Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 19
TTOLUNTATIS vox communiter tria significat. 1. facultatem volendi. 2. actum facultatis volendi, quem modo v. εραν δυοθιν intellectualem appetitionem, modo ωραιρεσιν, electionem vocant. 3. objectum, id est, rem volitam seu quam volumus. Juxta primum significatum voluntas Graecis dicitur θελημα θελ ττικον: juxti secundum ἡ θελησις, item ζυλήσις, item, φυσικη κι λογικη ήρερις, item ωροαιρισις: juxta tertium τό θελητίν, seu θελημα θελητὸν
iam ut de voluntate Dei agamus, expediendum nobis erit, primo, An voluntas sit in Deo: Primo enim quaeritur, An voluntas sit in Deo? Ac negandum vdetur. I. quia voluntas est facultas naturae rationalis ab essentit diversa: At in Deo nihil est ab essentia ejus diversum. 2. quia fuluntas secundum tria illa significata esset in Deo, compositus esset
RESPON. Istae rationes nihil concludunt. Primum enim tantum voluntas creata in Angelis & hominibus est facultas ab essentia. mentis illorum diversa, secundum communem sententiam: Sunt vero etiam Philosophi praestantissimi, qui voluntatem negant esse ac cidentalem facultate. At in Deo voluntas ejus re idem est cum essenia ejus. Deinde distinctiones voluntatis Dei nostrae infirmitatis erudiendae causa traduntur, non respectu Dei ipsius, in quo illa, que in nobis diversa sunt, realiter sunt unum & idem & ratione tantum differunt,
Esse autem voluntatem in Deo testatur Scriptura Ps. 115. 3. Rom. 9. 19. & demonstrat ratio, nam omnis natura intelligens habet voluntatem: at Deus est natura intelligens: habet ergo voluntatem.
Deinde quaeritur, Quot modis voluntas Dei dicatur? RESP. Voluntas Dei reipsa est unica, quia est ipsamet essentia Dei: nostrae tanem infirmitatis causa multiplex est & traditur ejus distinctio. Prime voluntas Dei vel essentialis est, vel personalis. Essentialis uoluntas Dei, est essentialis ejus proprietas, per quam vult bonum ut finem & ad bonum omnia, ab omni aeternitate, a seipso & indepondenter uno contantique actu.AXIOMATA I. Voluntas Dei est liberrima, ita ut Deus omnia quaecunque vuli libere & absque impedimento velit & faciat: utque nihil agat aut fieri permittat nisi libere volens, nihilque coactus. II. Voluntas Dei semper justa est & summa justitiae regula, ita ut quicquid Deus vult, eo ipsoquod vult justum habendum sit. III. Voluntas Dei est immutabiUs. IV. Voluntas omnium quae sunt causa est. V. Voluntas Dei nullam habet sui causam efficientem & moventem: si enim haberet esset aliquid quod antecederet eam, quod nefas est credere. Nullus ptiam finis, divinam voluntatem alliciendo causalitatem ergo illam exercet. Summa; Deus ad volendum aliquid non movetur a fine, neque a mediis ad finem perducentibus. VI. Voluntas Dei non potest inanis esse aut ociosa. VII. Praeter voluntatem Dei nihil sit. etiam quod sit contra Dei voluntatem. VIII. Voluntas Dei non praecedit opera Dei interna, velut generationem, spirationem, cognoscere, velle, amare: at opera externa velut creationem, redemptione nostram & alia, praecessit ab aeterno. IX. Voluntas divina non potest. fieri voluntas ullius creaturae, seu ut clarius dicatur, non potest real transfusione communicari ulli creaturae ac ne humanae quide Christi naturae. X. Essentialis voluntas Dei est aequaliter communis omnibus tribus personis Sacrosanctae Triados
Personalis uoluntas Dei est quidem numero una in essentia, sed duobus modis consideratur in persona, comuniter secundum essentiam, singulariter secundum essentiam, singulariter secundum personam & relationem ad intra. Ita de voluntate Patris loquitur Christus Joh. 6. v. 38. 39, 40. Quia descedi e coelo ut exsequar non voluntatem meam, sed uoluntatem ejus qui misit me. Haec est autem uoluntas ejus qui misit me, id est, Patris, ut quicquid mihi dederit, non perdam ex eo, sed suscitem illud in ultimo illo die. Haec est autem uoluntas ejus qui misit me, ut quisquis conspicit Filium, & credit in eum, habeat vitam aeternam: & suscitem ipsum ego ultimo illo die. Et Matth. 26. 39. Pater mi, si possibile est, abeat a me poculum istudiveruntame non ut ego volo, sed ut tu. Et v. 42. Pater mi, si non potest hoc poculum. abire a me, quin bibam ipsum, fiat uoluntas tua. Ut essentia divina ita etiam voluntas est eadem Patris & Filii: in Patre tamen a se & uFilium mittente, in Filio vero relate ad Patrem & ut misso a Patre. consideranda. Tum in Christi persona voluntas divina quae eadem est cum Patris voluntate est discernenda a voluntate humana
Secundo voluntas Dei vel efficiens est, vel permittens. No enim quicque nisi quod Deus fieri velit voluntate vel efficiete vel permittete Voluntas efficiens, est secundum quam efficit Deus tantum bona. sive per se sive per alios, Ephes. 1. vers. 11. Haec a Tertulliano vocatur voluntas pura, major, potior, in Exhortatione ad castitatem. Dicitur etiam uoluntas bona & complacens. Voluntas permittens, est secundum quam sinit Deus aliquid a creaturis fieri, sive bonum aut indifferens sit, sive malum culpae seu peccatum, 1. Corinth. 16. vers. 7. Nolo vos nunc in transcursu videre: sed spero temporis aliquantum mansurum me apud vos, si Dominus permiserit. Hebr. 6. 3. Atque id faciemus, siquidem permiserit Deus Actor. 14. vers. 16. Qui praeteritis aetatibus sivit omnes gentes suis ipsarum viis incedere. Haec vocatur a Tertulliano voluntas indulgentiae, item minor: nam ex indulgentia est, quicquid permittitur Dicitur etiam voluntas permissiva.
TERTIO, voluntas Dei vel absoluta est, vel conditionalis. Haec distinctio non distinguit ipsam in se voluntatem Dei, sed significationem nominis voluntatis Dei.
Voluntas Dei absoluta, est qua quaedam vult simpliciter & absolute, citra ullam conditionem quae sit aut futura fuerit in creaturis. Dihac dicitur Rom. 9. vers. 18, 19. Cujus vult miseretur, quem autem vult, indurat. Dices ergo mibi, Quid adhuc succenset? nam ejus voluntati quis obsistet? Ephes. 1. v. 11. In ipso in quo etiam in sortem adsciti sumus, quum essemus praedestinati secudum praestitutum ejus qui agit omnia ex consilio voluntatis suae. Appellatur etiam voluntas beneplaciti, item beneplacitum voluntatis divinae. Haec propriappellatur voluntas Dei: Estque prima & suprema causa rerum omnium atque etiam salutis nostrae: sic ut sine ea nihil fiat:
Voluntas Dei absoluta ad omnia eaque infinita se extendit, sed diversa ratione; alia nempe volendo, alia non volendo: quia voluntatis actus est velle & nolle¬
Hac praedestinavit ad vitam vel ad mortem quos voluit. Haec est immutabilis & nullo modo impediri potest. Ideo Deus nihil jam vult, quod etiam ab aeterno non voluerit,
Hac vult electos salvos fieri: ideo etiam dat illis media quaecunque sunt ad salutem necessaria, ut & servantur necessario
Hac vult reproborum mortem, ad quam eos destinavit. Voluntas Dei conditionalis, est qua Deus quaedam vult cum adjuncta conditione. Appellatur autem voluntas signi: quia significat, quid Deo sit gratum, quid nostri sit officii, quid velit a nobis fieri vel omitti, &c.
Hac praecipit & prohibet, permittit, consulit, implet. Signa enim voluntatis Dei, hoc est, e quibus cognoscitur quid velit Deus, sumt haec quinque: praeceptum ejus, prohibitio, permissio, consilium, & impletio praedictionum.
QUAERITUR I. Quum Deus conditionali voluntate reprobovelit servari, absoluta autem voluntate eosdem non velit servari, annon sint in Deo contrariae uoluntates:
RESPOND. Non sunt in Deo contrariae voluntates: nam una est tantum voluntas Dei essentia, una voluntas Dei in se, quia unus tan tum est Deus. Modi quidem volendi sunt distincti, absolutus & conditionalis, illi autem non mutant neque multiplicant essentiam voluntatis. Absoluta uoluntate vult Deus servari solos electos ad vitam aeternam, conditionali voluntate vult omnes etiam reprobos servari, nepe si faciant omnia quae Lege sua mandat, aut si credant in JESUM CHRISTUM.
QUAERITUR II. An non Deus illudit reprobis, volens eos servari voluntate conditionali, interim nolens eosdem servari voluntate absoluta.
RESPOND. Deus nemini illudit, quia voluntate conditionali vult serio etiam reprobos servari, si credant in Christum: ideo vocaillos, mandat ut veniat ad Christum, salutem illis promittit, si mod credant. Quod autem vocanti Deo non obtemperant, quod non veniunt ad Christum, quod non credunt, culpa in ipsis est, non in Deo. Exemplo sunt primi invitati ad nuptias Matth. 22. seu ad coenam illam magnam Luc. 14. vers. 16. & seq. illos serio voluit Deus venire recepturus eos si venissent. Tum autem illuderet Deus, si invitaret aliquos, & postea ubi venirent, repelleres
QUA RTO voluntas Dei vel revelata est, vel occulta. Revelata, quae hominibus est patefacta, sive verbo Dei sive eventu.
Eaque primo est, vel antecedens, vel consequens. Distinctio haec traditur a Damasceno libro secundo Orthodoxae fidei capite vigesimonono: item in Dialogo contra Manichaeos pag. tre centesima septuagesimaquinta in octavo ex editione Petri Pernae in libro cui titulus Legatio Imperatoris Manuelis ad Armenios.
Antecedens uoluntas Dei, est qua Deus vult omnes servari & regnum aeternum consequi, ωροηγυμδνον θελημα. Dicitur etiam voluntas theorica seu speculativa.
Consequens uoluntas Dei, est qua Deus vel praemium tribuit, vel poenam infligit. Nominatur etiam uoluntas practica¬
Quatuor sunt difficilia, quae consueverunt dici de differentia harum voluntatum. Primum est quod diversitas voluntatis antecedentis & consequentis non est in divina voluntate: sic quod sint duae res distinctae: sicut unus oculus est distinctus ab alio: Sed est distinctio solum rationis, & sumitur ex parte rerum volitatum, ut patet ex dictis. Secundum est, quod Deus vult omnes homines salvos fieri voluntati antecedente, sed non consequente nisi bonos: ut patuit in utroque modo praedicto. Tertium est quod voluntas Dei antecedens nosemper impletur; nec sit semper illud quod ipse illa voluntate vult; sed aliquando deficit, ut non fiat: quia illa voluntas non est voluntasimpliciter, nec volitum illa voluntate est volitum simpliciter, sed se¬ cundum quid. Sed voluntas consequens, semper & infallibiliter im¬
pletur, quae est voluntas simpliciter & re, volita est volita simpliciter. Quartum est, quod voluntas antecedens in Deo est voluntas speculativa, & non respicit particulares conditiones & operationes: sed solum naturam in communi. Sed voluntas consequens est practica & respicit particulares conditiones personarum & suppositorum quo- rum sunt actiones: & ideo quae vult voluntate speculativa, non vult simpliciter sed secundum quid: quare non semper impletur. Quae auem vult voluntate practica, vult simpliciter: quare semper de necessitate implentur. Amiandus de declavatione difficilium terminorum am Theologiae quam Philosophiae ac Logicae, Tractatu secundo, capitulo centesimo quadragesimo.,
Secundo revelata voluntas Dei, est vel Legalis vel Evangelica. Legalis, est quae proprie in Lege revelatur, nempe quid a nobis fieci velit Deus
Evangelica, est quae proprie ex Evangelio innotescit, nempe tum quid de nobis, quod ad salutem aeternam attinet, in aeterno suo concilio decreverit Deus, tum quid a nobis requirat, nempe ut resipiscamus & credamus in Christum, Johan. 6. 38. 39, 40. Quia descendi e coelo ut exsequar non uoluntatem meum, sed uoluntatem ejus qui misit meo. Haec est autem uoluntas ejus qui misit me, id est, Patris, ut quicquid mihi dederit, non perdam ex eo, sed suscitem illud in ultimo die. Haec est autem uoluntas ejus qui misit me, ut quisquis conspiit Filium, & credit in eum, habeat vitam aternam: & suscitem ipsum ego ultimo illo die. Matth. 3. 2. Resipiscite, appropinquavit enim regnum coelorum. Et cap. 4. 17. Marc. 1. 15. Expletum est tempus, & appropinquavit regnum Dei: resipiscite & credite Evangelios
Ex necessitate naturae vult, quae de seipso vult, nulla resive intra se, sive extra se permotus, neque secundum beneplacitum voluntatis suae, neque propter aliquem finem: Hoc modo vult seipsum, suam bonitatem & gloriam: Haec, inquam, necessitate naturae vult, non coactionis
Libere Deus vult, quae de creaturis vult secundum beneplacitum voluntatis suae, quae poterat & velle & nolle; vult autem ea sine ulla pecessitate, praeterquam hypotheseos, quae propria immutabilitatis est. Itaque vult nobis Deus Spiritum Sanctum, fidem salvificam, remissionem peccatorum & vitam salutemque aeternam dare non ex debito, sed ex mero suo beneplacito. Thomas Aquinas lib. 1. contra Gentes cap. 83. Deus non necessario vult, quicquid vult: posito autem quod aliquid velit, est necessarium, quia voluntas Dei est immutabilis.
SEXTO alia est voluntas Dei erga nos & quam vult facere de nobi& aliis creaturis: alia quam vult fieri a nobis, patefacta in Lege & Evangelios
Primum axioma: Voluntatis divinae objectum est tum bonum tum malum, sed diverso modo, quum proprie & per se voluntatis objectum sit solummodo bonum cognitum, quia appetibile est sua natura
Bonum quod Deus vult, est tum inprimis Deus ipse, tanquam summum bonum & omnium rerum finis, hoc est, gloria ejus, hoc bonum Deus proprie vult: tum praeter Deum omne id quod Deus fecit & agit, eoque probat & amat, cujusmodi est omne bonum naturale, quod ad animalem vitam: morale, quod ad humanam; divinum quod ad coelestem vitam pertinet, hoc etiam Deus proprie & vero vult, estque ejus prima causa, ut dicitur Genes. 1. vers. ultimo: Tuninspexit Deus quicquid fecerat, ecce autem bonum erat valde. Et Psalm. 115. v. 3. Deus noster in ipsis coelis est, quicquid valti seu placet facit: & Jacob. 1. v. 17. Omnis donatio bona & omne perfectum donum est superne, descendens a Patre luminum
Halum vero Deus non vult, nisi ratione boni: ideo malum est, distinguendum: nam aliud est poenae, aliud culpae.
Malum poena, hoc est, poenam peccati vult Deus & illius est autor: nia ipse judex est mundi puniens peccata: & poena ipsa per se bona. est; quia opus justitiae divinae est adversus peccata. Quapropter veluntas Dei est primaria infligens causa omnis poenae: & omne malum boenae est a Deo summo bono: unde etiam mors peccatoris est a Deo. volente & juste infligente eam,
Malum culpae etiam distincte consideratur, idque trifariam, primum quidem uti est peccatum pugnans cum Lege Dei; Deinde ut est poena praecedentis peccati; tertio uti est causa subsequentis peccati: ut excaecatio in Judaeis, de qua Rom. 11. fuit peccatum, quia ignorantia Dei est peccatum: fuit & poena praecedentis peccati, nempe incredulitatis in Christum: fuit denique & causa aliorum peccatorum, ut blasphemiarum in Christum, rejectionis ejus, oppugnationis doctrinae ejus, accusationis, crucifixionis, mortis, persequutionum in discipulos Christi, rebellionis in Romanum Imperatorem, & aliorum peccatorum.
ic etiam distinctione opus est: nam aliud est peccati subjectum, aliud peccati forma, aliud peccati reatus, aliud peccati poena. Peccati subjectum est vel substantia hominis, si originale peccatum intellis gamus; vel actio, si actuale peccatum spectes. Substantia autem quatenus substantia, & actio quatenus actio, est bona. Subjectum igitur peccati bonum est: malum enim esse nullum potest, nisi in bono tanquam subjecto. Attamen saepe actio peccati dicitur peccatum, sed metonymice, quia in actione est peccatum. Peccati forma est αυλμlο id est, deformitas naturae seu actionis declinantis & aberrantis a Lege Dei, privatio rectitudinis Legis, atque αυομια, haec proprie est peccatum. Peccati reatus, est obligatio ad poenam propter peccatum; Hic reatus oritur a justitia divina cuique reddente quod ei debetur. Idem reatus dici solet peccatum per metonymiam effecti, quia est? peccato. Peccati poena, est opus justitiae divinae peccatum punientis &haec quoque dicitur peccetum, sed metonymia effecti, quia propter peccatum infligitur, ut Psalm. 40. v. 13. assequuntur me peccota men seu iniquitates meae, id est, peccatorum seu iniquitatum poenae, adeo cat nequeum dispicere. Jes. 53. v. 6. Iehova facit ut incurrat in eum peccutum seu iniquitas omnium nostrum, id est, tum culpa nostra perimputationem, tum poena omnium nostrum propter peccatum.
Malum culpae seu peccatum proprie acceptum, quatenus videli cet est αυνομια & privatio rectitudinis Lege requisitae, eoque merum malum est; item quatenus est causa peccati, Deus proprie nec vult nec velle potest, juxta dictum Psalm. 5. vers. 5. Non Deus volens iniquitatem tu es; sed tantum permittit, idque non invitus, sed volens. Quatenus vero malum culpae seu peccatum, est vel actio, vel reatus, vel poena praecedentis peccati, vult illud Deus: quia omnis actio, reatus & poena est res per se bona: omnem autem tem per se bonam. Deus vere vult. Proinde in hunc modum concludimus: Omnem remper se bonam Deus vere vult: At malum culpae seu peccatum, quate tum est vel actio, vel reatus, vel poena, est res per se bona: Ergo malum culpae seu peccatum quatenus est vel actio, vel reatus, vel poena, Deus vere vult.
On this page