Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
Ecclesiae membra, quae usitate nominantur Auditores verbi Dei. item idiotae 1. Corinth. 14. v. 16. grex 1. Pet. 5. v. 3. item sedentes. Vula
po Laici Officium eorum triplex est; erga Deum: erga pastores & doctores Ecclesiae: & erga se invicem
Officium auditorum verbi Dei erga Deum est, I. Verbum Dei cupide, libenter & religiose audire & amplecti., Jacob. 1. v. 19, 21.
III. Doctrinam veritatis & ministerium Ecclesiae pro virili promovere donis sibi a Deo datis, opera & quomodocunque possunt usque ad mortem.
Officium eorundem erra fidos Pastores & Doctores suos est, I. Libenter doctrinae & illorum institutioni, tum in publicis concionibus & coetibus, tum in privatis exhortationibus seu visitationibus attendere & ex animo obedire, Hebr. 13. v. 17. Officium hoc tam praeclarum est, ut ipsi etiam auditores, imo etiam mulieres dicantur prophetare, quando prophetiae, id est, interpretationi literarum sacrarum attendunt, & verum sensum usumque illarum discunt & percipiunt, animoque approbant. 1. Cor. 11. v. 4, 7.
II. Spiritum non extinguere, sed pie judicare & explorare audita, an cum sacris literis conveniant, & quod bonum est retinere, 1.
III. Pietatem & vitam piorum doctorum sanctam imitari, I. Corinth. 4. v. 6. & v.16. Precor vos igitur, imitatores mei estote. Philipp3. v. 17. Estote simulimitatores mei, fratres, & eos considerate, qui ita; incedunt, sicut habetis nos pro exemplari. Hebr. 13. v. 7.
IV. Affectum filialem erga eos gerere, ac proinde eos magnifacere, honorare, amare, precibus Deo commendare, gratitudinem ex ga eos declarare, securitati & incolumitati ipsorum, inprimis periculosis persequutionum saevarum temporibus prospicere, omnibusque modis operam dare, ut eorum sint spes & gaudium, & corona & gloria, I. Cor. 4. v. 1. Sic de nobis reputet homo, ut de ministris Christi. & dispensatoribus mysteriorum Dei. Hebr. 13. v. 18. Orate pro nobis &c. Act. 12. v. 5. Petrus igitur servabatur in custodia: preces autem assiduae fiebant ab Ecclesia ad Deum pro ipso. Philipp. 2. v. 29. Excipi te igitur eum (Epaphroditum) in Domino cum omni gaudio: & tales in pretio habete. 1. Corinth. 16. vers. 10, 13. Quod si venerit Timotheus, videte ut tuto sit apud vos: opus enim Domini operatur ut & ego. Ne quis igitur illum pro nihilo habeat: sed prosequimini eum cum pace, ut veniat ad me. 1. Thess. 2. v. 19, 20. Nam quae est nostra spes aut gaudium, aut corona de qua glorier? annon & vos in conspectu Domini nostri Iesu Christi in ejus adventu? Itaque vos estis gloria & gaudium.
Causae officij hujus sunt magnae. 1. quia pij Pastores Ecclesiarum excubant pro animabus auditorum suorum tanquam rationem reddituri, Hebr. 13. v. 17. 2. quia sunt firmamentum Ecclesiae & Reipus blicae, sicut de Elia Propheta Elisaeus ait, Currus Israelis & equiter ejus
V. Malos Pastores & falsos doctores vitare, Philipp. 2. v. 2. Explete meum gaudium, ut itidem sitis affecti; eandem charitatem habenres, unanimes, & sententiis uni¬
Officium auditorum verbi Dei erga se invicem est. I. Non deserere congregationes ne quidem tempore persecutionum, Hebr. 10. v. 25.
III. Sese mutuo amare & juvare consilio & ope, 1. Tim. 5. v. 17, 18. Hoc officium praestare tenentur non solum privati homines, sed magistratibus subditi: sed etiam, & quidem inprimis Magistratur ipsi, si modo sint Christiani
On this page