Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 21
cturi. Gratia est in Deo, imo est suapte natura gratiosissimus & gratiae ipsa. I. quia Scriptura Sacra id testatur. Exod. 34. v. 6. Transiens Ienova ante faciem Mosis, inclamavit: Iehova, Iehova, Deus fortis misericors & gratiosus. 2. quia gratia est summa virtus; ut patet exDomini Jesu exemplo Luc. 2. v. 52. Est igitur etiam in Deo perfectissima, in quo omnes virtutes sunt perfectissimae
Gratia Deo propriissime attribuitur; est enim ei essentialis, imo essentia ipsa divina: & sic describitur:
Gratia in Deo residens, est essentialis proprietas ejus, nimirum benignissima voluntas Dei & favor, per quem vere & proprie est gratiosus, quo favet & gratis benefacit creaturae suae.
Eaque vel generalis est vel specialis Generalis gratia Dei, est voluntas ejus quae communiter ad uniuersas res a Deo conditas extenditur, quatenus omnibus illis ex fauore benefacit, omniumque est conservator, ita ut de hac gratia conqueri nulla res queat, ac si eam Deus non declaret erga ipsam Specialis gratia Dei, est gratuita benevolentia Dei, qua in Christo peculiariter complectitur solos electos, Angelos & homines servandos: & dicitur gratia, gratum faciens, item gratia acceptans, hoc est, quae Deo sive Angelum, sive hominem gratum & acceptum fa cit; item hominum respectu gratia salvans, gratia justificans, gratia regenerans, qua ad salutem aeternam in Christo electi, vocati, jut stificati, regenerati sumus. De hac dicitur Genes 6. v. 8. Nonch invenit gratiam in oculis Iehovae. Exod. 33. 19. Gratiosus ero, cui fuero gratiosus. Luc. 1. 30. Dixit Angelus Gabriel Mariae: Netime Maria; es enim in gratia apud Deum, I. Cor. 15. 10. Gratia Dei sum id quod sum,
De ea observentur sequentia axiomata. I. Gratia Deo gratum aique acceptum faciens atque ita & gratia salvans qua sumus electi in Christo ad salutem aeternam, efficaci tervocati, justificati, regenerati, quam denique aeternum servamur non est qualitas nobis infusa, non aliquid in nobis creatum & inhaetens, non charitas quam nos Deum diligimus, aut ulla alia virtus in nobis
Contra opponit Bellarm. lib. 1. de gratia & libero arbitrio cap. 4. aliquot Scripturae loca, ex quibus conatur evincere, gratiam gratum facientem esse qualitatem nobis infusam a Deo.
Primus locus, Rom. 5. vers. 19. Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sun multi: ita per unius obedientiam, justi constituentur multi.
Ex illo sic erit objectio contexenda Iustitia qua justi constituimur cora Deo est qualitas nobis infusa: Gratiagratum faciens est justitia, qua justi censtituimur cora Deo; Ergo gratia gratum faciens est qualitas nobis infusa. RESP. Utraque praemissa negatur Bellarminus propositionem majorem ita probat: Quemadmodum per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per unius obedientia, justi constituentur multi.
Constat autem nos non constitui peccatores per imputationem in justitiae quae fuit in Adamo, sed per injustitiam nobis vere inhaerentem per modum habitus, &c. Igitur justi etiam constituimur, si quid Apostoli antithesis valet, non per impittationem justitiae quae est in Christo, sed per justitiam nobis inhaerentem per modum habitus, que nobis infunditur ob Christi obedientiam, &c.
RESP. Primo necatur consequentia, quia plus colligitur quam ferat comparatio Paulina. Peccatur enim a Bellarmino perversa accommodatione comparationis illius, dum ad aliud extenditur, quam Paulus intendit & spectavit, qui non confert modos seu formas, quibus peccatores vel justi in nobis sumus, sed causas efficientes per quas evalimus peccatores coram Deo, vel justi. Quia dicit, nos peccatores constitutos per inobedientiam unius hominis, hoc est, Adami in obedientiam esse causam efficientem, per quam omnes homines, quos quot ex virili semine naturaliter nascuntur, facti sunt peccatores, id est, transgressores Legis in ipso Adamo, & obnoxij culpae & poenae & rei mortis aeternae: justos autem nos constitui per unius obedientia hoc est, Christi obedientiam esse causam efficientem meritoriam per quam justi, id est, absoluti a culpa & poena, & haeredes vitae aeter. nae fiunt omnes quotquot ex gratia spiritualiter renascuntur, impu tata ipsis Christi obedientia, nam secus ac si ipsimet illani praestitissen¬
Secundo, fallit Bullarm, falsa interpretatione phraseos constitui peccatorem, quae ipsi idem declarat, quod esse peccatorem Atqui haec sunt distincta. Nam phrasis illa per unias inobedietiam constitui pec¬ catorem, innuit ca isam efficientem per quam facti samus peccatores: altera vero phrans, nempe, esse peccutoreas, mnuit causam formulem: er quam sumus formaliter in nobis pecentores. Causa efficiens perquam constituri sumus peccatores, non est actu seu formaliter in nobis, quia est inobedientia Adami quae actu transiit, justo autem judicio Dei nobis imputatur: sed tausam per quam formaliter sumus peccatores necesse est in nobis seu intra nos actu esse.
Tertio, falsa est assumtio probationis. Dicit constare, nos non constitui peccatores per imputationem inobedientiae Adami. Atqui hoc est falsissimum & Pelagiarum, & illi ipsi loco Pauli, ex quo argumentatur, contradicit. Nam Paulus expresse ait: per inoledientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Quomodo? numn certe performalem inhaerentiam. Nam primo illa mobedientia Adami scutransgressio interdicti divini nobis non inhaeret actu, subjective, formaliter, habitualiter seu per modum habitus: non enim commisimus nos illam inobedientia actu, quia nondum eramus actu, sed tantum δυνημει in lumbis Adami tanquam radicis nostrae. Non ergo constiuiti sumus peccatores per illius primae inobedientiae inhaerentiam actualem vel habituale in nobis, sed per imputationem: quum primam illam Adami inobedientiam Deus nobis imputat, perinde ac si nos ipsi illam commisissemus, ac si nos ipsi transgressi essemus interdictu divinum, & de fructu vetito comedissemus. Hoc est quod dicit Paulus Rom. 5. 12. nos in Adamo omnes peccasse, nimirum originaliter & radicaliter, ut recte explicat Augustin. Causa hujus imputationis in obrdientiae Adami est manifesta: quia Adamus peccavit, tanquam principium & caput nostrum, non ut priuata aliqua personn. Imputationem peccati Adae agnovit Bernardus, qui Dominica prima post. octavas Epiphanie, de mitaculo facto in nuptiis, Sermone primo ait, Aliena lavit aqua, quos culpa inquinaverat aliena. Nec tamen sic alienam dixerim, ut negem nostram, alioquin nec inquinaret. Sod aliena est, quia in Adam omnes nescientes peccavimus: nostra, quia etst in alio, nos tamen peccavimus, & nobis justo Dei judicio imputabatur, licet occulto. Et sermone ad milites templi c. X1. p. 409. ait; Adae peccatum impittabitur mihi, & Christi justitia no pertinebit ad me? Sic Lyranus in cap. 5. ad Rom. Peccatum Adae impittatur omnibus ab eo descendentibus secundum vim generativam. Sic Cajetanus. Cardinalis in 5, ad Rom. Poena mortis inflicta ei pro tota posteritate, testatur peccatum, cujus est poena, impittari ei & toti posteritati. Quim ipsemet Bellarm, tomo tertio, de amissione gratiae lib. 5. c. 17. id fateri cogitur, quum ait: Solus ipse (Adamus) actuali volunt ite illud peccatum primum) commisit: nobis vero conmnunicatur per generationem eo modo, quo communicari potest id quod transiit, nimirum per imputationem. Omnibus enim imputtatur, qui ex Adamo nascuntur: quonia omnes in lumbis Adami exsistentes, in co & per eum peccavimus quum ipse peccavit. Ut igitur peccatores sumus constituri per inobedientiam Adami, non in nobis, sed in Adamo formaliter exsistentem, nobis autem ut membris eius, justissime imputatam: ita etiam justi constituimur per obedientiam Christi, non in nobis sed in Christo formaliter inhaerentem, nobis autem gratiosissime imputatam. Iin hic locus Apostoli Bellarminum non juvat, sed laedit, ipsiusque sententiam euvertis
Prget Bellarminus, & verba Pauli aliter interpretatur; ait, per inobedientiam Adumi esse idem, quod per injustitiam nobis vere inhaerentem per modum habitus, quam contraximus per inobedientiam primi hominis, cujus filij sumus
RESP. Ista interpretatio est falsissima, quia proposito Apostoli repugnat. Nam Apostolo propositum est docere, nemini debere mium aut absurdum videri, quod per unum Jesum Christum nos omnes simus Deo reconciliati, justificati & a morte servat:: idque conirmat hoc argumento, quia etiam per unum Adamum nos omnes sumus a Deo abalienati, injusti & mortis aeternae rei facti.¬
INSTANTIA. At sumus peccatores, quia peccatum nobis inhaeret: Ergo & justi, quia justitia nobis inhaeret: RESP. Primo, hoc Apostolus non colligit: sed ait nos constitui justos per unius obedientiam. Secundo, haec collectio cvertitur verbis, Pauli: nam si sumus justi per unius obedientiam: non igitur per justiam nobis inhaerentem: quia obedientia Christi non est qualitas nobis inhaerens, sed soli Christo. Tertio, non comparat Paulus peccatores & justos in similitudine inhaerentiae peccati & justitiae, sed in paritate unius utrinque autoris seu causae efficientis, alterius quidem, peccati; alterius vero, justitiae. q. d. Sicut omnes peccatores non nisi abuno sunt peccatores: ita justi nonnisi ab uno sunt justi. Ergo in hoc similes sunt peccatores & justi, quod utrinque omnes unum autorem habent; omnes peccatores unum Adamum, cui acceptum ferre debent quod constituti sunt peccatores: omnes etiam justi unum Christum, cui acceptum ferre necesse habent, quod constituti sunt justiCausae vero propter quas filij Adami sunt constituti peccatores, & fiij Christi constituuntur justi, non sunt similes, sed maxime dissimiles. Quia causa propter quam filij Adami sunt constituti peccatores, est inobedientia Adarm; causa autem propter quam filij Christi constiquuntur justi, est obedientia Christi. Hinc liquet non posse colligi similem utriusque in nobis inhaerentiam, sed potius utriusque similem mputationem esse.
Locus secundus Johan. 4. vers. 24. Aqua illa, quam ego daboci, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
Hinc talis objectio contexitur. Fons aqua salientis in vitam aeternam est aliquid animae insusum. Gratia gratum faciens est ille fons aquae salientis in vitam aeternam. Ergo gratia gratum faciens est qualitas animae insusa. RESPON. Negatur assumtios quia fons ille aquae salientis ad vitam aeternam est potius Spiritus Sanctus, ut liquet ex cap. 7. Johansubi dicitur v. 38, 39: Qui credit in me, sicut dixit Scriptura. flumina aquae vivae ex ventre ipsius flient. Hoc aute dixit de Spiritu illo, quem accepturi erant credentes in ipsum. Spiritus Sanctus vocatur aquatum quia nos mundat a peccatis, sicut apud Ezech. cap. 36. v. 25. Doninus aquas mundas promittit; quibus populum suum a sordibus abluturus erat: tum quia arcana sua irrigatione ad germina justitiproferenda nos foecundat; sicut dicitur apud Jesaiam cap. 3. v. 18. Esfundam aquas super sitientem & fluenta super aridam, effundam Spiritum meum super semen tuum, & benedictionem super prognatos tuos. Sic de Spiritu Sancto intelligunt Patres, ut faretur Bellar minus: Imo ipsemet etiam Bellarminus de Spiritu Sancto interpretatur, sed in sententia non manet constans, verum relicta prima veriore Patrum & sua interpretatione, ponit aliam quam praefert priori, nimirum per fontem illum esse intelligendam gratiam inhaerentem animae per modum habitus inhaerentis.
REPLICATIO Bellarminiana: Imo fons ille de gratia creata intelligendus est potius, quia dicitur de eo, fiet in eo fons aquae. Fieri autem ad rem creatam pertinet.
Fons ille est res creata: Gratia gratum faciens est res creata: Ergo gratia gratum faciens est fons ille Sed quis non videt esse primo ἀτυλλόγεςον? Nam concluditur affirmate in secunda figura. Deinde negatur utraque praemissa.
Majorem sic probat: Fieri est creari: quia fieri ad rem creatam pertinet. Fons ille dicitur fier. Ergo fons ille est res creata. RESP. Negatur assumtio: nam non de fonte, sed de aqua illa quam Christus se daturum promisit, dicitur: Aqua illa fiet fons aquaesalientis in vitam aeternam. Quid si ita formetur Syllogismus? Fieri est creari; Aqua illa dicitur fieri: Ergo creari. RESP. Primo negatur consequentia, quia quatuor sunt termini propter homonymiam medij seu verbi fieri: Nam in majore significat produci id quod antea actu non exstiterat, sicut mundus est factus qui antea non erat Sed in assumtione significat evadere, & intelligitur de Spiritu Sancto, qui ab aeterno exstitit, ac nequaquam esse coepit. Secundo, adducuntur in assumtione verba Christi mutila: nam Christus non dicit solummodo, Aqua illa quam dabo ei, fiet: sed, fiet fons aquae saliens tis in vitam aternam. Ista verba Bellarminus omisit, quae maxime faciebant ad errorem ipsius detegendum: si enim illa retinuisset, videbat fieri Syllogismum quatuor terminorum: nempe; Fieri est creari. Aqua illa dicitur fieri sons aquae salientis in vitam aeternam: Ergo aqua illa dicitur creari. Quid quod etiam major universaliter accepta, est falsa? Fieri enim non tantum creari significat, sed etiam constitui, ordinari: sicut JESUS Nazarenus dicitur factus Dominus & Christus, hoc est, constitutus, ordinatus, evectus ad dignitatem istam ut esset DOMINUS & CHRISTUS ille, de cujus adventu Propheta sunt vaticinati.
Urget Bellarminus: Ejusdem generis sunt, fons & aqua ex fonto. manans: & cum habitu gratiae magis conveniunt bona opera, tan¬
RESP. Imo fons & aqua hic individuo unum & idem sunt, ratione tantum differunt: ideo per aquam hic non sunt intelligenda bona opera, sed ipse Spiritus Sanctus continue nos irrigans, & dona sua in nobis ubertim augens, sic ut Aqua ista fiat fons aquae salientis in vitam aeternam, quoniam non deficit, sed continua est usque ad beatam immortalitatem se diffundens. Ita aqua quam Christus dat & fonaquae est unus & idem Spiritus Sanctus, veluti scatebra perpetue fluens: Proinde qui illum acceperunt, nunquam exarescunt, sed assidue vegetantur, nec donis, nempe, fide, spe, charitate deficiuntur, sed illorum incrementa indies percipiunt, donec ipsis vita incorruptibilis, quam hic inchoant, suis omnibus numeris constet;
Adhuc urget Bellarminus: Dubitari non potest, quin per fontem intelligatur aliquid permanens & fixum, ac per hoc significetur gratia inhaerens animae per modum habitus permanentis, unde fluant rivi bonorum operum, qui saliant in vitam aternam. Aqua enim tanalte adscendit, quam est altus locus unde descendit: & quoniam fons. iste de coelo descendit, ideo aquae ejus ad coelum usque perveniunt, hoest, merentur opera justa regnum coeleste, quoniam ex gratia coelestiad divina proveniunt
Fons ille est aliquid permanens & fixum: Ergo fons ille est gratia inhaerens animae per modum habitus. At vitiosa est consequutio, quia ex puris affirmantibus in secunda figura ἀλογίςως concludit. Quod si corrigatur vitiosa forma, converSa propositione, ut illa sit talis, Quicquid est aliquid permanens & ficum, illud est gratia inhaerens animae per modum habitus; tum propositio ista universalis falsa est. Caetera quae adjecta sunt ad conclusionem amplificandam, partim falsa sunt, partim aliena. Nam primo quod bonorum operum aliam causam instrumentalem in homine ponit, quam fidem, est falsum. Fides enim est res illa, quae agit pecharitatem, Gal. 5. v. 6. Per fidem bona opera fiunt, ut ex cap. 11. ep. stolae ad Hebraeos liquet. Fides viva est illud quod opera bona producit, ut patet ex capite secundo epistolae jacobi. Unde ex interpretatione Bellarmini sequitur, fontem illum, aut esse fidem salvificam, aut aliam aliquam gratiam creatam. Si fides; cur mentem suam non apertius explicavit? sin aliqua alia infusa gratia, nominet eam quaesit. Nos ut antea, ita & nunc, dicimus, Aquam illam quam Christus se daturum promiserat, & quae in quolibet fidelium sit fons aquae salientis in vitam aeternam, esse Spiritum Sanctum. Sic Ignatius ait. epistolam ad Romanos: Aqua viva saliens in me intus mihi dicit, veni ad Patrem. Secundo quod ad aquae adscensum & descensum attinet, non aquae solum, sed cuicunque gravi corpori, modo ejus partes inter se queant cedere, ac succedere, natura id datum, ut tantum posit adscendere, quantum descendere: ut luto, ut arenae. Cardano asserenti, non posse aquam subvehi motu altius, quam sit ejus superficies, unde derivatur, respondet Scaliger Exercitat. 46. hoc quidem? verum esse, ubi plus resistitur ab ea portione, quae sursum pellitur, quam prematur ab illius vi & pondere, quae urget. At ubi instantis vis pondusque majus est: tum sursum pellitur aqua ad eam superficiem, quae altior est, quam superficies, a qua descendit: Hoc in organis manifestum est: quorum depressione in puteos, subsilit aqua per tubos. Quod igitur facit lapis, faciat & aquae magna vis, si ad illius lapidis accedat pondus
Si verba Bellarmini ex legibus rite disputandi ad Syllogismunrevocata fuerint, talis erit: Si aqua tam alte adscendit, quam est al tus locus unde descendit: tum & bona opera ad coelum usque perveniunt, hoc est, merentur opera justa regnum coeleste, quemadmodum e coelo fons ille descendit. Verum est quod antecedit: Verum igitur est
n quod sequitur. RESPON. Primo peccatur elencho parium: Compatantur enim quae paria non sunt. Nam aqua ista de qua Christus loquitur, non sunt bona opera, quod Bellarmino prius evincendum fuerat, quam sumendum: & fons iste de quo Christus loquitur, non est qualitas aliqua infusa, nam nulla alia posset esse quam fides, quae sola est illa gratia infusa, quae per charitatem operatur & profert bona opera omnia
Secundo, dato sed non concesso, per aquam illam intelligi bona opera, & per fontem gratiam aliquam infusam: tamen Physicae reratio non conveniret dono hyperphysico, & mere spirituali, gratui to, coelesti, nisi convenientiae fundamentum ex Scriptura demono tretur: at ista quae Bellarminus confert convenientiam habere, exScriptura nunquam probabit.
Tertio, peccat in propositione interpretatione falsam: bona opera venire ad coelum usque; interpretatur mereri opera justa regnum coeleste: At haec interpretatio falsa est, nec ex comparatione ista sequitur, sed potius refutatur. Nam sicut aqua adscendens non ideo adscendit, quod mereatur adscendere altius: ita quoque opera bona non perveniunt in coelum, quod mereantur ut adscendant
Tertius locus Roman. 5. vers.. Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.
Hinc talis argumentatio exsistet: Charitas Dei effusa in cordibus nostris, est qualitas nobis infusa: Gratia gratum faciens est charitas Dei effusa in cordibus nostris e Ergo, &c.
RESP. Primo negamus consequentiam, quia sunt quatuor termini, propter homonymiam medij termini in nomine complexo charitatis Dei. Nam intelligi potest charitas, velqua nos Deum didigimus, vel qua Deus nos diligit, vel sensus gustusque charitatis illius quam Deus nos diligit. Si primo & ultimo significato sumatur. propositio est vera: si autem medio accipiatur, est falsa. At Paulus in hoc ad Romanos loco tertia significatione accipit, nimirum pro sensu charitatis Dei, quam ille nos prosequitur, idque per metonymiam Itaque assumtio est falsa: Nam gratia gratum faciens non est sensu. lle charitatis Dei in nostris cordibus diffusus. Secundo, etiam dato, in hoc Pauli loco intelligendam charitatem quam nos Deum diligi mus, ut interpretatur Augustinus, & Iohannes Calvinus Institu libro tertio, capite secundo, sect. duodecima: tamen minor erit falsa¬
Quartus locus, Tit. 3. vers. 5. & 6. Servavit nos per lavacrum regenerationis & renovationis Spiritus Sancti; Quem effudit super nos copiose per Iesum Christum Servatorem nostrum.
eArgumentatio hujusmodi fuerit. Si Spiritus Sanctus tunc super nos effunditur, quum abundante ratia ejus donatur: tum gratia gratum faciens est qualitas nobis incusa: Verum est antecedens:
Ergo & consequens. RESP. Propositio connexa negatur. Nam ex antecedente posito, consequens istud non conficitur, sed tantum hoc sequitur, gratiam donatam, esse qualitatem nobis infusam. At gratia gratum faciens non est donata, sed donans nobis ut grati acceptique simus Deo.
Quintus locus 2. Corinth. 1. ver. 21, 22. & cap. 5. vers. 5. Qui nos confirmat vobiscum in Christum, & qui unxit nos, Deus est. Qui etiam obsignavit nos, indiditque arrhabonem Spiritus cordibus nostris.
Inde talis Syllogismus exsistit: Si gratia gratum faciens est arrhabo ille quo Deus nos obsignavit. & quem indidit cordibus nostris, tum est qualitas nobis infusae
Verum est antecedens: Ergo & consequens. RESP. Assumtum negatur. Nam non gratia gratum faciens, sed Spiritus Sanctus dicitur arrhabo, quia efficit, ut ratum sit utrinque Dei pactum, quod alioquin quodammodo penderet: hoc est, quia nos reddit promissae salutis certos, ne semper propter multas infirmitates nostras fluctuemus. Porro Spiritum Sanctum esse arthabonem illum, docet Apostolus Ephes. 1. v. 13, 14. ubi ait: Obsignati ctis Spiritu illo promissionis Sancto, Qui est arrhabo haereditatis nostrae, dum in libertatem vindicemur, ad laudem gloriae ipsius. Arrhabo generaliter est omne id, quo dato confirmatur promissio. Vox est sumta ab Hebraeis, qui Arrhabonem pay appellant; usurpatur Genes. 38. ver. 17. Tertullianus ait libro de resurrectione carnis cap. 51. Quemadmodum nobis arrhabonem Spiritus reliquit, ita & a nobiarrhabonem carnis accepit, & vexit in coelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. Quo etiam pertinet quod Paulus Apostolus dicit Galat. 4. vers. 6. Quoniam estis Filij, emisit Deus Spiritum Filij sui in corda nostra, clamantem Abba, id est, Pater.
Hinc talis argumentatio exstruenda erit Vnctio illa manens in nobis, est qualitas nobis infusaSratia gratum faciens est illa unctio manens in nobis: Ergo: &c. RESP. Primum, major propositio negatur: quia unctio illa eest Spiritus Sanctus, qui sic appellatur translatione quadam sumta al unctionibus in Lege receptis. Caeterum hanc unctionem esse Spiritum Sanctum, inde liquet, quia de illa dicitur, quod nos doceat de omnibus. At qui nos docet de omnibus internus doctor, est Spiritus Sanctus, qui & Apostolos introduxit in omnem veritatem Johan. 16. 13. Ita de Spiritu Sancto interpretatur Augustinus Tractatu 3. i1 epist. Johannis in haec verba: Vnctio vos docet omnia: Quantum ad me pertinet (ait Augustinus) omnibus loquutus sum; sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus Sanctus intus non docet, indocti redeunt. Quanquam itidem dicit Magistrum intus docentem esse Christum: sed haec non pugnant, quia Christus nos intus docet per Spiritum Sanctum.
Secundo negatur etiam assumtio: quia gratia gratum faciens est attributum Dei essentiale, at unctio manens in nobis est persona. Spiritus Sancti
Septimus Locus 1. Johan. 3. vers. 9. Quisquis natus est ex Deo, peccato non dat operam: quoniam semen ipsius in eo manet.
Inde sic formanda erit objectio: Semen illud in regeneratis manens est qualitas infusa: Gratia gratum faciens est semen illud in regeneratis manens: Ergo, & RESP. Utraque praemissa negatur: Nam semen illud in regenes tatis manens est Spiritus Sanctus, qui semen Dei vocatur ab effectu, quod ejus virtuto, tanquam ex semine quodam, novi homines efficiamur. Spiritus Sanctus radix ac semen est coelestis vitae in nobis. Scmen ex quo electi renati sunt, est etiam verbum Dei, quod 1. Petri i23. semen incorruptibile vocatur. Haec vero non pugnant, quia Spiriritus Sanctus est semen primarium: verbum est lemen secundarium. & utriusque efficacia renascimur, illius quidem principaliter, hujus vero instrumentaliter Sic breviter vindicata sunt illa loca Scripturae quae Bellarminus detorsit ut probaret, Gratiam gratum facientem esse
tem per modum habitus Eodem libro 1. de Gratia & libero arbitrio cap. 6. asserit, Gratiam gratum facientem re non distingui ab habitu charitatis: Et ibi dem: Gratiam a charitate, aut nullo modo, aut solam ratione distingui. Hanc sententiam nititur probare primum autoritate Concilij Tridentini, cujus nulia est apud pios autoritas: Secundo testimoniis. veterum Patrum, quibus fides Christiana non nititur. Tertio argumento ducto a pari: quia habitu charitatis, eadem omnia competat quae gratiae gratum facienti: ad quod operae-pretium est respondere.
yllogismus talis erit Quibus eadem conveniunt per omnia, ea sunt idem: Gratiae gratum facienti & habitui charitatis eadem conveniunt per omnia
Ergo sunt idem Assumtionis probatio I. Gratiae habitualis proprium esse uolundare animae quoddam esse supernaturale, ex quo dicatur homo filius Dei per participationem, & divinae consors naturae. Id vero totum scriptura apertissime tribuit charitati, i. Johan. 3. v. 1. Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut Filij Dei nominemur & simus & cap. 4. v. 7. Omnis qui diligit, ex Deo natus est
RESP. Primo negatur gratiae habitualis esse proprium, dare animae illud est supernaturale: Nam hoc est proprium benevolentia livinae erga nos. Deinde negatur idem charitati habituali convenire Tertio testimonia adducta id non probant. Nam Johan. 3. v. 1. vocatur charitus non habitualis haerens in nobis, sed munus ex charitate Dei qua nos complectitur donatum, videlicet adoptio ex mera charitate erga nos a Deo nobis data: idque per metonymiam causae efsficientis. Et cap. 4. v. 7. non docet Johannes, quod dilectio proximi sit causa, sed quod sit effectum seu τεκμήριον, hoc est, certum signum regenerationis:
Ergo gratia est charitas RESP. Peccatum est & in forma & in materia: In forma dupliciter, tum quia affirmate concluditur in secunda figura, tum quia veplus infertur quam praemissae ferunt; vel certe ambigua est conelusio. Sed corrigi possit forma hoc modo:
Regeneratio sit per charitatem habitualem: Regeneratio sit per gratiam habitualem. Ergo gratia habitualis est charitas habitunlis; At sic in materia nihilominus peccatum manet. Nam primo committitur ignoratio elenehi: quia conclusio loquitur de gratia habi tuali; quandam autem gratiam habitualem esse charitatem nobis infusam, ultro damus, nec de hoc est controversia: sed gratiam gratur. facientem esse charitatem habitualem, negamus. Deinde utraque raemissa negatur: Nam clharitas habitualis & gratia in animam in fusa non sunt causae regenerationis, sed effecta.
Majoris probatio per Soritem. Semen ex quo regeneramur est Verbum Dei: Verbum Dei gignit in nobis fidem vivam: Fides viva operatur per charitatem: Fides igitur viva, id est, cum charitate, est id per quod renasci mur, & proinde ipsa dat illud esse divinum & supernaturale, iundo dicimur Filij Dei
At vitiosa est Soritis istius forma: ideo ejus consequentia nulla; Principalis Syllogismus est iste:
Fide regeneramur: Fides operatur per charitatem Ergo per charitatem regeneramur. Rursus vitiosa est consequentia: quia paralogismus iste quatuos constat terminis, Fide, regeneramur, operatur per charitatem, & per charitatem regeneramur. Forma correcta inferetur haec conclusio; Ergo aliquo quod operatur per charitutem, regeneramur: id autem est fides: quod libetissime damus: sed istud nihil juvat Bellarminum:
INSTAT: Per quod sumus filij Dei, per id regeneramur: Per fidem ivivam sumus filij Dei: Gal. 3. v. 26. Ergo per fidem vivam regeneramur. Concedimus totum: Ex minore concessa sic infert: Per fidem vivam sumus filij Dei: Per charitatem est fides vivaErgo per charitatem sumus filij.
Concedimus & hoc, recte intellecta conclusione, nimirum iste sensu, per charitatem tanquam evidens & certum signum cognosciquod simus filij Dei: At hoc est extra terminos nostrae quaestionis.
Tum probat majorem quam nemo negat: sed probat inepte ex Galat. 6. v. 15. ubi ait fidem vivam appellari novam creaturam: In Graeco est καινη κιισις: Vertendum igitur nova creatio. Nam quod vulgata habut nova creatura, est ambiguum: quum Paulus ibi agade instauratione sola qualitatum, non de ipsa substantia hominis. Un de liquet non fidem appellari novam creationem, sed instaurationem seu actionem Dei, hominem ex gratia instaurantis & refingens: propterea homines regenerati dicuntur σοιημα, id est, opus Dei Ephes. 2. v. 10. Nos ipsius sumus opus, conditi in Christo Iesu ad opera bona, quae praeparavit Deus ut in eis incederemus. Quod ipsum dictum Bellarminus imprudenter priori subjecit, tanquam seipse refutaret: nam si Galat. 6. vers. 15. reddendum esset, nova creatura: tum ex sequente dicto Ephes. 2. vers. 10. intelligeretur novam illam creaturam esse ipsos regeneratos: non igitur fidem. Praeterea amSigua est versio Vulgata: creati in Christo Iesu in operibus bonis: quia haec verba dupliciter possunt intelligi, quod creati simus in Christo Jesu, vel propter aut per opera bona. Praestat igitur vertere ad opera bona. ut & Graecus textus requirit, κυδεντες εν χριισς Ιήσέεπη ςρρ¬ ροις αγαbσις.
Iterum instat Bellarminus Per fidem regeneramur: Charitate fides est formata: Ergo per charitatem regeneramur. RESP. Nego consequentiam, quia sunt quatuor termini: Per fidem regeneramur, charitate, fidem esse formatam. Quod si corrigatur forma, fiet talis Syllogismus
Qui per fidem regenerantur: ij & per charitatem regenerantur: Nos per fidem regeneramur: Ergo & per charitatem. Major propositio probatur: quia fides est formata charitate, seu fidei forma est charitas. At falsa est haec probatio: nam quicquid a fide procreatur, id certe nequit esse fidei forma; quia effectum alicujus non potest esse ejusdem forma. At charitas a fide procreatur, & effectum fidei, sicut Paulus ait I. Timoth. 1. 5. Finis mandati est charitas ex puro corde & conscientia bona & fide non ficta: Et Jacobus 2. 22. Vides fidem administram fuisse operum ipsius. Charitas igitur non est? fidei forma.
Posthaec gratiam gratum facientem & habitum charitatis non esse distinctos nabitus; id est, gratiam esse charitatem habitualem, alia inductione plurium argumentorum Bellarminus probare nititur?
PRIMo (ait) gratiae proprium esse dicunt, facere, hominem Deo dilectum: at Proverb. 8. v. 17. legimus: Ego diligentes me diligo. Et Ioh 14. vers. 21. Qui diligit me, diligetur a Patre meo
RESP. Syllogismus hic fuerit: Facere hominem Deo dilectum est charitatis habitualis. Facere hominem Deo dilectum est gratiae gratum facientis: Ergo gratia gratum faciens est charitas hubitualis: At negatur major propositio; Eam conatur probare Bellarminum, duobus Scripturae testimoniis: sed illudit homonymia verborum Di ligo & Diligetur. Nam quum dicit aeterna Dei Sapientia Proverb. & ver. 17. Ego diligentes me diligo: non hoc vult, hominis dilectionem isse causam cur ipse homo a Sapientia Dei diligatur, sed diligente Sapientiam, esse subjectum, cui Sapientia illa dilectionis suae documenta & certa τεκμήρια magis ac magis imprimat ac demonstret. Ergo Sapientia amantes sui diligere dicitur, quod ipsa sui amoris in dubitata signa amatoribus suis ostendat Sic cum dicit Christus Johan. 14. v. 21. Qui diligit me, diligetur a Patre meo, non hoc vult, quod homo amore suo Deum praeveniat, quod hominis amor causa & meri¬ tum sit amoris divini: nam commendat suam erga nos charitatem, Deus eo, quod quum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus sit, Rom. 5. v. 8. & ver. 10. Quum inimici essemus, reconciliatis fuimus Deo per mortem Filij ejus. In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexerit nos & miserit Filium suum ut esset propitiatio pro peccatis nostris, ut testatur Johannes 1. epist.. 4. 10. & ver. 19. Nos diligimus eum, quoniam prior dilexit nes. Non igitur vult Christus, amorem quo ipsum complectimur causam est. amoris Patris coelestis erga nos: sed hoc tantum promittit, eos qui Christum diligunt, reipsa experturos, seu certa experientia sensuros & cognituros se etiam a Patre coelesti diligi. Idque evidenter ostendunt verba sequentia: & ego diligam eum, & manifestabo meipsum ei. Cognitio certe amorem praecedit: quia ignoti nulla cupido; sed hoc promisit Christus, se sui amantibus daturum ut indies in fide & cognitione sui proficiant. Sic ait Augustinus tomo septimo, libro de bono perseverantiae, cap. 21. Deum non diligeremus, nisi prius dilexisset nos & fecisset dilectores suos, quoniam charitas ex ipso est: sicut dixerunt quos fecit magnos, non solum oratores, verum etiam praedicatores suos. Ergo haec dicta a Bellarmino allegata non probant, nostram dilectionem causam esse divinae
vimus: SECUNDo (ait) gratia dicitur esse animae vita, ut peccatum, mors it I. Iohan. 3. v. 14. legimus: Qui non diligit manet in morte, & nos cimus, quod translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres.
RESP. Syllogismus hujusmodi fuerit: Animae vita est charitas nostra Animae vita est gratia gratum faciens: Ergo gratia gratum faciens est charitas nostra At major de causa vitae animae intellecta negatur. Probatio majo ris est aliena, quia Johannes non docet, charitatem nostram esse causam vitae anime, sed esse testimonium seu τεκμήριον, ex quo cognoscimus nos translatos esse de morte ad vitam.
TERTIVM Argumentum. Spiritus Sanctus habitat in nobis per charitatem nostram Spiritus habitat in nobis per gratiam gratum facietem: Ergo, &c. Propositio probatur ex Rom. 5. ver. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.
RESP. Primo major negatur: Nam charitas habitualis non est causa efficiens inhabitationis Spiritus Sancti in nobis: sed contra Spiritus Sanctus habitans in nobis est causa efficiens charitatis & omnium gratiarum quae sunt in nobis. Deinde profertur ad probationem Majoris testimonium ἔζαγώνιον: Nam Major propositio est, Spiritum Sanctum habitare in nobis per charitatem nostram: AtPaulus in allegato testimonio dicit, charitatem Dei diffusam esse in cordibus nostris per Spiritum Sanctum. Ita Bellarminus invertit verba Pauli, & efficientiam quae a Paulo adscribitur Spiritui Sancto ipse tribuit charitati. Praeterea fucum facit homonymia vocis charitatis: Nam in Majore significat virtutem in nobis haerentem: At in dicto Pauli significat sensum, experientiam & perceptionem charitatis, quam Deus nos complectitur.
VARTVM argumentum Nos a peccato justificamur per charitatem nobis inhaerentem: Nos a peccato justificamur per gratiam gratum facientem, Ergo gratia gratum faciens est charitas nobis inhaerens:
Probatio Majoris. Lucae 7. legimus: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et jamantea ex Gal. 6. ostendimus novam creaturam esse fidem, per dilectionem operantem: & ex Tridentino Concilio demonstravimus, formalem causam justificationis, esse charitatem, mentibus nostris infusam. Neque ullus est Theologus. aut Philosophus, qui justitiae nomine aliud, quam virtutem intelligat.
RESP. Primo ambigua est utraque praemissa: nam a peccato justificari duplici sensu in Scriptura dicitur, primo idem valet quod absolvi a peccato per illius remissionem Actor. 13. v. 38, 39. Notum igitur sit vobis, fratres, annunciari vobis remissionem peccatorum peistum: & ab omnibus a quibus per legem Mosis justificari, id est, absolvi, non potuistis, per hunc quemvis qui credat, justificari, hoc est absolvi. Secundo, a peccato justificari idem est quod a peccandi necessitate, vel a proclivitate ad peccandum plane liberatum esse, quod sit per mortem temporalem: nam qui mortuus est, non amplius peccat. Hoc sensu dicitur Roman. 6. v. 7. Etenim qui mortuus est, justificatus est a peccato, hoc est, liberatus ne ulterius peccet: mors enim efficit ut mortui necessario ab actionibus hujus vitae, ac proinde etiam a peccando supersedeant. Hoc dictum non est accipiendum de remissione peccatorum
Secundo utrovis sensu accipiatur phrasis ista in his praemissis, major negatur. Ex probatione autem Majoris liquet, eam accipi pro re missione peccatorum: ad hanc igitur significationem responsum de rigemus; ac dicimus majorem esse falsam, quia justificationis a pec- cato seu remissionis peccatorum falsa causa efficiens assignatur charitas, seu gratia habitualis. At chatitatem esse causam efficientem remissionis peccatorum, nititur Bellarminus probare, primum testimonio Christi, Luc. 7. v. 47 Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Verum testimonium hoc & salsa versione est depra vatum, & in peregrinum sensum detortum. Graeca enim verba habent; αφεοντuι αι αμαριιαι ανσ αι πολλαι, οη ηθάπησε πολῳ, αφιονταν, non est temporis praesentis, sed aoristi secundi medij, Ionica dialecto pro ἀφῶντιμ, ex themate ἀφιημι. Non igitur verti debet remittum tur, quod est verbum praesentis temporis, sed vemissa sunt, ut respon¬ deat aoristo secundo. Sed Papistis magis placet vulgata versio, quia patrocinatur errori ipsorum, si Christus de praesenti remissione incelligatur loquutus, & de dilectione remissionem antegressa, unde sequi necesse sit; quum dilectio antegressa sit remissionem, illam huus causam esse, signum autem esse non posse factae remissionis peccatorum, si prius mulier illa peccatrix dilexerit Christum, quam remissa ipsi essent peccata. Requirente igitur veritate textus Graeci vertendum est: Remissa sunt ei peccata multa: quoniam dilexit mul tum. Quod ad sensum horum verborum attinet, Christus non faciillis dilectionem causam efficientem remissionis peccatorum: sed do cet dilectionem multipliciter declaratam es llustre & certissimum. in muliere memore τεκμήριον gratitudinis ob acceptum beneficium. remissionis peccatorum: Quod parabolae de duobus debitoribus scopus ostendit. Qua autem ratione peccatorum remissionem illa obtinuerit, palam Dominus testatur: Fides (inquit) tua te servavit Fide igitur remissionem peccatorum consequimur: charitate pro accepto beneficio gratias agimus seu gratum animum exhibemus & Domini benesicentiam testamur. Ita ex hoc testimonio Major non probatur.
Secundo conatur eandem probare ex testimonio Pauli ad Galati 6. v. 15. ubi ait novam creaturam esse fidem per dilectionem operam rem: καινυν κεισιν novam creaturam verti non debere; & quamvis ta vertendum foret, tamen fidem non esse illam creaturam, nuperostendimus: nunc videamus Majoris probationem, quae ita habet:
Per fidem justificamur: Per charitatem fides operatur: Ergo per charitatem justificamur. At quae potest esse consequentia, forma exsistente vitiosa? sunt, enim in hoc paralogismo quatuor termini, Per fidem, justificamur per charitatem, fides operatur. Sed corrigamus formam hoc pacto.
Per quod fides operatur, per id justificamur: Per charitatem fides operatur: Ergo per charitatem justificamur.
iam falsa est Major, nisi verbum justificari idem valeat quod justum cognosci: at sic luderetur homonymia, nam in conclusione significat a Deo absolvi a peccatis, seu consequi remissionem peccatorum.
Verum esse antecedens probat testimonio Concilij Tridentini: Sed in hac probatione peccat allegatione testimonij non authentici: & quid de conciliabulo Tridentino sentiendum sit, videatur Illustrissimorum Germaniae Electorum, Principum & civitatum protestantium scriptum, quo causas recusati Concilij Tridentini exponunt.
Quarto eandem Majorem sic probat: Neque unus est Theologus aut Philosophus, qui justitiae nomine aliud, quam virtutem intelligat. Syllogismus talis fuerit:
tas est illa virtus; tum per charitatem justificamur: Atqui & justitiae nomine nihil aliud, quam virtus intelligitur
& charitas est illa virtus: Ergo, &c. Assumti duo sunt membra: Primum membrum est, justitiae nomine nihil aliud quam virtutem intelligi. Hoc probat provocatione ad testimonium omnium Theologorum & Philosophorum. At nimis impudens est haec provocatio. Augustinus certe dicit libro decimonono de civitate Dei cap. vigesimoseptimo: Ipsa Iustitia nostra quamvis vera sit propter veri boni finem, ad quem refertur: tamen tanta est in hac vita, ut potius remissione peccatorum constet, quam perfectione virtutum. Testis est oratio totius civitatis Dei, quae peregrinatur in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum: Dimitte nobis debita nostra. Sic Bernardus Sermone vigesimotertio super Cantica: Non peccare, Dei justitia est: hominis vero justitia, indulgentia Dei est. Quin Petrus Lombardus ait, vocem justiduplici modo accipi: nam significare, aut cum qui sit innocens, aut cum qui in virtutibus sese exerceat. Philosophos in hac quaestione non moramur, quibus doctrina de justificatione coram Deo per Christum incognita & occulta fuit.
QVINTVM Argumentum. Omnium virtutum fons & radix est charitas habitualis: Omnium virtutum fons & radix est gratia gratum faciens Ergo, &c. Major probatur ex Rom. 13. vers. 10. Charitas est completio Legis. 1. Corinth. 13. v. 4. & sequentibus. Charitas iram cohibet, benigna est charitas, non invidet charitas, non agit perperam, non inflatur. Non agit indecore, non quaerit quae sua sunt, non exacerbatur, non cogitat malum. Non gaudet iniustitia, gratulatur autem veritati: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia tolerat.
RESP. Falsa est major. Testimonia autem ad eam probandam citata, sunt ἀπροσδιόνυσα: nam illis non docetur, charitatem nostram esse omnium virtutum fontem & radicem, sed solummodo esse legis epitomen & summam, & effectis praeclaris commendabilem: nam certe fides est efficax per charitatem; sed fons & radix virtutumm tam non potest esse charitas, quam non potest canalis per quem aqua ex fonte fluit esse ipse fons, aut arboris ramus fructum ferens ipsa radix arboris.
SEXTVM Argumentum. Separare filios regni a filijs damnationis est charitatis: Separare filios regni a filijs damnationis est gratiae gratum faciens tis: Ergo, &c.
Probatio majoriaex Jacobi 1. v. 12. Boatus est vir qui tolerat tem Cationem:quoniam quum probatus fuerit compertus, accipiet coronam vitae, quam promisit Dominus iis a quibus ipse diligitur
RESP. Major est ambigua: Nam dupliciter potest intelliginem pe quod separate filios regni a filiis damnationis sit, vel finis charita. tis, vel effectum. Vera est, si intelligatur de charitatis fine, hoc est quod charitatis hic sit scopus & usus, ut sit signum quo separantur. hoc est, dignoscuntur filij regni a filijs damnationis, quemadmodum dicit Dominus Joh. 13. v. 35. Ex hoc omnes cognoscent vos esse discipulos meos, si charitatem habueritis alij in alios. Sed Bellarminum hode effecto charitatis intelligere, colligi potest ex probatione, in quaaffert Jacobi testimonium, quod eodem tomo 3. libr. 2. de Justificat. cap. 16. explicat, atque ex eo colligit quartum charitatis habitualis effectum esse ordinare ad regnum seu gloriam vitae aeternae, seu face re haeredes regni. Negatur itaque major sic intellecta, quia haereditatis regni coelorum causa falso charitas statuitur; testimonium autem Jacobi id non probat: nam jacobus non docet, dilectionem causan esse coronae vitae, sed ostendit solummodo subjectum ᾧ id est, quibus corona vitae sit promissa a Deo, nempe iis a quibus ipse diligitur. Acausa efficiens & subjectum & non est unum & idem.
SEPTIMVM Argumentum. Donorum omnium maximum est charitas Donorum omnium maximum est gratia gratum faciens: Ergo: &c. Majorem probat ex 1. Corinth. 13. ver. 13. Coloss. 3. ver. 14. per haec autem omnia induimini charitate, quae est vinculum perfectionis.
RESP. Primo falsa est major simpliciter intellecta. Nam charita. est effectum fidei: non est itaque ἀλώς major & dignior fide: Effectus enim est sua causa inferior. Praeterea fidei tribuuntur encomia insignia quae in charitate non competunt: per fidem fimus filij Dei, Johan. 1. v. 12. per fidem purgantur corda nostra, Actor. 15. v. 9 perfidam habitat Christus in cordibus nostris, Ephes. 3. vers. 13. per fidem habemus libertatem & aditum ad thronum Dei cum fiduciaEphes. 3. vers. 12. per fidem vincimus mundum, 1. Johan. 5. vers. 4. per fidem vitam aeternam obtinemus, Johan. 20. vers 31. His & multis aliis effectis fides certe est charitate superior. Unde constat charitatem 1. Corinth. 13. vers. 13. dici omnium maximam, non ἀπλώς, id est, per omnia: sed καζαζ, nimirum primo, secundum diffusionem: fructuum suorum ad usum proximi, in¬primis ad aedificationem Ecclesiae; quum fructus fidei & spei, non egrediantur credentis & sperantis personam: deinde secundum durationem, nam perpetua erit quum fide & spe non amplius opus erit, postquam adepti fuerimur promissa bona, quae credimus & speramus. Ad Coloss. autem cap. 3. vers. 14. hortatur super omnes virtutes, quas enumerat; indui chariate, quae sit vinculum perfectionis, non coram Deo, quia in nullo hominum, Christo excepto, perfecta est charitas coram Deo: sed perfectionis inter homines, quia vinculo charitatis omnia hominum inter se officia continentur ac cohaerent, ac proinde perfecte, bene, composite, & citra dissipationem homines inter se vivent, si charitas mutua inter ipsos vigebit. Ergo charitas est vinculum perfectionis, hoc est, unitatis: quo enim quid magis unum est, eo perfectius: unde Deus summe perfectus, quia summe unus. Ex his liquet Paulum καζακι decharitatis excellentia loqui: ac proinde falsam esse Bellarmini Majorem, quae ab ipso simpliciter est posita. Falsa est etiam minor: cui probationem nullam addidit. Conclusio igitur ex falsis praemissia falsa infertur.
OCTAVVM Argumentum: Conjungere hominem Deo est charitatis: Conjungere hominem Deo est gratiae gratum facientis: Ergo: &c. Major probatur ex 1. Corinth. 6. vers. 17. Qui adhaeret Deo ( vdelicet per charitatem) unus Spiritus sit cum eo. Et I. Johan. 4. v. 16. Qui manet in Charitate, in Deo manet, & Deus in eo. Id quod praeclare explicat S. Bernardus Serm. 83. super Cantica, ubi ostendit nihil esse quod magis hominem Deo conjungat quam charitatem, qua, ut ipse loquitur, quasi maritatur anima Dei,
RESP. Primo est in majore propositione error παρα ζο μη αίηον, ώς αιnον, quia conjunctionis nostrae cum Deo causam statuit charita. tem, quum non sit. Secundo, probat eam testimoniis, sed extra scolum productis: nam Paulus 1. Corinth. 6. ver. 17. ne meminit qui dem charitatis. Ex aliis autem Scripturae locis discimus, fidem in nobis a Spiritu Sancto procreatam, esse vinculum spiritualis conjunctionis nostrae cum Christo. Ait enim Paulus Ephes. 3. v. 17. Christum habitare per fidem in cordibus nostris. Galat. 20. v. 20. Vivo autem non amplius ego; sed vivit in me Christus: & vitam quam nuno vivo in carne, vivo per fidem illam Filij Dei, qui dilexit me, & tradidit semetipsum pro me. Nec aliter Christus oblatus a Patre potest. recipi, nisi per fidem. Ergo vinculum per quod Christo agglutinamur & adhaeremus, est fides in nobis. Hoc autem intelligendum de instrumentali vinculo: nam principale vinculum per quod Christounimur & adhaeremus, est Spiritus Sanctus habitans in Christo & in nobis, quemadmodum dicitur 1. Johan. 3. 24. & 4. vers. 13. Per hoc cognoscimus nos in eo habitare, & ipsum in nobis, quod de Spiritu sub dedit nobis. Rom. 8. vers. 8. Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu, siquidem Spiritus Dei habitat in vobis: quod si quis Spiritum Christi non habet, is non est ejus. Idem docet Paulus in loco a Bellar mino allegato. Nam qui agglutinatur Domino, unus Spiritus est cum ipso: ( Spiritu autem agglutinatur Domino) sicut qui corpora agglutinatur scorto, unum est corpus cum seorto, ut Apostolus ait v 16. Per Spiritum Sanctum igitur unimur Christo: per Christum conjungimur Patri. Christus enim est medium illud, per cujus nexum indistracte cohaeremus Deo. Ita primo testimonio, quod agit de conjunctione nostri cum Deo per Spiritum, abusus est Bellarminus, ut eo probaret, per charitatem nos conjungi Deo. Secundo testimonio ex 1. Johan. 4. v. 16. petito, non minus abutitur ac primo: Nam Johannes eo non docet, per charitatem nos conjungi cum Deo: sed charitatem testificari, nos cum Deo conjunctos esse: charitate tanquam certo & indubitato signo nos confirmari, nos esse in Deo, & Deum in nobis.
Denique Bernardo affingit Bellarminus, cum ostendere, nihil esse quod magis hominem Deo conjungat, quam charitatem, quoc Bernardus in allegato sermone 83. non ostendit: sed hoc tantum dicit, amorem mutuum uno plane in Spiritu duos jungere, duos facere jam non duos, sed unum, Paulo ita docente, Qui adhaeret Deo unus Spiritus est. Ac Bernardum charitatem hominis non statuere causam conjunctionis hominis cum Deo, ex eodem sermone liquet in quo paulo ante haec verba, dicit, quod anima a Verbo prorsus & praeveniatur amando & vincatur. Causa igitur conjunctionis animae cum Verbo est amor verbi: anima autem conjuncta Verbo ipso quoque redamat, ut in eodem sermone tradit Bernardus, & quas maritatur Verbo, hoc est, diligit sicut dilecta est, sicut maritus diligit ponsam.
NONVM Argumentum. Amicos Deo facere est charitatis Amicos Deo facere est gratiae gratum facientis: Ergo, &c. Major probatur ex Joh. 15. ver. 14. Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque ego mando vobis.
RESP. Primo, obscurum est medium amicos Deo facere. Explicat, autem illud Bellarminus dicto libro 2. de Justificat. cap. 16. aitque esse reconciliare Deo & ipsi gratos facere. Secundo, medio sic explicato major propositio est falsa: Nam in nobis nullus plane est habitus qui nos Deo reconciliet, & ex inimicis amicos faciat: Sed quum adpuc inimici essemus, reconciliati fuimus Deo per mortem Filij ejus, ut aulus testatur Rom. 5. v. 10. Tertio, profertur ad probandam majorem testimonium ἔξαγώνιον, quia non dicit Christus, vos amici mei facti estis, vel fietis; sed, vos amici mei estis, seu eritis: (sic enim potius vertendum, ut apparet ex eo quod additur, si feceritis: quemadmodum & Johan, 8. vers. 31.) hoc est, cognoscemini esse amici mei si feceritis quaecunque ego mando vobis. Quarto, etum retineretu praesens verbum estis, tamen dilectio fratrum non statueretur a Christo causa efficiens amicitiae istius, sed conditio duntaxat, ita ut ex his verbis tantum colligi possit, Christum nos dignari censere inter amicos suos, sed hac lege & conditione, si nos fecerimus quaecunque nobis mandat. At conditio annexa, non est causa, sed adjunctum. Quapropter peccat Bellarminus παρα τό μη αιηον ως αιτον,
DECIMVM Argumentum. Formosos & gratiosos facere est charitatis, Formosos & gratiosos facere est gratiae gratum facientis: Ergo, &c. Major probatur, quia charitas est vestis illa nuptialis, quam qui carent, mittuntur in tenebras exteriores, ut exponit S. Gregorius homil. 38.
RESP. Primo, major propositio est falsa. Secundo probatio majoris est nulla, propter ejus falsitatem: Nam vestis illa nuptialis, quam qui carent, mittuntur in tenebras exteriores, de qua Matth. 22. 12. non est charitas, sed Christus per fidem apprehensus, & interiorem hominem circumdans. Christus enim is est, quem omnes servandos induere oportet Rom. 13. v. 14. Induimini Domino Iesu Christo, & carnis curam ne habete ad cupiditates. Gal. 13. v. 27. Quicunque in Christum baptizati fuistis, Christo fuistis induti. Haec est vestis illa alba, de qua Apocal. 3. ver. 4, 5. ex agno illo mactato a jactis mundi fundamentis Apoc. 13. 8. praefigurata tunicis pelliceis quas Jehova fecerat Adamo & Evae, & quibus eos vestiverat, Gen. 3. v. 21. Tertio quod ad expositionem Gregorj attinet, illa non est authentica, quia mullo Scripturae testimonio nititur? Sic igitur refutavimus argumenta, quibus conatus est Bellarminus probare gratiam gratum facientem esse qualitatem nobis infusam & habitum charitatis nobis inhaerentem, atque ita assertum atioma primum: sequitur axioma secundum.
Gratia Dei quam servamur, qua electi & vocati sumus, quam justificamur & regeneramur, est in solo Deo: quia est ipse favor Dei & benevolentia qua ipse nos in Christo sibi gratos & acceptos facit, Eph: i, vers. 6.
CONTRA Bellarminus libro secundo de Justificatione cap. 3. contendit, Gratiam qua justificamur a Deo, de qua loquitur Paulus Roman. 3. vers. 24. non esse ipsum favorem Dei & benevolentiam qua ipse nos prosequitur, sed justitiam ab illo donatam nobis & infulam; nobisque inhaerentem; Idque nititur probare sequentibus argumentis
PRIMVM. In-primis favor Dei satis explicatur per illam vocem GRATIS qui enim gratis justificat, certe ex benevolentia & liberalitate justificat, Illa igitur additio, per gratiam, non ipsum favorem, sed aliquid aliud, id est, effectum illius favoris significat,
RESP. Syllogismus talis fuerit: Si voce GRATIS, favor, beneuolentia ac liberalitas Dei significatur, tum nomen GRATIAE, non ipsum favorem, sed effectum faverum illius, nempe justitiam infusam significat
Verum est quod antecedit: Ergo & quod sequitur. Hujus Syllogismi assumtio, partim vera est, partimfalsa. Vera est ea parte, quam dicitur voce gratis liberalitatem indicari, hoc est, ex gratuito dono, ac mera liberalitate nos justificari: sicut exponit Ambrosius commentar. in caput tertium ad Rom: Iustificati sunt gratis,, quia nihil operantes, neque vicem reddentis, sola fide justificati sunt dono Dei. Falsa autem est reliqua parte, quam dicitur, voce gratis favorem & benevolentiam Dei significari. Nam benevolentia liberalitatis est causa. Potuisset Bellarminus, vel ex Aristotele, quem saepius quam par est, in religione sequitur, discere, aliud esse benevolentiam aliud liberalitatem. Accepta prima significatione, quae est vera ac genuina, non potest inferri id quod vult Bellarminus: Non enim sequi tur: Voce gratis indicatur nos ex gratuito dono & liberalitate justificari: Ergo nomine gratiae non significatur favor & benevolentia Dei. Ubi est medium concludendi? Si vero vox gratis, significat favorem & benevolentiam Dei, tum videretur nomine gratiae aliud quidpiam indicari, ne τυολογία absque necessitate statuatur. Isto vaframento usus est Bellarminus, vera falsis miscendo, ut falsa sub veris quasi laterent, & ab incautis non deprehenderentur. Sed accessit altera fraus: urget Latinas voces, gratis, gratiae, ut similitudine earum decipiat imperitos: quum ipsum minime lateat, in Giaeco Pauli tex tu non esse conjugata, sed ubi Latina versio habet gratis, in Graec textu esse δαρεαν: gratiam vero dici μαριζα. Quis jam non videt, voce δυπεων ostendi, justificationem esse donum ac munus Dei gratuitum: nequaquam autem debitum, quod meritis operum reddatur? Voceautem χαριιος gratiae, doni istius causam efficientem ωροηγουμδεην indicari, nimirum favorem ac benevolentiam Dei? q. d. justificatio nostri est donum Dei, quod non debetur nostris meritis, sed ex mera benevolesitia datur.
SECVNDVM. Praepositio, PER, non recte accommodatur favori & beneuolentiae, sed causa formali, aut meritoriae, aut instrumentali. Non enim recte diceremus, Deus per suum favorem, aut per suam benevolenti am nos justificat; recte autem dicimus, per gratiam inhaerentem, per meritum Filij sui, per fidem, & Sacramenta justificat.
RESP. Syllogiimus talis fuerit: De beneuolentia Dei non recte dicitur, quod per eum justificemur: At de gratia qua justificamur dicitur quod per eam justificemur: Ergo gratia qua justificamur non est benevolentia Dei. Majoris probatio: quia praepositio, PER, causa formali aut meritoriae, aut instrumentali recte accommodatur: sic ut recte diceretur Deum per gratiam inhaerentem, per mortem Filij sui, per fidem & Sacramenta justificare
At primo major est falsa: ac probatio ipsius exclusive intellecta e itidem falsa, hoc est, si intelligatur, praepositionem, per, tantum cau sae formali, aut meritoriae, aut instrumentali recte accommodari. Hoc enim everti potest instantiis firmissimis, ut dicitur de causa efficiente principali, ad Roman. 11. v. 36. Ex eo & PER eum, & in ipsum sunt omnia. Ipsi sit gloria in secula Amen. 1. Cor. 1. ver. 9. Fidelis est Deus, PER quem vocati estis in communionem Filij ipsius Iesu Christi Domini nostri. Galat. 1. v. 1. Pauliis Apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed PER Iesum Christum ac Deum Patrem, qui suscitavit eum ex mortuis, & vers. 15. Quando vero placuit Deo, qui separaverat me ab utero matris meae, & vocavit PER gratiam suam. Declaratio probationis majoris partim vera est, partim falsa. Verum est in illa, Deum nos justificare per mortem Filii sui & per fidem: fale sum, Deum nos justificare per gratiam inhaerentem, & per Sacramenta proprie loquendo
Secundo, falsa est etiam assumtio. Falsitas ejus orta est ex vitiosa versione vulgata, quae habet, Iustificati gratis per gratiam eius. At in textu Graeco non est δlα 7 χωριτος, sed δικαιουμδυοι δυνεαν τῆ αυτοῦ χριτι δα γλολθπώσεως τ εν χρισῳ Inσοs. Sic Ephes. 2. v. 8. χριποςη, πεσωσμνο: Tit. 3. v. 7. δικαιωθεντες τῆ εκεινον χωριη. Frustra igitur ur get Bellarminus praepositionem PER, quum non sit in textu Graecoδατχριτος. Tertio etiamsi in Graeco esset δα τ χαριτος, aut Latine redderetur, Per gratiam, & per eam intelligeretur benevolentia Dei erga nos: tamen recte diceretur, quod Deus per gratiam suam, nos justificet, quia praepositio PER etiam causae efficienti principali aptatur
TERTIVM. Benevolentia Dei justificati, revera sunt justi: Gratia Dei justificati non sunt revera justi: Ergo gratia haec non est beneuolentia Dei. Assumtio probatur: quia gratia Dei justificati, reputantur dum taxat justi, ut Evangelici volunt.
RESP. Nego consequentiam: quia sunt quatuor termini propter ambiguitatem medii. Nam revera esse justum duplici sensu dici tur; significat enim, vel in se inhaerentem justitiam habere, vel justitia quae est in Christo per fidem apprehensa justum constitui. Priore sensu Bellarminus accipit: nos autem posteriore sensu intelligimus. Porro Bellarminus asserens eos non esse revera justos, qui obedientia Christi sunt justi constituti, duobus, quod ajunt, digitis a blasphe mia abest: Quasi vero imaginarie duntaxat justi sint, quibus imputatur fides sua ad justitia. Sed erit hujus blasphemiae vindex Christus.
QVARTVM. Favor & beneuolentia Dei non est donum in anima inhaerens. Gratia qua justificamur est donum in anima inhaerens: Ergo gratia qua justificamur non est favor & beneuolentia Dei. Astumtionis probatio: nam gratia dicitur donum quod accipimus ad Rom. 5. Accipientes abundantiam gratiae & donationis. Item, dicitur dari per Christum: Gratia & veritas per Iesum Christum facta est, Johan. 1. non autem recte dicitur facta per Christum benevolentia Dei Patris. Item dicitur dari ad mensuram ab ipso Christo: Vnicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, ad Ephes. 4. At beneuolentia Dei non datur ad mensuram neque a Christo.
RESP. Nego assumtionem. Quod vero ad ejus probationem at tinet, ludit Bellarminus homonymia nominis gratiae, & ea loca addu¬ cit, in quibus nomen gratiae alia plane significatione usurpatur, quam Rom. 3. ver. 24. ex quo loco orta est ac dependet tota haec disputatio Nam Rom. 5. vers. 17. n ωριοσεια τ χαριτος, redundantia gratiae ex Hebraeorum idiotismo ponitur pro ἡ ωοιοσδνυσα χαρις, redundans gratia; & omnia Dei beneficia complectitur. At Joh. 1. v. 17. gratia significat Evangelium, in quo bona per umbras Legis significata vere exhibita declarantur, quemadmodum appositissime hunc locumxplicat Augustinus tom. 2. epist. 11. Pro legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelij accepimus permanentem, & pro umbris & imaginibus veteris instrumenti, gratia & veritas per Christum facta est: Denique Ephes. 4. v. 7. nomine gratiae intelligitur donum unicuique nostrum datum in sua functione, ad communem totius corporis Ecclesiae utilitatem, ut ex sequente versu liquet: Quapropter dicit, Cum adscendisset in sublime, captivam duxit captivitatem & dedit dona hominibus. Ita non solum una significatione, sed pluribus capitur nomen gratiae in adductis testimoniis: alia significatione in assumtione, alia in dicto Rom. 5. 17. alia in dicto Joh. 1. 17. alia in dicto Eph. 4. 7. Sic autem homonymiis ludere, non Theologi est, sed Sophistae.
QVINTVM. Res nobis insita & inhaerens non est ipsa beneuolentia Dei. Gratia qua justificamur est res nobis insita & inhaerens: Ergo: &c. RESP. Assumtio est falsa. Eam Bellarminus probat; Primo sic; Sratia qua justificamur, comparatur essentiae quae datur per creationem: Ergo est res nobis insita & inhaerens.
At falsum est hujus enthymematis antecedens: falsum etiam argumentum quo probatur: & ἔζαγόνιον testimonium quod ex Ephes. 2. ver. 10. adducitur, quod collatio ostendit antecedentis & argumenti cum allegato dicto.
Secundo assumtionem sic probat: Per quod creaturae dicimur, intimum & inhaerens est: Per gratiam qua justificamur, creaturae dicimur, Gal. 6. v. 15. Ergo illa est intima & inhaerens: RESP. phrasis, per gratiam, dupliciter accipi potest, vel tanquam per causam efficientem, vel tanquam per formam inhaerentem. Dei ausa efficiente iterum dupliciter capi potest, vel de efficiente principali, vel de instrumentali. At cardo disputationis prorsus requirit, ut de efficiente principe accipiatur, hoc est, de benevolentia Dei: eam vero in nobis rem inhaerentem esse pernegamus: Quin Bellarminus ipsemet lib. 1. de gratia & libero arbitrio, fassus est, gratiam, quum de benevolentia Dei accipitur, in Deo esse, non in nobis. Aliquam vero aliam rem esse, eamque nobis infusam, ex dicto Pauli Gal. 6. 15. nunquam evincet. Quin & a seipso dissidet & a Thoma Aquinate. Nam ait hic, nos esse novam illam creaturam Gal. 6. v. 15. At lib. 1. de gratia & lib. arb. c. 6. docuit cum Thoma Aquinate fidem esse novam illam creaturam Galat. 6. 15. Atqui fides & homo regeneratus non est? idem. Fieri autem non potest, ut veritatem is tueatur, qui sibi ipse adversatur. De sensu vero dicti istius Gal. 6. v. 15. dictum supra.
Tertio, Assumtionem sic probat: Quod comparatur luci, id est res nobis insita & inhaerens Gratia, qua justificamur, comparatur luci: Ergo, &c. Minorem probat tribus testimonijs, 2. Cor. 6. v. 14. Quae participatio justitiae cum iniquitate: quae societas luci ad tenebras: Eph. 5. v. 8. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. 1. Joh. 2. v. 9. Qui dicit se in luce esse, & fratrem suum odit, in tenebris est
RESP. Sicut Jurisconsulti dicunt, perperam adhiberi testimonia, si sint de re, quae articulis probandis non contineatur: ita etiam temere allegantur dicta Scripturae, si sint de re, quae praemissa seu proposi tione probanda non contineatur. Probandum erat, Gratiam, qua justificamur, comparari luci, seu gratiam qua justificamur, esse quasi lucem nobis inhaerentem. At dictis prolatis id non continetur, nec iisdem verbis, nec aequipollentibus: nec bonam consequentia inde deduci potest De gratia, qua justificamur, illa non agunt. Lucis quidem in illis sit mentio: Sed si ob lucis mentionem, putavit Bellarminus apposita esse: non haec tantum tria, sed complurima alia hoc modo citari potuissent. In testimoniis non una solummodo sententiae probandae dictio, sed integra sententia probanda contineri debet.
Porro Bellarminus haec dicta instituto suo sic accommodat: Certi lux non facit corpus lucidum, nisi inhaereat, neque patitur secum tenebras; Quomodo igitur potest homo justificatus, non tantum lucidus dici, sed etiam lux in Domino, quum antea tenebrosus esset, si adhuc tenebrae peccatorum in ipso inhaerent, & gratiae lux intrinsecus manet
RESP. Bellarminus Syllogistice debuisset accommodationem fa cere: nam istius quidem applicationis, qua utitur, nulla est connexioSed faciamus periculum: Syllogismus talis confici possit:
Quod lucidum est, per lucem inhaerentem est tale: Homo justificatus est lucidus: Ergo per lucem inhaerentem Assumtio amplificatur a majori: Homo justificatus non est tantum lucidus, sed etiam lux in Domino¬.
At primo vitiosa est consequentia, quia Syllogismus iste constat quatuor terminis, propter homonymiam medij. Nam in majore dicitur lucidum proprie de corpore splendorem de se spargente, quale corpus est Solis, Lunae, stellarum aliarum. At in assumtione accipitur tropice: Nam homo justificatus dicitur lux seu lucidus, tum quia est illuminatus fide a Spiritu Dei, tum vero quod aliis etiam doctrinae luce & vitae sanctitate praelucet, adeo ut errantium tenebras & sceleratorum vitam etiam coargnat. Deinde alienum est plane hoc ar gumentum a praesente controversia: Nam etsi fideles sint lux in Domino: tamen hinc nequaquam sequitur, gratiam qua justificamus esse lucem in nobis haerentem: nam non gratia per quam justificamur sed ipsimet fideles a Paulo lux dicuntur. Habemus consentientem. adversus Bellarminum Thomam Aquinatem, qui in explanatione horum verborum Pauli ita scribit: Nunc autem estis lux. q. d. nunc autem habetis lucem fidei, Ph. lipp. 2. inter quos lucetis sicut luminario in Mundo. Matth. 5. vos estis lux mundi. Sed contra dicitur de Iohanne Baptista, Non erat ille lux: quomodo ergo fideles alii lux dicuntur. Respondeo: non dicuntur lux per essentiam, sed per participationem. Hactenus Aquinas. Locum 2. Corinth. 6. v. 14. Quae est communio luci cum tenebris? perperam etiam adducit E llarminus. Nam Paulus admonens fideles ne socios se adiungant infidelibus in externa idololatria, admonitionem suam confirmat a pari: quia alias perinde facerent, ac si justitiam cum injustitia, lucem cum tenebriconfundere vellent. Haec eadem verba aliter etiam declarat Thomas Aquinas, quam Bellarminus. Ait enim: fideles sunt illumina lumine fidei, infideles sunt in tenebris errorum: Sic. Nicolaus de Lyraait, lucem hic significare veritatem fidei, quae lucet in mentibus fidelium. Glossa etiam ordinaria interlinearis ait ipsos fideles esse lucem. Denique 1. Johan. 2. vers. 9. in luce esse significat illustratum esse cogi nitione Evangelii. Sic interpretatur Glossa Ordinaria interlinearis: er lucem intelligens lucem Christianae fidei vel bonae operationis: Similiter glossa ordinaria marginalis ad vers 10. lucem interpretatur de lumine scientiae & operationis. Et Nicolaus Lyranus, in luc esse explicat, in veritate Evangelica vivere. Unde apparet, Bellarminum imperite lucis nomine gratiam, quam justificamur, intelligere nec tantum nos, sed etiam socios suos adversarios habere.
argumenti. Quarto, assumtionem eandem sic probat: Charitas Dei diffusa in cordibus nostris, est res in nobis inhaerens Gratia per quam justificamur, est illa charitas diffusa in cordibus notris: Ergo, &c.
RESPONDEO. Primo homonymia est in nomine complexocharitatis Dei. Nam Paulus Rom. 5. v. 5. per eam intelligit sensum charitatis qua Deus nos diligit, quem sensum docet esse diffusum i1 corda nostra: at Bellarminus intelligit charitatem, quam nos Deum diligimus.
Charitatem Dei qua nos Deum diligimus, hoc Pauli loco intelligendam probat autoritate Augustini, quem nobis anteponi, velimus, nolimus, pati debeamus. Eum autem disertis verbis concrarium docere tomo 3. libro de Spiritu & gratia cap. 32. ubi dicit: Charitas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos faci. dilectores suo.
RESPONDEO. Nos vero libentissime patimur Augustinum nobis anteponi, ut quem nobis longe praestantiorem & doctiorem fuisse facilime concedimus: Sed Bellarminus vicissim patiatur Augustino veritatem ex Scriptura divina anteponi. volente ipsomet Augustino, qui ait in Prologo libri; de Trinitate, quod jus Canonicum approbat c. Noli meis; Distinct. nona: Noli meis literis, quasi Canonicis Scripturis inservire. Sed in illis, & quod non credebas, cum inveneris, incunctanter crede: in istis autem quod certum non habebas, nisit certum intellexeris, noli firmum tenere. Caeterum per charitatem Dei, hoc loco intelligendum esse sensum dilectionis qua nos Deus complectitur, ostendit argumenti series. Paulus enim quum dixisset, Spemnon pudefacere, hoc est, exspectationem liberationis divinae nos non frustraturam: confirmat id hoc argumento, quia charitas Dei effusaest in cordibus nostris per Spiritum S. qui datus est nobis. Nulla aute esset confirmatio, si haec verba de charitate, qua nos Deum diligimus, intelligerentur. Nam firmitatis & constantiae spei nostrae fundamentum nequaquam potest esse nostra erga Deum charitas, quae ipsa fundamento eget. Intelligenda sunt igitur de charitatis Dei exga nos sensu vivido & efficaci, sic, ut sit mens Apostoli; Spes non pudefacit: quia utcunque afflictionibus premamur, ac jam jam conte rendi videamur, tamen Dei erga nos sentimus, percipimus, atque ex perimur charitatem, quae per eximiam Spir tus Sancti operat, onem sensui animae quam uberrime est impressa: siquidem in ipsis etiam afflictionibus abunde perfunduntur corda nostra sensu amoris Dei erga nos, adeo ut persuasi simus, nos cum affligimur, non haberi odia Deo, sed amari. Veritatem hujus doctrinae experiuntur in -imis Martyres. Ne quis vero adhuc dubitare possit, verba haec de charita tis Dei erga nos sensu vivido esse intelligenda: demonstrat id ratiaddita: Christus enim cum nullis adhuc viribus essemus, suo tempore. pro impiis mortuus est. Ita charitatem Dei erga nos ostendit ex effecto ejus. Nam quod Christus pro nobis mortuus est, est effectum charitatis Dei erga nos, non autem nostrae erga Deum. Quod evidentius perspicitur ex vers 8. Commendat suam erga nos charitatem Deus, eo quod, quum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus sit. Deinde suffragatur nobis Glossa ordinaria marginalis, quae haec verba, charitas Dei diffusa est, &c. sic enarrat: Deus late nos diligit; & hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos. Consentit etiam Thomas Aquinas, qui verba sic explanat: Secundo ibi, quia charitas Dei, &c. ponit Paulus certitudinis spei duplex argumentum, quorum primum est ex dono Spiritus Sancti, secundum ex morte Christi, &c. Dicit ergo primo, ex hoc possumus scire, quod spes non confundit, quia charitas Dei diffusa est i1 cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Charitas Dei autem dupliciter accipi potest, uno modo pro charitate qua diligi. nos Deus, Ierem. 31. Charitate perpetua dilexi te. Alio modo potest dici charitas Dei, qua nos Deum diligimus, infra. 8. Certus sum, quod neque mors, neque vita separabit nos a charitate Dei. Un hoc fallit Aquinas: nam etiam in hoc dicto Rom. 8. intelligenda est charitas, quam Deus nos complectitur in Christo) Viraque autem charitas Dei in cordibus nostris diffunditur per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Spiritum enim Sanctum, qui est amor Patris & Filii, dari nobis, est nos adduci ad participationem amiris, qui est Spiritus Sanctus, A qua quidem particiatione efficimur Dei amatores. Et hoc quod ipsum amamus, signum est quod ipse nos amet, Proverb. 8. Ego diligentes me diligo. Non quasit nos primo dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut diici: tur I. Ioh. 4. Dicitur autem charitas qua nos Deus diligit in cordibus nostris diffusa esse, qe od est in cordibus nostris patenter ostensa per donum Sancti Spiritus nobis improssum 1. Joh. 3. In hoc scimus, quoniam manet in nobis Deus, &c. Charitas autem qua nos Deum diligimus, dicitur in cordibus nostris diffusa, id est, quia ad omnes mores & actus animi perficiendos se extendit: nam ut dicit 1. Corinth. 13. Charitas patiem est, benigna est, &c. Ex utroque autem intellectu horum verborum concluditur quod spes non confundit. Si enim accipiatur charitas Dei, quae nos diligit Deus, manifestum est quod his, quos diligit, seipsum non negabit, Deute, 33. Dilexit populos, omnes sancti in manu eius sunt. Similiter etiamsi charitas Dei accipiatur, qua nos Deum diligimus: manifestum est, quod se diligentibus bona aeterna praeparavit Ioh. 14. Si qui- diligit me, diligetur a Patre meo. Hactenus Aquinatis explicatio, ex qua liquet, utcunque dupliciter charitatem Dei hoc loco accipi pose putet, tamen nostram interpretationem non tepudiet, imo expresSe ponat. Quin etiam dato, sed non concesso per charitatem Dei hic accipi posse dilectionem quam nos diligimus Deum: tamen inde non sequeretur, gratiam per quam justificamur, vel esse nostram dilectionem, vel qualitatem nobis inhaerentem.
Iestat Bellarminus. Ipse etiam Apostolus ad Rom. 8. v. 15. de hoc ipso Spiritu nobis dato, loquens: Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis: iliorum, in quo clamamus, Abba Pater. At certe clamamus, AbbaPater, per charitatem, qua diligimus nos Deum, non qua diligit nos Deus.
RESP. Peccar Bellarminus confundendo disparata. Nam Spiritus adoptionis non est ipsa charitas, quam nos Deum diligimus. Dissentit autem Bellarminus iterum ab utraque Glossa ordinaria: Nam interlinearis Spir tum adoptionis Rom. 8. interpretatur datorem bonorum operum; Marginalis glossa vero haec verba, in quo clamamus, sic declarat: Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare. Dissentit etiam a Thoma Aquinate, qui super cap. 8. ad Roman. disert. ait, amorem esse effectum Spiritus Sancti: idque probat hoc ipso testimonio Pauli Rom. 5. v. 5. Charitas Dei: & illa verba Rom. 8. In quo sic explet, scilicet Spiritu Sancto clamamus.
Quinta probatio assumtionis haec est: Vita est res nobis insita & inhaerens Gratia per quam justificamur est vita: Ergo, &c. Assumtionis probatio: Nam Rom. 8. v 10. per gratiam iustificantem vivere dicimur: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vivit propter iustificationem. At non recte dici possumus vivere per extrinsecum Dei favore; quum nihil sit magis interna, quam vita¬
RESP. Primo negamus consequentiam, quia sunt quatuor termini propter homonymiam. Nam maior loquitur de vita naturali, at minor de vita spirituali & coelesti. Secundo, ambiguum est etiam praedicatum propositionis quum vita dicitur esse res nobis insita & inherens. Nam hoc intelligi potest, vel de qualitate nobis insita & inhaerente, vel de alio accidente. Si de qualitate intelligatur, ut certe a Bellarmino intelligitur, qui gratiam gratos nos facientem & qua justifitamur, contendit esse qualitatem in anima haerentem; tum vita criqualitas in anima inhaerens. Viderit jam quid respondeat Philosophis longe aliter de vita naturali statuentibus. Aliud est vita totius compositi, aliud partium componentium. Nam vita totius compositi, eest conjunctio seu unio animae cum corpore, ut est in octavo primae Phiosophiae, συiθεσις η συν θεομος ψυχῆς συμαιι τό ζιν. Partium vero no componentium vita, alia est animae, alia corporis animati. Vita anime essentialis est, nempe ipsamet anima. Ergo vita animae, non est proprie ἰδέωκα, sed essentia animae, & εἰτελεχεια πξώτη, actus primus, non actus secundus. Vita corporis animati, est accidentaria, & per separa ionem a corpore interit, vita autem illa sunt operationes vitales, ut sunt, sentire, cupere, trasci, moveri. Haec vita corporis animati ab anina est, sed non in anima; velut & motus ab anima, non in anima. Abea namque esse vult Philosophus: in ea esse non vult. Quemadmodum a Sole calor, qui in Sole non est. Viderit igitur Bellarminus, quomodo propositionem suam Philosophis probet: nam certe haerens: nec vita animae est qualitas animae inhaerens, sed est ipsa essenia animae: nec denique vita corporis est qualitas in anima inhaerens
Tertio, falsa est etiam assumtio: Nam gratia per quam justificamur nec est animae vita essentialis, nec corporis vita accidentaria nec animae & corporis conjunctio, quarum significationum aliqui nomen vitae in propositione sumitur: nam illa loquitur de vita hominis naturali.
Quario, etsi in propositione intelligeretur vita spiritualis: tamer falsitatis crimine immunis non esset: quoniam vita illa spiritualis & coelestis non est res nobis insita: multo minus aliqua qualitas, sed gratiosa conjunctio cum Deo. Quod potuisset Bellarminus disceret vel ex Bernardo, cui vita aterna ninu est aliud, quam visio matestatis Dei, Sermon. 5. in vigilia Natalis Domini. Imo cui vera animae vita; Deus est, ut loquitur Serm. 10. in Psalm. Qui habitat, & Serm. S1 super Cantica.
Quinto probatio assumtionis est plane aliena. Probandum enim erat, gratiam quam justificamur esse vitam: at testimonium Pauli hoc non habet, sed Spiritum esse vitam propter iustitiam: Sic enim ver¬ cendum, & non propter justificationem, ut citat Bellarminus: siquidem textus Graecus habet τὸ δ τνευμα, ζωη, δια δικαιοσυνκν, sensus autem est: Anima quae fuerat impia, vivit; quoniam Deo, qui est vita, jungitur, & hoc propter remissionem peccatorum, ut interpretatur Glossa ordinaria. Consentit Thomas Aquinas, qui sic explanat: Spiritus quoniam renovatus est a peccato, secundum illud Ephes 4. renovamini spiritu mentis vestrae, vivit vita gratiae propter justificationem per quam justificatur a Deo, Galati 2. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, & Rom 1. Iustus ex fide viver
quuntur caetera. III Essentialis gratia, id est, benevolentia Dei erga nos est actus sicut Deus est actus purissimus, ponens in Deo aliquid, nempe actum voluntatis divinae favore nos conplectentis & beneficiis afficientis:
IV. Eadem est mere gratuita, nec aliunde ortum habet, quam a Dei bonitate ac libera ejus voluntate, sic ut nullis nostris meritis provocetur: imo cum meritis creaturae e diametro pugnat, sic ut ne Angeli quidem boni, gratiam illam promeriti sint: imo nec humana natura a Sermone illo aeterno assumta ullis meritis favorem sibi Dei comparatit.
VII. Gratia Dei est principium, medium & consummatio totius salutis nostrae. Est enim fons & causa totius salutis nostrae non tantum quoad principium, sed etiam quoad medium & consummationem illius; sic ut nulla pars ejus sit, quae gratiae Dei accepta ferri non debeat, sive ipsam salutem in se & per se spectes, sive media ad illam ducentia. Omnia quippe beneficia ac dona Dei sunt effecta gratiae Dei: Propterea orant fideles Deum plerunque primo pro gratia, deinde pro donis seu beneficiis quae effecta sunt gratiae, ut Ps. 51. 3. 4.
VIII. Gratia Dei, quum per eam intelligitur favor & benevolenia seu paterna voluntas Dei erga nos, in solo Deo reipsa residet: in nobis est tantum ejus cognitio & sensus.
IX. Gratia seu benevolentia Dei erga nos, est in Deo firma atque immutabilis: sic ut nullus renatorum ea excidere penitus unam possit.
X. Essentialis gratia Dei dicitur propriissime prima gratia: nulla enim potest esse prior gratia quam paternus favor Dei suos in Christo ad vitam aeternam complectentis omniaque bona illis largientis. Beneficia autem ac dona, quae Deus ex sua gratia & benevolentia in nos confert, dicuntur gratiae secundae, χαρισμαζα & δωρεαι ἐν χαρικι seu δωρημαιζα, gratuita dona, dona per gratiam, Rom. 5. 15, 16, 17. & cap. 6. 23. 1. Cor. 12. v. 4, 9, 30, 31.
XI. Essentialis gratia Dei est unica tantum, etiamsi multa ac vatia sint ejus effecta. Proinde gratia qua sumus electi in Christo, est una & eadem cum gratia efficaciter vocante, justificante & regeneran te seu renovante: licet modo distinguatur & per synecdochen quam dam nunc gratia electionis, nunc efficacis vocationis, nunc gratia justificans, nunc gratia regenerans, seu gratia regenerationis nominetur: Similiter reipsa una & eadem est gratia praeveniens & gratia subsequens, modo tantum distinguitur respectu postri. Nam gratia Dei praeveniens, est benevolentia Dei qua nostram voluntatem praevenis ut nos ad Christum trahat, & facit ut velimus ad Christum veniri & opera ei accepta facere. Gratia Dei subsequens, est eadem benevolentia Dei qua per Spiritum Sanctum post inchoatam in nobis regenerationem voluntatem nostram ita flectit & dirigit, ut non sosum velimus ad Christum venire & opera grata ei facere, sed etiam facto ipso ad Christum veniamus & opera ab ipso praecepta perficiamus. Itidem una & eadem est reipsa gratia praeparans, operans cooperans: modo autem & respectu nostri distinguitur. Gratia Dei praeparans, est benevolentia Dei quae praepatat mentem & voluntatem nostram ut assentiatur & obsequatur Spiritui Sancto. Gratia Dei operans, est benevolentia Dei, quam liberamur a regno peccati, & renovamur mente, voluntate, affectu. Gratia Dei cooperans, eest benevolentia Dei, qua Deus renovationem in nobis coeptam continuat & perficit, sic ut nos acti a Spiritu Sancto etiam agamus & Deo. cooperemur.
Distinguenda est essentialis gratia Dei a beneficiis & donis quae ex gratia illa proficiscuntur: cuius distinctionis neglectus multos errores in Ecclesiam Dei invexit. Bellarminus libro primo de gratia & libero arbitrio, capite primo docet tres esse vocis gratiae notiones in sacris litevis, primo enim accipi amplissima significatione pro quovis beneficio Dei sive naturali sive naturae ordinem gradumque transcendente; secundo pro solis beneficiis supernaturalibus, quae neque ad naturam constituendam aut conservandam sunt necessaria, neque ex ipsa fluunt aut ips quoquo modo debentur, quaeque non ex merito Christi, sed ex sola Dei liperalitate, neque in indignos & peccatoris, sed in non dignos & in non justos conferuntur, quaeque non tam indebita, quam non debita nominan de sint: tertio maxime proprie pro solis illis beneficiis Dei, quae non modo supernaturalia & non debita sunt, sed etiam indignis hominibus exChristi merito conferuntur. Sed ista Bellarmini distinctio est insufficiens: quia omissa est essentialis gatia Dei. Mox capite secundo, oblitus quod primo capite gratiam Dei ad sola beneficia Dei restrinxisset, i1 prima partitiane ait GRRTIAM AETERNAM esse illum amorem; qui nos Deus ante mundi constitutionem ab ipsa aternitate dilexit, in cuius gratiae Iaudem & gloriam nos a Deo praedestinatos esse atque electos in ndoptionem filiorum testatur Apostilus Ephes. 1. Praedestinavit, inquit nos in laudem gloriae gratiae suae. Et libro eodem, celete sep timo fate. tur, gratiam Dei etiam significare benevolentiam Dei erga nos, non autem qualitatem aliquam, quae sit in nobis. Ergo vox gratia Dei plu¬ res habet in sacris literis notiones, quam initio Bellarminus dixerat. Vna de & hoc sequitur, essentialem gratiam Dei, id est, benevolentiam Dei. erga nos distinguendam esse a gratiis, id est, beneficiis nobis gratuito datis. Illarum gratiarum alia antecessit tempora secularia, ut elestio & praedestinatio ad vitam aeterna, & praeparatio seu ordinatio gratiae danda in tempore: alia in tempore datur, ut falus seu vita aterna & omnia media ad eam destinata, cuiusmodi sunt, creatio ad imagine Dei & ipsa imago Dei, verbum Dei & in eo praecipue Evangelium seu doctrina Evangelii Gal. 5. 4. Inanes facti estis a Christo quicunque per legem justifica mini: & ex gratia excidistis, id est, ab Evangelio prolapsi estis 2. Cor. 2. 1. Hortamur ne frustra gratiam Dei receperitis, item vocatio effi: ax. fides salvifica; iustificatio nostri coram Deo, regeneratio sanctificatio, glorificatio, resipiscentia seu conversio ad Deum, crux Christi & Evangelii auta a Deo imposita Philipp. 1. 6. ubi Paulus captivitatem suam Evangelii causa gratiam appellat: donum item linguarum multarum, denum edendi miracula, donum prophetia, sermo sapientiae, &c. Harum pratiarum quae in tempore dantur variae sunt distinctiones: nam alia est naturalis, alia supernaturalis. Gratia naturalis, vel integrae naturae est pel corruptae. Gratia naturae integrae est tum creatio naturae nostrae, tum dos quaelibet data naturae hominis, quae cum natura hominis & in illa creata est, ut imago Dei, iustitia originalis, potestas perseverandi in bono& obsequio Dei, acceperat enim homo, posse quod vellet, immortalitas animae & corporis, habitatio in Paradiso, dominium in animalia. &c. Sit enim Augustinus epist. 93. ait: Quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei, quam creati sumus & de hoc tanto beneficio gratia, agere debemus. Unde merito & ista gratia dici debet, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est. Et in Psal. 144. Attendamus gratiam Dei non solum qua fecit nos, verum etiam quam refecit. Gratia naturae corruptae, est illumi natio omnium hominum venientium in hunc mundum Ioh. 1. v. 9, & gratia reprimens, qua cordis nativa corruptio & malitia non quidem minuitur aut aboletur, sed tantum in aliis magis, in aliis minus coercetur, ne in actum erumpat. Gratia supernaturalis ante lapsum hominis erat favor Dei hominem complectentis prae caeteris visibilibus creaturis: illius favoris cognitio & sensus in anima, splendor Spiritus Sancti hominis animam irradians, supernaturalis vita animae ac beatitudo. Gratia supernaturalis post lapsum tum vocatio est efficax, tum quae voca tionem sequitur. Gratia vocationem sequens vel salvifica est vel non salvifica. Gratia salvifica vel imputata est, ut iustitia, sanctitas & innecentia Christi: vel inhaerens quae est tum fides, tum gratia regenerationis & conversionis, quam gratiam Christi Redemtoris, item gratiam Christianam vocant, qua Christiani homines fimus. Gratia non salpifica est donum linguarum, prophetiae miraculorum, &c. Rursus grata hominibus a Deo data vel universalis est ut tum gratia naturalis quae omnibus & singulis hominibus datur. tum gratia supernaturalis ante lapsum: vel particularis, ut gratia supernaturalis posapsum quae parti duntaxat numani generis confertur. Et haec vel communis est electis & reprobis hominibus, vel propria electorum. Communis est quae etiam reprobis datur ad aliorum nempe electorum salutem, ad Ecclesiae Christi utilitatem & instaurationem sanctorum, ut gratia loquendi linguis, gratia prophetiae, facultas edendi miracula, illuminatio intellectus ad cognitionem aliquam rerum divinarum, gustusr doni illius coelestis, participatio Spiritus Sancti quoad dona quaedam ele stis & reprobis communia, gustus boni verbi Dei ac virtutum futuri seculi. Istae etiam gratiae quum reprobis dantur, proficiscuntur a benevo lentia Dei gratuita & favore non erga reprobos quidem quibus dantur, sed erga electos in quorum salutem, ctiam reprobis dantur. Propria electis est quae ad salutem eorum destinata est quibus datur, ut fides, rege neratio, resipiscentia, charitas, spes vitae aeternae, donum perseverantiae in fide Christi. Gratia communis electis & reprobis appellatur a Seholasticis gratia tantum gratis data, quia non salvat eos quibus datur: propria autem nominatur ab iisdem Scholasticis, gratia gratum faciens quia non est tantum gratis data, sed etiam ad salutem spiritualem eo rum facit quibus data est: quanquam propriissime loquendo solus favor Dei, sola benevolentia Dei erga nos est gratia gratum faciens. Gratia regenerationis seu renovationis pluribus constat partibus, quaerum quaelibet etiam gratia nominatur, & ordinem quendam inter se habent, sic ut alia sit prima, alia secunda, alia tertia gratia; & gratia prima sine subsequente est inutilis, & haec itidem sine tertia. Est & alia distinctio gratiarum in positivas & privativas, sed de singulis gratiis secundi igetur suo loco plenius, quum beneficia Dei explicabuntur: nunc axioma tis undecimi illustrandi gratia solummodo quaedam distinctiones nude commemoratae.
SVS I. Gratiae Dei consideratio docet, Deum nostrum esse verum Deum nam Exod. 34. 6. verus Deus se gratiosum esse praedicat: Transiens enim Iehova ante facie Mosis inclamavit, Iehova, Iehova, Deus fortis, I nisericors & gratiosus, longanimis & multus benignitate & fideDeinde docet, eum promptum esse ad parcendum refipiscentibus. Hoc est quod Jonas Propheta c. 4. v. 2. ait: Iehova an non erat hoc verbum meum dum essem adhuc in terra mea? idcirco anteverteram fugiendo Tarsum: sciebam enim te Deum fortem, gratiosum & misericordem longanimem & amplum benignitate ad poenitentem mali esse Docet Deum gratis non servare, sive temporalem sive aeternam salutem spectes: ut sequentia testimonia docent, ut Ps. 44. 4. Non enim ladio suo obtinuerunt possessionem terrae, & brachium eorum non dedisalutem eis: sed dextera tua brachiumque tuum & lux faciei tuae; quia eras benevolus eis. Rom. 3. v. 23, 24. Omnes reccaverunt ac deficiuntur gloria Dei, ut qui justificentur gratis, eius gratia, per redemtionem factam in Iesu Christo.
II. Refutat gratia Dei eos qui merita sua jactant. Nam si Deus gratiosus est, non ergo servat nos propter nostra merita: sicut Paul. ait Roth. 11. v. 6. Qued si per gratiam, non iam ex operibus, alioquis gratia iam non est gratia. Sin ex operibus, iam non ex gratia: alioquit opus iam non est opus.
III. Gratia Dei arguit eos qui peccatis indulgent. Male enim seipsos seducunt, qui sic argumentantur; Deus est gratiosus: Ergo non puniet peccantes, ergo licet impune peccare. Paulus ait Rom. 6. v. 1. Quid igitur dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia auctior fiat? Absit. Imo, ut eodem capite ait vers. 14. Peccatum vobis non damnabitur: non enim estis sub lege, sed sub gratia. Qui pec catis indulgent, spiritum gratiae contumelia afficiunt, Hebr. 10. 29.
IV. Hortatur nos gratia Dei ut ad Deum a peccatis nostris convertamur: quo argumento utitur Joel Propheta cap. 2. 13. Revertimini ad Iehovam Deum vestrum; quia gratiojus est.
Hortatur nos, ut ad Dei thronum cum fiducia accedamus & al eo gratiam nobis & aliis petamus: ut Paulus ait Hebr. 4. v.16. Ac cedamus cum loquendi libertate ad thronum gratiae ut consequamus misericordiam & gratiam inveniamus, ad opportunum auxilium: idque facit in omnibus epistolis cum ait: Gratia sit vobis & pax a Dei Patre nostro.
Hortatur nos ut Deum celebremus, ut facit Psaltes Psal. 111,. v., 4. Celebrabo Iehovam ex toto animo in consilio rectorum & coetu. Me moriam comparavit mirabilibus suis, gratiosus & misericors Iehova. Et Psal. 149. v. 3, 4. Laudent nomen eius, quia beneuolus est Iehova erga populum suum,
Hortatur nos, ut simus gratiosi & benevolentia atque favor alios complectamur. Nam si Deus est gratiosus, decet & nos gratiosos esse.
Hortatur nos, ut Deo omnia bona, spiritualia & corporalia, temporalia & aeterna accepta feramus, ut quae ex gratia sua nobis largio tus sit & largiatur. Nam elegit nos ex gratia, justificavit ex gratia, regeneravit ex gratia, vita aeterna donabit ex gratia. Gratia estis servati, ait Paulus Ephes. 2. v. 8
V. Consolatur nos, quod Deus non sit nos derelicturus: quo- modo se & alios fideles solatur Nehomias capite 9. vers 17. attamer tu Deus condonationum es, gratiosus & misericors, longanimis & multus benignitate, qui non dereliqueris eos. Et v. 31. Sed propter misera tiones tuas magnas non fecisti eorum consumtionem, neque dereliquisti eos: quia Deus fortis, gratiosus & misericors es¬
Consolatur nos, Deum nos paulisper afflictos stabiliturum & corroboraturum. 1. Pet. 5. v. 10. Deus omnis gratiae, qui vocavit vos adaeternam suam gloriam in Christo Iesu, paulisper afflictos, is, inquom, perficiat vos, stabiliat, roboret, fundet
Consolatur nos adversus odia & malevolentiam hominum. Si te oderunt, si tibi male volunt homines, respice ad Deum, & in eo ac quiesce, quia est gratiosus, & gratia ejus erga te est immutabilis Consolatur nos adversus peccatum & mortis aeternae metum Deum certo nos donaturum vita aeterna: ut dicitur Psal. 103. 8, 9. Misericors & gratiosus Iehova, longanimis & multus benignitate. Non in aeternum litigat, nec in saeculum iram asservat. Roman. 5. v. 20, 21. Ubi superabundavit gratia. Vt quemadmodum regnaverat peccatum ad mortem, ita etiam gratia regnaret per iustitiam ad vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum. Deus qui nos ex hac vita ad se vocat, est gratiosus, ejusque gratia & benevolentia melior est quam vita, Psal. 63. 4. Non est ergo cur timeamus mori¬
On this page