Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 34
PRONICA attributa Dei, sunt quae tropo Ironiae de Deo enunciantur: veluti cum Deus dicit Genes. 3 vers. 22. Ecce homo factus est sicut unus ex nobis, utitur Ironica exprobratione; quam cor hominis non tantum pungere, sed penitus confodere voluit: nequaquam enim Deo aequalis factus erat homo. Nec vero crudeliter misero insultavit, sed pro morbi necessitate violentius remedium adhibuit. Nam etsi confusus erat Adam & attonitus sua calamitate: malitamen causam non satis reputabat, ut superbiae pertaesus, veram humilitatem amplecti disceret, ut Cal vinus in Commentariis hunc locum exponit. Ac certe Ironia non tantum adhibetur in derisionibus. sed etiam in reprehensionibus justis, seriis & gravibus, in querelis, in commiseratione. &c. Sensus igitur verborum Dei est: q. d. longe aliter se res habet, quam putavit homo futurum degeptus a serpentequi dixerat, eos fore sicut deos, scientes boni & man. Nunc non est. homo factus sicut unus ex nobis, sed factus est rriste & horrendum spectaculum, &c. MichaJehu Propheta 1. Reg. 22. 15. ironice Pseus loprophetas fingens ait ad Achabum: Adscende & prosperare, scilicet tradet Iehova in manum regis. Sic Jobo cap. 38. 3. & 70. v. 2. dicit quod interrogabo te, notum fac mihi. Quid enim Deo absconditum esse queat, quod ei homo notum faciat? Psalm. 73. 11. Quomode cog. nesceret Deus fortis? aut esset notitia in excelso? verba ista sunt piorum, certamen carnis & spiritus experientium, qui attoniti rerum gravitate & infirmitate carnis quasi in dubium vocant providentiam Dei, quam tamen revera in dubium non vocant Jerem. 4. vers. 10. Et dixi, Aha Domine Iehovi, certe decipiendo decepisti populum hunt & Ierosolymam dicendo, Pax erit vobis: & pertingit gladius usque ad animam. Tribuit Deo Jeremias, sed Ironice, quod certum est num consipetere nisi in pseudoprophetas & impostores, qui Judae os vinis nomissionibus mulcebant. Vide Commentarium Iohunnis Ge faluunis hunc locum. 1. Corinth. 1. vers. 21. Libuit Deo per siultau ndin tionem servare credentes. & vers 25. Stultitia Dei sapientior estqu am homines: & infirmitas Dei validior est quam homines. In his verlas. ironica concessione Paulus utitur: nemini enim obscurum est, quam improprie Evangelium Dei vocetur stultitia praedicationis, quam improprie item vel stultitia vel infirmitas Deo adscribatur; sed necesse fuit talibus ironiis insanam carnis arrogantiam refutare, quae Deum omni sua gloria spoliare non dubitat, ut ad hunc locum notat Iohannes Calvinus in Commentariis.
Sic per Ironiam loqui solemus; Deus non videt ebrios, scortatores aut alios impios in occulto peccantes: Cum tamen significare velimus, etsi homines lateant, etsi coram hominibus se occultent impii, eos tamen minime occultos esse Deo. Tali ironia utimur ad reprehendendas impias opiniones & cogitationes hominum nimis stupidorum & perperam sentientium de Deo. Sic dicimus κατ ειρωανίαν, quum de impiis divitibus loquimur: Deus eget divitibus, sine eit beatus esse non potest, rogabit eos ut haereditatem coelestem acceptent.
On this page