Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 26
Justitia Dei vel pro essentiali attributo ejus sumitur, vel pro Toperibus Dei justis, vel pro justitia Christi credentibus imputata, vel pro eo quod praescribit Deus, vel pro spirituali vitae novitate, vel proforma gubernandi rite composita.
Pro attributo Dei essentiali accipitur Psal. 36. 6, 7. Iehova in caelis est benignitas tua; fides tua usque ad superiores nubes; justitia tua instamontium Dei: iudicia tua instar abyssi magnae: homines & iumenta. conservas Iehova. Haec justitia est essentialis Deo
Pro operibus Dei justis accipitur bifariam, vel pro praestatione promissionum, vel pro judiciis, quae tum adversus pios. tum adversus impios exercet: velut Psal. 119. v. 137. Iustus es Iehova & rectumunumquodque iudiciorum tuorum
Pro justitia Christi credentibus imputata accipitur, Rom. 1. v. 17. justitia Dei per illud redigitur ex fide in fidem: sicut scriptum est, justus autem ex fide vivet. Et cap. 3. 21, 22. Nunc vero absque lege iustitiae Dei manifesta facta est, comprobata testimonio Legis ac Prophetarum; Iustitia, inquom, Dei per fidem Iesu Christi in omnes & super omnes qui credunt: non enim est distinctio. Et c. 10. v. 3. ait de Judaeis: Nam ignorantes Dei iustitiam & propriam justitiam studentis constituere. ustitiae Dei non fuerunt subtecti. In hisce dictis iustitia Dei appellatur justitia Christi, quae Deo probatur & quam in Evangelio gratis offert fide amplectendam & donat imputatque credentibus in Christum
Pro eo quod praescribit Deus, accipitur Jacobi 1. vers. 20. Ira viro ustitiam Dei non exsequitur. Psal. 119. 7. Celebrabo te recto animo, discendo jura iustitiae tuae
Pro spirituali vitae novitate, usurpatur Matth. 6. v. 33. Quaerite primum regnum Dei & justitiam eius, & ista omnia adijcientur vobis. Sic Psal. 69. 28. Appone poenam ad poenam iniquitatis eorum, & ne veniant in iustitiam tuam
Pro forma gubernandi rite composita, capitur Psal. 72. 1. O Deus iudicia tua regi da, & iustitiam tuam filio regis. Sensus enim est: Deus da ut rex prudenter & juste regnum administret.
Hae tam diversae acceptiones justitiae Dei sunt distinguendae, no cum Andrea Osiandro ubique justitia essentialis intelligatur: In praesentia justitiam Dei primo significato accipimus, nempe pro attributo Dei essentiali, ejusque hanc tradimus descriptionem:
JUSTITIA Dei, cum pro essentiali proprietate Dei accipitur, est voluntas ejus, per quam ipse justus est & omnis justitiae in creaturis autor. Psal. 84. 11. Iustitiae plena est dextera tua. Deut. 32 v. 4. Rupis illius opus est perfectum, omnes enim viae illius sunt ius: Deus fortis fide lis, & expers iniquitatis, iustus & rectus est: Vocatur etiam rectitude Dei seu aequitas. Psal. 52. 16.
Axiomata. I. Deus est justus, idque semper: licet homines non semper intelligant, quomodo justus sit
Contra objicitur: Cuius uoluntate bonis mase & malis bene est, is non est iustus: Dei uoluntate bonis male & malis bene est. Ergo Deus non est iustus RESPONDEO Per distinctionem. Cuius uoluntate bonis male & malis bene ese, videlicet semper, is non est justus: At Dei voluntate esse bonis male & malis bene semper; negatur. Nam Deus disfert poenas sceleratorum & promia bonorum in alteram vitam: in vitat malos lenitate sua ad resipiscentiam: probat & confirmat pios exercitiis calamitatum: punit & castigat propter peccata multos, qui humanis judiciis insontes videntur?
II. Solus Deus est essentialiter justus, sic ut essentialis justitia Dei cum electis non communicetur.
III. Deus facit quae Lege sua nobis prohibuit, quia non sibi, sed nobis Legem tulit. Exempli gratia, non efficit, ne ullum peccatum hic viventes admittamus, cum tamen facillime possit.
IV. Justitiae divinae regula summa, perfectissima & infallibilis, est voluntas ejus. Nam Deus sibiipsi lex est. Quicquid Deus fieri vult, eo ipso quoed vult, justum est. Quicquid Deus facit, scit & vult
V. Ut voluntas Dei est essentia Dei: ita & justitn. Tum sicut Deus vult per essentiam suam: ita etiam justus est per essentiam suam, non per aliquam qualitatem inhaerentem
Generalis haec consider: tie justitiae Dei docet. quid maxime Deus. diligat, nimirum justitiam: sicut testatur David Psal. 11. v. 7. Quo- niam iustus lehova, iuscitius diligis, retum aspicit vultus ipsius. Und excitamur ad sincere colendain justitiam
Discimus etiam hinc, Deum esse autorem omnis justitiae in creatura rationali: Item eos demum, qui justitiae stude at, ex Deo natos esse, ut qui Deum tanquam Patrem filii referant: Deus enim, justus est. Haec doctrina traditur 1. Joh. 4. 29. Scitis eum custum esse, nostis, quicunque exercet iustitiam, ex ipso natum esse. Descriptioni justitiae Dei & axiomatibus subjicio distributionem.
Justitia Dei reipsa unica est, quemadmodum unica est essentia: ratione tamen & pro captu nostro considerata, vel universalis est, vel particularis Vniversalis justitia Dei, est ordo seu natura mentis & voluntatis divine, qua Deus immuta hiliter & incffabiliter talia vult & approbat: facit ipse & efficit in al is, qualia in lege sua praecepit, & omnia quae cum hoc ordine pugnant nec vult, nec probat, nec operatur nec efficit, nec adjuvat, sed siorribil ter odit atque detestatur. Synecdochic. Sanctitas Dei dicitur, ita ut subinde in Scriptura Sanctitas Dei & iustitia universalis pro eodem accipiantur. De liac dicitur Psalm. 11. v. ult Iustus Iehova, justitias diligit: Et Psalm. 5 Quoniam non Deus volensd iniquitatem tu es. Ideo dicere Deum peccare posse, aut esse autorem peccati, summa est in Deum justissimum blasphemiae
Iustitia commutativa in Deo non est, 1. quia Deus nullius est debitor, Rom. 11. 34. Quis prior dedit ei & retribuetur ei? 2. quia Deus ex largissima bonitate & liberalitate plus dat, quam nos offerimus.
Particularis justitia Dei tum erga se est, tum erga creaturas. Erga se est, quam sibiipsi tribuit Deus & ab aliis tribui vult eam glotiam, quae Summo Bono debetur: quemadmodum inquit, gloriam meam alteri non dabo¬
Particularis iustitia Dei erga creaturas, est quod nulli creaturae nec vult nec potest facere injuriam, quicquid de ipsa statuat aut faciat. Psal. 92. v.16. Ad annunciandum rectum esse Iehovam rupem meum, neque esse ullam iniquitatem in eo¬
Eaque vel disponens est, vel distribuens Iustitia disponens, est per quam Deus universa & singula justo ordine disponit & gubernat, tanquam justissimus mundi Dominus & Judex
Iustitia distrrbuens, est per quam Deus bonum tribuit iis quibus, promisit, malum vero iis qui merentur.
Estque vel gratiae, vel irs Iustitia gratiae divinae, est propensissima & constantissima voluntas Dei, quam promissa sua fidelissime praestat: Unde etiam iustitia promissionum divinarum dicitur. Hanc declarat Deus, cum resipiscentibus nobis peccata remittit, cum vitam nostram tuetur, cum nos contra omnem injustam vim defendit, ab oppressione liberat & incolumes servat. Ita Deus fidem servis suis datam praestando, justum se probat. De hac justitia loquitur David, Psalmo tricesimoquinto; vers. vigesimoquarto cum ait: Iudica me secundum iustitiam tuam hoc est, jus meum assere & defende; servuum tuum in bona causa defende, quia justus es. Sic Psalmo tricesimosexto, vers. undecimo: Protende benignitatem tuam erga cognoscentes te, & iustitiam ?nam erga rectos animo. 2. Petri 1. versic. 1. lis qui aeque pretiosam fidem nobiscum sortiti sunt per iustitiam Dei nostri. Psalmo quinquagesimoprimo. versiculo decimosexto, Libera me a sanguine o Deus Deus salutis meae; cantet linguo mea institiam tuam,
Justus est ergo Deus, non tantum cum punit, sed etiam cum bona promissa exhibet: imo justitia Dei patesit praecipue in exhibendis promissis beneficiis. Psal 25. &
Hac distinctione observata facile responderi potest ad quaestio nem: An iustitia Dei adversetur eiusdem gratiae & mi,ericordiae: Quod enim Deus peccata remittit credentibus & resipiscentibus, id & misericordiae Dei est & justitiae simul assignandum: Misericordiae; quia absque ullo nostro merito: iustitiae, quia promisit remissionem peccatorum credentibus & resipiscentibus. Justus ergo Deus est & cum peccata punit, & cum peccata remittit. Hoc docet Paulus, cum ad Rom. 3. v. 25, & 26. ait: Quam propesuit Deus placamentum per fidem in sanguine ipsius, ad demonstrandam iustitiam suam, per remissionem peccatorum quae antecesserunt, Deo illa tolerante: Ad demons strandam, inquom, iustittam suam praesenti tempore: ut sit ipse iustus, & iost ficans eum qui est ex fide Iesu.
De hac justitia Dei quae est constantissima voluntas praestandi beneficia promissa, multum nobis est cogitandum: quia praeter usum theoricum, de quo jam egimus, multas alias affert utilitates ad praxim fidei pertinentes.
Praebet enini nobis laudis divinae materium: quemadmodum David vovet, se eam cum jubilo celebraturum, Psal. 51. v. 16. Cantabit cum subilo lingua mea iustitiam tuam. Hoc enim loco David non intellexit justitiam, quam Deus exsequitur vindietam, sed potius quam in servandis promissis & tuenda suorum salute fidelis est, neque unquam miseros homines frustratur, quicunque ejus opem implorant SicPsal. 7. v 18. Celebrabo Iehovam sicundum iustitiam eius. Psal. 22. v. 32. ait, parentes notitiam ejus ad filios quasi per manus transinissutos: Advenientes annunciabunt gustitiam cius, populo nascituro psum exercere eam. Deut. 32. v. 3. 4. Quondoquidem nomen Iehova praedicaturus jum, tribuita magnitudinem Deo nostro. Ru; is illius opus est perfectum, omnes enim vi: illius sunt ius; Deus fortis, fidelis, & expers iniquitatis, iulus, & rectus est
Deinde confirmat nobis fiduciam obtinendi a Deo quae ab eo petimus, sicut David ex ca spem impetrandi postulata concipit, Psal. 5. vers. 9. Iehova deduc me in iustitia tua. Tantundem enim valet, ac si dixisset: Domine auxilio tuo me protegas, ut crudeles hostium meorum machinationes evadam, quia justus es, seu, pro fide quam in tucandis fidelibus ostendis. Sic Psal. 31. v. 2. Ad te, Iehova, me recipio, no errlescam in saculum: Iustitia tua libera me. Et Psal. 71 v. 1, 2. In teIeho va, spem pono, ne pudesiam unquam. In iustitia tua cripe me, & libera me. Errant valde, qui Deum pro justitia sua servare sanctos putant: quia sic meriti sunt, ut aequum sit, mercedem illis rependi. Nam iustitia Dei his in locis accipitur pro fide, qua suos omnes tuetur; qui seejus praesidio tutelaeque committunt. Ergo a natura Dei spem suam confirmat David, quia Deus seipsum abnegare nequeat. Idem facit? Daniel cum c. 9. v.16. ait: Domine, secundum totam iustitiam tuam summam auertatur obsecro ira tua & excandeoscentia tua, a civitate tua Ierosoymis. q. d. quoniam non tu falles eos qui in te confidunt, sed quicquid promisisti praestabis
Tertio prodest meditatio haec ad colligendos omnes sensus nostros ad unam Dei justitiam, ut ne varie spes nostras partiamur, sed relictis omnibus pravis fiduciis, quibus totus fere mundus circumagitur huc & iliuc; pro sus desixi simus in Dei voluntate propensissima ad ex hibendam nobis promissam salutem. Neque consilio proprio, neque industriae, neque virtuti inniti, neque ullis opibus neque hominum auxiliis debemus, ut secure nobis salutem polliceamur; sed hoc unum nobis propositum esse debet, quia justus est Deus, fieri non posse, ut ab eo deseramur. Hoc pacto David cogitatione justitiae Dei, omnes alias fiducias abdicavit in sola Dei justitia recumbendo Psal 71. v.16. Incedam in sortitudinibus Dommi Thovae: recordabos iustitiae tuae solius. Solam Dei justitiam sibi in memoria fore dicit: quia nisi attente ad eam restringimus sensus omnes nostros mita habet vaframenta Satan. quibus nos in vanitatem abducat. Simul enim ac variae spes obrepserint, nihil proclivius est quam diffluere: & quisquis Dei justitia & praestandi promissam nobis fidem voluntate constantissima non contentus, vel tantillum subsidii aliunde accerset, documentum suo lapsu aliis praebebit, quam evandae sint omnes mun di fulturae, quae Dei auxilio miscentur. Incedam in fortitudinibus Dei mini Ichovae: recordabor iustitiae tuae solius. Sic Psalm. 116. v. 5. Clemens Iehova & iustus, Deus, inquam, noster misericors, Custodien simplices Iehova. Nihil est tutius, quam sicut in clementia & misericordia, ita in justitia Dei acquiescere, ne alio nos quicquam rapiat nam qui consilio destituti, sibi ipsis prospicere nequeunt, qui objecti sunt injuriis, qui cavendis inj:riis minime sunt solertes, qui denique a filiis hujus mundi superantur astu & fraudibus: si solummodo in fiducia justitiae Dei sunt firmi, neutiquam subvertentur. Justitia Dei exseret se ad ipsos tuendos: justitia Dei pericula quibus salus ipsorum impeditur depelleQuatto animat nos consideratio hujus justitiae Dei ad fiduciam romissionum divinarum Qui enim non confidat, praestiturum. Deum quaecunque promisit, qui certo persuasus est justum esse Deum; Hoc est quod Israelitae reduces dicunt Nehem. 9. v. 7. & 8. Tues Iehova Deus, qui eligens Abrahamum eduxisti eum Vre Chaldaeorum, & imposuist ei nomen Abraham. Et inveniens animam eius fidelem coram te, etiam pepigisti cum eo fedus, te daturum terram Cananai Chitthaei, Emoreai, Perizzeique, ac lebusei, & Girgaschei, daturum, inquam, semini eius: & praestitisti verba tua, quia iustus es. Hoc argumentum fiduciam in nobis alere debet de certitudine remissionipeccatorum: Sicut dicitur 1. Joh 1. v 9. Si confiteamur peccata nostra fidelis est & iustus, ut remittat nobis peccata, & purget nos ab omni iniquitate.
Quinto servit consideratio hujus justitiae Dei consolationi. Nam quoniam Deus justus est, suorum miserias abolebit & cum optatissima quiete commutabit; tum nec operis nostri obliviscetur. Hoc argumento solatur Paulus fideles 2. Thess. 1. v. 6. Siquidem iustum est, apud Deum vicissia reddere iis, qui affligunt vos, afflictionem: vobis vero qui premimini, relaxationem nobiscum, quum patefiit Dominus. Iesus de coelo, cum Angelis siuis potentibus. Et Hebr. 6. v. 10. Non enim iniustus est Deus ut obliviscatur operis vestri, & laboriosae charitatis, quam demonstrastis erga ipsius nomen, ut qui ministraveritis sanctis & ministretis. Sic Psal. 103. v. 17. Benignitas Iehovae inde a seculo usque in seculum est erga timentes ipsum, & iustitia eius erga nepotes.
En quam eximios usus nobis praestet consideratio hujus justitiae Dei, quam in promissionum suarum impletione cultoribus suis probatis
justitia traeIustitia irae divinae, est qua Deus judicia sua certo atque aequissim: exercet, quomadmodum est comminatus. Inde etiam nuncupatur iusticia comminationum.
Estque vel castigans vel vindicans: Illa ad corrigendos electos. haec ad perdendos reprobos spectat. De utraque communiter dicitur Psal 97. v. 2. Nubes & caligo circumstant eum, iustitia & iudicium locumsolii eius. Et Psal. 88. v. 13. An cognosceretur in tenebris mirabile opus tuum & iustitia tua in terra oblivionis: Et Psal. 89. v. 15. Iustitia & iudicium habitaculo solii tui, benignitas & fides praeeunt faciei tuae
Ut ergo justus Deus est, quod bona side promissiones suas servat, ita etiam justus est, quod bona fide comminationes suas impleti
Justitia vero irae est aequissima atque integerrima; quod significat tum fuit in visione Prophetica, Dan. 7. v. 9. Vestimento Antiqui die rum & pilis capitis, e quibus illud ut nix album erat, hi ut lana munda. Conspicitur tum quo ad electos, tum quo ad reprobos.
Quo ad electos quidem tum in ipsismet, tum in Christo pro ipsis. In ipsismet electis conspicitur justitia Dei partim quod propter peccatum rei sunt facti mortis & maledictionis aeternae, junta coniminationem Gen. 2. v. 17. De fructu ve ô arboris scientiae boni & mali; de isto ne comedas::am quo die comederis de eo, moriendo morteris; EDeiut. 27. v. 26. Maledictus qui non praestiterit verba Legis huius, faciendo ca: Partim quod subjecti sunt variis afflictionibus temporai bus, veluti morbis, paupertati, contemtui calumniis, oppressioni, ex siliis, bellis & aliis miseriis hujus vitae, denique morti ipsi temporali juxta comminationem quae exstat Deut. 28. a v. 15. usque ad finem capitis, & passim in Scriptura Eamque electi agnoscunt & confitentur: quemadmodum Daviepsal. 11v. 75. Agnosco Iehova insta esse iudicia tua. v. 137. Iustus es Iehova & rectum unumquodque iudiciorum tuorum. Principes Judaeorum & Rex Rechabeamus, 2. Chron. 12. 5. & 6. Nam cum Schemahis Propheta eis dixisset: Sic ait Iehova, vos dereliquistis me, ideo ego quoo derelinquo vos tradendo vos in manum Schischalbi. Tum deprimentes se Principes Israelis & Rex dixerunt, iustus est Iehova. Agnoscit & confitetur eandem Ecclesia Judaica Lament. Jer. cap. 1. 18. Iustus est Iehova, eo quod contra os eius rebellavi: audite quaeso omnes populi, & adspicite dolorem meum, virginum mearum & iuvenum meorum abeuntium in captivitatem. Agnoscit & confitetur eam Dan c. 9. v. 7. Pene. te, Domine, est iustitia, at penes nos pudor faciei. Et v. 14. Vigilavit Iehova ad illud malum quod adduxit super nos: nam iustus est Iehovi Deus noster in omnibus factis suis quae fecit, quum non auscultaverimus voci eius. Agnoscit & confitetur eandem Ezra c. 9. v. 15. Iehova Deus Israelis iustus es, quod facti simus residui sicut est hodierno die: ecce nopram te in reatibus nostris, quamvis non sit consistendum coram te cum hoc. Agnoscit & confitetur eandem Nehemias cap. 9. 33. Tu iustus es in omnibus quae obveniunt nobis: nam veritatem exercuisti, quia improle egimus. Sic pii tribuunt Deo laudem justitiae non tantum ubialios castigat aut punit, sed etiam quum ipsos affligit & corripit. Sicergo justitia comminationum divinarum conspicitur in ipsismet electis,
In Christo vero pro electis conspicitur eadem omnium luculentissime: nam Deus proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, Rom. 8 v. 52. Nullum exemplum justitiae irae & comminationum divinarum est expressius, severius, horribilius, quam in Christo. Nam quia omnes homines in Adamo peccaverunt, postulat justitia Dei, ut quod adversus summam atque infinitam Dei maestatem commissum est, id etiam summis atque infinitis, hoc est, sempiternis cum animi tum corporis suppliciis luatur, ut sic proportio culpae & poenae. Huic justitiae satisfaciendum est necessario. At quia nemo hominum satisfacere posset in aeternum: ne totum humanum penus interiret; sponsorem se ultro fecit unigenitus Filius Dei proillis quos Pater ipsi dederat, & ipse sese exinanivit forma servi accepta similis hominibus factus: & habitu compertus ut homo, ipse se submisit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, Philip. 2. 7. & 8. Quoniam ergo Filius Dei homo factus constituit se proelectis sponsorem: Deus poenam quae electis in sempiternum perfeenda fuisset, in ipsum transtulit sponsorem, & iram suam adversus. peccata electorum in eum effudi¬
Ex hac doctrina ad multas difficiles quaestiones responderi potest. Primo quaeritur, cum iustitia Dei requirat, ut peccatum aterna poena. puniatur, nonne omnibus nobis sit pereundim, cum peccaverimus omnes:
RESP. Sane oporteret nos omnes perire, si Deus peccata in nobi uniret. Verum non punit ea in nobis suppliciis aeternis, nec tamen justitia ejus violatur, quoniam poena aequivalente aeternae nostra pec- cata in Christo sponsore nostro punivit:
Secundo quaeritur: Si nobis non est aeternum supplicium luendum, quomodo siet quod iustitia Dei postulat
RESP. Tum non fieret quod justitia Dei postulat, si prorsus nulla infligeretur poena vel ipsi peccanti, vel alii pro ipso ad sustinenda poenam. se offerenti. At Christo sponsori nostro poena pro nobis est inflicta.
Tert o quaeritur; Cum iustitia Dei aeterna poenam requirat, poena autem Christo imposita non fuerit aeterna, quomodo iustitiae Dei sit satisfactum,
RESP. Primo supplicium Christi fuit quidem tempore sinitum seutemporale: valore vero est infinitum & aeternum, ac proinde aequivalens supplicio aeterno: quod evincit tum personae quae illud perpessa est dignitas, tum ipsiusmet supplicii gravitas. Secundo justitia Dei aeternam poenam requirit, videlicet nisi is cui imponitur poena, eam vincat ac superet. At Christus eam vicit & superavit: unde merito victor mortis aeternae dicitur. Haec de iustitia irae seu comminationum Dei quoad ele¬
ctos; sequitur de eadem quoad reprobos. Quae conspicitur tum in hominibus reprobis, tum in diabolo & angelis eius In hominibus reprobis conspicitur justitia haec Dei, partim quod super eos manet ira Dei, Joh. 3. v. ult. ac proinde manent sub maledictione & morte aeterna: partim quod in hac etiam vita judicia Dei horribilia in ipsos exercentur, suntque poenae quas in hac vita patiuntur principium aeternarum., Ps. 5. v 5, 6, 7. Nam non es Deus sortis, qui uelectetur improbitate: non est commoraturum apud te malum. Non consistuminsani e regione oculorum tuorum: odisti omnes qui operam dant iniquitati. Perditurus es loquentes mendacium: virum sanguinarium & dolosum abominetur Iehova.
Haec justitia adversus improbos aeque minus impediri potest atq amnis exundans sisti: sicut dicitur Jes. 10. v. 22. Consummationem praecisam corsummabit exundans iustitia.
Fam consiteri coguntur etiam improbi ipsi, quamvis inviti, velus Pharao Exod. 9. vers. 27. Quum misisset Pharao, accersivit Mosen & Aaronem & dixit eis, peccavi hac vice: Iehova iunstissimus, ego vero & populus meus improbissimi sumus
In diabolo & angelis eius conspicitur justitia Dei, tum in deturbatione ejus de coelo & privatione perpetua aeternae beatitudinis, tum in supplicio ignis aeterni, qui patatus est diabolo & angelis ejus Lucae cap. 10. vers. 18. Spectabam Satanam ut fulgur e coelo cadentem. Apocal. 12. v. 8, 9. Nequo locus eorum amplius inventus est incoelo. Et proiectus est Dra oille magnis, serpens ille antiquus, qui vocatur diabolus & Satanas, qui seducit cotum terrarum orbemi protectus est in terram, & angeli eius cum eo proiecti sunt. Matth. 25. 41. Tunc dicet etiam iis qui ad sinistram erunt, abite a me exsecrandi in ignem aternum, qui paratus est diabolo & angelis eius.
Hujus justitiae Dei consideratio multos insignes usus affert Prin o suppeditat doctrinam; omnia opera Dei, quantumvis ho minibus perperam judicantibus videantur injusta, esse tamen justissima: veluti quod nulla habita ratione operum vel bonorum vel malorum, tanquam causarum efficientium, alios homines elegit, alios odio habuit & reprobavit, injustitiae nullius argui potest; quemad modum Paulus docet Rom. 9. 11, & sequentibus ubi ait: Nondum enim natis pueris, quum nihil fecissent boni & mali, ut propositum Dei, quod est secundum electionem, non ex operibus, sed ex vocante maneret dictum est ei, maior serviet minori. Sicut scriptum est, lacobum dilexi Esavum odio habui. Quid igitur dicemus? Num iniustitia est apud Deum? absit. Nam Mosi dicit, miserebar cuius misertus fuero, & commiserabor quem commiseratus fuero. Similiter quum populum aliquem rejicit, cui se prius benigne patefecerat & quem multis beneficiis affecerat. justissime agit; ut in exemplo Israelitatum ostendit Jesaias cap. 10. 22. Nam si fuerit populus tuus Israel numero sicut arena maris, reliquum reuertetur ex eo: consummationem praecisam consum. mabit exundans iustitia. Et Paulus Rom. 9. 28. Rem conficiet & concidet cum justitia; quoniam rem concisam peraget Dominus in ter ra. Quod ergo Judaei nunc regno Dei exclusi sunt, justitiae divinae est documentum. Praeterea hinc colligimus, quum Deus sit justus ipsum esse mundi judicem, Rom. 3. v. 4, 5, 6
Secundo facit ad refutandam vanam confidentiam eorum, qui exeo quod vident se rerum omnium abundantia affluere nullisque calamitatibus urgeri, existimant Deum ea omnia quae faciunt approbare, nihilque mali sibi metuendum, ac proinde secure peccant. Atqui cum Deus sit justus, non subscribet eorum sceleribus, neque etiamsi ad tempus dissimulet, semper eos tolerabit, sed adversus ipsos judicia sua exseret. Hoc pacto refellit Propheta. Tzephania vel Sohonias Judaeos, impunitatem sibi pollicentes, cum ait cap. 3. v. 5. Iehova justus in medio eius, non faciet iniquitatem: mane mane judicium suum proferet. q. d. Jehovae voluntas propensa ad rependendum cuique est constantissima: ideo non erit approbator scelerum, non renunciabit sibi ipse, non mutabit naturam impiorum causa, sed judicium suum quotidie in lucem edet. Hoc est quod dicitur Psal. 50. v. 6. Et annunciabunt coeli justitiam eius, quia Deus judex est certo.q. d. quamvis nunc conniveat Deus, tamen patefaciet justitiam suam & coelo, quae refellet vanam confidentiam vestram
Tertio facit ad correctionem nostram, qui gravius a Deo afflict opinamur injuste nobiscum agi, & propterea indignamur: quod ex infirmitate etiam Jobus fecit, Job. 3. & 6 Propterea increpatus postea est a Deo cap. 37. & 40. justitiam & omnipotentiam sibi illustrissimis exemplis vindicante
Quar o facit ad celebrandum Deum: quemadmodum inde laudis divinae argumentum capit David Psal. 36. vers. 7. Iustitia tua instat montium Dei fortis. Ethan Ezrachites Psal 89. 15. ubi ait; justitia & judicium habitacula solii tui: benignitas & fides praecunt faciei tuae. David Psal 119. v. 160. In seculum est quodque iudicium iustitiae tuae. Et Jesaias cap. 5. v. 16. Exaltatur Iehova exercituum iudicio suo, & Deus fortis sanctissimus sanctificatur iustitia. Et Angelus aquarum, quem audivit Johannes dicentem Apoc. 16. v. 5, 6. Iustus es Domine, qui es & qui eras, & qui eris, quod haec tudicaris: Quoniam sanguinem Sanctorum & Prophetarum effuderunt, & sanguinem eis dedisti ad bibendum: digni enim sunt: Et v. 7. audivit Johannes alium e sanctuariodicentem; Etiam Domine Deus omnitotens, vera sunt & iusta iudicia tua. Post haec cap. 19. v. 1, 2. audivit Johannes vocem magnam turbae multae in coelo, dicentis, Halleluia: Salus & honor & gloria & virtus Domino Deo nostro esto. Quia vera & iusta sunt iudicia eius, & meretricem illam magnam, quae corrupit terram scortatione sua, damnavit, & vindicavit sanguinem servorum suorum, ex manis eius. Celebremus ergo & nos Deum: quia justus est, & judicia sua justa exercet.
Facit ad coercendos & continendos nos in modestia, ne discepter mus & litigemus cum Deo nos affligente, prosperitatem vero improbis indulgente: nulli enim facit injuriam, cum sit justus, sicut dici Jeremias cap. 12. v. 1 Iustus es Iehova, si contendere velim tecum. Un de etiam facit ad continendos nos sub patientia, ut judiciis Dei reverenter acquiescamus, scientes quicquid facit Deus de nobis, id justissimum esse.
Servit & consolationi. Deus puniet hostes suos & Ecclesiae suae suosqu. fideles ab illorum crudelitate tandem vindicabit, quia est justus Haec consolatio exstat Psal. 11. 6, 7. Depluet super improbos prunas, igrem & sulphur: ventusque procellosissimus portio calicis eorum futurus est: Num iustus Iehova quae iusta sunt diligit; rectum aspicit vultus eius. Psal. 94. 14, 15. Non enim deserit Iehova populum suum, & possessionem suam non derelinquit: sed usque ad iustitiam reversurum est tudicium, & post illud omnes recti corde, id est, judicium Dei (quod in hoc seculo magis exercet bonos quam improbos, & cujus principia tantum ihac vita ducuntur) tandem ad plenam & constantissimam justitiam perducetur, ut suum cuique jus tribuatur, affligentibus afflictio, afflictis vero regnum Dei, pro quo patiuntur, Psal. 129. 3. 4. Saper tergum meum araverunt aratores, produxerunt quamque strigarum suarum lohova iustus, truncavit densos funes eorum. Erubescent & agentur res trorsum, omnes osores Tejonis. hoc est, hostes quibus Deus tanquam administris utitur ad sarriendum, arandum & colendum Ecclesiam suam, nullam partem agri Dei intactam reliquerunt, quin eam effoderent. Quamvis vero valida & firma sint illorum consilia & opera tamen nullo negotio Deus illa dissecat, quum opus est, quia justus est Quamvis parati sint hostes impii ad pergendum in affligendo & quasi aratro prossindendo dorso Ecclesiae: Deus tamen inexspectato eorum compescit rabiem, perinde ac si quis funes conscindens, boves disjungeret ab aratro. Atque sit justitia Dei commendatur & illustratur per hominum injustitiam, Rom. 3. v. 5. Quod si iniustitia rostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? num iniustus Deus qui inferat paenam? Nequaquam est injustus, sed justitiae Dei laus ex hominum peccatis elicitur, dum severe ulciscendo injustitiam eorum, s mundi judicem esse demonstrat ad consolationem fidelium in mundo oppressionem habentium:
On this page