Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 13
ECCLESIASTICA gubernatio communis, est quae ad omnia memLbra universi corporis Ecclesiae pertinet: & plerunque Potestas Ecclesiae, item libertas religionis Christianae appellatur. Estque jus omnia illa agendi quae ad purum & sincerum cultum Dei plene exercendum requiruntur, a CHRISTO DOMINO Ecclesiae Christianae datum. Hujus potestatis & juris Ecclesiae, ut & omnis doctrinae actionisque Ecclesiasticae fundamentum est solum Verbum Dei, quod am in Scriptura Prophetica & Apostolica est comprehensum. Nealiunde potestas & jus Ecclesiae probari & demonstrari debet aut potest, quam ex solo Verbo Dei
Libertatem religionis Christianae esse totius Ecclesiae Christia. nae, & pendere a potestate mandatoque Christi, qui Dominus & Caput est Ecclesiae universae, testatur Christus quum ait Matth. 28. v. 18, 19, 20. Data est mihi omnis potestas in coelo & terra: Profecti ergo docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomen Patris & Filij & Spiritus Sancti: Docentes eos servare omnia quae mandavi vobis. Et Petrus Apostolus, Actor. 10. v. 42. ait de Christo, Mandavit nobis ut praedicemus populo, &c. Ita Paulus rationem reddens, cur doceret Evangelium de Jesu Christo, nihil aliud, quam Christi mandatum allegat, Actor. 22. & 26. 16. Unde sic colligimus.
Qui ex legitima potestate & irrefragabili autoritate quam habein coelo & in terra, mandavit ut omnes Gentes Evangelium docerentur, utque Sacramenta illis administrarentur, & omnia docerentur servare quae ipse praecepit; ab eodem profecto libertas Christianae religionis Ecclesiae Christianae data est & pendet.
CHRSTUS DOMINUS ex legitima potestate & irrefragibili auporitate quam habet in coelo & in terra, mandavit ut omnes Gentes. Evangelium docerentur, ut Sacramenta illis administrarentur, & omnia docerentur servare quae ipse praecepit:
Idem confirmat primitivae Ecclesiae exemplum. Nam prima Ec clesia Christiana post effusum Spiritum Sanctum e coelo, libere ex ercuit religionem Christianam, praedicavit & audivit Evangelium de Jesu Christo, Sacramenta contulit & accepit, & caetera omnia qua ad religionem Christianam pertinent administravit & exercuit, ut videre est Actor. 1. v. 14. & sequentibus: & cap. 2. v. 40. & sequentibus cap. item tertio, quarto & aliis, solo mandato Dei & Servatoris nostri Jesu Christi nixa & freta, non postulata aut impetrata antea liber tate religionis ab Imperatore, Regibus, Principibus, Magistratibus aliis, vel clero Jerosolymitano, aut summo Pontifice Romano: imo contra interdicta Magistratus & cleri Jerosolymitani, & deinde Imperatorum, Regum, & Magistratuum aliorum. Testantur hoc Acta& Epistolae Apostolorum:
Libertas haec religionis Christianae semel a Christo data Ecclesiae, bona conscientia usurpatur a fidelibus etiam contra interdicta Imperatorum, Regum, Magistratuum aliorum. Nam sancti Angelis ipsimet exhortati sunt servos Dei ad praedicandum Evangelium Jesu Christi etiam tum quum Magistratus & clerus Jerosolymitanus praedicatione illis interdixisset. Quum enim Pontifex Maximus & complices ejus manus in Apostolos injecissent, eosque in custodia publi ca posuissent, Angelus Domini per noctem aperuit fores carceris, e ductisque illis, dixit; Ite, & vos sistentes loquimini populo in templo omnia verba vitae hujus. Illi vero quum haec audissent, introierum sub diluculum in templum & docebant. Deinde sancti Apostoli, qui certe a seditionibus & rebellione adversus Magistratum politicum alienissimi erant, contra interdicta Pontificis maximi & Magistratus Jerosolymitani Evangelium Christi praedicarunt, statuentes oportere Deo potius obedite quam hominibus, Actor. 4. v. 18, 19, 20. & c. 5. v. 27, 28, 25.
Tertio Apostolus Paulus Christianos etiam persecutionem patien tes ob Evangelium Jesu Christi admonet, ne deserant aggregationem sui mutuam, Hebr. 10. v. 25. admonet, ne abjiciant liberam illam professionem suam Hebr. 10. v. 35.
Libertas hoc est distinguenda a libertate data a Principe de quainfra cap. 29. hujus libri. Haec loco nihil de ea traditur, quam propositum mihi sit hic de iis agere quos Deus per verbum suum dedit Ecclesiae: at c. 19. de iis quos Deus per Magistratum politicum dat Ecclesiae suae. Libertas quam Deus dat Ecclesiae est spiritualis: libertaquam Princeps dat, Ecclesiae est corporalis,
On this page