Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 28
TANCTITAS Dei, est proprietas ejus essentialis, per quam intele CPligitur naturam ejus esse universe & perfectissime justam, in quo prorsus nihil vitii, nmhil iniqui, nihil mali, nihil labis inest, ac proinde esse etiam summe puram & castam, amantemque & causam puritatis & castitatis in creaturis rationalibus, contra autem summe abhone rentem ab omni impuritate & immunditie sive interna sive externa; eamque severissime detestantem & punientem; Exod. 15. 11. Quis est sicut ti, magnificus sanctitate? Synecdochice sanctitatis nomine universa iustitia Dei intelligitur?
Sanctus opponitur injusto, iniquo; prophano, inquinato, polluto, contaminato, libidinoso: idemque est quod justus, aequus, purus, castus, incontaminatus, impollutus, exsors vitiorum & sordium
Axiomata. I. Deus est sanctus non tantum essentia sua, & per se, sed etiam effectu, quod nos sanctificat & a peccatorum sordibus emundet, & taes esse velit, qualis ipse est. Hinc in Scriptura appellatur Sanctus Israelis, Jesa. 40. 25. & capite 4 1. 20. Sanctus lacobi, Jesa. 29. 23.
II. Deus solus est vere & proprie sanctus: sicut Channa Samuelis mater ait 1. Sam. 2. v. 2, Nullus est sanctus, ut Iehova:
I. Deum nostrum esse verum Deum, & discernendum a diis genilium, quos ipsimet Poetae Gentiles fatentur esse impuros, libidinosos, scortatores & adulteros, ac proinde non esse Deos. Ne de multi dicam, exemplo sit Iuppiter, quem maximum Deorum Gentiles faiunt: Is uxorem habuit sororem germanam Iunonem: ea non contentus stupravit Danaen, postquam aureos numos in sinum ejus in fudisset, quae stupri merces fuit: At Poetae, qui quasi de Deo loque bantur, ne autoritatem creditae majestatis infrihgerent; finxerunt ipsum in auteo imbre delapsum: eadem figura qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt. Rapuisse dicitur in aquila Catamitum, qui poeticus color est: nam aut per legionem rapuit, cujus insigne aquila est: aut navis, in qua est impositus, tutelam habuit in aquila figuratam: sicut tautum, cum rapuit & transvexit Europam. Eodem modo convertisse in bovem traditur lo Inachi filiam: Ganymedem deperiit. Sed de impuro & libidinoso isto Jove, aliisque diis, plura Gentilibus exprobrarunt Iustinus Martyr, Athenagoras Atheniensis Philosophus Christianus, Tertullianus, Lactantius & alii Patres Ecclesiastici:
II. Confirmatur inde, Deum nostrum discernendum esse a diabolo caeterisque spiritibus immundis & obscoenis. Vult enim Deus discerni a diabolo & impuris daemoniis
III. Confirmatur hinc, Deum esse autorem sanctitatis, castitatis & puritatis in creaturis rationalibus; angelis & hominibus.
Vsus in ἔλεγχῳ. I. Deus est sanctus: Non est igitur autor peccati, non probat vagas libidines, non delectatur impuritate, Habac. 1. v. 13. Puriores ocuis, quam ut adspicias malum & intueri molestiam non potet II. Deus est sanctus: Ergo non parcit impuris & libidinosis. Exemplo est David, cui Deus non pepercit, sed propter adulterium cum Batliseba commissum severe eum punivit:
III: Deus est sanctus: Non est igitur similiis diis gentilium, qui turpitudine & stupris sunt infames
IV. Deus est sanctus: Ergo conram eo nemo hominum in se consideratus potest consistere: Fassi id sunt Bethschemeschitae, 1. Sam, 6 v. 20. Quis possit consistere coram Iehova Deo sanctissimo isto.
Vsus in ἐπανορυώσς I. Dei sanctitas nostram impuritatem arguit: nam qui ad imaginem Dei quae complectitur etiam sanctitatem & justitiam conditi sumus, ab eo quam longissime discessimus. Longius a Deo absumus, quam a terrae profundissimo centro coeli distat summitas. Ideo cum Scriptura Deum sanctum praedicat, nostram impuritatem damnat, nullam in nobis inveniri sanctitatis guttam indicat: Ea est miseria nostra a natura
II. Dei sanctitas nostram superbiam contundit. Nam (quae ingenita est nobis omnibus superbia) semper nobis videmur sancti, nisinanifestis argumentis foeditatis & impuritatis nostrae convincamur. Non autem convincimur, si in nos duntaxat ipsos respicimus & non in Deum quoque, imo praecipue in Deum, qui unita est regula, ad quam exigendum est istud judicium
III. Dei sanctitas nostram hypocrisium detegit. Nam quia ad hypocrisiu natura propensi sumus omnes, ideo inanis quaedam sanctitatis species pro sanctitate ipsa nobis abunde satisfacit. Et quia nihil intra nos vel circum apparet, quod non sit plurima obscoenitate inquinatum: quod paulo minus foedum est, pro purissimo arridet: quam diu mentem nostram intra humanae pollutionis fines continemus. Summa: quantisper in reputanda nostra safictitate, extra nos ad Deum non respicimus, propria sanctitate pulchre contenti nobis suavissime blandimur, & tantum non semidei videmur.
IV. Sanctitas Dei in¬primis condemnat Antichristum, qui, cum sit sceleratus, libidinosus, imputus scortator & Sodomita, tamen superbissime titulum sanctissimi Patris sibi tribui vult & gaudet Eusebius Caesariensis Episcopus libro octavo de demonstratione Evangeli ca, Demonstrat. secunda, docet, nullum hominem sanctum sanctorum aut sanctissimum appellandum
V. Sanctitas Dei nostram nobis indignitatem ob oculos ponit, & exprobrat, quo nobis ipsis serio displiceamus: Ac sane quoties Deum per preces adimus, conscientia nostra nos accusare possit: quid tu in vocas Deum sanctum, qui es impurus? quid tu accedis ad sanctum Is raelis, coram quo pollutum nihil consistit: Indigni certe sumus, qui cora sanctissimo Deo nostro compareamus: Huc facit quod Josua populo Israelitico dicit ci24. 19: Non potestis colere Iehovam, ga Deus sanctus est; Sic Jesaias cum Seraphinos audivisset clamantes ad se invicem Sanctus, sanctus, sanctus est Iehova exercituum, implet totam hanc terram gloria eius: & commoti essent postes liminum a voce inclamantes & domus ipsa impleta esset fumo: dixit: Hei mihi quod exscindor, quia vir pollutus labiis sum, & in medio populi polluti labiis habito: cum Regem illum Iehovam exercituum viderint oculi mei, Jesa. 6. v. 3, 4, 5.
II. Deus est sanctus: Laudibus igitur efferendus, I. Cor. 16. 10. Psal. 99. 9. Exaltate Iehovam Deum nostrum & incurvate vos ad montem sanctitatis eiusi quia sanctus est Iehova Deus noster, Psal. 15oI. Laudate Deum fortem de sanctitate eius. Exemplo beatorum angelorum, quorum exclamat alter ad alterum, Sanctus, sanctus, sanctu est Iehova exercituum. Jes. 6. 3. Apoc. 3. v. 8. Psal. 71. 22. Etiam egocelebraturus sum te instrumento nablii, fidemque tuam Deus mi: psallam tibi cithara, o sancte Israelis
III. Deus est sanctus: Ergo & nos qui filii Dei sumus, sancti simus, nobisque religiose caveamus ne nos ullis peccatis polluamus & abominabiles Deo reddamus. Quo pertinet exhortatio in Scripturis saepe inculcata, veluti Lev. 11. v. 44. Ego Iehova sum Deus vester ut sanctificetis vos, & sitis sancti, quia ego sanctus sum. Similiter Levi19. 2. & c. 20. v. 26. 2. Pet. 1. v. 15, 16. Sicut is qui vos vocavit sanctus est, ipsi quoque sancti in omni conversatione reddamini: Propterea quod scriptum est: Sancti estote, nam ego sanctus sum
IV. Deus est sanctus: Ergo non est exacerbandus, Psal 78. 41. V. Deus est sanctus: Ergo est a nobis sancto corde, sancto ore sanctis precibus invocandus. In precibus cogitandum nobis qualem Deum invocemus, nempe sanctum & castum, sicut Christus ipse orat Joh. 17. 11. Pater sancte serva eos per nomen tuum. Noti sunt versus Philippi Melanchthonis:
Et castas jussit pondus habere preces: VI. Deus est sanctus: Ergo illius nomen sanctificandum, sancte usurpandum & nequaquam polluendum, nequaquam prophanandum.
Vsus in consolatione. I. Deus est sanctus: Ergo non perdet Ecclesiam suam quam sanctificavit, non perdet fideles suos Oseae c. 11. v. 9. Non perficiam aestum, irae meae, non perdam amplius Ephraimum: quia Deus fortis sum, ac non vir, in medio tui sanctus, non autem invasurus civitatem. Habac. 1. vers. 12. Iehova Deus meus est, sanctus meus, non moriemus.
II. Deus est sanctus: Ergo vindicabit sanguinem nostrum & omnium fidelium a persequutoribus fusum, ideo orant martyres, ut i quamprimum fiat, Apoc. 6. v. 10. Usquequo Domine qui sanctus es & verax, non judicus & sanguinem nostrum vindicas, eum reposcendo abiis qui habitant in terra:
On this page