Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 16
E unione hypostatica dicemus, an sit, quid sit, quam in re consiRPstat, quomodo facta sit, quis sit ejus finis, quae effecta, ubi sit facta; quo tempore? &c.
Initio quaeritur, An sit unio personalis duarum naturarum in Christo? seu quod eodem redit; an humana natura aterno Filio Dei. personaliter unita sit? Affirmamus adversus Samosatenianos & alios impios
Affirmationis nostrae fundamentum, sunt inter alia haec duo Scripturae θεοπυδίσον testimonia. Primum est Johan. 1. versicul 14. SER. MO isle factus est Caro, nimirum non per Sermonis in Carne inhabitationem, assistentiam, affectum, dignitatem, gratiam, ut vole bat Nestorius: nec per conversionem Sermonis in Carnem aut commixtionem Sermonis eum Carne, ut contendebat Eutyches: sed per conjunctionem Carnis assumtae cum persona Sermonis, sic ut hypostasis Sermonis facta sit hypostasis naturae humanae assumtae & Cato assumta in persona Sermonis subsistat, gestetur ac sustentetur
Secundum est Hebr. 10. v. 5. Ingrediens mundum (aeternus Dei Filius) dicit (ad Patrem,) Sacrificium & oblationem noluisti, corpus autem adaptasti mihi, id est, univisti personae meae
PRIMUM; Cuicunque personae nihil potuit accedere, natura ei humana non est unita: Personae aterni Filii Dei nihil potuit accedere: Ergo ei humana natura non est unita. Assumtionem sic probant: Perfecta substantiae nihil potest accedere: Persona aterni Filii Dei fuit perfecta substantia: Ergo ei nihil potuit accedere
RESP. Negatur assumtio argumenti principalis. Deinde etiam propositio major probationis negatur, universaliter intellecta: fienim ut accedat aliquid ad perfectam sive completam hypostasin in communionem esse completi illius. Perfectae substantiae nihili mediate in principio suo per unionem hypostaticam: quam qui non aliquid accedere in communionem esse completi illius & ad perfectionem finis. Nam anima nostra subsistit per se, quamvis soluta corpore: & corpus tamen receptura est in die resurrectionis. Assum. tio probationis est ambi gua; nam si perfecta substantia accipiatur proesse completo (ut loquuntur Scliolastici) personae illius divinae, accipimus assumtionem: quid enim personae illi desit aut defuit ad perfectionem sui? Sin autem perfecta substantia intelligatur cui nihil addpotuerit ad perfectionem finis, negatur. Cum enim haec persona. fuerit ordinata ad perfectionem finis, qui est servare Ecclesiam Dei ad gloriam ejus, Sermonem certe carnem fieri seu assumere oportuit: quemadmodum ad perfectionem finis anima Christi recepit tertiodie carnem suam, & in resurrectione quoque universali, nostrae aninae re epturae sunt carnem seu corpora. Eversa autem majore, plane conclusio jacet, quam audent impii asserere ad labefactandum mysterium salutis nostrae.
INSTANT & assumtionem argumenti principalis alio modo probant: Si quid personae aterni Filii Dei accedere potuit, id aut est evu ποτάτον, id est, inexsistentia tanquam pars illius, aut est inhaerentia, tan quam accidens. Neutrum autem convenit personae aterni Filii Dei. Nihil ergo illi accessisse necesse est.
RESP. Majotem facise concedimus, si bene intelligatur: nem pe si quid accessit personae aeterni Filii Dei, id aut esse inexsistentiam ut est caro Christi) aut inhaerentiam. Sed additamentum, quum ajunt inexsistentiam esse partem illius personae, id non accipimus. Non enim quicquid est ενυπόςάτον, id pars est hypostaseos, constituens mutua coagmentatione hypostasin: hoc Physicum est solum: verum et am quicquid est essentiale, ut in principio suo & causa prima, ut est; intellectus in substantiis intelligentibus. Est autem caro Christi evi ποστατις, subsistens in persona ejus, non tanquam pars adaequata auanalogica ad personam, sed tanquam instrumentum pertinens ad unitatem hypostaseos: vel tanquam res quaedam in principio sua subsistens, & ad finem suum perprincipium illud suum otdinata. II la itaque compositio personae ex naturis non est ratione partium, sed potius ratione numeri, quia natura humana subsistit in persona Christi. Sic ergo & minorem constituto priore disjunctionis membre evertimus.
SECUNDUM argumentum: Si humana natura est personae ater. ni Filii Dei unita, tum naturae illi humanae propria hypost, sis detrahitur sic ut sit sine propria subsistentia. At consequens aeque absurdum est aut etiam absurdius, quam accidentia panis & vini in Eucharistia remanere sine proprio subiecto propria que inhaerentia. Ergo absurdum est etiam antecedens. Absurdum esse consequens probant, quia essentia sine propria exsiste, tia idem sit quod homo sine humana essentia.
RESP. Primo negatur sumti consequentia. Nam etsi humananatura sit personae aeterni Filii Dei hypostatice unita: tamen natura illi humanae propria hypostasis seu subsistentia non detrahitur. Deinde homonymos usurpatur nomen hypostaseos & subsistentiae. Hypostasis enim seu subsistentia proprie duo complectitur: partes essentiales tes essentiales naturae humanae sunt corpus & anima, tanquam mapatur ho¬
partes subsistunt in persona. Nos haec ambo agnoscimus in Christonam partes naturae humanae nempe corpus & animam, habere illum redimus: & modum exsistendi in persona agnoscimus. Samosateniani vero subsistentiae nomine solum modum exsistendi intelligunt, quum dicunt, nos propriam subsistentiam detrahere humanae naturae Christi; eo quod negemus, illam in se subsistere. Atqui modus subsistendi est in persona, non autem in natura. Inique igitur faciunt qui naturam humanam cujusvis hominis non in anima, aut in corpore solo volunt subsistere sed in persona: humanam vero Christi naturam non in personasquod saluti nobis est,) sed in seipsa. Tertio est natura caret propria subsistentia in seipsa: sed habet propriam subsistentiam in persona d8 λόγs cui personaliter est u¬
INSTANT; Qui negant humanam Christi naturam in seipso subsistere: illi detrahunt ei propriam subsistentiam. At vos (inquiunt negatis humanam Christi naturam in seipsa subsistere;. Ergo.
RESP. Major negatur: non enim detrahunt propriam subsistentiam humanae Christi naturae, qui eam non in seipsa, sed in principic vegetatrici facultati non detrahitur, quum sensitivae perfectiori ad jungitur, sed tota sit perfectioris: itemque sensitivae facultati non detranitur accedente intelligentia, sed tota sit animae rationalis; vel t detractione minuta, sed perfectissimo exsistentiae modo in unitate personae τοῦ λόγε donata est. Quae res neque absurda esse potest, sed a potest accedere, nimirum ad esse completum illius: sed potest ei A¬
tenent, ii non tenent fundamentum salutis immobile & invictum, Prophetis & Apostolis in Ecclesia expositum. Neque sapit haec res ejusmodi quicquam, quod Samosateniani dicunt, humanam Christinaturam sine propria subsistentia a nobis supponi. Quod cum dicunt, injuriam faciunt tum Capiti nostro, tum etiam corpori Ecclesiae, in communione hac Capitis sui viventi de Spiritu ejus.
TERTIUM ARGUMENTUM: Propter quod humana Christi natura, sua hypostasi spoli ita aut in nihilum redigitur aut in aliam prorsus naturam mutatur, illud cerre est absurdum: Hypostatica unic duarum naturarum in Christo est id propter quod natura humana Christi sua hypostasi spoliata, aut in nihilum redigitur aut in aliam prorsus naturam mutatur: Est itaque absurda RESP. Assumtio est falsissima: nam primo propter hypostaticam unionem natura humana Christi sua hypostasi non est spoliata; cum subsistat in Filii Dei hypostasi aeterna, sic ut illa humanae quoque na turae sit hypostasis. Deinde natura humana hypostasi Filii Dei aduna; ta & in ea subsistens, nequaqua in nihilum redigitur. nam quo quid subsistit perfectius, eo longius abest a redactione in mhilum: Atqui humana Christi natura non potest perfectius subsistere quam in persona aeterna Filii Dei: Ergo tanto longius abest a redactione in nihil um. Quapropter etiam caro( hristi jacens in sepulcro non sensit corruptionem, ut perfectio subsistentiae ejus omnibus etiam materialis ter innotesceret. Neque in aliam prorsus naturam est mutata, quia unio facta est ἀτριπτός. Tertio & ideo falsa est assumtio quia in ea oppositum est in apposito. Unio hypost itica modus est subsistendi, non autem perdendi naturam ευυποςατον: Quapropter si per unionem hypostaticam natura humana subsistit, tum per eam nec hypostasi sua spoliatur, nec in nihilum redigitur.
Assumtionem negatam firmare conantur hoc prosyllogismo: Si per unionem hypostaticam humana natura non ampitus manet vere humana: tum cerre per eam in nihilum redigitur, aut saltem in aliam prorsus naturam degeneravit. Verum est antecedens: Ergo & consequens RESP. Negatur assumtum proys llogismi. Illud probare nituntur tali epilogisme
Si per umonem hypostaticam natura humana Christi ubique est, tum non amplius manet vere humana Illud est;. Ergo & hoc
RESP. Negatur assumtio epilogismi. Eam statum: nare contendunt hoc prosepilogismo: Si per uionem hypostaticam ubicunque ei. livina, ibidem est & humana; tum est ubique. At prius est;. Ergo & posterius. RESP. Negatur rursus assumtio; quam stabilire studio hapent hoc modo
Quicquid hypostatice unitum est toti divinae naturae, adeo ut nihil sit diuvinitatis quod sibi copulatum non habeat illud, id per unionem hypostaticam est ubicunque est divina natura¬
Humana Christi natura hypostatice est unita toti divinae naturae, adeo ut nihil sit divinitatis quod sibi copulata non habeat humanitates
Ergo humana Christi natura est, ubicunque divina est. RESP. Major propositio negatur: nam unio hypostatica naturarum in Christo, non aliter facta est, neque fieri potuit, quam servatis naturae cujusque proprietatibus Omnis enim unio hypostatica fisalvis proprietatibus naturarum: ut in corpore & anima uniuscujusque nostrum videre est: nam tot sunt exempla unionis hypostaticae quos querunt, sunt & erunt homines. Jam etsi in quolibet nostrum, corporis & animae rationalis unio hypostatica sit; tamen corpus retinet suas essentiales proprietates & anima suas, nec aliae aliis destiunntur, Multo magis suas essentiales proprietates & servarunt & servabunt naurae in Christo, quarum unio est plane divina. Irrita ergo & falsa est conclusio.
QUARTUM Argumentum: Subsistentia infinita non potest communicari naturae finitae: Subsistentia aterni Filii Dei est infinita: Ergo non potest communicari naturae humanae quae est finita.
RESP. Distinguendum est: quia communicari pluribus modis accipitur. Nam vel idem est quod communem fieri naturae finitae ad per consequens personaliter uniri: vel realiter transfundi in naturam finitam. Si posteriore sensu accipiatur conceditur argumentatio, nec eo sensu adversus nos facit: nec enim nos dicimus, supsistentiam eterni Filii Dei in naturam humanam esse transfusam. Sin vero priore sensu accipiatur verbum communicari, tum negatur propositio major. Nam subsistentia infinita potest communicari, id est, communisubsistentia fieri naturae finitae: αυτός ὀ λόρος θγέυυυδος τῆ σαρκι κσα σuσis, ipsum Verbum factum carni hypostasis, ut Johan. Damascenus. ait libro tertio Orthodoxae fidei, capite secundo. ἀυτῆ γο ηἡ θτυσνσος το θεοῶ λόγα, εγζυετό τῆ σαρκι θσυσασις, ut eodem libro Damascenus. ait, capite undecimo, id est, Ipsa hypostasis Dei Sermonis facta est carmhypostasis.
QUINTUM ARGUMENTUM: Cuius proprium non potest communicari, id ipsum quoque communicari non potest: S absistentiae aeternt Filii Dei proprium, nempe generatio a Patre at aterno con potes. communicari naturae humanae: Ergo subsisientia ipis queque communizari non potest. RESP Si in majore propositione comunicari idem sit quod communem fieri & per consequens uniri personaliter, tumt illa negatur Nam communicationem personae & unionem persona. lem necesse est fieri manentibus distinctis proprietatibus eorum quapersonaliter uniuntur?
SEXTUM: Si hypostasis Filii Dei per incarnationem facta estI ypostasis humanaenaturae assumtae, tum Fini. Dei post incarnationem non est ubique. Consequens est absurdum. Ergo & antecedens. Proba. ut connexi consequentia: quia nulla hypostasis extenditur ultra naturam illam, cuius est hypostasit V RESP. Primo negatur connexi consequentia: Deinde probatio est restringenda. Nulla hypostasis extenditur ultra natura illam, cuius est hypostasis, nimirum si a natura illa suam hypostasis habeat subsistentiam. exempli gratia. hypostasis mea non extenditur ultra meam naturam humanam, quia a natura hac persona mea suam habet subsistentiam. Idem statuendum de qualibet persona creata. Idem statuendum de persona increata habente naturam increata. At persona Filij Dei licet subsistat etiam in natura humana assumta, ab ea tamen non habet ut subsistat, sed a natura divina. Non enim Filius Dei subsistit per naturam humanam, sed tantum in humana natura: in divina autem ita subsistit, ut etiam per eam subsistat. Contra potius natura humana habet a persona τοῦ λόγῳ, ut exsistat: quia λόγος eam in unitatem suae personae assumtam sustentat & gestat. Unde nihil prohibet, hypostasin Filii Dei esse ubique, licet humana natura unita non sit ubique,
SEPTIMUM Si persona τοῦ λόγῳ facta est hypostasis & suppositum humanae natura assumtae, tum ignobilior est persona τοῦ λόγς, quam natura assumta. Ratio, quia & materia est ignobilior forma cui subiicitur: & quaelibet alia hypostasis est ignobilior natura cui subiicitur. At consequens est absurdum: Ergo & antecedens.
RESP. Distinguendum est. Longe alio modo hypostasis Filii Dei dicitur supponi humanae naturae assumtae, quam materia forma & quaelibet alia hypostasis suae naturae. Nam materia subiicitur formae, & quaelibet hypostasis suae naturae, tanquam se perfectiori. At persona Filii Dei supponi dicitur humanae naturae non tanquam si perfectiori, sed quatenus persona το λόγυ ut res perfectissima & perse subsistens, traxit ad se rem imperfectiorem omni propria subsistenia catentem, ut in ipsa persona τοῦ λόγυ exsisteret & ab ipsa sustentaretur.
Manet itaque firma ac stabilis sententia nostra, Unionem hypostaticam duarum in Christo naturarum esse, seu quod eodem redit, D Humanam naturam το λόγῳ personaliter unitam.
quid sit. UNIO personalis duarum naturarum in Christo, est copulatis earum substantialis, qua assumtae humanae naturae, in seipsa & per seipsam non subsistenti, communicata est subsistentia Verbi, sic ut duae illae naturae, divina Verbi & humana, sint una persona, salvis manentibus naturarum essentiis, voluntatibus, proprietatibus essentialibus & operationibus naturalibus.
Unio est personalis, non personarum etsi facta est unio in persona. & naturarum est unio, non naturalis, sed omnino supernaturalis: & ad naturam facta est unio, non in natura: Tum Sermo ille antea fuit. sine carne, nam aeterna est hypostasis: caro vero nunquam sine Sermone illo fuit, nam est ἐνυπόςατες,
Vnio differt ab assumtione; nam tam divina natura est unita humanae, quam humana divinae: at natura humana tantum est assumta, divina autem non est assumta sed assumens.
Unio personalis ista variis nominibus appellata fuit, nempe Qios voμια, dispensatio, quo nomine tota etiam incarnatio Filii Dei dici tur: quia per hanc factus est CHRISTUS Oeconomus totius Ecclesiae in dispensandis thesauris caelestibus ac paternis inter fratres suos, & administrator regni gratiae nomine Patris usque ad finem seculi,
Nominatur a Damasceno ωριχαρήσις naturarum Christi, id est circumplexio, quod per eam Deitas in carne assumta habitet & undique eam complectatur, inque ea permeet, sicut ignis, totum ferrum aut carbonem intus & extra complectitur & immeat ἀπρεπτον, γχυτως. Unde Coloss. 2. versicul. 9. dicitur, quod plenitudo Deitatis habitet in Christo συματκώς, corporaliter: quia Deitas τὸ λoγο univit sibi corpus, ita ut illud undique circumplectatur & imineet, ac veluti corporata facta sit, non tamen in corpus conversa.
Abaliis Patribus vocatur κργσις, συγκλασις, mixtio, valde improprie; ab aliis συαφεια, copulatio, item συζουοις, coniunctio: κόινoνίo. communicatio: ἐνώσις καγ θτόςασιν, unio secundum hypostasin: usitatilsime autem ἔνυσις θποσατική, unio hypostatica seu personalis
Unio personalis consistit in communicatione subsistentiae Vert. cum natura assumta, id est, quam communicatione Verbum humanae naturae, per se αυυποςάτς, id est, nullam per subsistentiam habenti, factum est hypostasis; non autem in communicatione, id est, trant fusione reali attributorum Deitatis in humanitatem: sic ut FOR MA unionis hypostaticae duarum naturarum in Christo sit communicatio subsistentiae Verbi cum natura assumta: Nam Verbum subsistentiam suam naturae humanae assumtae communicavit, id est; communem fecit, ut sit etiam subsistentia seu hypostasis naturae humanae assum:ae.
Vnionem vero hypostaticam consistere in subsistentiae Verbi communicatione cum natura humana assumta; argumenta sequentia evin cunt:
I. Secundum quam tem naturae in Christo sunt unitae, in ejus res solius communicatione consistit unio illarum hypostatica:
At secundum subsistentiam Verbi naturae in Christo sunt unitae Ergo solius in subsistentiae Verbi communicatione consistit unic. hypostatica naturarum in Christo.
Secundo anathematismo epistolae Concilii Alexandrini, recepta & probatae in Synodo Ephesina & Chalcedonensi, sic habetur: Si quis non confiretur carni secundum subsistentiam unitum Dei Patris Verbum, anathema sit
in V. Synodo act. ultima, cap. 4. sic habetur. Si quis dicit secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel se tem, &c. Et non secundum compositionem, id est, secundum subsisten
Proinde unio hypostatica sit secundum subsistentiam. II. Quod est proprium Filii, in ejus communicatione unio hypostatica consistit.
At sola subsistentia Filii est propria ejus Ergo in solius subsistentiae Filii communicatione unio hypostatica consistit.
Utraque praemissa est certissima Contra in idiomatum essentialium Deitatis communicatione non consistere unionem hypostaticam naturarum in Christo, haec argumenta ostendum.
I. Quia idiomata essentialia Deitatis communia sunt omnibus. tribus personis. Quod autem commune est omnibus tribus perso re unio hypostatica. Nam si unio hypostatica in communicatione jus quod toti Trinitati commune est consisteret, tota Trinitas esset incarnata.
II. Si unio hypostatica in communicatione essentialium proprietatum Deitatis consisteret; tum sequerentur multa absurda: Primo, Pater & Filius essent hypostatice uniti, essent persona una. Atqui absurdissimum est consequens: Ergo & antecedens. Certa est connexi consequentia: Nam Pater aeternus communicavit Filio omnia essentialia attributa perfectissime
Secundo, tota Trinitas esset incarnata; quum proprietates essentia les Deitatis sint toti Trinitati communes.
Tertio, corpus Christi mortuum jacens in sepulero, non fuisset unitum hypostatice Verbo. Nam corpus mortuum non est vivum, immortale, omnipotens, &c.
Quarto non essent naturae in Christo hypostatice unitae: Nam uaedam idiomata divina humanitati Christi communicari non possunt, ut esse increatum, esse actum purum, esse infinitum ens & independens, esse aeternum sine principio, seu carere principio temporis, &c. Quaedam non habuit Christus quoad carnem ante resurrectionem, ut esse impassibilem, esse immortalem.
Quinto, unio hypostatica esset accidentalis, non substantialis: quia divina idiomata non nisi per accidens convenirent assumtae humanae natura
Sexto, humana natura esset assumta in unitatem naturae divinae ad proinde esset ejusdem naturae & essentiae cum Patre seu αμονσιος Patri. Ratio est, quia proprietates Deitatis essentiales nihil sunt alius quam natura ipsa ac essentia divina;
Alia absurda jam silentio praeterimus. Objicitur: Cui communicata est hypostasis Verbi, eidem communicata est omipotentia, omnipraesentia, omniscientia: Carni Christi communicata est hypostasis τοῦ λόγς: Ergo carni Christi communicata est etiam omnipotentia, omnipraesentia, omniscientia.
Major probatur: quia hypostasis Verbi nihil est aliud quam essentia divina tota, modo tantum subsistendi restricta & distincta a Patris hypostasi; ac proinde nominata hypostasi, intelligitur simul ipsa essentia divina & omnes proprietates essentiales Deitatis
RESP. Primo distinguendi sunt termini ambigui: Nam communicationis vox vel pro unione personali usurpatur, vel pro reali transfusione proprietatum essentialium Deitatis in carnem assumtam. Si pro unione personali accipiatur, concedimus carni Christi communicatam, id est, personaliter unitam esse omnipotentiam, omnipraesentiam, omniscientiam, verum non aliter quam ei communicata, id est, personaliter unita est ipsa Deitas. At carni Christi sic est communicata, id est, personaliter unita Deitas, ut ipsa caro propterea non sit facta Deitas aut Deus: ita etiam eidem communicata, id est, personaliter unita est omnipotentia, omnipraesentia, omniscientia, ut ipsa caro propterea non sit facta omnipotens, omnipraesens, omniscia. Sin vero communicationis vox usurpetur pro realitransfusione proprietatum essentialium Deitatis in carnem assumtam, falsa est propositio major ac proinde etiam conclusio. Nam hypostasis το λόγον ita est communicata cum carne assumta, ut tamen propterea non sit carni communicata seu realiter data, & in eam transfusa omnipotentia, aut ulla alia essentialis proprietas Deitatis
Secundo, quod ad probationem majoris attinet: etsi hypostasis τὲ λόγE sit ipsa essentia divina tota; tamen hypostasis & essentia etiam ita differunt, ut non quicquid de persona dicitur, etiam de essentia dicqueat. Petsona τοῦλογῳ est incarnata, passa, mortua: At essentia divina τοληγον non est incarnata, passa, mortua Ita recte dicitur, Personam το λόγῳ esse communicatam carni assumtae; sed omnipotem tia, omniscientia, omnipraesentia non est communicata seu realiter data
RESP. Si communicationis voce intelligatur unio hypostatica conceditur: sin realis traditio seu transfusio, negatur. Nam nec essenia divina, nec omnipotentia aut ulla alia Deitatis proprietas essentialis est reali transfusione data aut communicata carni Christi, sed personaliter unita.
Divina natura Christi est per se persona & Filius Dei, & erat etiam ante incarnationem persona & Filius Dei: At natura humana Christi non est per se Filius, quia non est per se persona, sed in Filios est, seu altera Filii natura est. Aoγος & seorsim & unitus carni idem Filius est, secundum naturam vero assumtam est naturalis Filius hominis, & personalis unionis gratia Filius Dei.
Personalis unio ut de Mo Doejus jam dicatur, facta est ἀτξίπτυς, na & humana, & duae actiones naturales, divina & humana, non audivise, inconfuse, inseparabciter & substantialiter.
Indivise quia naturae ita sunt unitae in unam personam, ut nullo modo vel reipsa vel cogitatione atque opinione (ut faciebat Nestorius) sejungi possint, quin Christi persona solvatur
Inconfuse facta est unio, quia distinctae manent & inconfusae naturae, sive earum essentiam, sive proprietates, sive voluntates, sive operationes spectes, Roman. 1. 3, 4. De Filio suo (facto ex semine Davidis. secundum carnem: Declavato Filio Dei potenter secundum Spiritum sanctificationis, per resurrectionem a mortuis) nempe Iesu Christo Domino nostro. Et cap. 9. 5. Quorum sunt Patres, & ex quibus est Christus. quod ad carnem attinet, qui est supra omnes Deus laudandus in secula Amen. 1. Timoth. 3. versicul.16. Deus conspicuus factus est in carne justificatus est in Spiritu, conspectus est ab Angelis, praedicatus est Gentibus, fides illi habita est in mundo, sursum receptus est in gloriam. AtHebr. 9. v. 14. Quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum aeternum. seipsum obtulit inculpatum Deo, emundabit conscientiam vestram mortuis operibus, ad serviendum Deo vivo? 1. Petr. 3. versicul. 18. Nam & Christus semel pro peccatis passus fuit, iustus pro iniustis: ut nos ad Deum adduceret, mortificatus quidem carne vivificatus autem Spiritu. Et capite 4. versicul 1. Quum igitur Christus passus sit pro nobis carne, vos quoque ea dem cogitatione armemini, nempe quod qui passus est in carne, destitit a peccoto
Omnia in Christo duplicia sunt, id est, naturae proprietates, voluntates, operationes naturales, solam excepta subsistentia, quae est; una
Sicut ergo in una Christi persona duae sunt naturae: sic gemina est mens seu intellectus, gemina voluntas, operatio naturalis, sapient tia, robut, potentia, virtus, &c. altera divina & increata, altera humana & creata, Luc. 2 versicul 52. Iesus proficiebat sapientia, & statura. ac gratia apud Deum & homines. Marc. 13. versicul. 32. De die ille ac hora nemo scit, ne Angeli quidem qui in caelo sunt, nec ipse Filius, sed Pater. Johannis 21. versicul. 17. Simon fili lonae, amas me? Tristitia fuit. affectus Petrus, quod tertio dixisset ipsi, Amas me? Dixitque ei; Domine tu omnia nosti: tu nosti, quod amem te. Johannis 2. versicul. 24. & 25. Ipse Iesus non credebat eis semetipsum, eo quod nosset omnes: Nec opus esset ut quisquam ei testaretur de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. Et capite 6. versicul. 64. Sciebat a principio Iesus quinam essent qui non credebant, & quis eum proditurus esset. Et capite 5. versicul. 20. Pater amat Filium, & omnia monstrat ei quae ipse facit. & opera istis maiora monstrabit ei, ut vos miremini. Ad Hebr. 1. ver. sicul. 9. Dilexisti iustitiam, & odisti iniquitatem: propterea unxit teo Deus, Deus tuus oleo exsaltationis, ultra consortes tuos. Johannis I versicul. 33. Et ego non noveram eum, sed qui misit me ut baptizarem iqua, ille mihi dixerat, super quem videris Spiritum descendentem, ad manentem super eum, hic est qui baptizat Spiritu Sancto. Et capite a versicul. 6. Erat autem ibi fons lacobi; Iesus ergo fatigatus ex itinere. ita sedit ad fontem. Hebr. 1. versicul. 3. Qui quum sit effulgentia gloriae, & character personae illius, sustineatque omnia verbo illo suo potente, purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dexteram. maiestatis illius in locis excelsissimis. Johannis 2. versicul. 19. Destruit. templum hoc, & intra triduum excitabo illud. Et capite 10. versicul. 18. Nemo tollit animam meam a me, sed ego depono eam per meipsum: potestatem habeo deponendi eam, & potestatem habeo rursus eam assumendi. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
Ergo sapientia & scientia Christi alia divina est, alia humana. Divina infinita est, omnis successionis & mutationis expers, habensque omnia sibi praesentissima.
Humana scientia animae Christi vel donativa est. vel acquisita. Donativa vel beata est, vel infusae Scientia animae Christi beata, est qua anima Christi unita Verbo, illud immediate novit & videt ac in eo tanquam in speculo reliqua omnia, quaecunque ad ejus beatitudinem pertinent. Hac igitur Deum a facie ad faciem novit & videt, Johannis 1. versicul. 18. idque participatione divini luminis in Christi anima creati. Hac scientia ipsa quoque anima humana Christi beata est. Humanitas quidem Christi, ut & supra dictum, ex ipsa unione personali cum λόγῳ facta est beata beatitudine increata: sed beatitudine creata non potuit beata esse sine hac visione Dei & rerum divinarum sapientia creata in anima illius.
Scientia infusa animae Christi, est qua per habitus a λόγῳ per Spiritum Sanctum animae inditos res caelestes & terrestres cognoscebat & cognoscit, per species intelligibiles ipsarum in intellectu possibili, cum naturali tum divino motu. Haec scientia infusa complectitur don cognitionis a Spiritu Sancto collata animae Christi in ipsa itidem conceptione. De hac dicitur Jesa. 11. v. 2. Requiescet super eum Spiritus scientiae. Hanc scientia non novit Deum, sed tantum illa beata scientia
Scientia acquisita animae Christi, est quam res cognovit secundum naturam agente intellectu sive per inventionem intus sive per multarum rerum experientiam foris: qua de causa vocatur etiam scientia experimentalis. Hanc sibi Christus comparavit vario rerum usu: hac ex effectis causas, ex causis effecta, & ex contrariis contraria intellexit. Hac profecit & crevit, Luc. 2. v. 52. Hebr. 5. v 8. Ex uis quae passus est, didicit obedientiam. c. 2 v. 18. Ex eo quod perpessus fuit quum tentatus est, potest & iis qui tentantur succurrere.
Scientia beata actus est: infusa vero & acquisita sunt habitus. Scientia igitur non συνωνυμως, sed αμωγυμως dicitur de beata, infusa, & acquisita scientia¬
Similiter duplices sunt in Christo & aliae proprietates essentiales ita & duae voluntates naturales & non hypostaticae sunt in ipso, divi¬ tem hypostaticae. Ideo unum eundemque adstruimus & volentem & agentem naturaliter secundum ambas naturas, ex quibus, & in quibus, & quae Christus Deus noster est: velle autem & agere, non divise sed conjuncte & unite. Vult enim utraque forma, & agit utraque sorma cum alterius communione, Verbo operante quod Verbi est, & Carne exsequente quod Carnis est. Quorum enim substantia eadem, horum & voluntas & actio eadem: & quorum differens substantia, horum & differens voluntas & actio. Et contra, quorum voluntas & actio eadem, horum & substantia eadem: & quorum differens & voluntas & actio, horum & substan tia differens. Quapropter in Patre & Filio & Spiritu Sancto, ex idenitate voluntatis & actionis, identitatem naturae agnoscimus: in Christo autem ex differentia actionum & voluntatum, naturarum differentiam apprehendimus; & naturarum differentia agnoscentes confitemur & voluntatum & actionum diversitatem
Caeterum unaquaeque natura suas proprietates essentiales & na turales, suam naturalem voluntatem, item & actiones naturales distinctas retinet & conservat, nec eas alteri naturae reali transfusione communicat, duabus de causis: prima est, ne naturae misceantur & onfundantur: altera, ut in perpetuum maneat discrimen inter natutas, Luc. 24. 39. Videte manus meus & pedes meos, nam ego ipse sum. ontrectate me, & videte: nam spiritus carnem & ossa non habet, prout. me conspicitis habere
Nam confundens proprietates essentiales & naturales, confundit ituras: & tollens proprietates, tollit naturas. Eutyches contra, confitebatur quidem, ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante unionem: sed post unionem, unam tantum in Christo mansisse naturam contendebat, suamque opinionem conabatur probare aliquot argumentis, quae breviterrefutabimus:
PRIMUM: St humana natura Christi est τρσασιις, sequetur ut aut tum Nestorio dicamus in Christo esse duas υποσάτεε, aut unam tantum ea eo mansissenaturam post umonem, sicut etiam una est persona. Verunest antecedens: Ergo & consequens.
Antecedentis probatio: Nam humana natura Christi aut est ὑσία δεθτιρα aut πξώτο. Iam omnis πξῶτη κσια est ὑτέσασις: Humana natura est πξῶώτη 8σια: Ergo est ενσεσις. Vel hoc modo: Natura enim humana crifariam consideratur: aut in abstracto, quatenus praedicatur de multis differentibus numero: aut in ipsis omnibus individuis reipsa exsistens: aut in concreto τό ἐν ἀτόμῳ, id est, in uno certo individuo. At natura humana Christi primis duobus modis considerari non potest: Ergo ἐν ἀτόμω. Sι εν ἀτόμῳ, sequitur esse ὑτυσεεσον: quia omnis substantia individua est ὑέσασις.
RESP. Non sequitur, si est φυσισ εν ἀτόμῳ vel πξῶτη ἔσια, illice esse ὑποςασιν, quia potest esse ἐνυπόςατος. Nam substantia prima seu individua duplex est, vel ὑπέςασις, vel ενυπός ς. Et certe humana natura est ενυποςατος, quia in unitatem hypostaseos το λόγυ assumta est & in hypostasi τοῦ λόγς exsistit.
SECUNDUM: Sicut anima rationalis & caro, unus est homo: Ita Deus & homo unus est Christus, ut docet Athanasius in Symbolo: At. qui in homine lice: duae sint substantiae, anima & caro, una tamen dum taxat est natura per quum est homo, natura scilicet humana, ex unitione anima & corporis resultans. Ergo & in Christo una tantum est natura, per quam est Christus.
RESP. Simile ab Athanasio usurpatum alio rapitur, quam voluit Athanasius Hoc vero tantum voluit, in una persona Christi esse duas, naturas divinam & humanam, contra Arium. Et id ipsum etiam contra Eutychen facit.
TERTIUM: Si duae naturae manserunt in Christo post unionem non igitur erit totus Deus, aut totus homo, sed Deus ex parte, ex parte, homo: Consequens absurdum est;. Ergo & antecedens.
RESPONDET Damascenus libro tertio Orthodoxae fidei, capite septimo: δλος μξυ ὃν ἐσί θεός τολειος, δυχ ολον δε θεός, ὃν το μόν¬ θeos, αλλα και αυθρωπος κι δλος αυθρωπος τελειες, δυχόλον δε αυθρωπος. ρυμόνον γο αυθρωωος, αλλα κ θεος, το υξυ γο ολον, φυσεως ἐσι πμραςαη¬ κον: το ολος δε, ὑσοσάσεως, ωσπις τό μμ ἀαλλο, φυσεως, το αιλ ος δε, εσκσα stos, id est, Totus quidem est Deus perfectus, sed non totum Deus: Nam non solum Deus, sed & homo. Et totus homo perfectus: non totum autem homo: Non solum enim homo, sed & Deus. Nam TOTUM est naturae repraesentativum, TOTUS autem hypostaseos: Quemadmodum LIUD naturae est, A L1US vero hypostaseos. Causa est quia Chritus non constat ex duabus imperfectis naturis, sed perfectis
QUA RTUM; Si duae maneant in Christo naturae post unionem, tum persona Verbi ex simplicissima facta est composita: At consequens est absurdum, quum in Deum non cadat compositio: Ergo & antecedens:
RESP. Damascenus lib. 3. cap. 3 & 7. non esse absurdum, quod persona τοῦ λόγς, quum prius ab aeterno esset ἀτοi, postea sumtione carnis in tempore factam esse συνθετον: quia compositio haec facta est sine ulla personae το λόγς mutatione: mansit enim quod erat, & assumsit quod non erat. Composita vero est, non ratione partium, sed ratione numeri, id est, quia duae perfectae naturae unitae manent nunero una persona. Thomas Aquinas 3. p. q. 2. art. 4. Ergo compositio hic accipi debet pro unione. Commisit Eutyehes homonymiam in vore compositi. Nam compositum vel proprie accipitur, vel impro prie Proprie, quod ex partibus constat, ac proinde naturis seu substam iis imperfectis; sic non est composita persona Christi: Improprie, cui natura aliqua perfecta accessi: in tempore per unionem:
adoranda. At posterius est impium, quia Deus adorationem creatura: rum damnat: Ergo & prius. sua purpura, & multo etiam excellentius, quatenus caro in Christo nem Christi cum Deitate una λατξειαᾳ: quia non est nuda caro, sed cato Dei, hoc est, unita Deo καφ ὑπτόσασιν, Ex his quae dicta sunt patet, naturas in Christo inconfuse unitas esse. Eaedem unitae sunt ἀχuριisωs, inseparabiliter: quia naturam humanam quam semel assumsit ô λόγος, nunquam deponet, nunquam & nusquam ab ea separabitur.
Denique unitae sunt ἐσιοδός, substantialiter: nam humana natura unita est Verbo non tanquam accidens aut accidentaliter, nec inest personae Verbi ut accidens: sed ita advenit & unita est τῶ λόγῳ, ut exejus unitione ο λόγος factus sit caro, id est, verus homo. Esse autem vetum hominem, non est accidens, sed in substantiae genere.
unionis effectus Unionis istius hypostaticae effectus sunt duplices: quidam respectu Christi, quidam respectu nostra
Respectu Christi duo sunt ejus effectus: nempe, Collatio ineffabio lium gratiarum in naturam assumtam, & communicatio proprietatum utriusque naturae cum persona: qui effectus ab aliis Synecdochice vocantur communio nuturarum & communicatio idiomatum
Prima est, Gratia unionis personalis cum λόγῳ, quia humana natutra gratiam hanc seu dignationem accepit, ut non ex naturae ordine neque ex ullo suo merito, sed gratuito dono seu ex gratia Dei in unitatem personae Filii Dei assumeretur, ita ut fieret & esset caro propria aeterni Filii Dei
Secunda est, Gratia habitualis seu donorum: quia humana natura perfusa est plenitudine omnium Spiritus Sancti donorum sine mensura in excellentissimo gradu, qui in creatam naturam possit cadere, Ea dona humanitati Christi data, sunt qualitates creatae: quia ipsa humanitas est creata. Suntque summa & incomprehensibilia dona, non tantum physica, sed etiam hyperphysica, at non antiphysica, hoc est, destruentia atque abolentia natura: u humanam Christi.
Tertia est, Gratia seu potestas officit tum Mediatoris inter Deum & electos, tum Capitis Ecclesiae, tum Domini & Judicis torius mundi Hujus potestatis respectu appellatur Christus Vchal, quod nomen est factum a verbo quod significat posse, Proverb. 30. 1.
Potestas Christi secundum essentiam, est omnipotentia quae solius divinae essentiae est, & nulli creaturae communicabilis, παγτοκρνλορίo
Potestas vero afficii, quae Graece est ἔἰυσια, proprie regnum Christ. gratiosum respicit, & nihil est aliud quam autoritas instituendi, erigendique in toto mundo regnum gratiae, & illud administrandi, quam accepit Christus tanquam Mediator inter Deum & electos, & Dominus. Caput, Rex & Monarcha & Judex totius mundi: de qua potestae loquitur Dominus Matth. 28. v. 18. Mihi data est πάσα ἔζυσια, o mnis potestas seu autoritas in caelo & in terra.
Quarta est: Gratia honoris unius adorationis cum λόγῳ: quia λόγος in & cum carne sua seu humanitate adoratur, licet non secundum aupropter eam, hoc est, (ut sententia nostram explicemus verbis Athanasii, quae exstant oratione quinta contra Arianos.] Non creaturam adoramus, absit. In Ethnicos & Arianos istiusmodi delirium competitsed Dominum rerum creatarum, incarnatum Verbum Dei adoramus. Nam tametsi caro ipsa per se pars sit rerum creatarum, attamen Dei corpu effecta est: neque istiusmodi corpus seorsim discriminatum a Verbo adora tione prosequimur, neque Verbi adoraturi Vrbii a carne longe seponimus.
Et mox: Cognoscant, nos qui Dominum in carne adoramus, non crenturam adorare, sed Creatorem corpore creato indutum
Proinde caro quae secundum sui naturam non est adorabilis, adoratur in incarnato Deo, non propter seipsam, sed propter unitum sibi secundum hypostasin Dei Verbum;
Et non dicimus quod carnem adoremus nudam: sed carnem Dei id est, incarnatum Deum. Atque haec est unica illa adoratio qua Deus. immanuel, id est, Verbum incarnatum, utpote unus exsistens Filius non absque sua carne, sed una cum illa adorandus est. Synod. Ephesim in Apologet. 18. & in epistola Synodica: idque quia Deus est, ut docet Cyrill. l. 2. in Joh. cap. 2141. Nonne omnipotens & creator a Scriptura vocatur Christus: Et mox: Propterea & a nobis & ab Angelis adoratus quum certe nehil adorare Scriptura praeter solum Dominum Deum tubeat.
Una autem supplicatione tribuente unicuique naturae quod ipsius est, Immanuelem veneramur; & a toto Christo, Deo & homine perfecto, petimus quod secundum Deitatem & humanitatem facit, servata utriusque naturae differentia in agendo
Societas enim officii & honoris non tollit discrimen naturarum nec efficit easdem proprietates aut operationes utriusque naturae
Nam Adoratio non est proprietas essentialis Deitatis, sed est cultus soli Deo debitus & exhibitus a creatura rationali: quia sine ulla sui adoratione Deus ab aeterno fuit, & ea carere potest: essentialis aut proprietas ea est, sine qua essentia esse non potest. Neque etiam ado ribilem esse & debere adorari, est essentialis proprietas Dei, sed est quoddam consequens naturam Dei. Non enim ideo Deus est, quia est adorabilis, sed ideo adorabilis, quia Deus. Quemadmodum etiam debere amari ex toto corde, non est proprietas Dei essentialis, sed quiddam consequens Dei naturam ac bonitatem
Cara Christi igitur in se considerata ut creatura, non adoratur, sic adoramus, sed Deum in carne creata. Considerata autem ut unita λόιῳ, adoratur: quia in & cum ea Deus incarnatus adoratur, sicut Rex cum RESP. Negatur assumtio. Non enim est impium adorare car¬
non est nuda & accidentaria vestis τοῦ λόγα, sed personae Mediatoris ceu pars essentialis. Ideo cum dicitur, carnem Christi adorari: non est propria, sed figurata enunciatio, quia non adoratur proprie caro secundum se, quia creatura est, sed Deus in carne manifestatus, seu eus carne vestitus. Hactenus de primo Vnionis illius effecto respectu Chri¬
sti: sequitur alterum. Alterum effectum unionis personalis respectu Christi est, quod proprietates utriusque naturae Christi, personae ipsi communicantur. Quae enim naturis singulis sunt propria, ea personae Christi sunt commu nia: & propterea de naturis nonnisi distincte, de persona vero indistincte praedicantur & vera sunt,
Idque non verbaliter tantum seu inanibus titulis: sed realissime Etenim personae, quia realiter utramque naturam complectitur realiter & verissime competit, quicquid sive utriusque sive alterutrius est naturae, propter naturarum unionem hypostaticam.
Ac quod uni naturae est proprium, alteri in ipsa nequaquam est commune, propter naturarum essentiale atque aeternum discrimen: etsi ce mmune sit personae aut alteri naturae in persona Proinde Christus est Deus, non verbaliter, sed realiter. Idem est homo, non verbaliter, sed realiter
Unde quicquid de Christo praedicatur, de tota, hoc est, indivisa ejus persona vere & realiter dicitur.
Idque vel utriusque vel duntaxat alterius naturae ratione ac reectu Utriusque naturae ratione & respectu tribuuntur & competunt Christo duo. Primo officium Mediatoris: quod Christo non tantum secundum humanitatem, sed etiam secundum Deitatem κατ οίκονε, γίαν consideratam, in tempore datum est. Unde manifestum est, restringendam esse enunciationem, quae usitate recitatur: Omnia quae Christo in tempore duta sunt, tanrum inxta humanitatem ei data sunt Deitati enim nihil dari potest, scili simpliciter & secundum se conside catae. At secundum oeconomiam illam nobis salutiferam consideratae data est in tempore & personaliter unita natura humana, ut supra lictum: eidem datum in tempore officium Mediatorium
Proinde officium Mediatorium, ut duas naturas, sic utriusque naturae conjunctam quidem, sed distinctam operationem requirit:
Nam in exsequendo Mediatoris officio utraque natura operatur: cum communione alterius, quod uniuscuiusque est proprium, Verbo scilicet operante quod Verbi est, & carne exsequente quod carnis est: quemadmodum & Leo epistola ad Flavianum cap. 4. docet.
Totus igitur Christus secundum Deitatem & humanitatem suam est Mediator, Redemtor, Intercessor & Servator, Rex, Sacerdos & Propheta noster; Pastor & Caput & Vitis, cujus nos sumus membra ac palmites, Dominus & Judex Mundi, sciens & volens opera sua ea que agens secundum utramque naturam, Porro o ενιρρον, agens seu qui agit, & το ενοργηηκον, activum: eνipγη¬ c item & ενεεγειαι Christi recte distinguuntur; ut optime monet Damascenus lib. 3. orthodoxae fidei, cap. 15. ωενρργων, Agens, est is qui utitur actione, id est, hypostasis ενθργητικον, Activum, est natura ex qua actio prodit, tanquam ex principip interno & formali secundum & per quod hypostasis agit, ενλργεια, Actio, est efficax & substantialis naturae motus. Eaque dulex est in Christo; una divina, altera humana: divina, naturae divinae humana, naturae humanae. Unde cum actione inducitur natura & cum natura actio: non autem cum persona inducitur & convertitu actio, nec persona cum actione. Quapropter etiam actiones non tanlum personae sunt, nec tantum naturarum; sed & personae & naturarum: personae ut το ενεργονιος: naturarum, ut principiorum internoum energeticorum, secundum quae & per quae persona agiενιργημα, est opus actione productum, est actionis perfectio & absolutio: unde & Graece eleganter nominatur δπε τίλεσμο
Unus igitur est agens nempe Christus, duo principia activa, duae actiones naturales & unum opus actionibus duarum naturarum perfectum. Sic proprie voces istae dist inguuntur: quanquam interdum improprie & figurate eνεργεια & ενεργημα confundantur, & alterum pro al pero sumatur.
Sed quia proprio usui vocum nobis studendum est, definitur Apotelesma Christi, opus Christi utriusque naturae commune, unaquaque natura in eo opere agente quod suum est & proprium: quale opus est; postra redemtio, justisicatio, regeneratio, glorificatioUnde etiam λποτελεσμα a veteribus dicitur θεανώρικη ενιργεια, qua sic declarat Damascenus lib. 3. c. 19. μιαν φ πXρισοῦ θεανορικμσ εvipseια, εγοντεν, δυσ ζασ ενθργειας γουμδι ττ δυη φυσεαν ἀυο, τῆς υξυ θεοτιος ἀυο, τον θειαν, τ δα αυθρωποτητος αυτς, τυν αηθρωπινλν ενργειαν: hoc est, Vnam Christi Theandricam actionem dicentes, duas operationes intelligimus duarum illarum naturarum; Deitatis quidem divinam, humanitatis autem humanam operationem
θεανθρικη, hoc est, Dei virilis operatio est una numero, quia a persona una numero, licet non ab uno principio formali profecta (ut Monotheletae volebant) sed a gemino, divino & humano: plura enim principia ad operationem unam possunt concurrere, & in Christo revera concuriunt, qui ut Deus, divinas: ut homo, humanas praestat operationes: ut Mediator unas atque indivisas
Cum igitur officium Christi contineat actiones utriusque natu natura dicitur respectu paitis officii, hoc est, respectu illarum opera tt us :are Sui mum Sanctum, est τπετί λεσμα Chrsti, quod secunfFiin uttaeqinaturam ei compenit, sed aliter secundum divinam, aliter secundum humana m. Nam Deitis Christi mittit Spiritum San ctum efficaci sua virtute: humanitas vero impetrat eum merito suo& incercelsicine, & vult ejus inissinnem
Missio Spiritus Sancti, est operatio per Spiritum Sanctum. Mitti enim Spiritus Sanctus aυριολεητς non dicitur, quum locum non mutet, quum de loco in locum non transeat, sed sit essentia sua ubique praecens cum Patre & Filio. Sed mittere, metaphora a regia legatione sumta, significat hic per eum agere & efficacem esse: sicut tex aiiquis per legatum suum aliquid agit & efficit:
Ideo efficaciter mittere Spiritum Sanctum est solius Deitatis Christi: non autem humanitatis, ut ex sequentibus argumentis liquet:
primum, quia Creator non mittitur a creatura, seu creatura non igit per creatorem ut per legatum,
Secundum, quia non alius eum mittere & per eum efficax esse, illud minare & movere potest, nisi a quo spiratur & procedit, nisi cujus est Spiritus proprius & αμοκπος
Tertiam, quia Filius Dei ab initio mundi misit electis Spiritum Sanctum, sed non sua humanitate, quae nondum fuerat assumta¬
Quartum, quia non minus proprium est solius Deitatis mittero Spiritum Sanctum, quam omnia creare, conservare, ubique adesse & nspicere omnia.
Satum, quia ex missione Spiritus Sancti probatur Deitas Christi Nam qui Spiritum Sanctum mittit in corda fidelium, is profect natura verus Deus est. At Christus Spiritum Sanctum mittit in corda fidelium, Joh 16. v. 7. Sed exo veritatem dico vobis, confert vobis ut ego ώεσm. Nisi enim abtero, Advocatus ille non veniet ad vos: sin autem profectus fuero, mitiam eum ad vos. Christus igitur est natura verus Deus.
Attamen humana natura Christi mittit symbola visibilia Spiritus Sancti & vult Spiritus Sancti missionem in corda fidelium: sicut cum Christus insuffiando in discipulos suos diceret, Accipite Spiritum Sanctum: flatum, qui erat symbolum Spiritus Sancti, dedit carne: Spiritum Sanctum Deitate sua a qua procedit
ic sacrifitium Christi, est ετοτελεσμα θεκδρικοε: nam ipse sacrificavit non ut Deus solum (ut olim volebant Ariani, Jnec ut homo solum (ut hodie contendunt Papani,) sed ut θεονθρωπος, ut Deus ho mo factus gratiosa oeconomia: nam victima fuit secundum humanam naturam; efficacia vero & dignitas sacrificii est propria Dei tatis. Sacrificium, inquam, Christi est unum opus personae θεανθρῶ τυί sed utraque natura obtulit, substantia sacrificii seu victima exsistent hamana natura: adeo ut utraque natura sacrificaverit, humana fuerit sacrisicium: dignitas vero & efficacia sacrificii tum a persona escommuniter, tum a Deitate /( quae principium formale est personae singul riter¬
Sic, mundare nos a peccatis, est δπετελεσμα Christo secundum ut tramque naturam competens: in hoc, mundare merito, id est, perfecte legem impiendo, est proprium carnis Christi; mundare antem efficatia in cordibus fidelum, est proprium Deitatis
Ponere autmam competit Christo secundum utramque natu tam, sedundum divinam quidem active, secundum humanam vero passive.
Sic vivificatio utrique naturae communis est: sed vivificationis modus cuique naturae proprius: Caro Christi nos vivificat, merendo nobis vitam: Deitas vero virtute & efficacia omnipotente. Ergo et iam caro Christi est vivifica, sed alio modo quam Deitas
Sic exaudit Christus preces nostras secundum utramque naturam Deitas exaudit per se & sua virtute, omnia sciens & praesciens ab aeterno: humanitas vero exaudit ex revelatione Deitatis unitae sibi, quam cognoscit etiam gemitus & omnes necessitates nostras; & vult etiam humana sua voluntate Christus omnia beneficia, quae nobis tam Dei tatis, quam humanitatis suae operatione praestat.
Quod igitur Christo in tempore darum est, non omne tantum humanitati, sed aliquid etiam Deitati ipsius, & Pρίκενομιαν illam gratiosam consideratae, datum est. Nam ut etiam antea dictum, Deitatis Christi in tempore data est humana natura ex Maria Virgine assum ta Heb. 10. 5. Deitati Christi datum est in tempore officium Mediatorium: unde Christus etiam secundum divinam naturam Mediator. est, & non tantum secundum humanam.
cundum utramque naturam Secundo tribuuntur & competunt Christo secundum utramque naturam illa attributa, quorum Deitas archetypus est, imago autem & similitudo in humanitate.
Christus enim est sapiens & potens secundum utramque naturam; sed alia est in ipso divina, substantialis, aeterna, immutabili: & infinita, alia humana, qualitas inhaerens, creata & aucta successive, & nen aequalis Deo, sapientia & virtus
utramque naturam Proprietates vero & operationes alterius naturae propriae de tota, hoc est indivisa persona praedicantur secundum eam naturam, cujust propriae sunt, & non secundum alteram. Idcirco praedicantur de persona quidem ab altera natura denominata, hoc est, sive de Deo, sive de homine, ut, Deus est passus, Homo Christus est ubique: sed non de altera natura, hoc est vel Deitate pel humanitate: nec enim Deitas est passa, ut nec humanitas Christiest ubique
Praedicantur vero de persona per communicationem idiomatum quae est forma loquendi, qua de persona Christi dicitur id quod unius naturae in ea est proprium; propterea quod utraque natura proprie tates suas communicet personae; ut de toto Christo tam unius quam alterius naturae proprietates enuncientur.
ANaziangeno & Damasceno nominatur ἐπιζιιζασ τεν ὀνοματον, a Theodoreto Enallage nominum: a Cassiano Synecaoche: a Dama sceno etiam αυτίδοσις & ἀλλολεσις, & τοοαος αυτδυσεας
Comunicatio idiomatum dicitur respectu personae, cui utra turarum proprietates de persona communiter dicuntur: quemadmodum etiam Lutherus biennio ante suam ex hac vita emigrationem sic desinivit communicationem idiomatum in luculenta illa enartatione cap. 53. Jesaiae: Patris hoc communitationem vocarunt, quod communicet suas proprietates utraque natura illi personae quae est filius Dei. Idem Lutherus nominat Synecdochen, in Confessione de Coena Christi, Anno 1534. Vitebergae Germanice excusa, initera i pag. Nequaquam autem dicitur respectu naturarum inter set quia una; natura suas proppietates in alteram non transfert; quas si transferret personalis unio tum esse desineret, & confusio naturatum fieret
Caeterum communicatio idiomatum est tantum in illis locutionibus in quibus humanae proprietates de Deo, aut divinae proprieta ces de homine praedicantur. Non autem in illis locutionibus, in quibus nomina vel opera officii de persona Christi dicuntur, quae Christo competunt secundum utramque naturam, ideo etiam cui, ue naturae tribui possunt: ut, Semen multeris conteret caput serpentist Cara Christi vivificat: Sanguis, I su Christi emundat nos ab omni peccato. Nam haec sunt δἐτελέoμα¬ τα Mediatoris, ad quae utriusque naturae conjunctae quidem, sed distinctae operationes requiruntur.
Denique habet communicatio idiomatum locum, cum sermo est; de Christo in contrete, non autem cum in abetracto
Concretum in dectrina de Christo, est nomen significans personam. Christi duabus naturis constantem: ut Deus, homo, Christus, Iesus.
Abstractum in doctrina de Christo, est nomen denotans unam naturam per se consideratam, etiamsi sit unita alteri naturae: ut Deitas, humanitas, divina natura, humana natura, corpus Christi, caro Christi. Item λόγος, hoc est, Sermo: Athanasius tomo secundo, adversus. eos qui dicunt, Passus est Deus Sermo carne, pag. ducentes sexages. prima. Edition. Commelin. ωμεν γῶ εἰπώ. τον θεον λόγον, ἀπλλα κσιαι, εσ ἡμανον, oια ωροσκγωρευων Xρι ιν, τκα σωαφειμν τειν δυο φυτεον ἐφαν¬ ερoσt, hoc est: Qui dicit Deum Seronem, essentiam simplicem designat: Qivero Christum dicit, is duarum conjunctionem naturarum declavat
Quemadmodum ergo rectissime dicitur de Christo, Deus est homo, nutus ex virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus & sepultus: ita rectissime etiam dicitur de eodem, homo Christus est Deus, ae ternus, ulisque praesens, omnipotens, omniscius, & quidem realiter, imo realissime non tantum nomine¬
Contra, quemadmodum impia & blasphema est oratio haec: Dei. ta; est humanitas, Deitas est nata ex Virgine, passa sub Pontio Pilato, crucifixa, mortua & sepulta: ita impia & blasphema est & oratiohaec, Humanitas Christi est Deitas, humanitas est aeterna, ubique praesens, omnipotens, omniscia
Ex his omnibus liquet, Christi humanitatem a nobis differre unione cum Deitate, donorum numero & gradu, officio, honore, &c. Etsi igitur humanae naturae Christi non sunt communicatae reali transfusione proprietates essentiales divinae naturae; tamen discrimen inter naturam a Sermone illo assumtam & alios sanctos est: multiplex:
1. Natura humana a Sermone illo assumta, est ei personaliter unita: at Sanctorum aliorum nullus est Sermoni illi personaliter unitus,
2. Natura humana assumta non habet propriam personalitatem seu subsistentiam in se, sed in Sermone illo tantum subsistit: at sanctorum quilibet subsistentiam propriam in se habet & diffinctam reipsa a subsistentia Sermonis illius.
3. Natura humana assumta, est instrumentum conjunctum Sermoni illi & tanquam pars personae: at quilibet alius sanctorum est instrumentum Sermonis illius separatum, ut est baculus instrumenlum viatoris. I. Aliter Sermo ille gestat & sustentat naturam humanam assumtam, aliter Petrum & alios sauctos. Nam Petrum & alios sanctos extra suam personam gestat & sustentat, conservans illorum unumquemque cum sua essentia & subsistentia, ut quum quis baculum manu tenet & sustentat: At naturam humanam assumtam. in sua persona subsistentialiter gestat & sustentat, sicut totum sustentat partes intime sibi conjunctus & unitas.
5. Assumtae humanae naturae collatae sunt ineffabilia dona sine mensurataliis sanctis dantur certa mensura¬
7. Assumtae naturae humanae communicatus est honor unius adprationis cum λόγῳ: aliis sanctis minim e¬
Christi. Respectu nostri duo quoque sunt effectus unionis personalis naturae divinae & humanae in Christo: nimirum, unio nostri cum Deo, & salus nostra aterna.
Unio enim personalis duarum naturarum in Christo est unicum medium unionis nostri cum Deo & salutis nostrae aeternae. Ut unio nem personalem animae & corporis nostri, Deus inde a principiocreationis fecit ad constitutionem naturae communis nostrae: ita unionem personalem duarum in Christo naturarum singularem singu lari gratia praestitit admirabilem supra omne naturae opus, ad restitutionem naturae nostrae, in unica persona Christi. Nam quae erant disjuncta, hoc est, Deus & homo, illa soluto vetere dissidio inter se convenerunt & rursus unita sunt, mediatore Christo, qui summa cum insimis per seipsum colligavit. Et quia nostram naturam Christus sibi personaliter univit, nos quoque in eo naturaliter sumus, ut ait Hi larius; naturaliter, inquam, quia natura nobis est oμυυnος: sed non su mus in eo carnaliter, verum quatenus per fidem insiti sumus in ipsius corpus. Consortes Christi effecti sumus per incarnationem, ait Basilius in Epist. ad Caesarienses 41.
Hinc per humanitatem Verbo unitam vivificamur, & ex ea bona omnia salutaria haurimus. Quemadmodum in fonte scaturigo aque ita fundum tenet, ut craterem seu vas aqua impleat, & hinc affatim aqua hauriatur: Ita etiam, licet Verbum illud aeternum vera sit ac prima scaturigo causaque nostrae vitae: ut David inquit Ps. 36. 10. Scaturiginevi tae esse in Deo?) tamen unio persona, is fecit, ut vita quae proprie a Verbo promanat, sit in humanitate Jesu Christi, ex qua ad nos vsque defluat,
Locus ubi unitae sunt duae naturae in Christo non alius fuit, quae benedictae Virginis Mariae uterus, in quo humana natura de Spiritu Sancto concepta & ex semine Virginis assumta fuit
TEMPUS quod attinet, non primum natus est Christus homo conmunis de sancta Virgine, & potea demum inhabitavit in eo Verbum: sed in ipso utero virginali a primo momento conceptionis Verbum; sibi carnem univit & sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens. Impie enim Nestorius unionem duarum personarum statuit. Et si naturas in Christi persona consideramus, non exstitit natura humana Christi ante assumtionem & unionem cum divina, sed eode momento quo concepta de Spiritu Sancto formataque fuit, statim simul a persona Filii Dei assumta eique unita fuit. Impie enim sensit Eutyches, ex duab. naturis fuisse Dominum nostrum. ante adunationem, post adunationem vero unam naturam esse. Certe tam impie duarum naturarum ante incarnationem aut unionem Inigemtus Dei Filius fuisse dicitur. quam nefarie, postqua Verbum Caro factum est, natura in eo singulatis asseritur. Nam ante unione humana natura non exstitit, sed eo ipso momento quo exsistere coepistatim simul assumta & personae & λόγο unita fuit: sic ut conceptioassumtio & unio momentis temporum non distinguerentur. Vide epistolam Leonis Magni ad Flavianum.
On this page