Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 20
BONITAS DEI, est proprietas ejus essentialis, qua ipse omnibus modis bonus est, tum in se, tum extra se omnis boni auto exsistens.
In se Deus bonus est sua essentia, & summe Sua essentia bonus est: quia non est bonus participatione boni abalio, sed naturaliter ex sese ab aeterno; nec per bonitatem accidenta. lem, sed est sua ipsius bonitas
Summe bonus est: quia solus est summum bonum, ab omnibus experendum: solus est perfectissimum bonum, & in quo prorsus nihil est mali.
Extra se Deus boni omnes autor exsistit, tum faciendo tam mul tas bonas creaturas: tum factis a se creaturis benefaciendo. Eaque plurimum benignitus Dei appellatur, Hebraice JOI item liberalitas, beneficentia, munificentia Dei.
Generalis bonitas Dei, est quae ad omnes creaturas generatim! extendit, non tautum erga eas quae in bonitate, cum qua creatae erat: manserunt: sed etiam erga illas, quae a bonitate primigenia defecerunt; ut erga malos Angelos & homines, Psalm. 33. v. 5. Repleta esterra bonitate Iohovae.
Specialis bonitas Dei, est qua Deus bene vult electis Angelis & hominibus: de qua dicitur Psalm. 73. v. 1. Atqui bonus est Israeli Dei us; puris animo. Et Psalm. 103. v. 11, 17. Quam alti sunt coeli supra terram, praevalet benignitas ejus erga timentes eum. Benignitus lehovae inde a seculo usque in saculum est erga timentes ipsum. Inprimis erga Ecclesiam adhuc in terris militantem, demonstrat bonitatem suam, tum liberando eam a malis, tum afficiendo bonis. Psalm. 136. v. 10 & sequentibus. Idque inde ad initio mundi quovis tempore, Psal. 25. 6. Recordare miserationum tuarum, Iehova, & benignitatum titorum, eus a seculo esse.
DSOS bonitatis Dei. Bonitas Dei multiplicem habet usum Primo docet nos, Deum nostrum esse verum Deum: nam solus verus Deus bonus est & in seipso & extra se erga omnes creatura. Matth. 19. v. 17. Cur me dicis bonum? nullus est bonus, nisi unus, neve Deus. Deinde, eum omnia bona, & benefacere: nam qui ita bonus si, non aliud quam bonum, nec aliter quam bene omnia facere potesi. Praetereabonitatem seu benignitatem ejus esse causam & fonte Feneficiorum omnium, quibus nos affecit, afficit, atque in aeternum assi. iet. Ps. 25. 8. Unde Ps. 136. commemoratis beneficus Dei quae in creationis & providentiae suae operibus nobis exhibuit, semper adiicivur, quis in seculii esi benignitas ejus. Adhaec cum Deus sit summi bonum, sequitur in ejus communione & fruitione veram beaticudinem nostiam situm esse: tum cum hominem qui bene facit, ex Dei esse: epist. 3. Joli. v. 11. Dilecte, ne imitare quod nmalum est, sed qued bo¬ num est: Qui beneagit, ex Deo est, qui autem male agit, non vidit Deum. Nam si Deus bonus est, sequitur etiam cum qui bene facit, ex Deo esse. Unde Deus vere est Idea boni, seu ἀυιαγαθο, id est, ipsum bonum, ut Plato vocat, continens in se ideas rerum omnium bonarum.
Secundo confutat Cerdonis, Marcionis & Manichaeorum delirum: de malo Deo: nam si Deus tantum bonus est, tum qui malus est, Deus non est. De Cerdone & Marcione videatur Ireneus lib: 1,. adversus haereses cap. 28 & 29. Adversus Marcionem Tertullianus quinque libros edidit, Manichces Augustinus solide refutavit. Cofutat eorum errorem, qui summum aliquod bonum statuunt praeter Deum: item eorum improbitatem, qui summum aliquod malum statuunt: item qui blasphemant, Deum esse autorem peccat,.
Terrio accusat nos, quod Deum peccatis offendamus. Nam indignum est & intolerabile, in eum peccare, qui bonus est quique benefacit omnibus.
Deinde coarguit nos quod tam facile invideamus aliis ipsorum bonum, cum illud sit a summo Bono: sicut reprehendit Dominus invidum, Matt. 20. v. 5. An oculus tuus malus est, quod ego bonus sumPraeterea, quod in calamitatibus constituti de Deo conquerimur aut contra illum murmuramus. Nam cum bonus sit, bono animo & finecrucem nobis imponit, atque efficit ut nobis omnia cooperentur in bonum. Unde sequitur bonitate Dei tanquam freno nos cohiberi, ne Deum offendamus: ne cuiquam invideamus, si quo bono ornati sunt a Deo; neve Deum in afflictionibus nostris ejusve judiciis cul pemus.
Quarto exhortatur nos ad collocandum fiduciam in Deo: quem usum nobis monstrat David Ps. 34. 9. Gustate & videte bonum esse: Iehovam: beatus vir qui confidit in eo. Nam quis non ponat fiduci: in illo qui summe bonus est, qui bonitatem suam omnibus degustam dam, & experimentis cognoscendam singulis momentis exhibet? Ps. 13. 6. Ego in benignitate tua fiduciam habeo. Sensus est: In te ego fiduciam habeo, quia benignus es. Incitat nos instar calcaris ad Deum amandum toto corde super omnia. Quicquid enim amandum est, ideo amandum est, quia est bonum: unde prius est esse bonum quam amare bobum. Omnis res, etiam ipse Deus, est amabilis per bonitatem essentiae quam habet. Quicunque rem aliquam amat, nonnisi sub ratione bonitatis eam amati
Exhortatur nos, ut Deo omnia bona accepta feramus. Exhortatur nos ad implorandam ejus gratiam, ad petenda ab ipso tanquam unico fonte bona omnia, cum fiducia, preces nostras exauditum iri; quemadmodum orat David Ps. 25. 7. Pro benignitate tua recordare mei tu, propter bonitatem tuam, Iehova. Et Psal. 36. v. 11. Protende benignitatem tuam erga cognoscentes te. Et Psal. 51. v. 3. Gratiam fac mihi, o Deus, secundum benignitatem tuam. Exhortatur nos ac orandum Deum, ut nos verbum suum doceat: sicut orat David Psala 119. 68. Bonus es & beneficus, doce me statuta tua,
Incitat nos ad laudandum & celebradum Deum. Hoc argumento exhortationis saepe utitur Scriptura, ut Psalm. 33. v. 5. Celebrate Iehovam: quia benignitate Iehovae plena est terra. Psal. 106. vers. 1. Celebrate Iehovam, quia bonus est, quia in saculum benignitas ejus. Idem repetitur Psalm, 107. 1. & 118. vers. 1. & Psalm. 136. vers. 1. Psala 135. vers. 3. Laudate Tah, quia bonus est Iehova. Psalm. 145. vers. 7. Memoriam amplae bonitatis tuae eructent. Et vers. 9. Bonus est Iehova omnibus.
Incitat nos ad Deum imitandum in communicatione bonorum. nobis ab ipso datorum. Boni actio est communicare seipsum. U igitur Deus qui est bonum increatum se communicat creaturis: ita & bonum creatum se aliis communicare debete
Differenter autem communicant se bonum creatum & bonum. increatum. Nam primo bonum creatum communicat se per sui divisionem, quia totum bonum creatum non est in uno, sed in pluribus per partes: sed bonum increatum communicat se sine sui divisiones
Secundo bonum creatum communicat se per sui multiplicationem numeralem, sicut ex uno genere proveniunt multae species, & est una specie multa individua; illud autem unum sic multiplicatum eu commune, non singulare: sed bonum increatum se communicasine sui multiplicatione, quum sit & maneat infinitum atque singulare.
Tertio, bonum creatum communicat se per se effusionem, sicut exuno fonte procedunt multi rivuli, & hoc sit cum quadam egressione, quatenus aqua e suo fonte egrediens in multos rivulos diffunditur: sed bonum increatum communicat se sine sui effusione, manens in sua essentia & non multiplicatum in se, & efficiens duntaxat similitur dinem sui in creaturis bonitatem divinam participantibus.
Quinto, bonitas Dei consolatur nos quando multa mala in hiterris pati necesse habemus, Domiuum bonitatis suae recordaturum, & nos ex omnibus malis liberaturum: sicut Psaltes Psalm. 73. vers. 1. g post spirituale certamen erumpit in commendationem bonitatis Dei, eaque se crigit, cum ait; Atqui bonus est Israeli Deus, puris animo, q. d. utcunque calamitates urgeant: tamen bonitas Dei est semper praesentissima bonis. Ita se solatur Jeremias Lament. 3. vers. 25. Bonus est Iehova exspectantibus ipsum, animae requirenti ipsunt Sic Nachum consolatur fideles cap. 1. vers. 7. Bonus est Iehova, robori est tempere angustiae, & agnoscit recipientes se ad ipsum, animae requirenti ipsum. Consolatur nos adversus egestatem aliosque defectus: Deus bonus est; non ergo patietur nobis deesse victum, amictum, aliaque bona nobis necessaria. Consolatur nos adversus metum irae Dei, Jerem. 3. vers. 12. Non facia ut irruat facies mea iratain vos: nam benignus sum, dicit Iehova, non asservo iram in sacuum. Consolatur nos adversus metum mortis: quemadmodum I Ambrosius se solabatur, cum morti vicinus ad circumstantes fratres diceret: Non sic vixi, ut me pudeat intervos vivere: nec mori timeo, quia bonum habemus Dominum. Bonitas Dei est fons gratiae; amoris, misericordiae, patientiae, clementiae Dei
Bonitas Dei est ordine naturae prior gratia, amore, misericordia atientia & clementia Dei, propterea quod a bonitate naturae divina nascatur gratia cum reliquis omnibus. Unde Psal. 117. bonitasprimo, deinde misericordia ponitur, ut intelligamus illam esse hujufontem. Celebrate Iehovam, quoniam est bonus, quoniam in seculum. misericordia ejus. Eadem praeponitur amori & misericordiae, Tit. v. 4, 5. Postquam bonitas & erga homines amor apparuit Servatoris. nostri Dei, non ex operibus justis quae fecerimus nos, sed ex sua misericordia servavit nos per lavacrum regenerationis & renovationis, Spiritus Sancti. Ex gratia proficiscitur amor, ex amore misericordia. ex hac clementia & patientia.
On this page