Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
RSSENTIA divina pluribus personis subsistit, sic ut persona. Deitatis plures sint quam una Hoc nobis confitmandum atque defendendum est cum adversus Judaeos, tum adversus veteres. fir, &c.
Id autem ex multis Scripturae locis constat. Genes. primo, vers. 1 dicitur: LPNNPOHPUNT Bereschith bara Elohim, In principio creavit Elohim. Singulari verbo creavit, essentiae unitas plurali vero nomine Elohim, pluralitas personarum in una essentia. significatur Quorum enim una & eadem numero est operatio, eo rundem etiam una & eadem numero est essentia. Et vers 2. Spiritu Elohim incubabat aquis. Unde consequitur plures esse Elohim quorum est ille Spiritus, quam unum. Deut. 6. 4. Audi Israel; Iehova Elohim noster, Iehova unus est.
Probatio hinc talis exstruitur: De quo nomen plurale Elohim proprie dicitur, in eo plures sint personae quam una necesse est.
At Iehova est proprie Elohim: Ergo: &c. Ad majorem excipiunt primo Judaei & pseudochristiani Judaizantes; de Mose etiam, qui unica duntaxat persona fuit, nomen Elohim pluraliter dici. Exod. 4. v.16. Alloquetur ipse (Aharon) pro te populum: fietque ut ipse sit tibi vice oris, tu vero sis ei in Elohim. Et cap. 7. v. 4. Dixit Iehova Mosi, vide constitui te in Elohim Pharaoni. Atqui nomen Elohim de Mose non dicitur proprie, quia Moses fuit creatura: sed improprie seu tropice, pro legato Dei illius qui est Elohim, pro eo qui vices functus est Dei illius qui est Elohim. Jam Moses non solius Patris legatus fuit ad populum Israeliticum & Pharaonem: sed etiam Filii & Spiritus Sancti. Deinde hic titulus non defertur Mosi nisi cum adjectione: non enim dicitur simpliciter Mosem esse Elohim, sed esse constitutum Pharaoni in Elohim, hoc est, ut personam Elohim apud Pharaonem gereret tanquam legatus ejus, exponens illi voluntatem Jehovae Elohine
Secundo excipiunt: Hebraicae linguae consuetudinem esse ut honoris. causa de una persona pluraliter aliquid dicatur, sicut Genes. 42. vers. 30. dicitur de sosepho PPINIIPPIN UPNTIvit ille Domini, pro dominus illius terrae
REPLIC. Haec attributio non est propria, sed impropria, sed tro pica aut figurata, nempe synecdochica, ad denotandam personae excellentiam: nam de Josepho numero plurali dicitur GJNPPPPIN. quoniam ipse post Pharaonem erat inter dominos terrae primas: proprie autem non fuit omnes illi domini terrae. Habet enim locum illa locutio honoris causa, plurali numero constans, in illis rebus; quae revera multis essentialiter alioquin distinctis sunt communes, qualis erat dominatus Josephi: non enim solus Josephus erat dominus AE gypti post Pharaonem, sed plures erant domini & Principes: Jose pnus tantum secundus erat a Pharaone & inter caeteros Principes obtinebat primatum, Ita de Josepho nomen plurale DPPIN dicitur improprie. At Deus proprie est Elohim, non improprie: quia proe ter Deum nullus est, qui proprie Elohim dici possit.
Sed clariora testimonia producemus. Genes. primo. ver. vices. sexomaninas tλnθυa nτα τuη φλοο λολε, hoc est, Et a xu Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram secum, dum similitudinem nostram. Primo quum Deus singulari numer dicit, imaginem, item, similitudinem, ostendit unam naturam esse acujus imaginem homo creandus erat. Deinde vero & verbum plutale V IQM faciamus, quo Deus de se in prima persona utitur, & affixum pronomen J quod plurale est primae personae, ostendunt eundem Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim Deus unica esset persona, non diceret ad imaginem nostram: nec dixisset faciamus, sed faciam. Genes. 3. v. 22. Dixit, Iehova Deus, ecce homo estne sicut unus ex nobis, cognoscendo bonun& malum? Hic unus persona denotat: ex nobis, personarum inter se aequalium pluraiitatem, Genes. 11. v. 17. Agedum descendamus & confundamus ibi sermonem eorum: ut non intelligant alter sermonem alterius. Exod. 20. vers. 2HPPPypt PPIPPyN Ego Iehova Elohim tuus. Ex his ita concludimus: Qui in prima persona plurali de se proprie loquitur, in eo plures sint personae netesse est.
Ergo in Deo plures esse personas necesse est. Adversus propositionem excipiunt Judaei, ut R. David Rimchi in suo Michlol & alii; etiam inter homines unum hominem de se in prima persona plurali solere loqu: ut exempla Scripturae ostendant & consuetudo Regum atque Principum. Ex Scriptura summo studie summaque indagine corraserunt quatuor exempla Job. 18. v. 2, 3. ait Bildadus: Quousque imponetis fines sermonibus? instruotis, ut postea loquamur? Quare reputamur ut jumenta? sordemus in oculis vestris? 2. Sam. 16. 20. Dixit Abschalom Achitopheli; da consilium, quid facturi simus: Dan. 2. v. 36. dicit Daniel ad Nebucadnetzarem: Hoc est omnium illud, cujus interpretationem dicemus coram Rege. Cantico Cantic. 1. v 4. Trahe me, post te curremus: quum introduxerit me rex ipse in conclavia sua, exsultabimus & laetabimur in te, commemorabi. mus amores tuos meliores vino. At haec exempla non evertunt nostra propositionem, quia in illis omnibus est vel Synecdoche vel Syllesis. Bildadus enim de se & aliis amicis Jobi loquitur: Absalomus de se caeterisque confiliariis & copiis suis: Daniel de se & sociis suis, Chananja, Mischaele & Hazarja, qui conjunctis cum eo precibus revelationem a Deo exoraverant. In Canticis Salomonis loquitur Ecclesia de se & puellis suis, hoc est, de omnibs fidelibus, quorum est corpus unum, cujus Caput & sponsus est Christus. Ergo isti non usi sunt dee prima persona plurali proprie. At Deus de se utens prima personi plurali loquitur proprie & convenienter pluralitati personarum
Quod vero attinet ad consuet. dinem Regum atq. Principum qui de se loquentes numerum pluralem usurpant: primo illa consueudo non reperitur in Scriptura, in qua Reges de se solis loquentes, semper numero singulari utuntur, velut rex Sedomi Genes. 14. v. 21. Abimelech rex Gerari Genes. 20 9. Sic Pharao Genes. 41. Nebucadnetzar Dan. 2. item cap. 3. capite item 4. Belschatzar Dan. 5 Daius Medus Dan 6. Cyrus 2. Chron. 36. ver. 23. Ezr. 1. vers. 2. Darius Ezr. 6. Artaxerxes Ezt. 7. Nec potest dari dissimile exemplum ex Scriptura, ex qua sola de phrasi Scripturae est judicandum
Deinde consuetudo illa Regum & Principum antiqua est; nec ad bud Hebraeos usitata, ut docet Aben Hezra in Gen. 29. 26.
Tertio consuetudo non constat propria locutione, sed Synecdo chica ad notandam personae regis vel Principis excellentiam
Ad assumtionem & locos Scrip: urae quibus assumtio illa a nobis probatur, excipiunt; Deum vel honoris causa de se plurali numero loqui, vel sermonem ad Angelos habere. Prius jam refutatum est: nam usurpatio numeri pluralis honoris causa mere humanum est invenum, idque novum & in Scriptura non receptum: Deinde usurpatur tantum de hominibus & ab hominibus ad homines. Cum Angelis vero sermones istos a Deo habitos, tam falsum est, quam quod fal sissimum. Nec enim Deus cum Angelis deliberationem instituit. hominem conditurus: nec Angeli hominum sunt opifices: nec homo est conditus ad imaginem Angelorum. Neque compellat Deus universitatem rerum, neque deos minorum gentium, neque princibia naturae, neque elementa rerum, neque has inferiores formas nam creationis gloriam sibi soli servat, nec alteri eam concessurus est. Sed dicens Deus, Faciamus hominem ad imaginem nostram, allo quitur eos qui ejusdem cum ipso sunt essentiae. Indignum enim esset, creatorem a creatura consilium petere. Alloquitur eos, quorum ea dem est operatio, qui una fecorunt hominem. Alloquitur eos ad quorum imaginem & secundum quorum similitudinem homo est, factus Minus eludi potest locus Gen. 3. v. 22. ex quo manifestum est, Deum alloqui eos qui ipsi aequales sunt; Ecce homo, estne sicut unus ex nohis? Deus non adnumerat se Angelis: nec Angelos sibi pares facit. Dicit aperte, UNUS ex nobis. Quod Judaei excipiunt non esse in Hebraeo TTIM sed ITIN merum est cavillum: quoniam ITIN significato idem est, quod IPIN Quo vero etiam Ariani ac Samosaeniani novi videant, quid veteres Patres qui ante Synodum Nicent vixerunt & temporibus Apostolorum vicini fuerunt, hac de re senserint, ut nostram doctrina posthac novitatis accusare & quod in Syrodo demum Nicena nata sit, calumniari desinant; producam locum illustrem JUSTIN. MARTVRIS, qui anno Christi 153. martyrii coronam adeptus est, ut Eusebius habet in Chronico. Is Iustinus in dialogo cum Ttyphone Judaeo ait pag. ducentes. vicesimasecunda edit. Comelin. Hoc ipsum quoque o amici, dixit verbum Dei per Mosen, indicans nobis quem eodem intellectu Deum nominandum esse declavarit, in creatione hominis haec dicens: Faciamus hominem ad imaginem nostram, &c. Et ne dipravantes quae diximus verba, illa afferati quae Rabbini vestri allegant, vel quod ad seipsum locutus sit Deus Faciamus, sicut Snos futuri quidpiam, persaepe ad nos ipsos dicamus, Facia. nus: vel quod ad clementa, hec est, terram & alia similiter, unde intelligimus hominem constitutum esse, Deus dixerit, Faciamus: Verbarursus alia a Mose prolata referam, ex quibus citra ambiguitatem cerroad aliquem qui &numero alius & rationalis sit, ipsum locutum esse, cognoscere pessumus, sunt autem hae verba; Et dixit Deus; Ecce Adam, factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum & malum. Itaque quasi unus ex nobis, dicens, tum numerum eorum qui una essent, tum minimum duos indic: vit. Handquaquam namque aut in vero esse ipse affirmaverim, quod quae apud vos dicitur haeresis esse, opinatur, aut magistri ejus demonstrare quiverint, angelis hoc dictum esse, vel angelorum creaturam esse corpus humanum. Verum haec ipsa a Patre revera edi: a progenies, ante creaturus omnes una cum Patre fuit & cum ea Pater collequitur. Et pag. ducentes. octogesimaprima: Rursum cum Scripturae sermo dicit, Deum in principio locutum esse: Ecce Adam fectus est, ut unus ex nchis: hoc verbum, ut unus ex nobis, & ipsum numerum denotat. Neque ea verba figuratam locutionem admittunt, quemadmodum exponere, conantur sophistae, qui neque dicere, neque mente concipere veritatem possunt, Haec Justinus Martyr. Consentit TERTULLIANUS, qui vixit circa annum Christi 200, hoc est, centum integris annis ante Synodum Nicaenam. Is libro adversus Praxean cap. duodecimo sic. scribit: Si te adhuc numerus scandalizat Trinitatis, quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus & singularis pluraliter loquitur: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem & similitudinem meum, ut pote unicus & singularis? Sed & in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, fallit aut ludit, ut cum unus & solus & singularis esset, numerose loqueretur: aut nunquid Angelis loquebatur, ut Iudaet interpretantur, quia nec ipsi Filium agnoscunt? an quia ipso erat Pater, Filius, Spiritus, ideo pluralem se praestans, pluraliter sibi loquebatur? imo quia adhaerebat illi Filius secundo persona Sermo ipsius: & tertia, Spiritus in Sermone, ideo pluraliter pronunciavit, Faciamus & Nostram & Nobis. Haec Tertullianus. Ceterum haec elusio quam sive Judaei, sive Samosateniani utuntur, locum nullum habet in principio Decalogi, nec enim Angelos sibi connumerat DEUS, cum ait: Ego Iehova Elohim tuus. Jehova enim singulare est & unam Deitatis essentiam notat, sed Elohim plurale unde plures in uno Jehova personas esse consequitur. R. Aben Ezrain suo commentario super haec Decalogi verba ait: Deus gloriosus ait in dicto primo PPPyNTHE. bum nomo potest intelligere, nisi qui est excelleter fapiens. Haec R. Abere Ezra. Ac profecto mysterium magnum est in his verbis: siquidem pronomini primae personae, Ego, convenit tum singulare nomen, Iehova; tum plurale, Elohim. Quae loquendi ratio in aliis linguis plane inusitata est:
una Deitate: tertia haec est. De quo tum nomina, tum verba pluralia: proprie usurpantur; in eo plures personas esse necesse est.
At de Ithova tum nomina tum verba pluralia proprie usurpantur. Ergo in Iehova plures personas esse necesse est. Assumtionis veritas patet ex sequentibus testimoniis. Genes. 2c. v 13. DPyPyN JUHTH?D cum facerent Elohim, ut errarem ex domo patris mei
Gen. 55. 7. DPPyNTH PPyNMyO DU quia ibi seipsi revelaverunt Elohim. Sermo est de Jacobo Patriarcha quiBethele exstruxit altate Deo, quia ibi se Jehova ipsi revelaverat, quum metufratris sui fugeret. Nec intelliguntur per Elohim hoc loco Angeli, quia Gen. 28. vers. 12. ubi, Angeli ei dicuntur apparuisse, non Elohim appellantur, sed DPPyNPDNyD nunci seu legati Dei. Deus ter. 4. vers. 7.
2. Samuel. 7. v. 23. Quae enim est sicut populus tuus, sicut Israel,, gens ulla in terra ad quam redimedam sibi in populum DPPPIN SA iverint Elo hime
Ioluc 24. 19. IPH TPPDPPTD DPPIyNPQnam dissancti ipse est. siob. 35. ver. 10. υν γ ειζῶ yPPHῇN obi si Deus factores meit
Psalmo centesimo quadragesimonono, vers. secundo. PrDχς yNUPQQ Laeretur Israel in factoribus suis.
quinquages. quarto vers. quinto. JDIO PTINMM PHII giuyyygja3?nam mariti seu dominatores tui sunt opifices tui ehova exercituum est nomen ejus. Jet. 10. v. 10. DPPPIN HRE PPPyN PHTPI DIXT At Iehova dii veritatis, dii vivertes. Ecclesiastes cap 5 v. 8 altus superior alto observat, imo DPPMa DPPPyU alti prae istis, seu altissimi, hoc est, Pater, Filius & Spiritus Sanctus.
Qui haec eludere conantur, dicunt, phrasin istam qua nomen plurale verbo singulari, aut nomen singulare verbo plurali jungitur: esse Hebraeis familiarem etiam quum loquuntur de falsis diis & hominibus Sed plurimum errant, dum ea quae proprie dicuntur de vero Deo, nituntur evertere per figurate dicta de falsis diis & hominibus.
Quarta probatio: Si pluribus tribuitur nomen Iehovae quam unitum in unica Deitate sunt plures personae quam una. Antecedensverum. est;. Ergo & consequens.
Antecedens confirmant loca sequentia, Genes. 19. v. 24. Iehova demisit super Sodomam & Gomorrham pluviam sulphuris & ignis, aIehova e caelis. Hose 1. v. 7. dicit Jehova; Domus Iudae misereber, servaboque eos per Iehovam Deum ipsorum. Zachar. 3. v. 2. Dicebat Iehova Satanae, Increpet Iehova te, o Satan, increpet te Iehova. Ex his liquet plures esse in unica Deitate personas quam unam,
On this page