat, Deum ζdo, hoc est viventem esse, intulit esse vitam: sic ex eo quod dixerat aeternum esse, concludit aevum continuum & aeternum esse Deo, id esse Deum. & χιώνος, hoc est, aevi nomine aeternitatem significat, eamque duobus adunctis describit convenientissime: unum est, quod sit συυεχis, hoc est continua, simul tota, nullam habens in se successionem: alterum quod sit αἰδιος, hoc est, ut Phavorinus explicat, αἰών o ἀεί ών, α μηδεποτε λο¬ υδδος, μηδε ληγον, aevum semper exsistens, quod nunquam coepit neque desinii, hoc est, aeternitas est interminabilis, ut Boetius loquitur aulla ex parte ullo modo terminatur?
Aεδυσκαλίas I. Deus noster quem colimus & invocamus est verus Deus: quia est aeternus, Genes 21. ver, 33. Abraham invocavit nomen Iehovae. Dei fortis aeterni. Prudentius in hymno, quo describit Fructuosi Episcopi Martyrium inter caetera sic canit.
Iussum est Caesaris ore Gallienis Quod Princeps colit ut colamus omnes saEternum colo Principem, dierum Factorem Dominumque Galliens 2. Bonitas, benevolentia, misericordia Dei erga nos est aeterna. 3. Deus est alius a rebus creatis: quia est aeternus. Ita colligit David Psal. 102. v. 27. Ista peritura sunt, tu autem permanes: ista; inquam, omnia ut vestimentum veterascent, ut indumentum mutabis ea, atque mutabuntur Eλeγχι. Apud Deum nihil est praeteritum. 1. Temporis apud Deum nulla est mensuratio & successio. 3. Deus non est subjectus ulli potentiae passivae.
Eπανορθυσcις, Ne brevem hujus vitae felicitatem Deo qui aeternus est, aeternisque bonis praeferamus.
2. Ne caducam cujuscunque boni speciem aeterna miseria emamus. 3. AEternitas Dei nostrae in his terris vitae brevitatem nobis exprobrat: ut merito graviter peccent, qui in hac misera vita fiduciam collocant.
HEδῶ I. Praedicanda est Gloria Dei: quia Deus est aeternus. Ita hortatur David Psal. 48. 14, 15. Enarretis generationi posterae: Nam hic Deus, Deus noster est in saculum & sempiternum.
2. Vitae prorogatio est a Deo petenda: quia ipse est aeternus. It orat David Psal. 102. 25. Deus mine auferas me in dimidio dierum meorum: ingenerationem & generationem sunt anni tui.
Παρακλησεισ I Deus continuam nostri curam in omnem usque aeternitatem habebit: quia est aeternus. Chabac. 1. v. 12. Nonne tu ab aeterno es? Iehova Deus meus es, sanctus meus, non moriemur.
2. Deus largietur nobis aeterna bona: quia est aeternus 8. Brevitati vitae mortalis & rerum humanarum fragilitati opponamus aeternitatem Dei, in qua spes nostrae aeternae beatitatis est fundata. Ita se solatur David Psal. 101. vers. 12, 13. Dies mei similes sunsumbrae inclinatae: & ego sicut herba exarui: Tuautem Iehova in seculum permanes, & recordatio tui in quamque generationem
4. Vera & germana Ecclesiae membra conservabuntur in aeternum virtute Dei: quia Deus est aeternus. Hoc pacto se consolatur David. Psal. 102. v. 28, 29. Tu vero idem es & anni tui non finiuntur. Filij servorum tuorum habitabunt, & semen eorum stabilietur coram ter
5. Hostes Ecclesiae Dei non sunt metuendi: quia ipsi pereunt, at Deus aeternus est. Psal. 92 v. 8, 9, 10. Quum germinat improbi veluherba, florentque omnes qui operam dant iniquitati, fieri ut perdantur usque in aeternum: Te autem o excelse in saculum esse Iehovam. Nam ecce inimici tui, Iehova, nam ecce inimici tui pereunt; dissiliunt omnes qui operam dant iniquitatis
6. Deus certo praestabit quaecunque electis suis bona dare decre vit: quia est aeternus. Quod enim Samuel ad sententiam de rejectione Saulis accommodat, 1. Samuel. 15. ver. 29. AEternitas Israelis non mentietur, neque poenitebit eum, id ad omnia decreta ipsius pertinet Dabit ergo electis bona decreta & promissa, quia aeternitas Israelis non mentietur.
On this page