Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 27
USTITIA Dei rursus tum veritas est, tum sanctitas Veritas Dei, variis significatis in Scriptura Sacra usurpatur: nam vel proprietatem Dei essentialem significat: vel in mentibus creaturarum rationalium veram Dei notitiam, ut Rom. 1. v. 18. dicuntur Philosophi Gentiles veritatem Dei iniusse detinuisse: & v 5. dicuntur Dei veritatem transmutasse in falsitatem: hic enim alApostolo veritas Dei dicuntur προληψεις κι κοιιαι ἵννοίας: id est, anteseptiones & communes notiones, quae omnibus hominibus natura sunt insitae, per se notae & evidentes, creatae a Deo in natura omnium. hominum, ut essent normae veritatis & certitudinis dogmatum omnium & regulae actionum humanarum: vel significat veram doctrinam salutis a Deo reveleatam, ut Joh. 17. v. 17. Sanctifica eos tuae veritate, sermo tuus veritas est:
In praesentia primo significato accipitur & sic describitur: VERITAS DEij est essentialis ejus proprietas, per quam in seipse summe verus in dictis factisque suis verax, sincerus & fidelis, & increaturis omnis veritatis autor esse inteiligitur, ab omni falso & men dacio & ab omni simulatione atque oblivione alienissimus
Idque tum in seipso: tum extra se erga creaturas. In seipso Deus veritas est tribus modis. Vno modo essentia sua, quam vere est: & vere talis est, qualis esse dicitur: Sicut enim falsum est, quod videtur esse, sed non est: ita verum, I. est id quod vere est. Nam verum convertitur cum Ente, id est, cum eo, quod est: Unde quicquid est, eo ipso quod est, verum est: & contra, quicquid verum est, eo ipso est, quo verum est. Haec necessario semper inter se cohaerent, reciprocanturque & inter se commeant: sicut enim se habet ens, ita eriam verum. Quia autem essentia Dei vere est, ideo propriissime veritas appellatur. Hinc verus Deus toties in Scriptura dicitur, ut a falsis discernatur: quemadmodum Azaris Propheta 2. Chron. 15. 3. ad Asam & tribum Juda ac Binjaminem ait: Dies multi aguntur Israelis sine Deo vero, & sine Sacerdote docenre, ac sine lege. Ubi Deus verus intelligitur Deus Israeli patefactus, qui olus vere est. Sic Jerem. 10. v. 10. Jehova ab idolis discernitur eo, quod sit Deus verus, Deus vivens, & Rex sempiternus: a cuius fervore commovetur terra, neque sustinere possunt indignationem eius. De idolis vero dicitur v. 14. Falsum est fusile eius, nec Spiritus est in ullo eorum. Joh. 17. 3. Haec est vita aterna, ut te cognoscant esse illum verum Deum S quem misisti Iesum Christum. Similiter I. Thess. 1. 9. Siquidem ipsi de nobis annunciant, qualem ingressum habuerimus ad vos, & quomodo converteritis vos ad Deum relictis idolis, ut serviretis Deo vivo & vero. 1. Joh. 5. 20, 21. Scimus Filium Dei venisse, & dedisse nobis mentem, ut cognoscamus illum qui verax est: & sumus in verace illo, in Filio eius Iesu Christo, hic est verus ille Deus, & vita illa aterna. Filioli cavete, vobis ab idolis. Quibus verbis aeternam Christi asserit Deitatem, dicitque Christum verum esse Deum & segregatum ab idolis, quae fugienda monet. Sicut autem Deus vere est: ita etiam est vere simpli cissimus, vere infinitus, vere aeternus, vere immensus, vere perfectus, vere immutabilis, vere vivus, vere immortalis, vere beatus, vere sapiens, vere volens, vere bonus, vere gratiosus, vere φιλανθρωπος, vermisericors, vere patiens vere clemens, vere justus vere potens, vere denique omne id, quod de illo in Sacris Scripturis praedicatur. Hoc ergo primo modo Deus in seipso veritas est.
Secundo Deus in seipso est veritas, quatenus ipse increata, ac idcit co propriissime prima summa & maxima veritas, & archetypum immutabile, exemplar & idea est rerum verarum omnium quae sunt extra ipsum: & idcirco ipsae etiam res creatae veritates appellantur, ve potius, ut aptioribus verbis utar, verae res: quia omnis rerum omnium veritas fuit in mente Dei seu intellectu divino ab aeterno, ac proinde ad veritatem Dei seu ad veram illam in mente divina ideam conformatae sunt, quae idea in mente divina est talis cognitio, quae ex aeque respondeat rebus ipsis, ac proinde verissima & certissima, non a rebus ipsis in Deo producta, sed ipsa est rerum causa, & ab ea pendent omnes aliae veritates, & ipsa est mensura omnis veritatis
In personalibus, quatenus Pater vere gignit Filium, quaterus Fiius vere nascitur ex Patre, quatenus Spiritus Sanctus vere per aetera nam spirationem procedit & emanat a Patre & Filic Sic veritas est in operibus Dei internis essentialibus, quatenus omnia ejus decreta vera sunt. Quicquid enim decrevit ab aeterno, vero decrevit. Sic Deus est veritas in seipso¬
Veritas est in omnibus operibus externis, quatenus in illis est alit nus ab omni mendacio, simulatione & figmento. Unde omnia opora Dei vera sunt: sicut ii qui victoriam reportabant ex bestia illa & imagine ejus & charactere ejus, & ex numero nominis ejus, stanter opud ipare vitreum & habentes citharas Dei, & qui cantabant canticum Mosis servi Dei &: anticum Agni, dixerunt Apocalyps. 15. v. 1: Magna & mirabilia sunt opera tua Domine Deus omnipotens, justae & verae sunt viatuae. Rex sanctorum: Et cap 16. v. 7. audivit Johannes Angelum e sanctuario dicentem; Etiam Domine Deus omnipotens vera sunt & iusta iudicia tua. Veritas igitur Dei est in exsecutione decreti Dei aeterni: vere exsequitur quicquid decrevit & quomod decrevit. Ac proinde veritas Dei est in creatione, veritas in conservatione, veritas in gubernatione. Quicquid agit, vere agit, nihile fucate, nihil simulate, nihil ficte & mendaciter: unde vera ejus opera omnia. nihil falsum, nihil vanum: estque omne opus Dei, revera id, quod esse apparet, verum caelum, verae nubes, Sol verus, Lunavera, atque adeo omnia opera vera, ordinaria atque extraordinatia Sic vera sunt ejus miracula: At contra, miracula Satanae sunt falsanihil habentia veri; Est enim Satanas praestigiator, mentes homiuum vanis spectris ludificas. Ideo 2. Thess 2. v. 9. dicitur Antichristi adven us esse ex efficacitate diaboli, cum potentia omni & signis at pdigiis mendacibus Sic vera sunt omnia alia opera; vera Christi incarnatio, ver nostri ad Christum vocatio, non simulata, non ficta: vera justificatio vera peccatorum remissio non simulata, vera justitiae Christi imputatio, non contemtitia, non ficta, non simulata: vera nostri glorificatio: vera eti merit omnium, qui inde a mundo condito mortui sunt, & usque ad finem mundi mortui fuerint universalis resusc tatio, verum. judicium universorum, vera credentium beatificatio, vera infidelium condemnatio
Denique est Deus sua veritas etiam in verbis suis omnibus: quaeveritas in verbis nominatur etiam fides Dei, quod immutabiliter erta sint ac fiant quae ab ipso dicta sunt. Deuteronom. 22. versic. 4. Rupis illius opus est perfectum, omnes enim viae illius sunt ius. Deus fortis fidelis; & expers iniquitatis, iustus, & rectus est. Psal. 100. ver. ilt. Bonus est Iehova, in saculum est benignitas eius: & usque ad generationem quamque fides eius.
Nuncupatur etiam constantia Dei: item iustitia dicti. Mandata. igitur Dei vera sunt: velut mandatum primis parentibus nostris in Paradiso datum verum fuit, non simulatum, vere interdixit fructu arboris scientiae boni & mali non simulate. Vere ac non simulate mandavit Abrahamo, ut Isaacum off rret. Sic verae sunt comminationes Dei, verae promissiones, verae consolationes, vera vaticinia vera denique oracula omnia, sive Deus ea per se promulgavit, sive s per Angelos, sive per homines, nempe Prophetas. Christum in carne manifestatum, & Apostolos. Hinc dicitur Psalm. 12. versic. 7. Dicta Iehovae dicta pura sunt: argentum purgatum in catino lectissi mo terrae, desoecatum septies. Psalm. 19. vers. 8. 9. Doctrina Iehovi integra est, restituens animam: t stimonium Iehovae verox: sapientiam afferens imperito: Mandata Iehovae sunt recta, laetificartia animum: praeceptum Iehovae purum, illustrans oculos. Reverentia Iehoivae munda, consistens in sempiternum: iudicia Iehovae sunt ipsa veritas, iusta sunt pariter. Hactenus tradita est distinctio veritatis Dei: sequuntur effe¬
cta, adjuncta, dissentanea, comparata & usus ejus Effectum veritatis Dei est omnis veritas creata; nimirum primin rebus ipsis quae sunt a Deo productae; Eatenus enim res verae dicuntur quatenus conformes sunt primae illi atque increatae veritati seu ideae in mente divina: Deinde in intellectu creato, Angelico & humano, in quem a reb. transit: Tertio in verbois sive scriptis, sive viva voc pro atis. Atque hic ordo est natae & patefactae veritatis. Veritas propriissime est in intellectu divino eaque increata: deinde creata veritas est primo in rebus ipsis, deinde in intellectu creato, tertio in verbis. Veritas in rebus, est exaequatio rerum intellectarum ad mentem divinam ntelligentem. Verttas in intellectu creato, est exaequatio mentis angelicae vel humana intelligentis, ac rei intellectae. Veritas in verbis est exaequatio verborum seu orationis cum mente intelligente & re intellecta: nam oratio vera, est quae non aliud dicit quam est in ment dicentis. & in re, de qua dicit. Omne ergo verum a Deo est, uti & amne bonum. Deus est veritas prima ac suprema, unde reliquae omnes ve itates ortum habent & dependent
A veritate DIessentiali ortum habet & dependet inprimis veritas verbi Dei, Legis & Evangeli, doctrina coelestis, comprehensa in Sacra Scriptura, cujus vera cognitio nobis est pernecessaria ad salu tem aeternam.
Quod pertinet ad veritatis Dei adiuncta, est illa I. constans & stabilis, etiamsi homines fiant perfidi, Rom. 3. v. 3. 4. Quid tum enim si in fidi faerunt quidam? num ipsorum infidelitas fidem Dei inanem reddet? Absit: imo esto Deus verax, omnis autem homo mendax: sicut scriptum est, ut tustificeris in sermonibus tuis, & vincas quado tu iudicas. 2. Tim. 213. Si infidi sumas, ille tamen fidus manet, negare seipsum non potest. Joh 7 v. 28, 29A meipso non veni, sed est verax qui misit me, quem vos nin nostis: Ego vero novi eum, quia ab ipso sum, & ille me misit. Psal 89. v. 5. Statuo fore ut in saculum benignitas aedificetur: in caelis ipsis stubilias fidem tuam
II. Est sula aeterna in mente Dei, hoc est, semper est eadem sine ulla temporis differentia ab aeterno in aeternum. Psal. 117. 2. Invaluit erga nos benignitas, & fides Iehovae in saculum. Halleluiah. Et Ps. 146. 6. Srvas fidem in seculum. Veritatis creatae est alia ratio: nam quod olim verum fuit, hodie falsum esse potest Variatis rebus aut carum circumsiantiis, variatur illarum veritas: ut ante Christi adventum il1 carnam vera erat haec propositio; Christus veniet & assumet carnem nostram: nunc eadem falsa est posta Christus in caine manifestatus est. III II ustratur, magis perspicua sit & quodammodo stabilitur permendacium hominum; unde plus quoqe. gloriae ad Deum redit: quam non per se, sed per accidens; quum Deus ex eo quod per se malum est, noverit elicere materiam gloriae suae. Id testatur Paulus cum ait Rofia 3. v. 7. Si veritas Dei per meum mendacium redundavit in gloriam ipsius, cur amplius ego ut peccator condemnor? Deus enim per homini mendacia, quae alioquin sunt obstacula suae veritati, invenit tamen illi viam per invia, ut superior evadat, ingenitam naturae nostrae incredus litatem corrigendo in suis electis, & subjugando eos in suum obsequium, qui videbantur indomi:i
V Eadem est immutabilis. VI. Est tantummodo una, quam omnia sunt vera apud Deum. Alia est ratio veritatis creatae in intellactu creato, exempli causa humano: in eo enim multae sunt veritates, sicut multae sunt res quae intelliguntur, & multi modi quibue intelliguntar Una tantum est veritas efficiens & exemplaris, quae est ipse Deus: formalis autem quae humanae menti est intrinseca, est multiplex, ac proinde formaliter multae sunt veritates
VII. Est bona IIX Ejus manifestatio est a Deo petenda, exemplo Davidis, qui Psal. 43. 3. precatur; Mitte lucem tuam & veritatem tuam, ipsae deaus cant me: adducant me in montem sanctitatis tuae & in tabernacula tua.
IX. Est celebranda, cum etiam caelites ipsi eam praedicent, & Ecclesiae testificentur, Psal. 89. 6. Celebrant caeli mirabile opus tuum, Iehova: etiam veritatem tuam in congregatione Sanctorum. Psal. 92. 2, 3. Bonum est celebrare Iehovam, & psallere nomini tuo o excelle, annunciare unoquoque mane benignitatem tuam, & fidem (seu veritatem tuam quibusque noctibus
X. Est a parentibus praedicanda apud liberos, Jesa. 38 v. 19. Vivens, vivens, ipse declavabit te ut ego hodie (loquitur Chizlija rex Juda;) pater filiis notam faciet fidem (seu veritatem) tuam.
XI. Est ubique conspicua, Psal. 36. v. 6. Iehova in caelis est benignitas tua: fides (seu veritas) tua usque ad superiores nubes. Eadem sententia. repetitur Psal. 57.11 & Psal. 108. 5. Psal. 89. 9. O Iehova Deus exertititum, quis est par tibi robustus Tah? nam fides (seu veritas) tua circumvestit te, id est, undequaque exornaris veritate & constantia operum tuorum: Ubique apparent documenta veritatis tuae & fideit
XII. Est certa electis, qui semper experiuntur Deum veracem & fidelem esse, sicut Deus promittit Psal. 89. v. 25. Fides (seu veritas) mea Svenignitas mea affutura est ei, ut in nomine meo extollatur cornis eius.
Dissentane I. Veritas seu fides Dei, quorundam infidorum seu fedifragorum hominum infidelitate non redditur inanis: sicut testatur Paul. Rom. 3. v. 3. Quid tum enim, si infidi fuerunt quidam?num ipsorum infide litas fidem Dei inanem reddet ? 2. Tim. 2 v. 13. Si infide sumus, ille tamen fidus manet, negare seipsum non potest. Etsi enim is qui fidem adhibet promissioni Dei, obsignat Deum veracem esse: tamen veritaa Dei non impeditur hominum infidelitate, non evertitur hominum perfidia ac defectione, non destruitur hominum mendatio. Demone strat id exemplum Judaeorum. Etsi enim Judaei plurimi perfide veritatem Dei rejecerunt & Christum non sunt amplexi: mansit tamenDeus verax. Nam fuerunt semper quidam ex gente Judaeorum, qui Jesum crediderunt & credunt esse Christum illum Filium Dei.
II Adversatur veritati Dei hominum incredulitas. Nam qui non credit Deo, mendacem eum facit (hoc est, fidei & veritatis laudem illi derogat ut mendaci) quia non credit testimonio, quod testificatur est Deus de Filio suo, 1. Joh. 3. v. 10.
Compatata. Veritas Dei est instar lucis, quae Angelicum & humanum intelleo ctum illuminat. Eadem est quasi anteambulo Dei, Psal. 89 15. justi cia & iudicium habitaculo solii tui: benignitas & fides, (seu veritas; praecunt faciettuae.
VSVS. Consideratio fidei seu veritatis Dei facit primo ad doctrinam Colligimus enim Deum omne quod promisit vel minatur praestare: sicut dicit Samuel ad Saulem. 1 Sam. 19. vers 29. Quin etiam qui est aeternitas Israelis non committet mendatiter. Colligimus inde religionem nostram esse veram: quia Deus quem colimus est solus verus Deus, I. Thess 1. 9 Quomodo converteritis vos ad Deum relictis idous, ut serviretis Deo vivo & vero. Coligimus inde veritatem doctrina Apostolicae esse certam & firmam, 2. Cor. 1. v. 18. Fidelis Deus noster ideo sermo noster apud vos non fuit Ettam & Non. Colligimus inde beatum esse qui omnem suam fideciam in Jehova collocat: quia Jehova fidelis est & verax. Psal. 145. v. 5. &c. Beatus est cui auxilio est Deus lacobi, cuius exspectatio est in Ichova Deo suo: Qui fecit caelos & terram, mare & quicquid est in eis, qui servat fidem in saculum. Colliimus inde, Deum velle, ut omnes ad veritatis cognitionem veniant. Secundo facit ad refellendam dubitationem de praestatione promissionum Dei Deus nunquam falset: quia est fidus, Psalm. 19. 14, 35. Benignitatem meam non irritam faciam ab eo, neque mentiar contra fidem meam. Non prophanabo fedus meum & pronunciatum labiorum neorum non mutaba
Quari o facit ad multiplicem instructionem. Excitat enim nos adrecipiendum Evangelium Christi: Nam qui id recipit, is obsignat Deum veracem esse, Joh. 3. v. 33.
incitat ad laudandum Deum Psal. 36. v. 6. Iehova, in caelis est benignitas tua; fides tua usque ad superiores nubes. Psalmo 57. v. 10, 11 Gelebrabo te in populis Domine, psallam te in nationibus: Magnam est. isque ad coelos benignitatem tuam, & ad superiores usque nubes veritatem tuam. Et Psalm. 108. v. 4. & 5. eadem verba repetuntur. Item Psal. 40. 11. Iustitiam tuam non tego in animo meo; fidem tuam & salutem tuam dico: non caelo benignitatem tuam & veritatem tuam congregationi multae. Psal. 71. v. 22. Etiam ego celebraturus sum te instrumento nablii, fidemque tuam, Deus mi: psallam tibi cithara, o sancte Iisrat lis. Psal. 89. 2. In quamque generationem notam faciam fidem tuam in pre meo. Psal. 93. 3. Recordatus est benignitatis suae, & suae fidei erga domum Israelis: vident omnes fines terrae salutem Dei nostri. Et Psalm. 100. 4, 5. Ingredimini portas eius cum gratiarum actione; atria eius cum laude: gratias agite ei, benedicite nomini eius. Nam bonus est Iehova, in saculum est benignitas eius: & usque ad generationem quamo fides eius. Et Psal. 111. 7. Opera manuum eius sunt veritatis & Iudici: constantia omnia mandata eius.
instruit nos ad dandam Deo gloriam etiam quum nos affligit, sic ut David Psal. 119. 76. ait; Agnosco Iehova iusta esse iudicia tua, & toin fide (seu veritate) afflixisse me, id est, non praeter verbum tuum dum in ira tua non es oblitus misericordiae tuae, quam promisisti resipiscentibus & confugientibus ad te. Fideles non tantum in beneficiis. Dei, sed etiam in judiciis & afflictionibus agnoscunt & celebrant fidem veritatemque Dei, ut qui memor sit promissionis suae nempnon affligendo fideles gravius quam perferre possint: sicut Paulus ait 1. Cor. 10. v. 13. Fidelis est Deus qui non sinet vos tentari supra id quod potestis, sed una cum tentatione praestabit etiam exitum, ut possitis eam sufferre
Exstimulat ad invocandum Deum ut nos servet, Psal. 40. v. 12. TuIehova ne cohibeas miserationes tuas a me: benignitas tua & veritas iugiter custodiant me.
Excitat in nobis fiduciam impetrandi a Deo postulata. Psal. 115. 1. Non nobis Domine, non nobis sed nomini tuo da gloriam, propter benignitatem tuam, propter fidem tuam.
Animat nos ad bene sperandum de salutis nostrae complemento; I. Cor. 1. v. 8, 9. Qui Deus etiam confirmabit vos usque ad finem inculpatos, in diem Domini nostri Iesu Christi: Fidelis est Deus per quem vocati estis in communionem Filii ipsius Domini nostri Iesu Christi.
Impellit nos ad fidendum Deo & ad totos nos Deo committendos, Psal. trices. tertio, v. 6. In manum tuam depono spiritum meum: redemisti me, Iehova Deus fortis, verax: Psal. 36. 6, 7. 8. Iehova in coelis est benignitas tua: fides tua usque ad superiores nubes. Iustitia tua instar montium Dei, iudicia tua instar abyssi magnae: homines & iumento conservas Iehova. Quam pretiosa est benignitas tua; Deus; quum filii hominum ad umbram alarum tuarum sese recipiunt
Servit eo, ut confidenter ad nos trahamus, quicquid olim Deus fidelibus promisit, Psal. 89. 30. Ubi sunt benignitates idae pristinae, Domine, quas iuraveras Davidi per veritatem tuam?
Servit eo ut teneamus confessionem spei non vacillantem: fidelis enim est qui promisit, Heb 10. v. 23. Ut credamus promissionibus Dei: sicut per fidem Sara vim ad concipiendum semen accepit, ac praeter tempus aetatis peperit, quod fidelem esse duxerit eum, qui promiserat. Heb. 11. v. 11. Serviteo, ut qui malis afficiuntur ex voluntate Dei Deo tanquam fideli conditori commendent animas suas benefaciendo, 1. Pet. 4. 19.
Pungere nos debet ad amorem & studium veritatis in omnibus nostris cogitationibus, dictis, factis, quia Deus, cujus nos profitemur. filios, est verax & fidelis. Sic facit consideratio veritatis Dei ad institutionem.
Denique facit eadem ad consolationem multiplicem ad fidem nostram confirmandam, ad sustentandas in magnis tentationibus conscientias nostras, & ad vincendum mundum, qui propter veritatem Dei, quam profitemur, nos ad mortem usque persequitur: Nam I. Deus est verax & fidelis: Ergo sicut nos vocavit, in communionem. Jesu Christi, ita in eadem nos conservabit ad finem usque 1. Cor. 1. v. 8. & 9. II. Deus est verax: Ergo judicaturus & vindicaturus est sanguinem martyrum suorum Apoc. 6. v. 10. 11, Clamabant autem voce magna. dicentes, Vsquequo Domine, qui sanctus es & verax, non iudicas, & sanguinem nostrum vindicas, eum reposcendo ab iis qui habitant in terra? Tum datae sunt singulis stolae albae, & dictum est eis, ut requiescerent adhuc palulum temporis, usquequo compleantur etiam conservi eorum. & fratres eorum, qui occidendi sunt sicut & ipsi:
III. Deus est verax ac fidelis: Ergo adversus impios & superbos nos defensurus est sicut promisit, Psal. 86. v. 14, 15. O Deus superbi insurgunt contra me, & coetus violentorum quaerunt animam meam, qui non proponunt te sibi. Tu autem Domine, Deus fortis, misericors & gratiosus es, longanimis & multus benignitate & fide: Psal. 51. 4. Ala sua; protecturus est te, quum sub alas ipsius te receperis: clypeus & parma est fides ipsius.
On this page