Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
PTRES autem sunt personae Deitatis, Pater, Filius & Spiritus SanĀ¬ ctus, hoc est, Deus est essentia una, subsistens in tribus personis, Patris, Filii & Spiritus Sancti DEUS PATER, est persona Deitatis prima, a nullo originem habens, a se, non ab alio exsistens & ex se ab aeterno Filium, imaginem suam essentialem gignens, & cum eodem Filio Spiritum Sanctu n spirans
Appellatur Antiquus dierum, Dan. 7. v. 11. quanquam Synecdochice, quum aeternitas etiam Filio & Spiritui Sancto competat.
Declavatio descriptionis, Subjectum quod describitur est Deus Pater. Dicitur aute in ScriĀ¬ ptura Sacra Pater, quum de Deo sermo est, duobus modis: į½ĻĪ¹Ī±Ī“Ļ &
ĪæĻĪøĻĪ¹ĪŗĻĻ ĪĻ ĻĪ¹Ī±Ī“ĻĻ, hoc est, essentialiter, sic dicitur respectu creaturarum quas vel creavit vel regonerat, quatenus Deus est unus essentia, personis trinus, Pater, Filius & Spiritus Sanctus: ac proinde hac significatione etiam Filius & Spiritus Sanctus appellatione Patris continentur, ut Matth. 6. vers. 26. Intuemini volucres caeli: non enim serunt, neque metunt, negue ocunt in horrea, sed Pater ille vester caelestis alit eas. Ephes. 4. vers. 6. Unus Deus & Pater omnium. Ibi enim ut nomen Dei commune est tribus personis: sic etiam nomen Patris omnium. Sic Filius vocatur Pater aeternitatis, Jesa. nono, verssc. sexto. Eoque respectu quilibet fidelis est filius Christi; sicut Christus ait ad paralyticum: confide fili, remissa sunt tibi peccata tua, Matth. 9. 2. & ad mulietem ex profluvio sanguinis sanatam Marc. 5. v. 34. Filia fides tua te servavit.
TĻĪæĻĪ±ĻĪ¹ĪŗĻĻ autem, id est, perso naliter, Pater dicitur una certa persona Deitatis, secundum relationem quam habet ad personam Filiis aeternum geniti ab ipso in unitate essentiae. Joh. 1. 18. Deum neme vidit unquam, Filius ille unigenitus, qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. In hac descriptione nomen Patris non į¼ĻĪ¹ĪæĪ“į½¼Ļ, sed į½ĻĪæĻĪøĻĪŗĻĻ accipitur: quatenus non habet relationem ad creaturas, sed ad Filium genitum ab aeterno. Hoc accurate observandum; quandoquidem haeretici omnes, qui aeternam Filii & Spiritus Sancti Deitatem oppugnant, posteriorem hanc relationem negant: & quum Patrem, solum verum Deum esse asserunt, aequivocatione fallunt. Nomine enim Patris omnium creaturarum autorem & conservatorem intelligunt, eumque solum, excluso Filio & Spiritu Sancto, verum Deum esse dicunt: nos autem intelligimus personam unam certam, quae cum Filio & Spiritu Sancto, solus verus Deus est,
Caeterum prima persona Deitatis vere, univoce & propriissime Pater dicitur; quia Filium genuit: vere, inquam, univoce & propriissime, quia ipsi primo nomenhoc competit, siquidem ex eo omnis paternitas in caelo & in terra nomen suum accepit. Nec enim Deus gigniut homines, sed ut Deus: nec etiam humana imitatur Deus, sed homines contra ad divina per imitationem sese effingunt. & a similitudine unici Patris, ac vere Patris, relatu liberorum suorum & ipsi quoque appellantur Patres. Ac certe pater proprie nec est, nec dici potest, si non habeat vere filium.
Descriptionis meibra sunt duo: primum est commune Patri cum Filio & Spiritu Sancto, nempe quod sit persoxa Deitotis. Personam esse testatur Apostolus Heb 1. v. 3. quum Filium dicit esse chatacterem į½ĻĻĪ±ĻĪµĪ¹Ļ Patris. Confirmat ratio ex definitione personae desumta, quae definitio Patri convenit: Petsona enim in Deitate, est subsistentia totam divinam essentiam natura in se habens, sed proprietate sua incommunicabili ab aliis personis, ad quas refertur, distincta, Ac proinde etiam PATER est vere & proprie DEUS: quod, quia a nul lo in dubium vocatur, confirmatione nulla eget. Secundum est proprium Patris, continens differentias quibus ab aliis personis distinguitur. Nam Pater est prima persona Deitatis, prima, inquam, non tempore, non gradu, non dignitate,; sed ordine & causa: quia est principium & causa Filii, qua is est Filius quem genuit: neque enim Pater Filio posterior est, neque S. Sancto, quem quia Pater & Filius ab aeterno spirant, uterque Spiritu Sancto prior est. Est etiam Pater prima persona ratione ordinis in operationibus divinis: id ordo secundum Oeconomiam exigit necessario.
Deinde Deus Pater a nullo originem ducit, neque essentiae neque personae: nullum habet principium sive ortus sive actus, sive temporis: neque secundum communem coensiderationis rationem in essentia quam Deus est, quae essentia nullum habet principium: neque secundum sincularem considerationis rationem sive absolutam in persona, quam subsistit in unitate essentiae, quia in se & per se ab aeterno subsistit: sive relativam, quae est in distinctione & ordine ad personas caeteras; nam secundum singularem considerationis rationem relativam caeterarum in Sancta Trinitate personarum principium est quoad originem seu ad ortum: non autem quoad actum aut tempus, nec quoad essentiam. Unde quamvis Dei nomen omnibus personis Deita. tis commune est, tamen Patri interdum Ī±ĪæĻ Ļ ĻĪµĻĪæĻĪ¹Ī¹Ī½, id est, praecipua quadam ratione, seu ĪŗĪ±Ļ į¼Ī¶ĪµĻĪ¹Ī½, hoc est, Īŗ ĻĪ¼Ī½ĪµĪŗĪ“ĪµĻĪ¹Ļ, cujus uina species est ĪŗĪ±P į¼Ī¶ĪæĻĪ½ tribuitur non essentiae ratione, quasi alia aut e-cellentiore essentia Deus sit, sed quia Pater fons est Deitatis quia principium est & origo Filii & Spiritus Sancti: qualis attribrtioest Johan. 1. v. 1. Sermo ille erat apud Deum, & vers. 2. Hic Sermo erat in principio apud Deum, & Matth. 16. v. 16. Tu es Christus, Filius ille Dei viventis. In his locis nomine Dei intelligitur Pater proprie & ĪŗĪ±Ļ į½ĻĪµĪ¶ĪµĻĪ¹Ī½: sicut & Catechismus Romanus in quae stione decimaquarta c. 1. de fide & Symbolo fidei; Patrem praecipua quadam ratione, quia omnis originis fons est, nomineOmnipotentis vocari docet. Unde Pater dicitur Ī±Ī½Ī±ĻĻĪæĻ simpliciter, & į¼Ī³Ī¹ĪæĪ½Ī½ĻĪæĻ ingenitus: nam aĪĪæĪ½Ī·ĻĪæĪ½, ingenitum, non est substantiae significativum, ait Cyrillus Thesauti lib. 1. cap. 3.
Tum Pater a se, non ab ullo alio exsistit. Res a seesse dicuntur dupliciter, primum absolute aut proprie Īŗįæ ĪøĪµĻĪ¹Ī½, sive ortiu, quum a se producuntur ipsae, sive acti, quum a se subsistunt: secundo figurate & improprie ĪŗĪ±Ī½ į¼Ļ ĻĪ¹Ī½ į¼” Ī±Ļ Ī±Ī¹. ĪµĻĪ¹Ī½, quum non producuntur aut subsistunc ab alio ullo. Posteriore significato Deus Pater a se esse dicitur, quia non producitur aut subsistit ab alio ullo, sive essentiam sive personam. spectes. Nam essentia divina, quam Pater Deus est, principiun: non habet, & a nullo est, sed a seipsa: ideo Pater est ĻĻ ĻĪÆĪøĪµĪæĻ, id est, Deus a seipso. Quoad personam Deus Pater itidem a se est, sive ortum sivi actum consideres. Ortuenim, qui relationis est, non est ab alia persona, alioquin non esset ipse prima persona in Deitate, nec principium originis personae Filii & Spiritus Sancti. Aclis etiam, qui persoĀ¬ nae est in se, id est, modo subsistendi est a se, quia in se & per se subsistit
Adhaec Pater gignit Filium, & cum Filio spirat Spiritum Sanctum Quod Pater gignat Filium, liquet ex Psal. 2. v. 7. Heb. 1. ver. 5. tubi Pater ipse ad Filium dicit: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Gignit illum ab aeterno: quamvis Filium suum esse, a se ab aeterno genitum, patefecit in tempore, nimirum tum quum ipsum in orbem terrarum introduxit, Heb. 1. v. 6. tum quum ipsum potenter suscitavit ex mortuis, Rom 1. v. 4. Act. 13. 32, 33.
Patet idem ex his rationibus. I. Quia Pater natura vere, univoce & propriissime dicitur Pater. Ergo genuit Filium. Is enim natura pater alicujus dicitur esse, qui eum non sibi adoptavit in Filium, sed genuit ex sese
II. Quia Filium habet Ī¼ĻĪ½ĪæyĪæs, unigenitum Joh. 1. v. 14. & 18. & Ī¹Ī“ĪµĪæĪ½, proprium, Rom. 8. 32. Ergo genuit Filium
III. Quia si mens generat, etiam generat Deus. IV. Quia quicquid perfectionem in nobis significat, id Deo conpetit: At generatio perfectionem in nobis significat: nam nihil generat, nisi quatenus est actu: & generatio filiorum inter benedictiones Dei numeratur: Ergo & Deo competiĀ¬
Porro quoniam difficillimum est intellectu, quum dicitur quod Deus Pater ab aeterno genuerit Filium: & Judaei, Ariani atque Samosateniani in hac doctrinae parte multum turbent; ut Christiana juventus adversus eorum sophismata muniatur, id aliquo saltem modo declarandum, quantum gratia Spiritus Sancti concesserit. .Generatio, est productio qua gignens e sua substantia prolem sibi sim. lem generat. Productio, tanquam genus generationis latius patet quam generatio: nam omne quod gignitur, producitur & procedit: sed non omne quod producitur seu procedit, gignitur, ut ranae procedunt ex aere, mures in AEgypto ex limo terrae: pediculi e capite, lumbrici ex intraneis, ex asini cadavere crabrones, ex hominis corpore vermes & sexcenta alia producuntur seu procedunt, non gignuntur: dissimilia enim sunt ab aliis ex quibus producuntur seu procedunt.
In eo differt generatio a creatione, quod generatio est productio rei similis: Creatio non est productio rei similis, siquidem creatio est actis qua creator producit creaturam, id est, dissimilis dissimilem. Quicquid enim generat, generat sibi similem prolem.
Generatio vel corporea est vel incorporea. Vt subjectum cui generandi actus tribuitur vel corporeum est vel incorporeum: ita & generatio duplex. Unde gignendi verbum sumitur aequi voce pro natura ac diversitate subjectorum quibus generandi actus tribuitur.
Generatio corporea est rerum corporearum quae per se & de se producunt per potentiam extra se similem sini substantiam corpoream: & in iis homines personam. Vocatur etiam generatio physica, mate rialis, Logica, & praedicamentalis.
Estque motus a non esse ad esse: seu productio de non esse ad esse. Haec genitura physica, ne metaphysicis quidem rebus proprie aptari potest, nedum divinis
Fitque ut dictum per potentiam tum activam, tum passivam. Unde dupex quoque est genitura Physica, nempe activa & passiva.
Activa genitura, est ejus qui gignit secundum corpus porentia activa naturaliter. Nam physica substantia una sensibilis, alteram generat sensibilem substantiam naturaliter
Genitura passiva, est ejus qui gignitur potentia passiva Caeterum genitura haec physica est actio & passio transiens ex potentia. Ideo omnis generatio Physica transit: nam simul atque productus est terminus illius, conquiescit.
Estque materialis, fit in materia & ex materia. Ea gignens producit al quid extra se, essentiam ab essentia: ita ugenitum subsistat extra gignens
De non esse ad esse: sicut liberi qui non erant producuntur a pa rentibus de non esse ad esse, & habent utrique suum ipsorum esse.
Ideo qui generat physice per motum, prior est causa & tempore: & qui generatur per motum, posterior est causa & tempore. Omne enim quod generatur Physica generatione, quae sit per motum habet fontem, originem, principium, causam sui esse priorem tempore. Dico diserte per motum: Nam alia est ratio generantis per emanationem, ut Sol semper gignit ex se radios, & simul ac creatus fuit, radios statim ex se genuit, non igitur omnis generans est genito prior aliquo temporis intervallo seu aeternitatis gradu. Producit etiam Soradios sine immutatione aut corruptione sui. Non igitur omnis generatio sit cum corruptione.
Axiomata quibus Samosateniani & Ariani adversus genera. tionem divinam utuntur, quae de rebus seu corporibus physicis vera sunt
I. Quod semper est, ad ipsum esse produci non potest. II. Omnis productio aliquid novum necessario significat. Datur de aliqua productione physica substantiarum corporearum ac esse.
III. Unius rei unicus est ortus, unicusque interitus. Hoc de physicis rebus verum est, quae aliter se a natura habere non possunt, quae cunque in rerum natura sunt, naturae ordine. Hoc certum indubitatum que est principium naturae ac necessarium, unius rei unicum esse orĀ¬
IV. In generatione sit mutatio essentialis, qua essentia rei mutatum atque unicum interitum tur in se Hoc locui habet in generatione physicat
V. Generans & generatus habent divisam essentiam. Hoc verum est de generante & generato physice: Deinde generans & gehera: tus physice habent divisam essentiam, scil. singularem, non autem communem: ac similia principia aut axiomata physica, non debent rebus metaphysicis & divinis tribui: quia physicarum rerum natura, facultates, actiones, passiones, toto genere a metaphysicis & de vinis differunt. Alienum est, naturale axioma rei supernatur ali & summe quidem supernaturali accommodare. Non prout sunt principiaita esse actiones & ros singulas ipsorum constat. Alia autem esse principia rerum corruptibilium atque incorruptibilium, Aristoteles ipse docet. Qua igitur mente leges illorum his aptarentur? Rerum diversaĀ¬. rum & oppositarum diversa atque opposita sunt principia. Physica inferior scientia, non dat rebus superior ac potius supremae omnium scientiae modum. Ex superioribus scientiis inferiores, non ex his illae judiantur.
de spirituali. Generatio spiritualis, est spirituum qui per se gignunt spiritualem genituram de se, sed non extra se, verum in se: non per potentiam, sed per naturam
Nec ullo modo est passiva, cum res metaphysicae & divinae sint ad ctus puri, ac propterea generatio passiva illis tribui nequeat. Qui genitura spirituali gignit, is ea potentia non gignit, secundum quam potest gignere, aut potest non gignere; sed gignit natura, secundum quam ita est ut est, nec aliter se habere potest. Generatio spiritualis usque adeo est de natura gignentis & geniti, ut semper simul sint, nec unum sine altero esse aut interire possit.
Seneratio spiritualis est immutabilis: quia non est potentialis, sed naturalis utraque (id est, respectu & gignentis & geniti) nec a natura divelli potest, sine corruptione illius. Est immaterialis quoque & incorporea. Subsistit in generante
Estque vel metaphysica vel hyperphysica, Generatio metaphysica, est secundum quam mens giguit ratio: nem tanquam essentialem & specificam suam fa ultatem seu proprietatem. Sic nostra mens sive intelligentia gignit in se Ī»ĻĻĪ³ĪæĪ½ į¼Ī±Ā¬ ĻĻ ĻĪæĪ½ & essentialem suum. Mens enim sui cogitatione se quodammodo in suo conspectu constituit. Gignit ergo mens de seipsa cogiians, intellectum hunc & recognitionem suam, Augustin. lib. 4. de Trinitate, cap. 6.
Quapropter haec etiam genitura mentalis dicitur; item transcendentalis seu cranscendens. Res metaphysice sunt simplices & puri actus, quos eĻ Ī“ĪµĪ»Ī¹ĻĪµĪ¹Ī±Ļ vocant, mentes, intellectus, intelligentias
Intellectus dum intelligit, gignit alium quasi intellectum sibi similem: quem hanc ob causam nos conceptum mentis, Platonici mentem genitam a mente, Patres Verbum & Ī»ĻĪæĪæĪ½ mentis appellarunt. Et illum gignit intra se, non extra se, sicut Sol ratios: & nunqua intellectus est actu intelligens, & ideo vere intellectus, sine hoc genito altero intellectu: & quidem sine ulla sui mutatione gignit.
Mens itaque gignit Ī»ĻĪ³ĪæĪ½, nec potest non gignere, quia est partus vel genimen naturale mentis, & quidem (ut Aristoteles loquitur) Ļįæ³ Ļ ĻĪÆ ĻĻ Ļ ĪŗĪ¹Ī“Ī¹ĪæĪ½, id est, coaeternum menti: nunquam fuit, est aut erit mes, quin fuerit, sit & futura sit in ea ratio; nec ratio unquam dari potest. uin sit mens ratione instructa, eamque obtinens. Ergo mens gignens, nunquam desinit gignere: & ratio genita nunquam desinit gigni. Mens generat genimen coaeternum. Generat in se, non extra se: Nam si extra se gigneret, simplex & pura esse desineret, ver potius non esset: quia productio extrinseca non est simplicium, sed compositatum substantiarum. Generat similem sibi partum: Generat simpliciter & immutabiliter: Generat perfecte
Ratio est de esse mentis producentis ipsam. Ideo ratio non subsistit in se, ut mens, se subsistit in mente. Ita anima hominis semper rationem de se genuit, simplex simplicem, perfecta perfectam, semper que gigniĀ¬
Distincta est mens seu intelligentia: ratio & voluntas: & distingui oportere, ostendit natura, ratio, usus, communis experientia.
sica. I. Qui generat metaphysice, prior est; & qui generatur, posterior est causa vel origine, non autem tempore. In hoc enim genere, generans & generatus sunt inter se, non dico ĻĻ Ī³ĻĻĪæĪ½oĪ¹, sed (ut Aristotelesi pse loquitur) ĻĻ Ī½Ī±ĪÆĪ“Ī¹oĻ, non contemporales, sed coaeterniĀ¬
2. Omne quod metaphysice generatur, habet fontem, origine principium, causam sui esse, simul tempore, quamvis priorem ordine causae.
3. Omne quod metaphysice generatur, semper generatur: nec propterea habet imperfectum esse atque successivum, nec permanens. emper. Nam generationis metaphysicae hoc est perpetuum, quod generans & generatum, sempur simul sint, & perfecte sint simul, nec aliter se habere possint
4. Substantiae metaphysicae, quia sunt formae subsistentes, quae se nabent ad esse suum, sicut potentia ad actum, non patiuntur mutationem substantiae: quia esse consequitur formam, & nihil corrumpitur; nisi eo quod amittit formam
5. Metaphysicarum rerum ea natura est, ut una gignat duntaxa unam: unus intellectus rationem unam, ut fons perennis unius perennis riviĀ¬
6 Mens, & ratio a mente genita, sunt essentia unum, sed modo differunt: quandoquidem in cognoscendi & intelligendi modo men
seu intellectus cognoscit simplici intuitu. ratio vero discutrendo (ut loquuntur) de uno ad alterum Hactenus de generatione metaphysica: dicendum est de
hyperphysica, Generatio hyperphysica, id est, supernaturalis, est suprema ac singulari;, quae & divina appellatur, sicuti revera est: quam nempe Deus Pater aeteru s gignit Filium coaeternum, sibi non modo similem, sed etiam aequalem, & unius ejusdemque esseutiae; nam generans & generatus sunt ejusdem substantiae. Justin. Mart. Expositione de recta fidei confessione.
Non Ī“ĪŗĪ»Ī®ĻĪµĪ¹, id est, voluntate seu decreto: nec coactione; quia neulla in Deum violenta necessitas cadit, nec voluntas sapientiam prae venit. Concil. Tolet. X.
Generatio non est voluntatis opus, sed naturae proprietas. Cyrile lus Thesauri lib. 1 c. 3. Proinde Christus est Filius Dei, non per voluntatem, sed generationem:
Volens quidem seu libertima voluntate, id est, non coactus Pater gignit, sed tamen non voluntate seu per voluntatem, id est, tanquam consilio superveniente ex nova deliberatione sicut voluntate res crea it, Eph. 1. v. 11, quarum creationem poterat etiam omittere: Etnecessitate naturae gignit, sed necessitate vim & coactionem minime habente,
Gignit non qua essentia, sed quam Pater, ac proinde gignit hypostasi: sicut Athanasius Dialogo secundo de S. Trinitate ait: Pater hypo stasi gignit, & mandato condit. Gignendi enim actio non in essentia, sed in ipsam Patris rationem & hypostasim proprie cadit.
Gignit proprietate personali, non potentia essentiali Patres quidem dicunt interdum, quod essentia divina generet Filii. quod essentia Filii generetur a Patre: Sed locutiones hujusmodi sunt figuratae, non propriae, essentiae divina nomine non acepto absolute seu abstracte, hoc est, sublato personae respectu & quagnus communis est tribus personis & tota in singulis, sed relate, quatenus est in persona Patris, vein persona Filii, ac proinde ĪøĻĪæĻĪ±ĻĪ¹ĪŗĻĻ, sicut & nomen Deus non semper į¼ĻĪ¹ĪæĪ“ĪæĻ, sed sape etiam į½ĻĪæĻĪ±ĻĪ¹ĪŗĻĻ capitur: nam talia sunt subjecta, qualia a praedicatis esse permittuntur. Proinde figuratae hujusmodi locutiones repudiantur, & sine commoda interpretatione non admittum tur, propter duas rationes: prima est, quia cum actiones sint proprie Īø ĻĪ¬ĻĪµĪæĪ½, id est, suppositorum, non essentia ipsa proprie gignit Filium, sed Pater. Thomas Aquinas, prima partae, quaest. 31. artic. 5. Secunda, ratio est, quia ex hoc dicendi genere, essentia divina genuit Filium, facise quis in cum errorem induci potest, ut vel dissimilem & aliam numero putet esse essentiam Filii in diuvinis ab essentia Patris, qualis est inrebus humanis diversa patrum & filiorum essentia saltem numero: vel ut Patrem & Filium communi quadam essentia velut muteriam constare credit, ex qua uterque, Pater & Filius conflatus & compositus sit
Gignit suiipsius intellectionem, eodem modo, eandem & aequalem sibi: quia non intelligit per speciem, sed per suiipsius praesentiaIul. Ces. Scalig. de Subtiliexercit. C6c2X v. sect. 3.
Non per potentiam sive passivam sive activam: sed per naturam Potentia enim passiva nulla est in Deo: sed tantum activa, quia Deus tantum agit, nihil patitur. Quapropter generatio passiva. nequit Deo tribui: sed tantum Physicis corporibus, quorum est generatio passiva proprie dicta
Nec generatio activa Deo proprie tribui potest, sed analogice: Quod enim proprie de re naturali dicitur, id rei superna turali non competit, nisi analogice, aut nihil ejus omnino competit. Ergo geteratio activa competit Deo analogice: passiva nul lo modoĀ¬
Porro generatio divina non est motus physicus, sed actus purus non a non esse ad es, sed ab eo quod uti umque į¼Ī¹Ī“ĪÆoĻ simul est gignens & genitum, prncipium & principiatum (ut ita loquamur, vel potius principium de principioĀ¬
Tum Pater ea potenia non gignit, secundum quam potest gignere aut potest non gignere; sed gignit natura, secundum quam ita est ut est, nec aliter se habere potest. Gignit ergo Ī»ĻĻĪ³ĪæĪ½ Filium nec potest non gignere, quia Filius est partus aut genimen naturale persone Patris & coaeternum Patri. Nunquuam fuit, est, aut erit Pater, quit sit in eo Filius: ut nec Flius unquam dari potest, quin sit Pater Filii, habens in se Filium
inc manifestum fit dscrimen, inter Ļ Ī»ĻĪ³Ļ illius & aostram filiationem. Ille quia genitus est e Patre, necessitate naturae, ideo natura etiam est Filius Dei: nos quia regeniti ex libera & gratuita Dei, voluntate, ideo filii Dei sumus, non natura, sed gratia.
Haec divina genitura non est transiens, sed permanens & perpetua. quia naturalis est, non potentialis. Unde Pater aeternus non desinigignere Filium, & Filius non desinit gigni a Patre
Praeterea gignit Deus Pater in seper naturam, quia est spiritus: non extra se, quia essentia divina est infinita, & simplicissima. Generatio divina, est quidem in essentia divina, non extra essentiam, nam infinita est, ut jam dictum; essentia autem infinita extra se fundi non potest: sed non tamen essentialis. verum personalis, quia non essentia, sed persona generat & generatur.
Petsona divina generat personam divinam, non proprietatem duntaxat inexsistentem, velut mens humana rationem. Nam quo perfectius est ageis, eo perfectior est actio. Perfectioris autem agentis, id est, ei perfectiorem actionem ex imperfectioris comparatione condledimus necessario. Si enim omnis spiritus, & majoris evidentiae causa, nostra mens, quae agens est impersoctius collatum cum Deo, producit rationem in se exsistentem, nec potest non eam producere ut proprietatem essentialem suam: omnino Deus, qui agens est perfectius, perfectiorem effecturus est generationem, producens ex se rem quae non sit proprietas inexsiĀ¬ stens, ut ratio in mente humana; sed persona sive į½ĪĻĪ±ĻĪ¹Ļ, subsistenin se ut persona, & exsistens in Patre, unitate essentiae: quia quod est in Deo, subsistit ut Deus
Ad haec generatio divina est simplicissima. Nam si anima simpliciter gignit rationem de se in se; etiam Deus simpliciter gignit Filium de se in se, simplicissimus simplicissimum.
Est perfectissima. Nam si Deus simpliciter gignit, perfecte igitur. Nam si imperfecte Deus gigneret, non foret simplex, quia comositio in eum caderet. Deinde si mens humana perfecte rationem gignit: multo magis Deus perfecte Filium gignit, perfectus perfectum.
Est infinita atque aeterna, nullum habens principium temporis, nullum finem, nullam successionem & mutationem: est enim actus aeternus. Ideo Pater semper genuit Filium, semper gignit, semperque gignet aeternus aeternum. Nec eum ex tempore genut per quem cuncta tempora condidit, ut ait Augustinus epistol. 66. Paper ergo genuit Filium ante secula & sine tempore; sic ut Pater sine Filio fuerit nunquam sine Sapientia sua & sinc. Verbo: nec fuit heri Deus tantum, hodie Deus & Pater, sed suit Deus & Pater semper, & is cujus Pater est, fuit semper. Pater semper fuit Pater, sicut sempe fuit Deus; nec minus aeterna est haec ipsius proprietas characteristica, quam ipsamet essentia.
Tum si Pater non genuisset Filium ab aeterno, sed in tempore; non semper Pater fuisset, atque ita mutabilis esset. Cyrillus Thesauri libro 1. cap. 5. Nam Deo in natura & essentia sua aliquid novi accidisset.
OEIECTIO: Si creator fuit antequam essent creaturae: tum & Pater potuit esse antequam Filium haberet. S.d illud est. Ergo P hoc RESP. Elenchus parium committitur, dum par relatio esse statuitur eorum quorum non est par relatio. Nam creator & creatura sunt relata secundum dici: at Pater & Filius secuncum esse Deus Creator fuit, etiam ante creaturas, quia petuit creare quando voluit Sed Pater est natura
Genetatio divina finem non habet: nam quum essentia divina sua r omne tempus sit, generatio quoque divina super omne tempus est, Est immutabilis, id est, sine mutatione ulla aut essentiae aut personae aut actus notionalis sui. 1. quia Deus Pater gignit Filium non physice, materialiter aut corporaliter, sed hyperphysice. 2. quia generatio haec est aeterna. Nam quod aeternum est, idem immutabile: immutabilis igitur & gignens & genitus & genitura. 3. quia Deus Pater į¼ĻĪ±ĪæĻĻ impassibiliter seu citra passionem generat, sine imininutione, sine defluxu essentiae suae, sine defectione: nam divina essentia. corporalem quandam non sustinet sectionem. Concilium Constantinopolitanum Oecumenicum VI.
Pater non est essentiator Filii: Nec enim essentia gignit essentiam; quia est & manet unica divina essentia. Quod si essentia gigneret esientiam, omnino duae essent essentiae: nec enim potest unum & idem a seipso produciĀ¬
Objicitur: Deus Pater gignit: Deus Pater est essentia diuvina: Ergo essentia divina gignit, & proinde etiam gignitur RESP. ad minorem: Deus Pater est essentia divina non simpliciter sed cum certa determinatione. Nam Deus Pater licet includat essent tiam, tamen distinguitur ratione ab ea propter selationem paternitatis quam dicit praeter essentiam: & quatenus ab ea distinguitur, convenit ei generate, quod non convenit essentiae: Quemadmodum Filis us includit eandem essentiam, sed ab ea distinguitur ratione, propte relationem filiationis, quam habet praeter essentiam. Idcirco Pater generate dicitur, essentia non dicitur. Essentia non est Deus praeter tres personas, & tamen non gignit, nec gignitur, ut nec procedit per spirationem; quia distinguitur ratione a personis, quibus proprie convenit gignere, gigni & procedere. Et ut clarius dicam; Persona in Deo nihil aliud est, quam essentia divina, sed in proprietate sua characteristica, & distincto subsistendi modo considerata: Ideo non potest de essentia dici, quicquid de persona dicitur. Vitiosa est consequutio a relato ad absolutum. Quanivis non alia res sit ipsa persona quam essentia personae: tamen aliud est res secundum se, aliud respectu alterius considerata: ut omnes intelligunt, aliud esse hominen; aliud patrem esse, etiam si idem sit homo qui & pater est: Ideoque de finitionem & proprietates relativi sive personae, nequaquam tribui oportere absoluto sive essentiae. Ineptus enim fuerit, qui sic ratiocinetur: Pater est persona habens filium: Pater est homo: Ergo homo est, persona habens filium. Est enim homo, quod constat corpore & anina rationali, sive habeat sive non habeat filium; Ac proinde filium habere ad definitionem patris, non autem ad definitionem hominis: pertinet. Idem de domino, servo, Rege, subdito, limite & de omnibus relarivis manifestum est. Non quicquid de relativo dicitur, continue de absoluto dici potest. Etsi igitur de Deo Patre dicatur, quod gignat Filium: idem tamen de essentia proprie dici nequit
Neque essentia gignit personam, aut contra, persona essentiama Nam persona est essentiae, & tota essentia personae.
Sed persona personam gignit in unitate essentiae Inde quod in Symbolo Niceno dicitur; Friam Dei esse Deum de Deo, intelligendum est de persona. ec eniin essentialiter hic accipitur nomen Dei, quasi Deus Pater genuisset alium Deum, id est, qui sit alius Deus essentialiter, sed genui Deum, id eit personam aliam quam vocamus Filium, qui est alis persona; quidem, sed Deus ut nus & idem essentia cum Patre Quaotapter recte dicitur, Deus Deo senuit, item alterum se genuit: non tecra Deus alium Deum, vel seipsum genuit. Recte, Pater genuit aliuai: non recte, genuit aliud vel alium Deum;
Gignit vero Pater Filium non ex essentia sua proprie, dimistium tanquam ex materia: Deus enim est immateriatus. Ideo quod Patres dicunt Patrem geniisse Filium ex essentia sua, figurate accipiendum: quia non extra essentiam Ī±Ī¹ Ļįæ¶Ī½ Ī¼Ī® Ī“Ļ ĻĪæĪ½, hoc est, ex non exsistentibus, ut olim Ariani loqueban. ut. Patres ergo phrasi illa, ex sub essentia, usi sunt non ad positionem materiae ulius; est enim Deus immateriitus, ut jam dictum: sed ad negationem omnis mate riae universe: quemadmodum quum Deum a se aut ex se esse dicimus, removemus omne principium essentiae ejus, non aliud princibium Deo statuimus: quemadmodum cum omnia ex nihilo creata dicimus, materiam negamus, non ponimus. Ideo utrumque interdum Patres conjunxerunt, ut Augustinus tomo 2. epistol. 66. quae est ad Maximum Medicum. Hunc quippe de sua substantii genuit, non ex nehilo fecit.
Proprie vero loquendo Pater genuit aut potius gignit Filius ex se in essentia aut unitate essentiae.
Gignit Filium suae substantiae, sicut suae substantiae prolem quaelis bet res gignit, velut homo hominem, non alterius naturae, sed ejus cujus ipse est. Augustin, apist, sexagesesexta.
Et per generationem communicavit cum Filio totam essentiam divinam & cum ea proprietates essentiales omnes
Ac proinde dedit Pater Filio divinam essentiam, eamque in solidum totam & non partem ejus: quia dimidium fabricar Deum nefas esset: adde quod hoc modo foede laceraretur Dei essentia.
Dedit, inquam, non alienationa, hoc est, ut ipse eam non retineret ut seipsum illa privaret(hoc enim asserere est blasphemum:] Sed communicatiine, hoc est, ut communem habeat essentiam cum Filio ita ut Filii essentia qua Deus est non sit aliquid ab essentia Patris abstractum, sed sit ipsa Dei Patris essentia tota Filio communicata. Neque enim Pater ut haberet Filium de seipso, minuit seipsum: sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, & esset in Filio tantus quantus est solus. Augustin, opirt. 66.
TDARE, est & alienare & communicare. Alienare est deri suum alii sic, ut illud non maneat suum, sed fiat alienum: Etenim qui alienat, seipsum eo, quod alienat, privit, & illud habere desinit. At communicare, est dare suum alteri sic, It illud maneat suum, etiamsi commune fiat alterisnam qui communicat, non privat se re communinicata, quaecunque illa sit, sed eam habere pergit. Hoc usus communis demonstrat manifestissime.
Sicut autem essentiam ipsam Pater Filio dedit gignendo: ita eide infinitatem, omnipotentiam atque omnia essentialia idiomata Deitatis gignendo dedit
AEqualem sibi genuit, non addendo aequalitatem jam genito, sed indo ei aequalitatem gignendo August, epist. sexagesimasexta. Nihil est in rerum natura, quod modum generationis illius divinae repraesentet. Exemplum par dari non potest.
Similitudo & adumbratio quaedam divinae igenerationis est in genetatione Physica: quia Deus Pater gignit per se similem prolem, ut omnia corporea natura gignentia; persona, personam, ut homines. Similitudo Sadumbratio divinae generationis esse etiam in ge neratione mentali seu metaphysica. Sicut enim mens gignit per naturam, non potentiam: ita & Deus. Sicut mens gignit spiritualem genituram: ita & Deus. Sicut mens gignit coessentialem & ĻĻ Ī½ĪµĪ¹ĪøĪ¹ĪæĪ½ genituram: ita & Deus. Sicut mens simplex & perfecta gignit genituram simplicem & perfectam: ita & Deus. Sicut mens gignit immutabiliter: ita & Deus. Sicut mens gignit de se in se: ita & Deus. Sicut men: non gignit ex materia extra se: ita nec Deus. Sicut mens semper gignit, nec potest non gignere: ita & Deus Pater Sicut generatio metaphysica permanet ita & divina. Hoc est quod veteres dixerunt, Deum gignere Filium per modum inteltctus, docentes similitudinem generationis divinae aliquo modo esse in generatione intellectus. Rursus magna est dissimilitudo inter generationem divinam & Me. aphysicam. Nam mens gignit tantum facultatem seu proprietatem inexsistentem: at Deus Pater gignit personam per se exsistentem. Mens coepit in tempore gignere: at Deus gignere non coepit, sed semper gignit ab aeterno in aeternum citra ullam temporis circumscriptionem.
Multo major est dissimilitudo inter physicam & hyperphysicam seu divinam generationem. Nam generatio physica est motus de non esse ad esse: divina non est motus, quia non est mutatio: nec de non esse, quia momentum dari nullum potest quo Pater non genuerit Filium, quia genuii ante ullum tempus. Generatio physicaest corporalis: divina, spiritualis. Generatio physica sit per potentiam: divina non sit per potentiam, sed per naturam. Non gignit Pater ut animalia gignunt, hoc est, eo modo quo animalia. Si qui crediderit, Deum gignere ut animalia solent, Anthropomorphitae est & amplius quam Anthropomorphi ta. Animal quam animal - onnisi carncgignit: at homo qua homo intelligens, gignit intelligentia & spiritualem genititam, id est, vĪæ Ī»ĻĪæĪ³ĪæĪ½, mente rationem & sermonem internum suum; qua animal, carnalem carne. At Deus Pater. Spir tus est, & gignicipiritualem genituram Filium, quem credimus & adoramus.
Homines communicatione non totius, sed partis suae substantiae, silios genetant: at Deus Pater communicatione totius essentiae sua Filium gignit
Res eo porex gignit extra se: Nene Pater in seRes corporea gignit esse neta: Deus Peter non gignit essentiam, quia divina esseutis unica est & communa Patri & FileoĀ¬
Qiunit phesice res physica, gignit metophysice res metaphysica, gignit divia? Deus, sed analogiceĀ¬ Generatio physica sit ex materia corruptibili & mutabili: divina ex nulla materia. Generatio physica transiit: metaphysica & divina permanet. In physicis est veneratio passiva proprie dicta: in metaphysici: & divinis non est ullo modo: quum res metaphysicae & divinae sint actus puri. Generatio activa Deo competit analogice, passiva nullo modo.
I. Omne generans prius est generato: Deus Pater non est prior Filio: quia ambo dicuntur esso ab aeterne:
Ergo Pater non genuit Filium. RESP. Majorem distinguo. Omne generans est genereto prius, scile ordine & causa: at non semper tempore, ne quidem in rebus physiis & creatis. Nam Sol semper gignit ex se radios, & simul ac creatur fuit, radios statim ex se genuit: sic ut Sol nullo temporis intervallo sit. prior radiis. Ad minorem: Pater non est prior Filio, scilicet tempore & aeternitatis gradu: est tamen prior ordine & causaII. Omnis generans generat cum motu & per aliquam mutationem.
Ergo Deus Pater non generavit Filium RESP. Major ne quidem de rebus creatis universe vera est. Nam pol producit ex se radios, sine sui mutatione aut corruptione. Intelectus noster gignit alium intellectum sine ulla sui mutatione. Non gitur omnis generatio fit cum aliqua corruptione aut partem ejus Filio dedit:
III. Si Deus genuit Filium ex sua essentia, aut totam essentiam, Stotam, ipse eam non retinuit: Sin partem, est compositus: Ergo Deus non genuit Filium ex sua effentia. REP. Primo peccatur in hac objectione ignoratione elenchis, Ultro enem concedimus, Patrem non genuisse Filium ex sua essentia, proprio: quia cum ex se in essentia genuit. Figurate autem dicitur a Patribus recte, quod Pater Filium genuerit ex essentia sua, ad negationem omnis materiae universe. Deinde prius cornu dilemmatis est ambiguum: nam Pater gi, nens Filium dedit ei totam essentiam, non alienatione, sed communicatione. Priore modo res desinit esse dantis: posterioreita sta, cipientis, ut permaneat dantis Pesterius vero cornu dilemmatis negamus: nam in divina hac generatione locum non habet essentiae vel sectio, vel extensio, vel propagatio & multiplicatio, vel derivatio & transfusio aut effusic.
Ergo nihil in Deo generat, & nihil generatur RESP. Nec essentia, nec relatio seorsim sumta gignit, aut gignitur: sed constitutum ex essentia & relatione, id est, persona; haec gignit, aut gignitur. Quemadmodum etiam in creaturis non gignit essentia, sed persona ipsa principium est quod gignit, essentia est principium quo gignit
V. Si Pater genuit Filium, necessario desiit eundem Filium generare, mutatusque est a generando ad non generandum, atque sic verus & aeternus Deus non est. At consequens est absurdum.
Ergo & antecedens RESP. Negamus sumti consequentiam: nam Pater genuit Filium sine mutatione ulla aut essentiae, aut personae, aut actus notionalis sui. Ut enim Pater est aeternus, ita etiam ejus actus notionalis est aeternus, ita ut aeternum genuerit, gignat, generaturus sit Filium exclusa successione & imperfectione omni:sicutetiam in Metaphysicis perfecta mens semper generat perfectam rationem, nec desinit. gignere. AEterna generatio aeternus actus est: id significare volunt Patres quum omnibus temporibus de generatione illa divina utuntur: sicut & Scriptura Deum aeternum describens ait, quod sit, fuerit: & futurus sit.
On this page