Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
UEMADMODUM finis Legis est Christus; teste Paulo Apo¬ Pstolo Rom. 10. vers. 4. ita Evangelii specialiter ac proprie acm cepti subjectum proprium de quo agit, est idem Christus Servator ille mundi. Hic est thesaurus ille in agro Evangelii abscondicus, Matth. 13. v. 44. Hic est margarita illa pretiosissima, cujus consequendae & retinendae gratia, omnes facultates hujus mundi potius deserendae & amittendae, Matth. 13. 46.
Christus porro aut proprie dicitur, aut Synecdochice ex Scriptura usu: proprie, ut persona in se: Synecdochice vero, ut constituens cum Ecclesia sua unum quid, quod recte etiam Patres totum Christum & Christum mysticum appellaverunt ex Paulo 1. Cor. 12. v. 12.
Augustinus septimo tomo, libro de unitate Ecclesiae, capite 4. Totus Christus caput & corpus est: Caput unigenitus Dei Filius, & corpus ejus Ecclesia, sponsus & sponsa, duo in carne unis
Christus igitur duobus modis consideratur: absolute ut persona. in se: & relate ut persona ad Ecclesiam suam affectionem habens.
Christus proprie est nomen non naturae, sed personae consistentis ex duabus naturis, significans simul officium personae illius; & sic definitur:
Christus proprie est unigenitus & aeternus Filius Dei, homo factus propter nostram salutem, unctus a Deo ut esset summus aeternusque Propheta, Sacerdos & Rex noster, quemadmodum ad hoordinatus fuit ante jactum mundi fundamentum. Johan. 1. vers. 24. Et Sermo ille factus est Caro, & commoratus est inter nos, (& spectavimus gloriam ejus, gloriam, inquam, ut unigeniti a Patre,) plenus gratiae ac veritatis. I. Johan. 4. v. 2. Ex hoc cognoscite Dei Spiritum. quicunque Spiritus profitetur Iesum Christum in carnem venisse, ex Deo est. 1. Timoth. 3. v.16. Et sine controversia magnum est pietatis mysterium: Deus conspicuus factus est in carne, justificatus est in spicitu, conspectus est ab Angelis, praedicatus est Gentinus, fides illi habita est in mundo, sursum receptus est in gloriam. I. Petr. 1. v. 18, 15. 20. Vt qui sciatis vos non caducis rebus, argento vel auro; fuisse res demtos ex vana illa vestra conversatione, a patribus tradita: Sedpretioso sanguine, utpote agni inculpati & incontaminati, nempe Christi: Praesciti quidem ante jacta mundi fundamenta, patefact vero ultimis temporibus propter vos:
Nominatur Graece quidem Xριςος, Christus, deducto nomine a Xριώ, ungo; Hebraice vero PDDMaschiach, quod communiter pronunciatur Messias, propter unctionem, quam a Deo Patre est unctus ad officium & dignitatem ei collatam, Psalm. 45. v. 8. idque per Spiritum Sanctum in ipsa conceptione, ac proinde ab ipsa etiam con ceptione est Christus. Idem enim Spiritus S. eodom momento & conceptionis fuit & unctionis autor. Hinc vocatur Oleum, Jes. 10. v 27. imo disturbabitur jugum propter oleum;) quia eum unxit Jehova Spiritu suo, ut interpretatur Jonathan Chaldaeus. Dicitur inter dum David, (ut Jerem. 30. v. 9. Servient Iehovae Deo suo; & Davidi Regi suo, que excitabo ipsis) quia Davidi promissus fuit peculiariter & ex semine ejus natus est, & quia David typus ipsius fuit. Item Germen justum, Jerem. 23. v. 5. Ecce dies venturi sunt, dictum Iehovae; quibus excitabo Davidi germen justum: qui regnabit rex, secunda biturque ac exercebitjus & justitiam in terra. Iustus ille, Actor. 22. v. 14. Deus patrum nostrorum designavit te qui cognosceres ipsius voluntatem, & videres Iustum illum, & audires vocem ex ore ipsius
Fidei seu doctrinae de Christo sunt duae partes: prima de persona. Christi: secunda de officio ipsius
Personae Christi duplex est consideratio: una, ratione essentia. το λόγο: altera, ratione gratiosae & salvificae Oeconomiae. Johan. 1. v. 1. & 14. Galat. 4. 4. Philipp. 2. v. 67. In quibus locis distinctio haec fundatur:
sustinus Martyr in Expositione fidei de recta confessione: ωιςευ, δθτπ κρειναη πανταχο κατ κτιαν τον λόγον, κι κατ εζαιρετον ὑωαρχειν ον τῶ ρινειῳ νος.
Priore ratione est ἀτυνθετος hypostasis in divina essentia a Patre. ab aeterno genita: posteriore ratione est hypostasis συνθετος, id est, persona secunda Deitatis incarnata, ac proinde ex duabus naturis composita, personae unitate manento
Proinde persona Christi, quamvis incarnata, est unica & singula; ris: est unicus Christus, non duo: idem Filius hominis qui Filius Dei. non alter Christus, alter Filius Dei: non altera persona divina, altera hamana.
Personam Christi esse unicam confirmant primo expressa Scriturae testimonia. Genes. 3. v. 15. de uno semine mulieris dicitur, non de multis seminibus. Gal. 3.16. Abrahamo dictae sunt promissiones & semini ejus. Non dicit, & seminibus, ut de multis: sed ut de uno, Et semini tuo qui est Christus. 1. Tim. 2. v. 5. Unus Mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus. Secundo confirmant alia argumenta: I. Quia eadem persona est: Immanuel, Jesa. 7. v. 14. Matth. 1. v. 23.
III. Quia Sermo ille caro factus est Johan. 1. v. 14. IV. Quia idem ex Patribus secundum carnem est, qui est supra omnia Deus laudandus in secula Rom. 9. v. 5.
V. Quia ut unum fierent Deus & homo in federe, oportuit unum fieri Deum & hominem in persona, non communicationegratiae, sed naturae veritate: nec confusione substantiae, sed unitate personae VI. Quia eidem personae divina & humana attribuuntur. Fidei de persona Christi duae sunt partes: prima de naturis in persona Christi, secunda de statu ipsius.
Natura, hoc loco est essentia rem constituens & ab aliis distinguens, principium intrinsecum actionum
Natura divina, est essentia divina, quam Christus Patri & Spiritui Sancto coessentialis est. Vocatur a Paulo forma Dei
Natura humana Christi, est essentia seu substantia humana, quam Christus nobis hominibus coessentialis est. A Paulo dicitur forma servi, quia in ea nobis Christus servivit
Deitatis alia est ratio in natura sua, alia in persona sua. Adhaec alia est naturae, alia Oeconomiae seu dispensationis ratio, ut docet Hilarius lib. 10. de Ttrinitate, pag. centesima nonagesima sexta editionis Frobenianae Anni 1535. Similiter Gregorius Nazian. docet, Deitatis considerationem aliam esse, μαθ ἐαυτυν, aliam καl oixovoμιαs,
Ideo Christus est verus Deus & verus homo in una persona. Ro1. v. 3. 4. & 9. v. 5. 1. Joh. 4. 2. 1. Tim. 3. 16. Coloss. 2. 9, Hebr. 2. 14, 16. Johan. 1. v. 1
Estque Filius Dei natura seu nativitate, tum qua Deus est, tum quam homo. Qua Deus, quia ab omni aeternitate Filius est ex Dei Patris substantia natus: Qua homo etiam, quia natus est ex Maria Virgine Filius Dei, conceptus e Spiritu Altissimi
Christum verum Deum & hominem in una persona esse debnisse significatum fuit typis seu figuris, praedictum propheticis oraculis, indicatum nominibus, requisitum causis.
E typis est Melchisedech Genes. 14. 18. Psalm. 110. 4. Hebr. 7. 3. Nam is sine patre, sine matre, sine genere est: nec initium dierum neque vitae finem habens: quia autore Spiritu Dei, neque parentum. neque principii vitae, neque genealogiae ulla usquam in Sacris literis mentio invenitur: ut eo ipso ostenderetur, Dominum nostrum & Servatorem Christum esse sine Patre secundum humanitatem, sine matre secundum Deitatem
Oracula quibus praedictum fuit, Christum non tantum verum hominem futurum, sed etiam natura verum Deum esse, inter alia sunt ista;
Genes. 3. v. 15. Semen mulieris conteret caput serpentis. Dum Christus semen mulieris dicitur, verus homo intelligitur. Quod vero pronittitur, semen illud contriturum caput serpentis, Deum esse indicatur. Nam qui serpentis caput conterere, id est, diaboli potentiam superate & abolere debet, eum verum esse Deum necesse est. Pura puta creatura Satanae regnum destruere non potest.
Jesa. 9. v. 6. Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus humero adest principatus ipse; cujus nomen vocabitur admirabilis, consiliarius, Deus fortis, robustissimus, Pater aternitatis, Princeps pacis. Quum dicit Jesaias, puer natus est nobis, Messiam hominem futurum praedicit, reliquis verbis Deum esse asseri¬
Jerem. 23. 5, 6. Ecce dies venturi sunt, dictum Iehovae, quibus excitabo Davidi germenjustum: qui regnabit rex, secundabiturque ad ixercebit ius & iustitiam in terra, Diebus eius servabitur Iuda & Israel habitabit secure: atque hoc nomen eius est quo vocabit eum Israeli Iehova iustitia nostra. Quum Messiam vocat Germen Davidis, hominem futurum praedicit: quum eundem appellat Jehovam, natura verum esse Deum docet
Nomina Messiae idem confirmant. Vocatur enim Immanuel Jes7. v. 14. quod est si interpreteris nobiscum Deus. Quicunque singulari consilio & mandato Dei vocatus est Immanuel ex rei veritate, id est, ut res nomini respondeat, is est verus Deus & verus homo in una; persona. At Dominus noster Jesus Christus singulari consilio & mamdato Dei vocatus est Immanuel ex rei veritate, id est, ut res nominirespondeat. Ergo Dominus noster Jesus Christus est verus Deus & verus homo in una persona: Ita nomen hoc indicat conjunctionem divinae & humanae naturae Christi in unitatem personae: unde Christus conjunctim seu in una persona, non autem divisim est Deus & homo.
Vocatur Ithiel Proverb. 30. vers. 1. id est, nobiscum Deus fortis. Ibidem dicitur Vehal ob potentiam ejus in coelo & in terra, quae es nequaquam competeret, nisi etiam Deus esset,
Causae cur Christum oportuerit esse simul hominem & Deum in una persona sunt gravissimae. Nam ut homo esset, quatuor causae requirebant, quarum prima est Iustitia Dei: quia ut homo peccavit, ita eum qui pro homine satisfacere debuit Deo, oportuit esse hominem:
Secunda est modus satisfactionis pro nobis, qui non poterat esse alius quam implendo Legem obedientia perfectissima & poena mortis a Lege nobis denunciata. Christum ergo hominem esse oportuit, qui Legi se subiiceret, quique sanguinem pro nobis effunderet & moreretur.
Tertia causa est adoptionis nostri ratio: quia oportuit nos rursus filios Dei fieri qui per peccatum mancipia diaboli facti eramus
Quarta causa est resurrectionis nostrae certitudo: quia cum propter peccatum corpus nostrum mortale ifactum sit & moriatur, oportet. illud ad vitam revocari, quod fieri non potest nisi vi resurrectionis Christi ex mortuis
Ut idem Christus esset Deus, duae causae requirebant, quarum prior est magnitudo mali quo genus humanum premebatur, quod a nulla creatura tolli potuit: consistitque in quatuor, quae sunt, peccati gravitas, irae Dei immensum & intolerabile pondus, mortis imperium, & tyrannis diaboli. Peccatum autem tollere, iram Dei placare, mortis imperium abolere, tyrannidem, diaboli vincere nemo potest nisi DEUS Posterior causa est magnitudo boni quod nobis adferendum & efficaciter praestandum & conservandum erat, quod a nemine adferriet conservari potest, nisi a Deo ut summo Bono. Bonum quod nobis i Christo adferendum & efficaciter conferendum conservandumque erat, est imago Dei ad quam initio fueramus creati, sed quam in Adamo amisimus, quam nobis restituere & conservare nemo potest. nisi Deus
Eum autem revera esse talem, nempe verum Deum & hominem in una persona, confirmant Novi Testamenti clara testimonia, confirmant alia argumenta¬
Testimonia e multis haec sunt: Matth. 16. v. 16. Simon Petrus dixit, Tu es Christus Filius ille Dei viventis. Johan. 1. v. 1. In principi erat Sermo ille, & Sermo ille erat apud Deum, eratque ille Sermo Deus. Et v. 14. Et Sermo ille factus est Caro; & commoratus est inter nos, (& spectavimus gloriam ejus, gloriam, inquam, ut unigeniti a Patre )plenus gratiae ac veritatis. Et cap. 20. 28. Respondit Thomas & dixit ei, Domine mi, & Deus mi. Actor. 20. v. 28. Attendite igitur animum vobisipsis & toti gregi, in quo vos Spiritus Sanctus constituit episcopos, ad pascendam Ecclesiam Dei, quam suo illo sanguine acquisivit. Rom. 1. v. 1. 4. De Filio suo, facto ex semine Davidis, secundum carnem: Declavato Filio Dei potenter secundum Spiritum sanctificationis, per resurrectionem a mortuis (nempe Iesu Christo. Domino nostro. Et cap. 9. 5. Quorum sunt Patres, & ex quibus est Christus quod ad carnem attinet, qui est supra omnes Deus laudandus in sacula, Amen. 1. Tim. 3. v. 16. Et sine controversia magnum est. pietatis mysterium: Deus conspicuus factus est in carne, justificatus est in Spiritu, conspectus est ab Angelis, praedicatus est Gentibus, fides illi habita est in mundo, sursum receptus est in gloriam. I. Joh. 1. v. 1, 2. Et cap. 5. 20. Scimus Filium Dei venisse, & dedisse nobis mentem ut cognoscamus illum qui verax est, & sumus in verace illo, id est, inFilio ejus Iesu Christo, hic est verus ille Deus, & vita illa aterna
Alia argumenta copiosa proposuit & explicavit Concilium Ephe sinum adversus Nestorium; & Concilium Chalcedonense adversus. Eutychen celebratum. Summa eorum complexus est LEO MAGNUS, in celeberrima illa ad Flavianum Epis. Costantinop. epist. in qua exstat: haec inter alia: Qui enim verus est Deus, idem verus est homo. Et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt & humilitas hominis, & altitudo Deitatis. Sicut enim Deus non mutatur misera tione; ita homo non consumitur dignitate. Agitnutraque forma cum alterius comunione, a proprium est, verbo scileoperate, q verbiest, & carne exsequente o carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succubit injuriis. Et sicut verbum ab aequalitate paternae gloriae non recessit. ita caro naturam nostri generis non reliquit. Vnus enim idemque est, quod saepe dicendum est, vere Dei Filius, & vere hominis filius. Deus per id, quod in principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum. Homo per id, quod Verbum caro factum est, & pabitavit in nobis. Deus per id, quod omnia per ipsum factu sunt, & sine ipso factum est nihil. Homo per id, quod factus est ex muliere, factus est sub lege. Nativitas carnis, manifestatio est humanae naturae: Partus Virginis, diuinae est virtutis indicium. Infantia parvuli, ostenditur humilitate cunarum: Magnitudo altissimi, declavatus vocibus Angelorum. Similis est rudimentis hominum, quem Hero les impius molitur occidere: Sed Dominus est omnium, quem magis audentes veniunt suppliciter adorare. Iam quum ad praecursoris sui Johannis Baptismum venit, ne lateret, quod carnis velamine diuviniias tegeretur, vox Patris de coelo intonans, dixit: Hic est Filius meus. dilectus, in quo mihi bene complacuit. Quem itaque sicut hominem, liabolica tentat astutia, eidem sicut Deo angelica famulantur officia. Esurire, sitire, lassescere, atque dormire evidenter humanum est, Sed quinque panibus, quinque millia hominum satiare, & largiri Samaritanae aquam vivam, cujus haustus bibenti praestet, ne ultra jam itiat. supra dorsum maris, platis non subsistentibus, ambulare, & ela tiones fluctuum increpata tempestate consternere, sine ambigunitate, divinum est. Sicut ergo (ut multa praeteream) non ejusdem naturae est. flere miserationis affectu amicum mortuum, & eundem remoto quatriduanae aggere sepulturae, ad vocis imperium excitare redivivum aut in ligno pendere, & in noctem luce conversa, omnia elementa. cremefacere, aut elavis transfixum esse, & Paradisi portas fidei latronis aperire. Ita non ejusdem naturae est dicere, Ego & Pater unum sumus: & dicere, Pater major me est Quamvis enim in Domino Iesu Christo. Dei & hominis una persona sit, aliud tamen est, unde in utro que communis est contumeliat aliud, unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas, de Patre illi est aequalid eum Patre diuvinitas.
Propter hanc unitatem personae, in utraque natura intelligendam & Filius hominis legitur descendisse de coelo, quum Filius Dei carnem de ea Virgine, de qua est natus, assumserit. Et rursus, Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, quum haec non in divinitate ipsa, quo unigenitus, consempiternus & consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Unde unigenitum Filium Dei, crucifixum & sepultum, secundum illud Apostoli di¬ ctum: Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent. Hactenus de naturis in persona Christi: sequitur de eius statu.
On this page