Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 17
MariaATIVITAS CHRISTI, est qua ex Virgine Matia Bethlehe mi in lucem est editus, ut nos in ipso renasceremur ad vitam aeI.
ternam. Luc. 2. 4. Matt. 2. v. 1, 7. Hic exponendum an Christus jam natus sit? ex qua matre? quomo, do?qui nativitatis Christi fi ies? quae effecta? quae subjecta, id est, ubi & quibus natus sit? quae adjuncta, veluti quando natus sit? quali statur pequos & quibus nativitas ejus annunciata? &c.
Christum seu Regem Mssiam jam natum esse & in carnem venisse constat contra Judaeos ex sequentibus argumentis:
I. Quia civitates, in quibus nasci, educari, habitare, & sese patefacere debuit, jampvidem excisae sunt absque ulla spe instaurationis
Bethlehemae debuit nasci, Micheae 5. 2. At tu Bethlehem Ephratae, minima ut sis in ducibus Iudae, ex te mihi prodibit futurus dominator in Israele.
Natzarethae debuit educari & habitare, Jes. 11. v. 1. Prodibit virgus lae trunto succiso Iischai, & urculus (in Hebraeo est T) unde urbs Natzaretha nomen habet Je radicibs ejus efflorescet. Et c. 60. 21. Et populares tui quotquot erunt justi in saculum haereditario jure posside bunt terram, ut jurculus plantarum ejus, opere manuum mearum glorietur. Zach 6. v. 12. Ecce virum, cujus nomen est GERMEN, qui e loco suo geriminabit, & aedificabit templum Iehova
Debuit venire in illam urbem Jerosolymorum, quae a reditu populi ex captivitate Babylonica reaedificara fuit: Nam Eacharias illi urbi quae tempore ipsius Prophetae iterum aedificabatur ad consolationem ejus praedixit Zach. 9. 9. Exulta vade filia Tzuonis, clangi silia Ierosolymorum, Ecce Rex tuus adveniet tibi, &c.
Debuit venire stante secundo templo, quia secundi templi glorimajor debuit esse quam primi, idque ob praesentiam Messiae in illo, qui in illo docere debuit: Stante secundo templo debuerunt electi ex Getibus omnib. venire ad Messiam cognoscendum: in secundo temple pax debuit disponi, nempe inter electos ex Judaeis & Gentibus omnibus, Chagg. 2. 7. Et commoturus sum omnes gentes, ut veniant desiderati omnium gentium: & impleturus demum hanc gloria, ait Iehova exercituum Et v. 9. Major futura est gloria domus hujus posterioris quam illius prioris, ait Iehova exercituum: nam in loco hoc disponam pacem, dictum Iehovae exercituum.
Stante illa urbe Jerosolymarum, quae ad precationem Danielis Prophetae reaedificata est & a Romanis destruenda erat, debuit Christu venire: Summa, Jerosolyma usque ad Messiae adventum stare debue. rat, Dan 9. 24. usque ad finem: Zach. 9. v. 9. Et c. 14. v. 1, & 2. Ecce die: ventura est Iehovae; quum dividetur spolium tuum in medio tui. Recipiam enim omnes gentes contra Ieruschalaima ad bellum; & capietu civitas, diripienturque domus, & fominae comprimentur; & excunte parte civitatis in deportationem, residuum populi non exscindetur a civitate. At Bethlehem, Natzareth, Jerusalem & templum Jerosolymitant non amplius exsistunt. Necesse est igitur Regem Messiam seu Christum Dominum jam in carnem venisse & natum esse.
III. Quia debuit venire Messias destructo quarto regno Danielis, Dan. 2. v. 44. Temporibus autem Regum istorum, suscitabit Deus caeli regnum, quod in secula non destruetur, & regnum ipsum populo alieno non relinquetur, comminuturum & consumturum omnia illa regna, ipsum autem staturum in secula. At illud plane destructum est: Pompejo Magno & Caesare Augusto: illo quidem Seleucidis, hoc vero Lagidis regnum adimente
IV. Quia oleum unctionis defecit, Dan. 9. v. 24. ungetur Sanctus Sanctorum. Tamdiu enim Reges ungebantur apud Judaeos, donec ingeretur Sanctus Sanctorum. V. Quia sacrificia Leviticca sunt abrogata, Dan. 9 27. Cessabit. satri ficium. Ad Regem vero Messiam dicitur Ps. 110. 4. Tues Sacerlos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, non autem secundum ordinem Aarone
VI. Quia desiit Prophetia & visio apud Judaeos: nulli amplius Prophetae illis excitantur, neque visio illis revelatur, & jure quidem optimo. Adveniente enim eo qui designabatur, quid opus fuit rebus significantibus: & praesente veritate, quid amplius opus fuit umbrat Nam ob hoc ipsum, & eousque praevaticinabantur, donec summus ille Propheta & Doctor Catholicus Ecclesiae, & ipsissima justitia & is quiomnium poccata redemturus erat, veniret
VII. Quia sublatum est discrimen tribuum Israeliticarum, quod usque ad Messiam durare debuit, sicut propter ipsum conservari Deus voluit, ut certum esset, ex qua tribu & familia nasceretu
VIII. Quia omnes Gentes Mosi & Praphetis credentes, Mese siam jam venisse agnoscunt & amplectuntur, secundum vaticinia Prohetarum, qui praedixerunt, nationes omnes in Messiam & per eum in Deum Abrahami, Isaaci & Jacobi, relictis suis idolis, credituras Plurima sunt de conversione Gentium ad verum Deum & Messiam ejus vaticinia Jam si Gentes alium colerent Deum, quam Deum Abrahami, Isaaci & Jacobi, haberent Judaei causam tergiversandi: jam vero nullam habent
Quapropter Regem Messiam jam in carnem venisse cofirmant plurinia, nimirum civitatum, in quibus concipi, nasci, educari & docere debuit, ut & templi Jerosolymitani destructio: politiae Judaicae in terra promissa totalis abolitio: quarti regni Danielis eversio: unctionis regalis cessatio: sacrificiorum Leviticorum abrogatio: Prophetiae & visionis finis: Gentium omnium ad Deum Abranami, Isaaci & Jacobi conversio¬
Sequitur ex qua matre natus sit. Natus est ex immaculata Virgine nempe MARIA, oriunda exregia familia Davidis e tribu Juda: attamen ex virgine desponsa. am viro. Illam debuisse Virginem esse, Jesaias Propheta praenunciavit cap. 7. v. 14. Ecce Virgo concipiet & pariet Filium, & vocabis nomen ejus Immunuelem. Virginem autem illam esse Mariam e tribi uda & Davidis familia docet Angelus Gabriel Luc. 1. v. 30, & sequentibus: Dixit ei Angelus, Ne time Maria; es enim in gratia apud Deum. Et ecce concipies in utero, & paries Filium, & vocabis nomen eius lesum. Hic erit magnus & Filius Altissimi vocabitur, dabitque ei Dominus Deus sedem Davidis patris ipsius. Regnabitque in domo Iacobi in aeternum, & regni eius non erit finis. Idem docet Matthaeus Evangelistat Angelum qui Josepho, cogitanti clam divortium a Maria facere, eo quod praegnans esset, in somnio apparuit, dixisse: Iosephe, fili D.i ne metue accipere Marium uxorem tuam. Nam quod in ea genituri: est ex Spiritu Sancto est, Pariet autem Filium & vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim liberabit populum suum ex peccatis ipsorum: Subjunxit. Totum hoc factum esse, ut impleretur quod ait Dominus per Prophetam, Ecce, virgo illa praegnans erit, & pariet filium, & vocabis nomen eius Emmanuelem, quod est, si interpreteris, Nobiscum Deus, Mat I. v. 20. & seqq. Ex illa Virgine Maria Christum natum esse, testatur & Lucas cap. 2.
Quod autem Genes. 3. v. 15. Christus vocatur semen mulieris, & Gal. 4. vers. 4. Paulus dicit, Christum natum ex muliere; & Christus ipse matrem suam appellat mulierem: ex eo non sequitur, illum non esse natum ex virgine. Illa enim vocatur mulier, non ut oponitur Virgini, fuit enim & mansit Maria Virgo incorrupta: sed rimo sexus ratione. Secundo, quia jam desponsa & nupta fuit Josepho: ex nupta autem nasci Christus debuit, quia in praedictione Genes. 3. v. 15. seminis sit mentio, quod nisi plenis nubilis annis habere non potest. Hinc dicitur Matth. 1. v. 18. Iesu Christi nativitas ita fuit: Quum enim mater eius Maria desponsa esset Iosepho, priusquam ipsi convenissent, comperta est praegnans esse e Spiritu Sancto. Et Gal. 4. v. 4. Postquam venit plenitudo temporis, emisit Deus Filium suum factum ex muliere, factum Legi subjectum. Caeterum ex desponsa atqui adeo ex nupta & quae virum jam haberet matre nasci Christus voquit magnis de causis, quarum nonnullae respectu ipsiusmet Christ. sunt, quaedam respectu Mariae, quaedam respectu nostri, quaedam res spectu antiqui serpentis. Respectu ipsiusmet Christi sunt hae. 1. ne tanquam illegitimus & ex scortatione natus ab ullo hominum judicaretur. 2. ut ipsius genealogia juxta Scripturarum Sanctarum consue¬ tudinem, ex genere Josephi, qui ut Mariam desponsam sibi habebat, itm una cum ipsa ex familia Davidis erat, describeretur, & sic eo gneiex, etur ex quibus majoribus natus esset. 3. ut haberet in sua infantia & pueritia, fugiens in AEgyptum & educandus Natzare. thae a quo curaretur. Respectu Mariae sunt hae causae: 1. ut ejus famae consuleretur, ne pro scorto haberetur. 2. ut ejus saluti consulere tur, ne secundum legem Mosis, ut adultera lapidaretur. 3. ut virum haberet, cujus pallio tegeretur, a quo defenderetur & curaretur cum Bethichemi pariens Filium, tum in AEgyptum cum filio infan te fugiens. Respectu nostri haec causa est, ut nativitas ejus omnibus. fidelibus tum in conjugio, tum extra conjugium viventibus solatio esset. Respectu antiqui serpentis haec causa est. ut ei partus Christi ceda retur, dum eum putat non de virgine, sed de uxore natum: quam cansam Ignatius Martyr addit
Natus est Christus matre paupercula & fabro lignario desponsata, ut in nobis omnem typhum carnalis nobilitatis extingueret.
UOMODO ex Maria Virgine Christus natus sit, ostendit Lucas capite 2. v. 7. quum ait, PEPERIT Maria filium suum primogeni tum, justa vaticinium, Jesa. 7. v. 14. Ecce Virgo illa concipiet & PARI ET Filium. Verbum PARIENDI& in historia Lucae & in vaticinic. esaiae proprie accipiendum est, ita ut parere idem si quod foetum ex utero aperto tanquam via ordinaria in lucem hanc edere. Nascenim ex muliere, non est eguedi ex umbilico aut ex capite, sed ex utero tanquam ordinaria via. Statuimus autem Christum ita natum ex Maria Virgine, ut vulvam matris aperuerit; quod sequentia argumenta ostendunt.
I. Quia ipse est proprie primogenitus ille, qui vere primus & solus vulvam matris suae nascendo aperiens, vere sanctus fuit DOMIN0. Nam quod Exod. 13. vers. 2 praeceptum erat, Consecra mihi omne primogenitum, quicquid aperit vulvam ullam apud Israelitas, accommodat aperte Lucas Evangelista ad Christum Dominum, cap. 2. 22, 23 quum ait: Et quum impleti fuissent dies purgationis ejus, secudum Legem Mosis, adduxerunt eum Ierosolymam, ut sisterent eum Domino: Prout scriptum est in Lege Domini, παν ἀρσεν δανσιόον μήτξαν, α¬ γιον τῶ Rυριῳ κλκρησεταη, id est, Omnis masculus aduperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Quo ipso perspicue indicatur, Christum nascentem matris suae vulvam aperuisse.
II. Quia ejus mater Maria a sanguinis profluvio post partum puerperis consueto purgata fuit; ut testatur Lucas Euangelista dicens cap. 2. v. 22. Quum impleti fuissent dies purgationis ejus, αυms, ut est in textu Graeco nempe Mariae. Quaecunque mater post partum purgatur a profluvio sanguinis puerperis consueto, illius certe uterum foetus aperuerit necesse est. Sanguis enim ille ex utero profluit in quo infans jacuit. At Maria Christi mater post partum purgata fuit a profluvio sanguinis puerperis consueto, teste Luca: Ergo Mariae matris suae uterum Christus nascens aperuit.
Ad istud argumentum excipiunt quidam, majorem propositionem veram esse de matre quae revera post partum purgata fuit, nempe quae cum peccato conceperat prolem suam, ac proinde partu inquinata fuerat: de Maria autem hoc non posse dici.
Sed major propontio universaliter vera est de omni puerpera nam nec puerperis quae cum peccato conceperant, uterus aperitur ob peccatum, sed ob foetum ex utero egredientem: alioquin si pri mi parentes nostri integii mansissent, omnes homines clauso materno utero nati fuissent aut nasci debuissent. Deinde, lex illa de separatione & purificatione puerperatum sancita fuit a Domino, non ad peccati expiationem, sed ad naturalis profluvii purgationem Tertio, etsi Maria sine peccato conceperat; ac proinde partu Christi inquinata non fuit, sed potius sanctificata: tamen profluvium illud sanguinis ex lege naturae est puerperis; unde profluvium puerperia naturale Maria experta est, & ritu legitimo in separatione fuit, eamque religiose observavit, ut obsequeretur Legi. teste Luca. dem agnoverunt & observarunt Partes. Origenes in Lucam ait, Christum cruentum ex utero prodiisse
III Christum puerulum aperto utero materno in lucem editum ante nos, Patres veteres aliquot statuerunt: TERTULLIANVS lib. de de carne Christi, scripto ab ipso quum adhuc Catholicus esset adversus quatuor haereses, capite vigesimotertio: Etsi Virgo concepit, in pariu suo nupsit, ipsa patefacti corporis lege: in quo nihil interfuit de vi masculi admissi, an emissi, id est, illud sexus resignavit. Haec I dentque vulva est, propter quam & de aliis scriptum est: Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum vocabitur Domino. Quis vere sanctus, quam Dei Filius? Quis proprie vulvam adaperuerit, quam quiclausam patefecit? Caeterum omnibus nuptiae patefaciunt. Itaque magis patefacta est, quia magis erat clausa. Et paulo post: Et quid ultra de hoc retractandum est? quum hac ratione Apostolus non ex Virgine, sed ex muliere editum Filium Dei pronunciavit, agnovit adapertae vubbae nuptialem passionem.
ORIGENES secundo tomo, homilia decimaquarta in Lucam: Omne (inquit) masculinum quod aperit vulvam, sacratum quippiam sonat. Quemcunque enim de utero effusum marem dixeris, non sic aperit vulvum matris suae, ut Dominus Iesus: quia omnium mulierum non partus infantis, sed viri coitus vulvam reserat. Matris vero Domini eo tempore vulva reserata est, quo & partus editus, quia sanctum uterum & omni dignatione venerationis venerandum ante nativitatem Christi masculus omnino non tetigit.
AMEROSIUS ipse quoque commentariis in secundum caput Lucae ait de Christo: Hic solus aperuit sibi vulvam. Et mox: Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur Propheta, hic est qui aperuit matris suae vulvam, ut immaculatus exiret.
FULGENTIUS de Incarnatione & Gratia Christi ad Pe¬ trum Diaconum, capite 13. scribit in hunc modum: Christus solus, est masculus adaperiens vulvam, qui in veritate sanctus Domino vocaretur. Vulvam quippe matris ejus, non concupiscentia mariti concumbentis, sed omnipotentia Filii nascentis aperuit.
Catechismus contra Romanus parte prima, capite quarto, resposione ad quaestionem octavam docet, quod Christus natus sit clauso manente utero matris Mariae, & addit aliquot probationes. Verba Catechismi sunt: Quemadmodum conceptio ipsa naturae orlinem prorsus vincit: ita in ortu nihil non divinum licet contemplar Praeterea, quo nihil admirabilius dici omnino aut cogitari potist, nascitur ex matre sine ulla maternae virginitatis diminutione, & quo modo postea ex sepulchro clauso & obsignato egressus est, atque ad discipulos clausis januis introivit: vel, ne a rebus etiam quae natura quotidie. fieri videmus, discedatur, quo modo Solis radii concretam vitri substantiam penetrant, neque frangunt tamen, aut aliqua ex parte laedunt: simili, inquam, & altiori modo, Iesus Christus ex materna alvo, sine ullo maternae Virginitatis detrimento editus est, ipsius enim incorrupta & perpetuam virginitatem verissimis laudibus celebramus. Quod quidem Spiritus Sancti virtute effectum est, qui in Filii conceptione & par nitatem conservarit.
dem responsione ad quaestionem decimam probare nititur ex e44. Ezechielis per portam sanctuarii quam Propheta vidit clausam; Et ex cap. 3. Exod per rubum, quem Moses vidit ardere & non comburi¬
Primum ergo argumentum hujusmodi est: Christus natus est ex matre sine ulla maternae virginitatis dimiautione & detrimento: Ergo prodiit in lucem materna alvo clausa manente.
RESP. Propositio major, quae dissimulatur, est falsa. Causa fale sitatis est falsa definitio Virginis. Virgo enim proprie est mulier quam nullus vir cognovit; non autem, quae peperit clausa alvo: Sic enim nulla fuisset unquam, nulla esset Virgo in rerum natura. Etsi i gitur Maria mater Christi ex utero aperto filium in lucem edidit: tamen sicut Virgo concepit, ita etiam virgo peperit: quia nec Josephus, nec ullus alius cognovit eam quousque peperisset filium suum primogenitum, ut legitur Matth. 1. 25. Fuit igitur Virgo ante parium, mansit Virgo in partu, mansit etiam procul dubio Virgo post partum: quod inde colligitur, quia Christo jam nato annos duodecim, nullam praeterea prolem habuit, & quia tempore passionis & mortis Christi a Jonanne Evangelista sola in aedes suscepta, nec ullibi vel minimum in dicium reperitur quo liberos plures pepererit. Ita ex Scriptura Sacra perpetua virginitas Mariae probari potest.
Secundum argumentum Catechismi Romani istud est, Quomodo Christus postea ex sepulthro egressus est, atque ad discipulos post resurrectionem introivit: ita etiam ex utero matris egressus est. Atqui ex sepulchro clauso & obsignato egressus est, atque ad discipulos post resurrectionem clausis januis introivit: Ergo etiam ex utero matris clausoegressus est
RESP. Assumtio laborat fallacia secundum plura interrogata. Primum negatur: nam Christus non ex sepulchro clauso manent. egressus est quia nullibi Scriptura id testatur: sed contra potius ait amotum fuisse ab Angelo saxum ab ostio sepulchri Matt. 28. 2. & factum simul terrae- motum, eo videlicet momento, quo Christus resurrecturus erat: non quod Christub sine opera Angeli non potuisset exire e sepulchro, si voluisset: sed quod justitia requirebat, ut qui propter peccata nostra in vinculis mortis in sepuchro voluntate Patridetinebatur, a Deo Patre absolutus e sepulchro velut e carcere dimitteretur: sicut qui propter debita in carcere detinetur, solutis debitis; non absque autoritate judicis ex carcere exit & veluti fugit, sed voluntate judicis carcer ei a ministro aperitur ut legitime exeat
Secundum est distinguendum: Christus ingressus est post resurre ctionem ad discipulos januis clausis, non per januas clausas manentes, non quod corpus januas clausas penetrarit: sed ut est in Graeco textu Iohan. 20. versic. 19. τεν θυραν κεκλεισμιναν, id est, quum januae essent clausae, nimirum ob metum Judaeorum, sed quae Domino venienti, quamvis nemine ex discipulis aperiente, subito apertae sun & patuerunt ad nutum divinae majestatis ejus. Cave igitur, ait Cyrillus Commentariis in hunc Johannis locum, ne a recta dirediaris fide: sid potius quia foribus clausis ingressus est, Deum esse na tura crede.
Tertium argumentum: Quomodo Solis radii concretam vitri substantiam penetrant, neque frangunt tamen aut aliqua ex parte laedunt. ita Iesus Christus ex materna alvo, sine ullo maternae virginitatis detrimento editus es.
RESPON. Primo mutatur status controversiae: nam fatemur. ultro, quod Christus ex materna alvo, sine ullo maternae Virginitatis detrimento editus est. Sed hinc non sequitur, Christum ex utero occluso manente natum. Deinde similitudo Valentinianum & Marcioniticum quid sapit, quum corpus Christcomparetur radiis solis substantiam vitri penetrantibus & illud tamen non frangentibus: nam corpus Christi est vera ac naturalis substantia, non accidens.
Quartum argumentum: Figuris in veteri Testamento significatum fuit, Christum nasciturum ex utero clauso manente? Ergo ita factumAntecedens probatur ex cap. 44. Ezechielis per portam clausam quam Propheta vidit, & ex cap. 3. Exodi per rubum, quem Moses vidit ardere & non comburi.
RESP. Negatur antecedens: & probationes ejus sunt plane alienae. Nam Ezec. 44. Porta illa clausa, sed soli Principi pervia, signifi cabat non uterum Mariae, sed caelestis sacrarii portam, quae ob pec¬ catum nobis clausa erat, per solum autem Jesum Christum nobis Aaperta est. Et Exod. 3. rubus ardens, sed non consumtus similiter non significabat Virginem Mariam: sed fiamma ignis afflictiones; rubus ardens Ecclesiam seu populum Dei in afflictionibus versantem; integritas rubi in media flamma, stabilitatem & conservationem Ecclesiae seu populi Dei in mediis afflictionibus, ex veritate promissionum Dei adumbravit.
Sic refutata sunt Catechismi Romani argumenta. Nos igitur credimus, Mariam proprie peperisse emisso filio primogenito ex utereo aperto, & Christum proprie natum egrediendo ex utero matris ada perto, juxta vaticinium Jesaiae, qui disrte ait de Virgine Maria, PA. RIET: quum Spiritus Sanctus praevideret, futuros qui de utero Mariae semper clauso disputaturi essent
Amplius objicitur: Quaecunque fide Christiana tenenda sunt, ea supra & contra naturam esse necesse est: Sed Christum ex utero materno aperto produsse in mundum, non est supra & contra naturam. Ergo hoc non est fide Christians tenendum.
RESP. Negatur assumtio: Nam Christum ex utero materm aperto produsse in mundum, est supra & contra naturam: quia nullum exemplum simile dari potest ullius infantis, qui primus aperue rit uterum maternum, antea non apertum a viro. Illius infantis na tivitas est naturalis & ordinaria, qui egred tur ex utero materno antea reserato a viro. Christus autem infans solus vi sua aperuit sibi ad vum maternam, quae semper antea clausa fuerat: quia hic infans ex Maria Virgine natus, non tantum homo, sed etiam Deus est.
Haec de modo Rativitatis Christi. EINIS seu USUS nativitatis Christi sunt duplices: alii respectus Dei, alii respectu hominum
Respectu Dei, finis nativitatis Christi est gloria Dei, miraculosohoc signo ostendentis suam erga genus humanum paternam voluntatem & promissionum suarum veritatem in ae ternum, Luc. 2. v. 14. Gloria in caelis altissimis Deo, & in terra pax, in homines beneuolentia. Jes. 7. v. 14. Idcirco dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce illa Virgo concipiet & pariet filium, & vocabis nomen ejus, Immanuel.
Respectu hominum sunt duo fines: Salus electorum & judicium re proborum. Nam primo Natus est Christus ut servaretur mundus percum, Johannis c. 3. v. 17. Hic finis ita generaliter propositus, per partes deinceps explicandus; quarum est
I. Ut in nostra natura assumta inobedientiam nostram pensaret. & loco nostro Legem impleret, quam nos implere tenebamur, se non poteramus. Hoc docet ipse Christus Matth. 5. v. 17. Ne existimate me venisse ut dissolvam Legem, aut Prophetas: non veni ut eam dissolvam, sed ut eam impleam. Et Paulus Apostolus Rom. 8. v. 3. 4. Nam quae Legis erat impotentia, quum viribus esset destituta per carnem, Deus suo ipsius Filio enisso in forma consimili carni peccato obnoxiae, idque pro peccato condemnavit peccatum in carne. Ut jus illud Legi, compleatur in nobis, qui non secundum carnem incedimus, sed secundum Spiritum. Gal. 4. v4, 5. Postquam venit plenum tempus, emisit Deus Filium suum factum ex muliere, factum Legi subjectum. Ut eos qui Legi erant subjecti redimeret, ut adoptionem acciperemus. Ideo enim Christus carnem assumsit, ut in illa loco nostro satisfaceret quod inde a primo momento descensus e caelo seu adventus in carnem, hoc est, conceptionis in utero matris facere coepit & in crucemoriens consummavit.
II. Ut nos doceret mysteria salutis aeternae nobisque plene annum ciaret sapientiam illam Dei salvificam tanquam summus ille Propheta & Doctor totius Ecclesiae, per Prophetas promissus, Deut. 16. v15, 16, 17, 18, 19. Joh. 1. v. 16, 17, 18. Et ex plenitudine ipsius omnes ac cepimus, & gratiam pro gratia: Nam Lex illa per Mosen data est: gratia & veritas per Iesum Christum praestita est. Deum nemo vidit unquam: unigenitus ille Filius qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. Et c. 4. v. 25. Scio Messiam venturum (qui dicitur Christus,) quum venerit ille, nobis annunciabit omnia. Et cap 12. v. 46. Ego lux in mundum veni, ut quisquis credit in me, in tenebris non maneat. Et cap. 18. v. 37. Tu dicis me regens esse: Ego ad hoc natus sum, & ad hoc veni in mundum, ut dem testimonium veritati. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. Heb. 1 v. 1.
III. Christus particeps est factus carnis & sanguinis, ut per mortem aboleret eum qui mortis imperium habet, hoc est, diabolum, Heb. 2. v. 24.
IV. Ut haberet quod offerret Deo & Patri, Heb. 8. 3. Unde humanitate indutus, per se quae nostra erant, Patri obtulit
V. Ut esset misericors & fidelis Pontifex in iis quae apud Deum; agenda forent, ad expiandum peccata populi, Heb. 2, v. 17.
VI. Ut posset affici sensu infirmitatum nostrarum, Heb. 4. 15. VII. Ut peccata nostra tolleret, 1. Joh. 3. 7. IIX. Factus est Filius hominis, ut nos filii Dei fieremus, Joh. I. v. 11, 12. Ad sua venit, & sui eum non exceperunt. Quotquot autem eum exceperunt, dedit eis hoc jus ut Filii Dei sint facti, nempe, iis quicredunt in nomine ejus. Nativitatem expertus est, ut nobis Ingeniti amicitiam conciliaret, Athanasius in Passionem & Crucem Domini:
IX Ut nobis confirmaret resurrectionem carnis nostrae ad gloriam aeternam. Nam si Christus carnem nostram non assumsisset, in ea quoque non resurrexisset, atque sic nec nostra caro resur geret. Hic primus nativitatis Christi finis est respectu hominum
cum partibus suis. Secundus Finis est judicium mundi seu reproborum, id est, diabo¬ li & membrorum ejus, Joh. 12 31. Nunc judicium adest mundi hujus: nunc Princeps ille mundi hujus ejicietur foras. Joh. 9. 39. Et dixit Iesus: Ad judicium exercendum ego in hunc mundum veni: ut qui non videt, videant, & qui vident, caeci fiant.
fsti sunt fines nativitatis Christi. ETPECTA nativitatis Christi ex Maria Virgine sunt: I. Glorificatio Dei, quemadmodum Christo nato canunt sanct? Angeli: Gloria in excelsis Deo. Sententia est: Jam est Deo gloria in caelis altissimis qua dignus est; gloria sapientiae, quam viam invenit ac salutem homines aeternam perducendi; gloria veritatis, quam promissiones Patribus factas implevit; gloria misericordiae, qua rest exit & invisit populum suum, eique Servatorem misit: gloria justitiae, qua poenas humano generi debitas transtulit in Filium proprium hominen factum, in summa paupertate, in summa humilitate natum. Gloriam hanc Deo in excello caelorum habitaculo omnes Angelici exercitus omnes beati spiritus gratulantur. Sic Angeli exsultant, gloriam Imperatoris sui manifestari, eamque celebrant & decantant. Sic impletum est quod David dicit. Psal 103. v. 19. & sequentibus: Iehova in caelis stabilivit solium suum, & regnum ipsius omnibus praesidet. Benedicit. Iehovae, Angeli ejus, valentissimi robore, efficientes verbum eius, ausculantes voci verbi eius. Benedicite Ithovae omnes exercitus eius, facientes placitum eius. Impletum est quod David cecinit, Psal. 148. v. 1. & 2. Halelu-udate Iehovam e caelis, laudate eum in excelsis. Laudate. eum omnes Angeli, ius, laudate eum omnes exercitus eius
II. In terra pax: Pax, inquam, non tam externa quam inter scolunt homines, quam interna quam conscientiae sunt tranquillae, nobis Deo reconciliatis, qui natura irae filii & inimici Dei eramus. Qui Deum sibi infensum sentiunt, eos horribili inquietudine ex irae Dei. D & mortis terrore promanante vexari necesse est. Justificati aute fide
in Christum pro nobis passum, mortuum & resuscitatum, pacem habemus apud Deum, Rom. 5. v. 1. quam pax cum hominibus ultro consequitur. Fieri non enim potest, quin pacem cum hominibus colere expetat & libenter colat, qui pace fruitur Dei. Sic impletum est quod Jesaias praedixit cap. 2. v. 4. futurum ut nato Christo Gentes & populi multi, tunderent gladios suos in ligones, & hastas suas in falces; non sublaturam gentem unam in alteram gladium, neque discituram amplius bellum. Hinc idem Jesaias cap. 9. v. 6, 7. Christum praedicat tanquam Principem pacis, pacis cui nullus erit finis. QuaE propter dixit Propheta, Jes. 11. 6. & seqq. Commorabitur lupus cum
agno & pardus cum haedo recubabit; vitulusque & juvenis leo, ac pecus pingue simul erunt, & puer parvulus dux inter eos futurus est. Et vacca ursaque compascentibus, simul recubabunt catuli earum, & leo sicut bocomedet stramens. Et oblectabit se lactens super foramen haemorrhoi: & super specum viperae depuljus a lacte manum suam injiciet. Non afficilent malo neque corrumpent in toto monte sanctitatis meae, quum plena erit terra haec scientia Iehovae velut aquis alveum maris operientibus. Tam salutatis est Christi nativitas, quae pacem cum Deo, pacem um hominibus nobis attulit: potentissimis, ferocissimis & damnosissimis quibusque ad Ecclesiam adductis. Ingens hoc solatium est, quamvis inter medios hostes & tumultus versemur, nobis tamen in terra esse pacem, quam Christus pacis autor ex Maria Virgine natus nobis advexit. Fideles qui in terra pepetuo militant adversus Satanam, adversus Antichristum, adversus alios hostes: habent tamer in terra pacem. Inter medias tentationum procellas, inter varia discrimina, inter violentos motus, inter pugnas & timores constituitur sedes pacis, ne fides nostra ullis macninis impulsa vacillet aut labascat.
III. Laetitia & Consolatio quam fideles sentiunt in cordibus suit ex nativitate Christi, Luc. 2. v. 10, 11, 25.
V. Desiderium migrandi ex hac vita. Nam Christi nativitas effecit in Simeone illo justo, ut peteret a Deo se dimitti cum pace, Luc2. 28, 29. Sic in aliis verae fidelibus consideratio nativitatis Chisti adimit metum mortis, minuit & tandem aufert amorem hujus terrenavitae, accenditque desiderium aeternae vitae: quum sciant, non ideo Christum natum, ut in hac mortali vita haeretemus, sed ut sempiternam illam caelestemque consequeremur. Ita nativitas Christi nos consolatur adversus metum mortis corporalis.
SUBJECTA nativitatis Christi jam explicanda sunt. Natus est Christus Bethlchemi in Judaea, ut legitur, Matth. 2. v. 1. & sequenti bus, Luc. 2. v. 4, 5, 6, 7, 10, 11. Id factum juxta prophetiam, Mich. 5. v. 2. At tu Bethlehem Euphratae, minima ut sis in ducibus Iudae, ex tenihi prodibit futurus dominator in Israele. Et I. Chron. 11. v. 17. Et desiderio motus David dixit: O si quis bibendam daret mihi aquam, e cisterna Bethlehemi quae est ad portam! David Christum Dominum Bethichemae nasciturum in spiritu sitiebat, non aquam corporalem, quam allatam noluit bibere, sed effudit eam Jehovae USUS I. Confirmatur Christum revera jam exhibitum esse, quoniam urbs Bethlehemum, ubi nasci debuit, jam deleta est ultra innos mille quingentos, nunquam instauranda a Judaeis, ut ibi dominatum recuperent. II. Confirmatur providentia Dei, qua locus in quo unumquodque fieri debet destinatus est,
III. Quod Christus Bethlehemi natus est, hoc est, in domo panis, eo docemur, Christum esse verum illum panem vitae qui de caelo descendit, Joh. 6. v. 33. De quo legitur, Apoc. 2. v. 17. Et quivicerit tribuam ut edat Manna illud absconditum, id est, Christum qui est absconditus iis qui pereunt.
IV. Quod Christus natus est in Bethlehem Ephratae, hoc est, in& loco frugifero & geniali, eo docemur, Christi nativitate plurimos fru¬
ctus ad nos redite, Christi nativitate nostram nativitatem sanctificari, Christi nativitate nos quoque denuo gigni. V. Natus est Bethiehemae, quae inter omnes Judaeae civitates mitrima erat quia noluit quemquam de cujuscunque tersenae civitatis vel sublimitate gloriari, vel humilitate & vilitate doleres.
Porro nan in parentum domo, sed in via atque in alieno natus est: ut nos in patriam veram ac propriam adduceret.
Sic est de subiecto loco. Cui natus sit Christus, expresse docet Angelus cum ait pastoribus Luc 2. v. 10, 11. Ecce ego evangelixo vobis, gaudium magnum, quod erit TOTI POPULO: quia natus est VOBIS hodie Servator qui est Christus Dominus. Intelligit autem Angelus totum populum vere credem tium in Christum & fi se eum suscipientium, sicut Jesaias de se & alii vere fidelib. ait c. 9. v. 6. Puer natus est nobis, filius daulus nobis. Hujucircumstantiae usum sequentia theoremata ostendunt:
I. JESUS Christus pro solis electis ad vitam aeternam, est incarna. us & natus. Quibus enim aeternum servandis est suscitatus, pro illis est incarnatus & natus. Atqui solis electis ad vitam aeternam, aeternum servandis est suscitatus. Ergo, &c.
Agnoverunt hoc & veteres Patres: GRECORIUS Magnus, Romanus Episcopus lib 2. super Ezechielem, homilia decimatertia, pagina ducentesima quarta, secundi tomi, ait; Redemtor noster pro bonimisericordter incarnatus
II. Electorum ad vitam aeternam Mediator apud Deum est Christus. Nam quibus Christus est suscitatus, eorum est Mediator apud Deum: At electis ad vitam aeternam Christus est suscitatus: Ergo eorum est Mediator.
III. Pro solis electis ad vitam aeternam Christus est passus & mortuus: quia solis llis est suscitatus & natus
IV. In solo Christo sita est nostra justitia & reconciliatio coram Deo, salusque aeterna: quia ipse est suscitatus nobis
Errant igitur plurimum, qui statuunt, Christum pro omnibus omnino hominibus incarnatum & natum: Eundem omnium omnino hominum Mediatorem apud Deum esse: ipsum pro universis & singulis hominibus passuin & mortuum: justitiam, expiationem nostri & salutem aeternam vel totam vel ex parte alibi quaerendam quam in Christo.
Haec circumstantia nostram accusat ingratitudinem adversus Deum, quum non desinamus peccatis Deum irritare, quum nobis Christum suscitaverit, quum nostro bono Christus carnem assumserit humanam. Qui in peccatis perseverant, perinde agunt ac si Christus ipsis gratiam habere deberet, quod homo factus sit. Atqui non sibi natus est, non suo bono & commodo: sed nobis, sed nostro bono & commodo. Bis igitur ingrati sumus, qui tantum beneficium non agnoscimus, & ut par est aestimamus, verum etiam maleficia reponimus.
Eadem igitur circumstatia incitat nos ad gratitudinem erga Deum Nam quibus Christus suscitatus & natus est, eorum officium est Deo. Patri, Filio & Spiritui Sancto gratias agere, eum debitis laudibus extoliere, non solum verbis, sed etiam to: a vita At nobis suscitatus est, nobis est natus, nobis, inquam, qui perditi fueramus, qui cum ipso collati nihil sumus: ita ut merito unusquisque dicere cum Davide Rege debeat, Quis sum ego, Domine Iehivi, & quae est familia mea, quod deducis me eousque 2. Sam. 7. v. 19. Et ex Ps 8. 5. Quid est mortalis, quod memor es eju:gaut filius hominis, quod visitas eum
dos igitur laudibus Deum exto:dere aeternum debeamus, nos grati esse debemus, non tantummo so verbis, sed etiam vitam tota
Eadem circumstantia nobis consolationem suppeditat multipli cem, ad quam amplectendam Prophetae & Angeli sancti nos exhor tantur, Lach. 9 v. 9. ait: Exsulta valde filia TEijonis, clange filia Ierosolymorum, Ecce Rex tuus advenit tibi, iustus & salute praeditus est. Per Iesaiam Prophetam cap. 40. v. 1. & 2. Deus ait, Consolamini, consola; mini populum meum, dicit Deus vester: Loquimini ad cor Ierosolymorum & praedicate ei, completum esse tempus praefinitum eius, exsolutam est iniquitatem etus. Angelus vero Luc. 2. v. 10, 11, ait: Ecce annuncio vobis gaudium magnum quod futurum est toti populo, Nempe natum ese vobis hodie Servatorem, qui est Christus Dominus, in urbe Davidis Unde sic ratiocinari licet:
At NOBIS Christus est natus: Nos igitur gaudere & solari nos nativitate Christi debemus. Laetitia autem & consolatio haec ex nativitate Christi non est vana ac inanis. Nam I Quibus Christus est natus, ii sunt reconciliat Deo, illis justitia & salus aeterna reducta est. At nobis Christus natus est: Nos igitur sumus reconciliati Deo, nobis justitia & salus aecerna restituta. Hanc consolationem Angelus indicat quum ait: Natum esse vobis hodie Servatorem: Et Paulus Gal. 4. v. 4. Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex multere, factum Legi subiectum,
II. Quibus Christus natus est, illos profecto Deus diligit: sicut dicitur Joh. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum udigenitum dederi, At nobis Christus natus est. Nos igitur Deus diligit. Hanc consolationem consignavit Johanne- in epistola prima, c. 4. v. 9. Pet hoc manifesta facta est charitas Dei in nos, quod Filium illum suum unigenitum misit Deus in mundum
III. Quibus Christus natus est, illis est gloriae & honori: Nobis natus est: Ergo nobis est gloriae & honori. Haec consolatio proponitur Jesa. 4. v. 1. Tempore illo erit germen Iehovae gloria & honori, & fructus ipse terrae excellentia & ornamento superstitibus Israelis. Luc 2. 30. 31, 32. Viderunt oculi mei salutem tuam, Quam parasti in oculis omnium populorum, Lumen detegendum Gentibus & gloriam populi tui Israelis. 1. Pet. 2. v. 7. Vobis est honori qui creditis, IV. Quibus Christus natus est, illis etiam cum eo bona necessaria omnia Deus gratiose largitur. Atqui nobis Christus natus est: Nobis igitur Deus una cum Christo bona omnia necessaria gratioSe largietur Hoc Jesaias indicare voluit, cum promissa nomine Dei. urbis Jerosolymorum liberatione & defensione adversus Retrinem. Regem Damasci, & Pelachum filium Remaliae Regem Israelitarum, obtulisset optionem signi Achazo Regi Judae, & is recusaret petere illud ex mera infidelitate, ultro dedit DOMINUS ipse signum, nimirum nativitatem Immanuelis ex Virgine: quae nativitas sinum fidelibus tum erat atque etiamnum est, omnes promissiones. Dei universales & singulares, publicas privatasque ratas esse in Chri 8. 31, 32. Quid igitur dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis cotra nos Is quidem qui proprio filio non popercit, sed pro nobis omnibus tradidi. eum (nempe, ut se exinaniret, servi forma assumta & Legi perfectis mortem, mortem autem crucis) quomodo non etiam cum eo nobis omnia gratificabitur:
V. Quibus Christus natus est, illi propter praesentes & futuras calamitates nequaquam formidare, nequaquam trepidare & animo abjecto esse debent. At nobis Christus natus est: Nos igitur propter praelentes & futuras calamitates consternato & meticuloso animo esse minime debemus. Hac consolatione utitur Jesai as, confirmans pios ex Juda & Israele adversus futuras calamitates, quum ait capite 9. vers. 6. Puer natus est nobis, filius datus nobis, &c. Et capite 11. vers. 1. Nam prodibit virgula e rrunco succiso ischai, & surculus eradicibus eius efflorescet, &c. Si fideles Vetrris Testamenti se adversus calamitates consolari debuerunt nativitate Christi futura post aliquot demum secuia: Multo magis Christianos consolationem adversus aerumnas ex illa jam facta haurire par est.
VI. Quibus Christus natus est, eos pro fratribus agnoscit & habet: At nobis Christus natus est: Nos igitur Christus pro fratribus agnoscit & habet, Hanc consolationem adhibet Paulus Heb. 1. v. 11 Nam & qui sanctificat, & qui sanctificantur, ex uno sunt omnes. Quam ob causam non erubescit eos vocare fratres.
VII. Quibus Christus natus est, illi nec diabolum, nec mortem amplius metuere debent. Nam quibus Christus natus est. illi sunt iuipso renati ad vitam aeternam. At nobis Christus natus est: Ergo nos neque Diabolum, neque mortem amplius metuere debemus. Hanc consolationem tradit Paulus Heb. 2. v. 13, 14, 15, 16. Ecce ego & pueri, quos mihi dedit Deus. Quoniam igitur pueri participes sunt carnis & sauguinis, ipse quoque consimiliter particeps factus est eorundem, ut per mortem aboleret eum penes quem est mortis imperium seu robur, hoc est, liabolum: Et liberos redderet quotquot metu mortis per omnem vitam obnoxti erant servituti.
Haec de subiectis nativitatis Christi. Adjuncta nativitatis Christi sunt tempus, status, desideeum, patefactio eius. perturbatio impiorum, & persecutio ob Christum moca innocentibus, &c.
Natus est imperante Caesare augusto, praesidente Syriae Cyrenios Anno nimirum quadragesimosecundo imperii Augusti, anno trigosimosexto regni Herodis Ascalonitae seu Magni in Judaea, de quo Rege Matth. 1. 1 postquam idem Herodes anno trigesimo regni sua interfici curasset judices ordinarios e domo Davidis ad illud usque tenpus lectos, iisque alios substituisset ipsi addictos, ut refert Philo Judaeus; hoc est, quo tempore jam ablatum erat tribui Juda temporale dominium in Judaeam, in terram promissam Abrahamo, Isaaco & Jacobo, sic ut nunquam amplius recuperaretur, secundum vaticinium acobi Patriarchae, Gen. 49. v. 10. Non desistet scepirum a Iuda, nec legis latore medio pedum eius, usque dum venturus erit filius eius, & erit ei obedientia populorum.
Praedictum id fuit typis Veteris Testamenti; veluti, quum populus Israeliticus in AEgypto libertate amissa, a Pharaone premeretur, venit Moses popull liberator.
Similiter populo in terram promissam deducto, quoties ille servitute pressus fuit, liberatores illis Deus excitavit judices Sic Christus Jesus natus est eo tempore quo populus alieno doHi
Paulus vero Apostolus de tempore sic scribit Gal. 4. v. 4. Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, &c.
USUS. I. Confirmatur veritas promissionum Dei. Nam quo tempore Deus promittit aliquid facere: eo sit necessarie
II. Confirmatur doctrina de providentia Dei, qua tempus etiam quo aliquid fieri debet decretum est
III. Servit hoc ad refutandum errorem Judaeorum, qui negan Messiam venisse, sed adhuc exspectant. Sceptrum Juda defecit, nula lumque amplius habet in Judaea principatum tribus Juda jam ultra annos mille sexcentos, nec principatum in Judaea unquam est recuperatura: Messias igitur venit.
IV. Facit ad consolationem. Sicut enim suo tempore implevit: Deus promissiones suas de Messia exhibendo, quem tantopere fidees in veteri Testamento expetiveruntt Ita suo tempore implebit preces nostras, quas se exanditurum promittit:
V. Servit reprehensioni eorum qui Deo determinant tempus, quando libidini eorum vIstultae ex ectationi satisfacere debeat,
Natus est, quum prodiisse: a Caesare Augusto edictum, ut descriperetur totus terrarum orbis: ut mostraretur, illum apparuisse in carne descript onis mundi tepore, qui electos suos descripsit ad aeterna in libro vitae: At e: otrario de reprobis per Prophetam dicitur Ps. 69. v. 29. Deleantur de libro viventium, & cum justis non scribantur: AEternus in tempore natus est; aeternus permanens, tempo ralis paruit, ut nos ad aeternam vitam renasceremur. In natura sua divina ante tempora natus est, in nostra natura veniin tempore
De tempore nativitatis Christi vide plura in lectionibus nostris de vaticinio Gen 49. 10. & Dan. 2. v. 34, 15, 44, 45.
Quod ad statum nativitatis Christi attinet, natus est Christus i1 summa paupertate: cujus indicia fuerunt, quod tenuibus fasciis inpolutus: quod in praesepi reclinatus: quod hyemali tempore in loceincommodo, nempe in stabulo, quum locus non esset in diversorio¬
I. Usus: ut ipsius paupertate ditesceremus, 2. Cor. 8. v. 9. II. Ut feramus aequo animo paupertatem corporalem, idque exemplo Christi
In praesepi reclinatus est, ut fideles omnes, videlicet sancta animaia, carnis suae frumento & pabulo reficeret.
Christus natus est infans, & non statimvir perfectus qualis Adam creatus erat Nam Adam creatus est, ut principium naturae humana in naturalibus tam secundum corpus, quam secundum animam: Etquia perfecta, sunt secundum naturae ordinem priora imperfectis; id eo Adam, sicut secundum corpus creatus est perfectus in quantitate ita & se: undum animam creatus est perfectus in scientia & aliis animae dotibus naturalibus. Christus autem non est productus ut principium hominum in esse naturae, nec in naturalib. pro hoc statu, sed ut instaurator humanae naturae per gratiam: in cujus signum productus est secundum corpus quantitatis imperfectae; & similiter secundum animam in pura potentia, quo ad scientiam naturaliter acquisibilem; & sicut crevit aetate & vere augmentum corporale habuit, ita crevit sapientia acquisita: ac proinde productus est infans, postea per omnes. etates crevit, ut omnium aetatum instauratore
Nativitas Christi desiderata, exoptata, expetita fuit inde a prima promissione ejus in Paradiso facta
Patefacta est nativitas Christi per sanctos Angelos, qui primieam annunciarunt & nobis hominibus gratulati sunt. Prius quippequam Redemtor noster in carne nasceretur, discordia inter Angelos & nos homines fuit, qui ab illorum claritate atque mundicie per primae cul pae meritum & per quotidiana delicta longe distabamus. Quia enim propter peccatum extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio deputabant angeli, cives Dei. Sed quum Rex caeli nostram carnem assumsit, infirmitatem nostram illa jam Angelica celsitudo non despicit. Ad pacem nostram Angeli redierunt, intentionem prioris discordiae postposuerunt, & quos prius infirmos abjectosque despexerant, jam socios venerantur. Nec habere dedignantur hominem conservum, qui super se adorant hominem Dominum ac Deum
Patefacta & annunciata est primum nativitas non mundi hujus potentibus, Cyrenio, Augasto, HeroSi Regi: non summis sacerdotitibus Jerosolymis regnant bus, non superbis & fastuosis Judaeorum principibus; sed pauperibus & vilibus pastoribus: Quod tribus de causis factum:
Vna, est, ut Christus ambitionem nostram & gloriae cupiditatem pensaret exinanitione sua, qua non illis primum innotescere voluit, qui honore & excellentia praediti fuerunt, sed contemtis & nullius pretii hominibus. Exinanitio Christi, quae a primo conceptionis momento, coepit non potest satis a nobis assidue diligenterqui perpendi: omnes ejus particulae, quantumvis minutissimae videantur, ad peccatorum nostrorum expiationem pertinuerunt. Hoc verae humilitatis est, non illis qui in mundo gloria excellunt, cupere innotescere, sed humi ibus, sed spretis coram mundo. Hic recorde mur quod Dominus monet Matth. 11. 29 Dscite a me quod mitis simi & humilis corde.
Secunda causa est, ut ostenderetur, Christum esse ἀρχιποιμενα & Pastorem animarum nostratum, de quo Propheta Micheas capite 5. praedixerat quod pasturus esset populum Israelis: De quo David ait Psalm. 23. vers. 1. Iehova est pastor meus, nihil mihi deerit: Qui se prositetur esse bonum illum pastorem, ponentem animam pro ovibus suis, Johannis 10. v. 15. Unde & pastores ad sua decreta exsequenda & opera patefacienda adhibuit: Davidem a grege assumsit, & in Regem Israelitatum unxit, donis magnis ornavit, voluntatem & jura sua ei manifestavit. Amosum inter pastores versantem, Prophetam constituit, ut legitur Amos 1. Ita pastoribus primum manifestari voluit summus noster Pastos
Tertia causa est, ut ostenderetur Christum propter illos natum esse hominem, qui humana sapientia destituti, simplices, sinceri, pauperes, & contemti sunt coram mundo. Placuit Deo, ut pauperibus primum patefieret, qui pauper est factus, quum esset dives, 2. Corinth. 8. vers. 9. qui natus paoper, ut pauperes spiritu ditaret. It beneplacitum Dei est, se & beneficia sua salutaria humilibus & pauperibus spiritu patefacere, quemadmodum & testimonia & exempla scripturae testantur. Psalm. 25. vers. 8, 9. Bonus & rectus Iehovi est, idcirco docet peccatores viam: Facit ut incedant mansueti ex jure, & docet mansuetos viam suam. & vers. 14. Arcanum Iehovae. adest reverentibus ipsum, & foedus ejus ut experimento testetur eis, Corinth. 1. vers. 26, 27, 28, 20. Videtis enim vocationem vestram. fratris, vos non esse multos sapientes secundum carnem, non multos potintes, non multos nobiles: Verum qua stulta sunt mundo elegit Deus ut pudefaciat supientes: & quae sunt infirma mundo, elegi. Deus ut pudefaciat robusta: & quae ignobilia sunt mundo & pro nihilo habita, elegit Deus, & ea quae non sunt, ut ea quae sunt aboleat: ut noglorietur ulla caro coram eo.
Exempla quod attinet, patefecit se & baneficia sua salutaria E Abrahamo, Isaaco, Jacobo, Davidi ita hic pastoribus, post Aposto lis hominibus illiteratis, piscatoribus pauperibus. Agnoscimus hinc inaestimabilem bonitatem erga nos Dei, qui etiam nobis ut ut mundo despectui simus, Christum patefacere dignatus est, Sic ut cum Davide merito ad nostrum solatium dicamus; Iehovam bonum & rectum esse. Servit hoc excitandis nobis ad celebrandum Deum; qua in re Christum habemus ducem, qui Matth. I1 vers. 25, 26. in hujusmodi δυζολογίαν erumpit, Gloriam tibi tribuo Pater, Domine caeli & terrae, quod haec occultaveris a sapientibus & intelligentibus, & ea retexeris infantibus. Etiam Pater, quia ita placuit tibi Hae sunt causae, cur Pastoribus Christi nativitas primum sit nunciata. Nunciata est autem pastoribus in eadem regione Bethlchemitica versantibus: ut inde colligeremus; Christum & propinquis & loginquis suam nativitatem manifestasse. Propinqui fuerunt Pastores. in vicinia Bethlehemae commorantes: Remoti fuerunt Magis quibus per stellam eadem innotuit.
O utinam simus & nos semper vicini Christo in terra Ephratae d est, in regione fertili, in Ecclesia, in qua Deus denuo gignit fideles Christos & utinam qui adhuc longius absunt, & iis Dominus inclarescat:
Nunciata est nativitas Christi Pastoribus excubantibus & agentibus vigilias super gregem suum: ut discamus hinc surgentis Ecclesiae exordium. Boni pastores excubant & vigilant, quos bonus Pastor informat. Christus nascitur, & pastores vigilare coeperunt, qui gentium greges pecudum more ante viventes, in caulam Domini congregarent. Quum laudentur pastores super gregem pvium ratione carentium excubantes & vigilantes: quanto magis Pastoribus gregis Dominici excubandum est & vigilandum su per gregem fidei ipsorum commissum? Huc facit quod dicitur, Astor 20. vers. 28, 29. 30, 31. Attendite vobis ipsis & toti gregi, in qui pos Spiritus Sanctus constituit Episcopos, ad pescendum Ecclesiam Dei, quam suo illo sanguine acouisivit. Ego enim illud scio, lupos graves, non parcentes gregi, ingressuros esse in vos post discessum meum. Et ex vobis ipsis exorituros qui loquantur per versa, ut discipulos pest se alstrahant: Ideo vigilate. Et Apocal. 3. v. 2. Esto vigilaus & confirma reliqua moribunda.
Nunciata est nativitas Christi pastoribus excubantibus, & vigilias super gregem suum agentibus: ut sciamus, non iis Christum innotescere, qui peccatis suaviter indormiunt, qui vocationis suae immemores alia agunt quam vocatio ipsorum ferat; sed versantibus in ea vocatione, ad quam cos Dominus destinavit. Infimae sortis hominibus, veluti opilionibus miseris, primum Dominus innctescere voluit, ut intelligeremus, nullum genus hominum etiam abjectis: imum a Christo negligi
Nunciata est nativitas Christi pastoribus nocte, ut & Christus naus est nocte: Ut sciremus, Christum venisse ad tenebras nostras dispellendas & illuminandas. In tenebris noctis densissimis versabamur omnes, venit Christus & invisit nos ex alto; Ut apparco iis qui in tenebris & umbra mortis positi sunt, ad dirigendos paniea nostros in viam pacis, ut Zacharias sacerdos cecinit Luc. 1. 1e11 72. γο Jam tempestivum est nos a somno expergisci. Nox proccint, dies autem propinquavit.
Abjiciamus igitur opera tenebrarum, & induamur habitu, qui iuci conveniat. Ut interdiu composite incedamus: non in commessationibus & ebrietatibus, non cubilibus ac proterviis, non lite & invidia. Sed induimini Domino Jesu Christo, & carnis curam ne hapete ad explendas cupiditates, ut Paulus admonet Rom. 13. v. 11, & sequentibus.
Ut nocte natus est, ita nocte primum patefactus est Sermo ille, Lux illa hominum, lux illa quae in tenebris lucet, sed quam tenebra non comprehendunt, lux ilia vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, ut loquitur Johannes Evangelista cap. 1. v. 7. 8, 9. Ut umbras suturorum & noctem Jadaismi tolleret:
Sic patefacta est nativitas Christi propinquis. Patefacta est eadem nativitas Christi & longinquis, nimirum Magis Chaluaeorum in Oriente, tanquam primitiis Gentium in novoTestamento,
Patefacta est illis per stellam Christi, de qua Matth. 2. v. 2, 7, 9. & supra quinto libro, capite vigesimotertio, pag. 303. & per Maos Judaeis & Herodi. Deinde locus nativitatis Christi per hostes Christi qui ignorantes & inviti serviebant consilio Dei, iisdem Magis indicatus, Matth. 2. v. 4.: & sequentibus; & per eandem stellam quam in Oriente viderant, designatus Matth. 2. v 5.
Nativitate Christi patefacta mundo, turbati sunt impii Matth. 2. v. 3. Christus adhuc infans e patria terrena in exilium AEgyptum asportatus Matth. 2. v. 13, 14, 15. motae persecutiones ob Christum adversus innocentes, & prima quidem persequutio nato Christo & adhuc infante mota est adversus infantes Bethlehemiticos a Rege, Herode, Matth. 2. v. 16.
On this page