Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 25
CLEMENTIA Dei, est benignissima ejus voluntas, per quam Letiam in ira misericordiae suae recordans, nobis est propitius, parcitque nobis, etiamsi aliter meriti simus, malens resipiscentiam & conversionem nostram, quam mortem. Ezech. 18 v. 23. Anullo pacto delector morte improbi? dictum Domini Iehovi: an non quo revertitur a viis suis, ut vivat? Et cap. 33. 11. Dic eis, ne vivam ego, de ctum Domini Iehovi, si delector morte improbi, sed delictor quum reĀ¬ vertitur improbus a via sua, ut vivat; revertimini, revertimini a viis vestris pessimis, cur enim moreremini domus Israelis. Dicitur etiam Placabilitas Dei.
Eam a patientia seu longanimitate & mansuetudine Dei differre ratione, supra est dictum. Hoc inter mansuetudinem & clementiam interest, quod illa iram, haec poenam moderetur. Qui enim iram supprimit, mansuetus, qui poenam diminuit vel moderatur vel remittit, clemens dicitur
Exempla clementiae Dei occurrunt plurima. Avertit exitium jam denunciatum Ninivitis. Jon. 3. Largitus est spacium vitae Ezechia, lacrymis. 2. Regum 20. Restituit regnum Babyloniae Nebucadnet. zari Magno, Dan. 4. Davidi delicta sua confesso, veniam dedit, 2. Samuel. 12. v. 13. Et ipsum Israelem toties restituit, quoties judicavit, toties refecit, quoties increpavit, Jud. 2. & 3. Quum populum Israeliti cum dispersisset inter Gentes per regiones, clementia tamen usus est, quod nec totum populum perdiderit, nec reliquias in exsilio perpetuo reliquerit, Ezechiel. 36. v. 21.
Axiomata. I. Deo propriissime tribuitur clementia. Cum enim virtus sit conveniens Regibus & Principibus & Magistratibus penes quos est jus vitae necis que: cui magis conveniet quam Regi Regum, PrincipPrincipum, qui jus absolutum habet omnes vel servandi vel perdendi? Joel. 2. 18. Iam gelotypia affectus Iehova terrae suae, clementia usus est erga populum suum,
II. Sine clementia Dei, salvari potest nemo III. Clementia Dei non ex aequo omnibus, tam impoenitentibus quam resipiscentibus exposita est, sed solis resipiscentibus. Nec rect dicetur clemens Rex & Princeps, qui nec malos justo judicio punit, nec emendatis resipiscentiae gratia parcit, sed cunctos ex aequo ferre finit. Ea demum vera clementia est, quae sic impenditur resipiscentibus, ut simul justo judicio animadvertatur in reprobos & impoenitentes.
IV. Clementia Dei non pugnat cum ejusdem justitia, quia Deus solis resipiscentibus ignoscit, quum loco illorum sponsor ipsorum Christus poenas luerit. Nec dubiae sunt quas Deus de flagitiis sumiultiones, ut clementia justitiam Dei nequaquam tollat, aut excludat,
OBIICITUR. Summe justus non potest esse clemens. Deus est summe justus. Ergo Deus non potest esse clemens. RESP. Major negatur; quia tale est omnium virtutum temperamentum in Angelis & hominibus, ut una alteram minime tollat: multo minus una virtus & proprietas essentialis in Deo destruit & tollit alias virtutes & proprietates essentiales.
VSVS AĪ¹Ī“Ī±ĻĪŗĪ±Ī»ĪÆĪ±Ļ. I. Deus noster est clemens: Ergo est verus ill Deus. Nam verus Deus est misericors & gratiosus, longanimis & multus benignitate ac fide: custodiens benignitatem millibus, condonans iniquitatem & defectionem & peccati: ut legitur Exod. 34. 6, 7.
II. Deus est clemens: propterea verbum suum nobis annuncia ri curat, 2. Chron. 36. 15. Et misit Iehova Deus majorum ipsorum ad ipsos per nuncios suos, inde a diluculo continenter, eo quod clemente amplecteretur populum suum & habitaculum suum,
III. Deus est clemens: idcirco eripit suos electos e poenis, quibus afficit improbos. Gen. 19. 16. Cunctabatur autem Locus; quapropter prehenderunt viri illi manum ejus & manum uxoris ejus, manusque duarum filiarum ejus, propter clementiam Iehovae erga eum, ut pducerent eum & collocarent eum extra civitatem ipsam.
EĪ»ĪµĪ³ĻĻĻ. Deus est clemens. Ergo non est crudelis. ĻĪ±Ī½ĪæĻĪøĻ ĻĪ¹Ļ. I. Si Deus tam clemens est, ut peccata nobis quam tumvis gravissima condonet: quis non intelligat merito reprehen dendos eos homines, qui animum implacabilem gerunt? qui sibi omnia a Deo ignosci exoptant, ipsi nemini quicquam ignoscunt.
II. Quum Deus sit clemens, gravissime certe peccant Reges. Principes, aliique Magistratus, qui, cum vices Dei in Reipublicae ad ministratione gerant, clementiae memores non sunt, sed levia į¼Ī¼Ī±ĻĀ¬ ĻĪ·Ī¼Ī±Ī¶Ī±, & saepe etiam vel nulla vel ficta saevissime vindicant.
Ī Ī±Ī“ĪµĪ¹Ī±Ļ. I. Deus est clemens: Ergo ad eum nos convertamus & resipiscamus Jes. 55. 7, 8, 9. Derelinquat improbus viam suam & vir iniquus cogitationes suas: reuertaturque ad Iehovam, ut misereatus ipsius, & ad Deum nostrum, qui plurimum condonat. Non enim cogicationes meae sunt ut cogitationes vestrae, neque ut viae vestrae viae meae, dicit Iehova: sed ut alti sunt coeli supra terram, ita altae sunt viae meae supra vias vestras & cogitationes meae supra cogitationes vestra:
II. Deus est clemens: Ergo reverenter colendus. Psalm. N3o. 4. Nam apud te est condonatio, ut reverenter colaris
III. Deus est clemens: Ergo nostrum etiam est clementia uti erga debitores nostros, Exod. 22. v. 26, 27. Si pignore ullo acceperis vestem prox mi tui; dum inclinat sl, restituito ei. Nam id solum operimentum ejus est, illud est vestimentum ejus ad cutem ejus tegendam: in quo cubaret? alioquin erit, quum inclamabit me ut exaudiam, quis clemens sumĀ¬
Ī Ī±ĻĪ±Ļ°Ī¹Ī·ĻĪ·Ļ. I. Deus est clemens: Ergo ignoscet nobis resipiscentibus & condonabit peccata, Malach. 3. v. 17. Hi erunt mei, ait lehova exercituum, quo die ego confecturus sum paculium: & clemencia utar erga ipsos, quemadmodum quis utitur clementia erga filium suum qui colit ipsum. Hujus rei imago est Luc. 15. in exemplo Patris suscipientis filium perditum
On this page