Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

CAPUT XIV In quo de proprietatibus Dei essentialibus secundi ordinis in genere.

TROPRIETATES Dei essentiales secundi ordinis, sunt quae de

Deo a posteriori dicuntur, ut est agendi principium. Et hae sunt, incommunicabiles, ut sunt in Deo: communicabiles tamen dicuntur κατ ἀναλογίαν, quia earum similitudo quaedam in creaturireperitur. Nulla enim perfectio rebus creatis inest, cujus idea seuratio perfectissima non sit in Deo aeternum secundum simplicissimam & divinam ejus perfectionem: attamen a creaturarum attributis differunt. Nam I. Per haec attributa in Deo intelligitur ipsa essentia divina: at increaturis sunt duntaxat qualitates quaedam reipsa diversae ab earum essentia, ideo Deus per seipsum, seu per suam essentiam vivit, intelligit, sapit, & bonus est, &c. Ita in Deo sunt essentialiter; in creaturis accidentaliter

II. In Deo sunt natura: at in creaturis tantum participatione. III. In Deo sunt infinitae, nimirum quia sunt aeternae, quia sunt immensae & incomprehensibiles: at in creaturis sunt finitae.

IV. In Deo sunt modo excellentiori, nempe absolute perfectae ideo Deus non tantum dicitur vivus, immortalis, sapiens, sed etiam vita ipsa, immortalitas, beatitudo, sapientia ipsa: at in creaturis sun imperfectae

V. In Deo sunt reipsa unum, videlicet, una illa & simplex essentia; quam enim essentia vivus est, eadem beatus, eadem sapiens est. At in creaturis sunt multae & diversae: Nam homo per aliam formam intelligit, per aliam justus est. Idem sentiendum de aliis attributis se¬

cundi ordinis.

VI. In Deo sunt dοχετυποι, in creaturis ἵκσυποῳ, VII. Deo tribuuntur πξῶτως, id est, primo, per se ac proinde proprie: at de creaturis dicuntur δαυlίρως, secundario, per aliud, atque αναλογικώς id est, similitudine quadam, secundum tum actus, tum usus analogiam in creaturi:

VIII. In Deo sunt immutabiliter: in creaturis mutabiliter Proprietates Dei essentiales secundi ordinis sunt, vita & immortalitas: beatitudo & gloria. Harum distinctio & ordo perpendatur

Vita latius patet, quam beatitudo & gloria: sicut esse latius patet quam vivere: nam omnes quidem creaturae sunt, at non omnes vivunt. Sic longe pluribus creaturis competit vita, quam beatitudoc gloria. Vita & immortalitas differunt, ut alia attributa: & vita latius patet: nam omnia quidem quae sunt immortalia, vivunt; sed non omnia quae vivunt, sunt immortalia; ut homo vivit jam quidem, se non est immortalis. Deinde non omnis qui vivit & immortalis est, etiam beatus est, ut Satanas. Beatitudinis comes & gloria.

Hae proprietates sunt in Deo simplicissime & perfectissime: infinite & immutabiliter.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14