Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 24
TEpatientia DEI quaeritur, An sit in Deo proprietas essentialis. Quid sit? quae eius causae, effecta, &c.
Quod ad primam quaestionem attinet, distingui debet vos patientiae a re voce hac intellecta. Si vocem spectes, quia a patiende dicitur, nequaquam proprie essentiali proprietati Dei tribuitur: imo nullae voces sunt, quibus proprie possumus proprietatem ullam essentialem Dei exprimere; quum quaelibet vox sit finita, quaelibet au em essentialis proprietas Dei infinita. Sin vero rem consideremus quam patientiae Dei nomineintelligimus, ea propriissime Deo competit & vere proprietas ejus essentialis est: quia primo ei convenit, nobis autem nonnisi αυκλόγως,
Qui vero negant patientiam Dei esse ipsi essentialem, seu esse proprietatem Dei essentialem, his argumentis utuntur:
I. Qui nihil patitur, in eo non est patientia. Deus nihil patitur: Ergo in Deo non est patientia. RESP. Medius terminus est ambiguus: quia pati diversa significatione accipitur; significat enim vel sustinere dolorem, cruciatum, afflictionem, vel modera iram etiam justissimam, Jam etsi Deus nihil patitur doloris & afflictionis: tamen iram suam moderatur
II. Omnis essentialis proprietas Dei est aeterna. Patientia Dei non est aeterna: Ergo, &c. RESP. Assumtio est falsa: nam patientia Dei in tota aeternitati moderabitur iram in diabolos & homines damnatos, ne, si illam omnem in ipsos effunderet, in nihilum redigantur. Omnipotentia i1 Deo ab eterno fuit, etsi operibus externis eam definito demum tempore declarare coeperit. Charitas Dei in nos aeterna erit, nec tamen ea effecta quae nobis in hac vita praestitit, etiam post hanc vitam praestabit: non enim amplius mittet Filium in carnem, non tradet cum in mortem nostri causa: sicut charitas nostra non est pest hanc vitam habitura omnia opera, quae modo exercet: non enitm in aeterna feli citate pascendi erunt esurientes, nec sitientes potandi & alia hujus generis.
PATIENTIA DEI, est benignissima ejus voluntas, per quam ita moderatur iram suam, ut vel diu sufferat peccantes creaturas, & boenas differat, exspectans ipsorum resipiscentiam: vel iram non omnem uno momento in illos effundat, ne in nihihilum redigantur. Dicitur Graece ανογι, Rom 2. v. 4. & 3. 26. Tolerantia: μακμῳνμια longanimitas, Roman. 2. v. 4. & 9 v. 22. 1. Petr, 3. v. 20. Et 2. Petr. 3. v. 15. Vocatur Hebr PIaM, id est, mansuetudo Dei, 2. Sam. 22. v. 36. vulgata versio habet: dedisti mihi clypeum salutis tuae & mansuetude tua multiplicavit me: Vel ut Termelliana & Juniana versio haber: Et mansuetudo tua adauget me. Idem exstat Psal. 18. v. 3.
Patientia Dei, quam longanimitatem & mansuetudinem etiam Dei appellamus, re idem prorjus est cum clementia: ratione tamen abea differt. Nam patientia seu mansuetudo sic iram moderatur, ut ad poenas infligendas non prorumpat, ut faciunt ἀκροχρλοι, extreme biliosi At clementia poenam ita moderatur, ut eam vel mitiget vel prorsus remittat. Μaκgoθuμια virtus est, quam etsi odimus malefacta, in ipsos tamen malefactores non cito aut facile animadvertimus, sed eos ad resipi scentiam exspectamus. Est haec virtus propria parentum erga liberos, & amici erga amicum: & testimonium est apertum tum bonitatis naturae tum amoris erga alios. Talis etiam est Deus, & quidem longe perfecti pri, quam nos simus, modo, Hanc sibi Deus ipse tribuit in luculenta illa descriptione, quae exstat Exod. 34. 6, 7. Transiens Iehova ante faciem ejus, inclamavit, Jehova, Jehova, Deus fortis, misericors & gratiosus: longanimis & multus benignitate & fide. Haec eadem patientiae & longanimitatis divinae praedicatio repetitur Numer. 14. v. 18. Psal. 86. v. 4. 14. Psal. 103. 8. Psal. 145. 8. Ioel. 2. 13. Nahum. 1. v. 3. Ion. 4. 2. Caeterum Hebraeis CON TN erech appajim dicitur longis naribs. sive longas nares habens, metaphorice autem longus seu tardus iris: OM appajim enim sunt nares proprie, & transtate irae. Significat. autem longanimitatem, quam Deus declavans, tarde irascitur, injurias fert aequanimiter, nec facile irritatur, & tarde punit eos qui derelique runt. Notandum Deum non dicere, se esse sine ira, quasi nunquam pec- catis irascatur: sed tantum se tardum esse ad iram. Irascitur ergo, sed neque cito, neque facile, neque temere.
Causa ejus efficiens, non est ωροσθποληψια, personarum acceptio, Deus enim non est ωροσυθποληπτης, qui dignitate vel opulentia personarum sicut Magistratus in his terris, moveatur, ut in delictis illorum conniveat; sed mera bonitas divinae naturae: Ideo enim patiens & longanimis est, quia bonus est,
Patientia autem Dei non est accidens quoddam, velut in homine sed est ipsamet Dei essentia, a qua non reipsa, sed τῶ λόγῳ duntaxat differt. Deus igitur patiens & longanimis est per suam essentiam non per aliquam qualitatem: ita ut non tantum patiens & longanimis, sed ipsa sit patientia & longanimitas
Effecta patientiae & longanimitatis Dei, Per eam Deus peccata non modo non vindicat, sed etiam illa in suis diu tolerat. Rom. 3. v. 23, 24, 25. Omnes peccaverunt, ac deficiuntur gloria Dei: ut qui justificentur gratis, ejus gratra, per redemtionem factam in Christo Iesu: quem proposuit Deus placamentum per fidem in sanguine ipsius ad demonstrandam justitiam suam, per remissionem peccatorum quae antecesserunt, ἐν τῆ αυ oχι φ Θεκ, in tolerantia Dei, hoc est, Deo illa tolerante. Hoc est, quod dicitur Actor. 17. vers. 30. Deum tempora ignorantiae convenientia dissimulasse.
Subjectum divinae patientiae sunt omnes homines etiam reprobis ut Cajinus, &c. Jesa. 65. 2. &c. Expanderam manus meas toto die ad populum rebellem, qui ambulant via non bona sequendo cogitationes suas, &c
Adjunctum si requiras patientiae Dei, est illa quandoque diuturna. Ita tulit Deus primum mundum diutissime, nempe per centum &
cinti annos, Genes. 6. v. 13. Ita Israelitas in deserto, & Porro patientia & longanimitas Dei sic a nobis consideranda, ut sciamus ab aliis Dei proprietatibus eam reipsa non differre, sed ratione; Seu ut Basilius loquitur, τῆῦ ἐπνοίᾳ duntaxat: reipsa cum aliis proprietatibus unum & idem est
Nullius vero creaturae tanta est patientia & longanimitas, ut divinam aequet, multo minus ut superet & excedar
Exempla vero patientiae & longanimitatis Dei sunt infinita; ex iihaec sunt pauca: Diu pertulit multa lenitate vasa irae coagmentata ad interitum. Roman. 9. 22. Adamo & Evae pepercit & non redegit in nihilum, ut jure poterat: diu pertulit Cajinum. Diutissime exspecta vit Dei lenitas in diebus Noe quum appararetur arca, 1. Petr. 3. ver. 20. Toleravit Amorraeos, dum completae essent illorum iniquitates, Genes. 15. v. 18. Israelitas eductos ex AEgypto per quadraginta annos ἐτξοποφορήσεν in deserto, hoc est, leniter tulit, licet corruptissimis moribus essent, Actor. 13. vers. 18. Toleravit eos & deinceps & misit ad illos nuntios suos de nocte consurgens & quotidie commonens. eo quod parceret populo & habitaculo suo, 2. Chron 36. 15. Jes. 42. v. 14. Pepercit Achabo Regi impio, poenitentiam prae se ferenti, I. Reg 11. v. 29. Sic ait Nehemias cap. 9. 31. In miserationibus tuis plurimu non consumsisti eos, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum & longanimis tu es. Sic usus est patientia erga Ninivitas resipiscentes Jon. 3
OEJECTIO. Si Deus tam patiens est ut peccatoribus parcat3 Ergo inutiles sunt denunciationes judiciorum Dei.
RESP. Negatur sumti consequentia: Nam denunciationes judiciorum Dei sunt utiles tum ad permovendos homines ad resipiscentiam, tum ad evincendam malitiam hominum resipiscere nolesi tium, quamvis auditis denunciationibus judiciorum Dei, tum ad adlnendam pervicacibus excusationem omnem.
Fines seu usus patientiae Dei multi sunt: Primo facit ad recte cognoscendam Dei naturam, ut sciamus illum propensissimum esse ad parcendum, alienum a perverso vindi ctae studio, quali nos homines ardemus. Proinde consideratio patien tiae Dei huc facit, ut ne de Deo cogitemus, tanquam de saevo, truculento, sanguinario Tyranno Unde dicitur Rom. 9. 22. Pertulit mut ta cum irae cohibitione vasa irae, coagmentata ad interitum. Secundi ostendit patientia Dei. quam propensus sit ad tribuendum nobis misericordiam, Jes. 30. v. 18. Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri. Tertio docet, Deum esse patientiae, longanimitatis & mansuetudinis autorem in nobis
Didascaliis subjicio παjδηας, 1. Patiens & longanimis est Deus, ut nos ad resipiscentiam invitet, quo servemur, Jesa. 55. 7. Derelinquat impius viam suam, & viiniquus cogitationes suas, & reuertatur ad Dominum, & miserebitus ejus, & ad Deum nostrum, quia plurimum condonat. Joel. 2. 12, 13. Quapropter etiam nunc, dicit Iehova, convertimini ad me ex toto cordi vestro, & jejunio & fletu& planctu. Lacerate igitur corda vestra, & non vestes vestras, & revertimini ad Iehovam Deum vestrum, quia gratiosus & misericors est, longanimis & amplus benignitate, & quem poenites mali. Hoc est quod Petrus ait 2. Epist. 3. 9. Dominus est patiens erga vos, nolens ullos perire, sed omnes ad resipiscentiam tendere. Eodem facit quod vers. 15. subjicit: Domini nostri patientiam salutem ducite, sicut & charus frater noster Paulus pro sibi data sapientia scripsit vobis.
2. Deus est celebrandus: quia est patiens & longanimis, Ps. 145. 8. Gratiosus & misericors Iehova est, longanimis & magnus benignitate.
3. Deus est longanimis: Ergo invocandus, ut ne cum improbis nos puniat, sed servet in nostra vocatione. Sic orat Jeremias cap. 15. v. 15. Pro longanimitate tuane intercipito me, agnosce me ferre propter te. opprobrium hoc est, ne aggreges penes peccatores animam meam& penes viros sanguinarios animam meam, ut Davidorat, Ps. 26. v. 9.
1. Deus est longanimis & patiens: Ergo & nos tales esse decet. Huc pertinet istud Pauli, Rom. 15. 4. 5. Quae ante scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per tolerantiam & consolationem Scripturarum spem habeamus. Deus autem tolerantia & consolationis det vobis ut itidem alij in alios affecti sitis, secundum Christum Iesum.
Eπανορθυσις, id est, Correctio Graviter peccant illi, qui quoniam Deum patientem esse & peccaca non statim plectere vident, inde sibi impunitatem perpetuam pollicentur, ac propterea proterve ferociunt & peccandi quasi artem fa ctitant. At ex lenitate Dei, quod non statim prorumpit ad supplicium de peccatoribus sumendum, occasionem perseverandi in peccato arripere, quid aliud est, quam lenitate ejus abuti, eamque contemnere: Ostendit hoc Apostolus Rom. 2. vers. 4. & sequentibus: An divitias benig itatis ejus & toterantiae ac lenitatis contemnis, ignorans te benignitate Dei ad resipiscentiam deduci? sed pro duritia tua & corde quod resipiscere nescit, thesaurum tibi recondis iram in diem irae & patefactionis justi judicij Dei: Qui reddet unicuique secundum opera ipsius: Iis quidem qui per tolerantiam quaerunt boni operis gloriam & honorem & incorruptibilitatem, vitam aeternam: Rixosis vero & veritati quidem non assentientibus, obsequentibus autem iniustitiae, erit excandescentia & ira. Quapropter quamvis Iehova longanimis est & magnus virtute, tamen ullo pacto non absolvit: Iehovae via cum turbine & procella est, & nubes pulvis pedum ejus est, Nahum. 1. v. 3. Sic Luc. 18. 7. Deus autem non vindicabit electos suos, vociferantes ad ipsum die ac nocte, etiamst iram cohibeat super ipsis?
παραικλήσις, Consolatio. I. Facit ad consolationem perterritorum & contritorum, qui aginoscunt sua peceata, & judicia Dei severa metuunt. Eriguntur enim & bonam spem concipiunt, cum cogitant Deum patientem & longanimem esse. Deus non derelinquet nos, quia est longanimis. SicNehem. 9. vers. 17. ait Nehemias: Tu Deus condonationum es, gratiojus & misericors, longanimis & multus benignitate, qui non dereliqueris eos. Psal. 103. v. 8, 9, 10. Misericors & gratiosus Iehova, longanimis & multus benignitate, non in aeternum litigat neque in saeculum iranasservat: non secundum peccata nostra facit nobis, neque secundum iniquitates nostras refert nobis.
2. Eadem consolatur nos adversus iracundiam hominum in non insurgentium. Si experiris iracundos & acerbos in te homines, soletur te quod Deus sit patiens, longanimis & mansuetus erga te; quo modo se David solatur, Psal. 86. 14, 15. O Deus superbi insurgunt contra me & coetus violentorum quaerunt animam meam, qui non proponunt te sibi. Tu autem Domine Deus fortis, misericors & gratiosus es longanimis & multus benignitate ac fide.
On this page