Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 11
AINISTRI Ecclesiae, sunt personae legitime vocatae, quarum NI Deus in colligenda atque gubernanda Ecclesia utitur minister rio, ad hunc finem directo, ut per illud manifestus fiat Jesus Christus ad gloriam Dei & salutem electorum, Rom. 12. v. 6, 7. 8. 2. Corinth. 2. v. 6. Johan. 1. v. 7, 8, 15, 23, 26, 29, 30, 31.
Unde soli legitime vocati sunt veri ministri Ecclesiae Dei. Ii sunt peculiariter propinqui Dei, Levit. 10. v. 3. tum quia in veteri Testamento solis sacerdotibus licuit in tabernaculum ad Drum: propius accedere, tum quia adhuc in novo Testamento nomine Ecclesiae precibus ad Deum appropinquant
Iique omnes sunt vicarij & legati Christi per quos ipse praedicavit in Veteri Testamento & in Novo etiam praedicat, 1. Petr. 3. v. 15. 20. Per quem CHRISTUM etiam spiritibus qui sunt in carcere profectus praedicavit, Olim immorigeris, quum semel exspectabat Dei lenitas in diebus Noe, quum appararetur arca, in qua paucae (id est octo) animae servatae sunt in aqua. 2. Corinth. 5. v. 19, 20. Nempe quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non imputando eilapsus ipsorum: posuitque in nobis sermonem illum reconciliationis. Itaque nomine Christi legatione fungimur, & velut Deo vos precanto per nos, oramus Christi nomine, recenciliamini Deo.
Compatantur cum puellis pudicis & modestis, Proverb. 9. v. 3. Missis puellis suis, invitat per collegia & loca excelsa urbi.
Signa verorum & sincerorum ministrorum Ecclesiae sunt: Si ac Christum, qui est verum illud ostium in caulam ovium Dei, primiaccedant & alios ad Christum adducant, Joh. 10. v. 2.
Ecclesia proprie totum corpus est ex ipsis pastoribus atque ovibus constitutum: Synecdochice vero, oves solum, aut Pastores solum significat. Proprie sumta, superior Pastoribus est: Nam Spiritus Prophetarum Prophetis etiam subjecti sunt, 1. Corinth. 14. Synecdochice vero, si pro ovibus sumas, superior certe in administratione dici jure non potest.
Suntque vel extraordinarij, vel ordinarius Illorum functio in Ecclesia est temporaria, horum vero perpetua. Extraordinarii, dicuntur qui extra ordinem excitati fuerunt ve¬ Aad Ecclesias fundandas, vel collapsas restituendas, vel labefactatas
Eorum quidam infimae sortis & conditionis fuerant ut Amos in veteri Testamento fuerat pastor pecuarius: Petrus, Andreas & Jonannes fuerant piscatores in novo Testamento.
Extraordinarie & simul immediate vocati habuerunt hoc testimonium, quod non errarent in doctrina, quia Deus de ea testificabatur. Attamen in vita & potuerunt peccare, & peccarunt interdum. 1. Reg. 13. 20. Gal. 2. 14. Ministrorum extraordinarie vocatorum etiam dona extraordinaria fuere: nempe Prophetia extraordinaria, donum edendi miracula. 1. Cor. 12. v. 9, 10.
Prophetia extraordinaria, fuit qua ex dono Dei singulari potue runt tum Scripturas interpretari & applicare, tum futura certissime clarissimeque praedicere. Joh. 16. 8, 13.
Ordinarii sunt, qui ordinariam Ecclesiae operam navant, tum mediate vocati, tum ordinariis donis ornati. Rom. 12. 6. 1. Cor. 12. C4. & seqe
Extraordinarie vocati in veteri Testamento fuerunt Prophetae Dei, qui vel primi annunciabant verbum Dei hominibus, vel excita; bantur ad instaurationem doctrinae corruptae, ad accusanda peccata & praedicendas poenas, tum ad vaticinandum de Messia exhibendo, ejusque conceptione, nativitate, passione, morte, resurrectione, assumtione in coelum, regno, & aliis futuris, tum ad quorundam politicorum consiliorum gubernationem: quales fuerunt Adamus, E nochus, Noachus, Abrahamus, Isaacus, Iacobus, Iosephus, Moses, Samuel, & caeteri Prophetae Jehovae.
Quidam Prophetae habebant etiam speciale mandatum Dei exsequendi justitiam publicam & interficiendi eos quos Lex Dei interficere jubet, non faciente Magistratu politico officium: Ita Samue occidit Agagum regem Amalelitarum quem Saul vivum conserva. verat contra interdictum Jehovae, 1. Sam. 15. v. 33. Elija Propheta jugulavit omnes Prophetas Jezebelis abducentes populum Israeliticum a vero Deo, quum rex Achabus non faceret officium, 1. Reg. 18. vers. 40.
Veri Prophetae Jehovae sunt discernendi a pseudoprophetis, qui homonymos prophetae appellantur, ut 1. Reg. 22. v. 6.
Verorum Prophetarum Dei notae erant: I. Si improbis hominibus denunciabant poenas & judicia Dei, ut Jeremias Chananjae declarat, Jerem. 28. v. 8.
II. Si eventus praedictioni respondebat, Jerem. 28. v. 9. Omnes Prophetae & ipsa Lex, usque ad Johannem Baptistam prophetaverunt, Mat. 11. v. 13. quatenus videlicet de Christo venturo praedixerunt, quo tempore, quo loco, quibus circumstantiis esset proditurus. Postquam enim prodiit Johannes Baptista virtute & spiritu Eliae, & Christum praesentem demonstravit, non opus erat amplius Prophetis, qui futurum vaticinarentur. Quod vero potiorem prophetiarum partem attinet, earum impletio & vera praestatio post Johannem Baptistam demum facta, & quae ex illis nondum impletae sunt certo adhuc complementum sortientur?
Abrahami tempore erat Sacerdos Dei Altissimi Melchisedecl tex Salem, typus Christi eximius, secundum cujus ordinem Christus est Sacerdos in aeternum, Gen. 14. v. 18. Psal. 110. v. 4. Hebr. 7
Perpetui autom atque ordinarij fuerunt ante legem quidem latam plerique Patriarchae, & primogeniti familiarum: post legem vero latam posteri Patriarchae Levi.
Primogenitos familiarum, quos sibi Dominus consecraverat, ut legitur Exod. 13. v. 2. Num. 8. vers.16. & seq. administrasse sacra donec Levitae in eorundem locum assumerentur, docetur Exod. 19. vers. 22. ubi dicitur: Etiamque ipsi sacrorum administri, qui ad Iehovam appropinquant, seipsos sanctificanto: ut non irrumpat in eos Iehova. Et cap. 24. v. 5. Postea misit pueros filiorum Israelis, qui obtulerunt holocausta, & sacrificaverunt sacrificia eucharistica Iehovae, juvencos. Num. 8. v. 18. & seqque Assumsit autem Levitas; pro omni primogenito, in filiis Israelis, Et dedi Levitas ipsos dono Aaroni & filiis ejus se medio filiorum Israelis; ut exerceant ministerium filiorum Israelis in tentorio conventus, & ut sint pretium redemtionis pro filiis Israeis: sic non erit in filiis Israelis plaga, quum accedent filij Israelis ac sanctuarium. Quod fecit Moses & Aaron, & totus coetus filiorum Israelis Levitis: secundum omnia quae praecoperat Iehova Mosi fier Levitis, sic fecerunt eis filij Israelis. Purificantes enim se Levitae quum lavissent vestimenta sua, obtulit eos Aaron oblatione coram Iehova; & expiationem fecit pro eis Aaron ad purgandum eas. Postea demum accesserunt Levitae ad exercendum ministerium suum in tentorio conventus coram Aarone & coram filiis ejus: quemadmodum praeceperat Iehova Mosi de Levitis, sic fecerunt eis.
Ex posteris autem Patriarchae Levi unus erat Summus Sacerdos, caeteri vero vel Sacerdotes, vel Levitae.
Summus Sacerdos Leviticus, fuit itidem Christi typus; ejusque officium proprium erat, quotannis semel, die nimirum anniversariae expiationis, ingredi in Sanctum Sanctorum, & expiationem facere pro se & pro familia sua & pro tota congregatione Israelis, Levit. 16. Hebr. 9. v. 7, 25.
Commune autem illi cum aliis Sacerdotibus & Levitis officium erat, Legem populo explicare, populo benedicere, & causarum juraex praescripto Legum Mosis in rebus dubiis, maxime sacris declarare & dijudicare, Levit. 10. v. 10, 11. & cap. 9. v. 22. Deut. 17. 8. & seqq.
Sacerdotum aliorum officium erat, explicare populo Legem, administrare sacras ceremonias a Deo per Mosen praeceptas, ac in¬pri mis sacrificia, populo benedicere, causas ad ipsos delatas dijudicare, fari milites in praelium adversus hostes processuros, & clangere cum A tubis clangoris contra hostes, Malach. 2 vers. 7. & 1. v. 7, 8. 2. Chrone 13. v. 10, 11, & cap. 19. v. 8. Numer. 6. v. 23. Deuter. 21. v. 5. & cap. 20. v. 2. 2. Chron. 13. v. 12.
Levitarum officium erat, Sacerdotes adjuvare in peragendo cula tu Dei, curare tabernaculum & omnia ad id pertinentia, & causadubias unam cum Sacerdotibus dijudicare, Numer. 1. v. 50. & cap. 3. v. 7. & 4. 2. Chron. 19. v. 8.
mento. Ministerium Evangelij in novo Testamento, est gloria illa Jehovae promissa, Jes. 60. v. 1. Surge, luce, quandoquidem advenit lutua, & gloria Iehovae super te orta est
In Novo Testamento extraordinarie missi fuerunt Johannes Baptista praecursor Christi, CHRISTUS ipse in statu humilitatis, & discipuli Christi ab ipsomet immediate ad docendi munus electi
Iohannes Baptista praecursor Christi, fuit Propheta Altissimi, praecedens Messiam cum spiritu & veritate Eliae, ut converteret corda Patrum, & rebelles ad prudentiam justorum, & pararet Domino, statim sequuturo, populum instructum: quin etiam Dominum praesentem demonstraret, Luc. 1. v. 17. Johan. 1. v. 29.
Johannis Baptistae ministerium pertinet ad novum Testamentum: nam i. Jam ante Johannis ministerium Evangelium de Christa nato praedicatum, ut ex Luc. 1. & 2. item Matth. 1. & 2. constat. II. Johannes quoque Evangelium de Christo annunciavit, Marc. 1. v. 1. 2, 3. III. Eundem administravit Baptismum, quia postea traditus fuit Apostolis a Christo
CHRISTUS ipse in statu humilitatis, fuit minister circumcisionis pro Dei veritate, ut confirmaret promissiones Patrum, Rom. 15. v. I. 8. Hebr 1. vers. 1.
Discipuli Christi ab ipsomet immediate ad docendi munus electi fuerunt tum Apostoli Christi, tum septuaginta alij adventus Christipraecones
APOSTOLI CHRISTI, fuerunt Christi discipuli, immediate ab pso edocti, & missi ad Evangelium de Messia exhibito, ante adscersionem quidem Christi ad coelos tantum in Judaea, post adscensionem. autem Christi in universo terrarum orbe praedicandum, atque it; ad ponendum fundamentum, habentes a Deo hoc testimonium, quo- non erratent in doctrina, Matth. 10. v. 7. Profecti praedicate, dicentes, Appropinquavit regnum coelorum. Et 28. v. 19. Profecti, docet. omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filij & Spiritus Sancti. Actor. 1. v. 8. Gal. 1. v. 1. Paulus Apostolus (non ab hominibus. neque per hominem, sed per Iesum Christum, ac Deum Patrem, qui suscitavit eum ex mortuis.) & v. 12. Neque enim ego ab homine id accepi neque edoctus sum, sed patefaciente mihi Iesu Christo. 1. Corinth. 3. v. 10. Ephes. 2. v. 20. Apocal. 21. v. 14.
Duodecim tintinnabula e vesto Pontificis talari suspensa, duodecim Apostolorum, a virtute aeterni Sacerdotis Christi dependentium quorum voce terra universa, gloria & gratia Christi repleta est, symbolum typusque fuerunt: Justinus Martyr Dialogo cum Tryphone udaeo, pagina ducentesimasecunda. Quocirca David etiam ait: In omnem terram exivit sonus eorum, & in fines orbis verba eorum.
De iis praedictum erat, Jesa. 66. v. 19, 20. Non erit tibi amplius Solin lucem diurnam, & quod ad splendorem noctis, Luna non illustrabit te, sed erit tibi Iehova luci perpetuae, & Deus tuus ornamento tibiNon occidet amplius Sol tuus, & Luna tua non recipiet: nam Iehova tibi erit luci perpetuae, & completi erunt dies luctus tui
Docuerunt autem Evangelium tum veritatem confirmando, tum errores refutando, Actor 9. v. 22, 29. Et quia annunciarunt Evangelium quod est potentia Dei ad salutem cuivis credenti, & vocarum ministerio praedicationis Evangelij homines ad salutem per Christum partam, nominantur servatores a Propheta Obadja versu ultimo, vel Salvatores, ut vulgata versio Latina habet
Apostolorum Christi prae ordinariis novi Testamenti ministris privilegia seu praerogativae fuerunt:
I. Immediata a Christo institutio2. Immediata ab eodem missio ad docendum. 3. Ceneralis legatio in universum orbem terrarum, cum potestare plantandi & fundandi ubivis Ecclesias, non in uno duntaxat loco2. Corinth. 11. vers. 28.
4. Hujus generalis legationis & potestatis visibile symbolum,: nempe manuum impositio, per quam vilibiliter dona Spiritus Sancti conferebantur
6. Extraordinarius Spiritus & extraordinaria autoritas adjuncto adversus rebelles spiritualis coercitionis jure, 2. Chron. 10. v. 6, &
7. Donum praedicendi futura: sicut Paulus praedixit de restitutione Judaeorum, Rom. 11. v. 25. & de Antichristo. 2. Thessal. 2. v. 3. Johannes in Apocalypsi plurima
8. Autoritas qua nullus ex discipulis ipsorum comparari cum ipsis unquam potuit, aut potest: quam enim Apostoli Christi supra Ecclesiam reliquam exstiterunt. Secundum legationem Apostolicam; Christo ipsis commissam, supra Ecclesiam sunt: secundum se vero in Ecclesia sunt ut membra ipsius, autoritatem Domini sui & legationis suae testificantia.
Omnes autem Apostoli Christi fueruntipares dignitate, autori tate, jure & potestate. Omnes Apostoli Christi fuerunt vicarij Christi. Vide Ambrosium Commentar. in tertium caput ad Corinthios:
Nec Petrus inter eos primatum aut Monarchiam gessit: nec universalis Apostolus fuit. Sed omnibus & singulis Apostolis Christi totius Ecclesiae regimen datum est pari jure & potestate Matth. 28. v. 19. Joh. 20. v. 21. 2. Corinth. 11. v. 28.
Apostolis Christi etiam post adscensionem Christi ad coelos, ad juncti fuere Evangelistae & Prophetae novi testamenti, quorum functio etiam ad tempus durare debuit, dum erigerentur Ecclesiae ubinullae ante fuerant, vel certe a Mose ad Christum traducerentur
Distinguendi ab illis sunt Apostoli Ecclesiarum, hoc est, quos Ecclesiae ad aliquod munus obeundum ablegarunt, de qualibus loquitur Paulus 2. Corinth. 8. v. 23 Item Apostoli Illi, qui ab Apostolis Christi fuerant missi, ut passim Evangelio praedicando impenderent operam, & Ecclesias instituerent, non adstricti ad unam certam Ecclesiam; quales fuerunt Andronicus & Junias, Roman. 16. v. 7.
Opponuntur autem illis Pseudoapostoli, qui sunt operarij dolositransformati in Apostolos Christi, 2. Cor. 11. v. 13.
EUANGELISTAE duplici fuerunt gradu: priore gradu sunt Apostoli ipsi, qui Evangelium de Jesu Christo non tantum praedicarunts vira voce, sed etiam inspirante Spiritus Sancto conscripserunt ipsimet: ut Matthaeus, Johannes, Paulus Apostolus, cujus epistolae non minus sunt Evangelium Christi atque Evangelium a Matthaeo & Johanne perscriptum
Evangelistae posteriere gradu, fuerunt qui Apostolis officio proximi erant, adeoque vices eorum gerebant, velut Apostolorum comites & συνεργοι, qui una cum Apostolis & jussu illorum Evangelium praedicabant apud quosvis: quales fuerunt Marcus, Lucas, Timotheus. Titus, Philippus, Act. 8. v. 5. & cap. 21. v. 8
Ex iis Marcus & Lucas etiam Evangelium de Jesu Christo conscripserunt, quod Apostoli per Spiritum Sanctum illis dictarunt, & exceptum postea per eundem Spiritum Sanctum approbarunt
Prophetae novi Testamenti fuerunt, qui Scripturae Propheticae sensum, quem ex singulari revelatione Spiritus Sancti didicerant, Ecclesiae aperiebant, quorum aliqui simul res futuras praedicebant: vel it Agabus, Actor. 11. v. 27. & cap. 21. vers. 10. Ephes. 3. v. 5. Iudas & Silas Actor. 15. v. 3:
His adiungimus Prophetissas, quae peculiari dono praedicendi futura instructae erant, quales fuerunt quatuor filiae Philippi Evangelis stae, Actor. 21. v. 9.
Tum quia Ecclesia novi Testamenti ex omnibus Gentibus collis genda erat, ideo praecipue dono linguarum Apostoli & Evangelistae rnati fuerunt, Actor. 2. v. 4.
Septuaginta discipuli alj, adventus Christi praenuncij ante Chriti passionem missi a Christo fuerant in omnem urbem & locum, quo futurum erat ut ipse veniret, Luc. 10. v. 1,
sequitur de ordinarus Ordinarij ministri Ecclesiae Novi Testamenti, sunt quorum funstio post constitutum semel ordinem Ecclesiasticum est perpetua, & usque ad finem mundi in Ecclesia duratura.
Non autem alij ministri Ecclesiae sunt constituendi aut humanarbitrio constituti recipiendi, quam quales Christus ipse per Apostolos instituit. Nulla enim melior potest esse jam gubernatio Ecclesia Christianae, quam qualis a Christo ipso per Apostolos est instituta: aproinde in talibus ministris Ecclesiae acquiescendum, quales Christ voluntate ab Apostolis praefecti Ecclesis.
Doctrinae praesunt illi, quibus munus docendi & interpretandi vebum Dei est legitime commissum. Vocantur Synecdochice prophe tantes seu Prophetae, id est, Scripturae sensum & usum dono Spiritu Sancti intellectum, aliis aperientes & exponentes ad communem aedificationem, exhortationem & consolationem, I. Corinth. 14. v. 1, 3. & aliis pluribus.
Qui doctrinae praesunt, eorum officium est λειτρργία ἵερα, ministerium sacrum in praeconio verbi Dei, sic ut declaratione veritatis ommendent seipsos, apud omnem conscientiam hominum in conHspectu Dei, Actor. 13. v 2. 2. Cor. 4. v. 2.
Eorum officium est, testes esse Domini Jesu. Non possidere opes terrenas superfluas: Primo, ne abstrahantur a servitio Dei. Secundo, ne se implicent negotiis secularibus, 2. Tim. ae. Tertio, ne relicto officio suo & cura animarum sibi commissarum fiant procuratores, oeconomi, quaestores, facientes ea quae ministerio. sunt indigna. Quarto, quia coelestia potius meditati debent, quam terrena.
Non acceptare legata Ecclesiae privatis veris haeredibus, Auc uTINUS ad fratr. in erem. serm. quinquages. secundo. Moses Exoda 86. quum satis esset oblatum a populo pro tabernaculo, curavit proclamari in castris, ne quis amplius quicquam offerret.
Ecclesiasticorum privilegia & exemtiones ab oneribus quibusdam, non eodem tempore illis sunt concessae, sed paulatim. Constantinus Magnus exemit Ecclesiasticos functionibus publicis, personalibus & curialibus C. Theod. de Episcopis & Clericis I. 2. Constantius & Constans adjunxerunt exemtionem ab actibus sordidis & censu, Ibidem I. 10 & concesserunt solis Episcopis exemtionem a judiciis fori secularis, manentibus aliis Ecclesiasticis subjectis judici secuari, in causis ut criminalibus, ita civilibus. Circa annum 420. Honorius & Theodosius II. & postea Theodosius & Valentinianus III. concesserunt judicium Clericorum Episcopis, si utraqui pars litigantium acquiesceret: remittendo eas ad Magistratus seculares, si una partium nollet acceptare Episcopum. Ibid. I. 41. &l. A 77. Idem confirmavit Martianus cixca annum 460 & Leo successor ejus. Justinianus circa annum 560. legem tulit, ut Ecclesiastici i1 causis civilibus subjecti essent Episcopo, in criminalibus judici seculari; C. de Episc. & Cler. I cum clerici; Cead. I. omnis qui. Hoc duravit usque ad annum 630. quando Heraclius exemit Ecclesiasticos Magistratui seculari tam in civilibus, quam in criminalibus causis, salva tamen semper autoritate delegatorum Principis. Novell. 83. Sub Imperatoribus, Francis & Saxonibus varie observatum fuit. prout jam Imperatores, jam Pontifices praevaluerunt. Tandem Fridericus II. circa annum 1220. fecit authenticam insertam CodieJustinianco, ne quis possit trahere in judicium seculare, tam civile quam criminale, ullam personam Ecclesiasticam. Legantur tituli de Episcopis & clericis, & de Episcopali audientia, & de Episcopali judicio, in Codice Theodosiano & Justinianeo, ex quious patet, immu- nitatem & exemtionem Ecclesiasticorum a Judiciis secularibus, non esse juris divini, sed humani, nempe ex concessione diversorum Principum.
Doctrinae praesunt tum Pastores Ecclesiae, tum Doctores Theologi, Ephes. 4. v. 11. Actor. 13. v. 1.
PASTORES Eccesiae sunt qui certo alicui gregi, tanquam parti Ecclesiae Christi praesunt, ad eum pascendum verbo & Sacramentis, & arcendum ab eo lupos, qui eum per insidias invadere cupiunt, Actor. 20. v. 17, 28. 1. Petr. 5. v. 2. Jerem. 23. v. 4.
Iidem etiam Episcopi nominantur. Est autem Episcopus offici nomen, quod officium est attendere sibiipsi & toti gregi commissos Spiritu Sancto ad pascendum, Actor. 20. v. 28. Cajetanus in locum hunc
Tum Pastores sunt Episcopi particulares, Ecclesiae particularis, Nam Apostolorum Episcopatus est Catholicus seu universalis.
Iidem Episcopi vocantur etiam Prestyteri, sicut Actor. 20. v. 15. accersivisse dicitur dicitur Paulus Epheso Presbyteros Ecclesiae: Eosdem versu 28. appellat Episcopos: Attendite animum vobisipsis & toti gregi, in quo vos Spiritus Sanctus constituit episcopos, ad pascendam Ecclesiam Dei, quam suo illo sanguine acquisivit. Sic Tit. 1. v. 5. Presbyteri vocantur, qui mox versu septimo Episcopi dicuntur
Ideo jure divino iidem sunt Presbyteri, qui episcopi: quod ipsum etiam Jus Canonicum docet, Dist. 93. cap. Legimus.
Proinde etiam Presbyteri & Episcopi sunt jure divino pares, id esti, administrant idem officium, eodem modo & eadem autoritate: Sic ut Ecclesia Dei, quae respectu Capitis, nempe Domini nostri Jesu Christi est Monarchia, debeat gubernati Aristocratice per Episcopos & Pastores, qui sunt aequales potestate, etiamsi differant functionibus distinctis & gradibus propter ordinem & politiam Ecclesiae
Unde presbyteri impositionis manuum in Pastoribus ordinandis jus habent, I. Timoth. 4. v. 14. Can. Presbyter. Dist. 23.
Post Apostolorum demum aetatem in remedium schismatis inter presbyteros unus est caeteris praepositus, qui Episcopus deinceps κατ εζοχιω est dictus seu Antistes.
Caeterum Episcopi omnes Apostolorum successores sunt in munere Ecclesiam pascendi, ut scribit Anacletus Dist. 21.c. In novo. Ipsi nempe Apostolis) decedentibus in locum corum successerunt Episcopi. Et Hieron. ut citatur Dist. 35. c. Ecclesiae. Si in Apostolorum loco sui mus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conversationem quo- que & abstinentiam amplectamur. Et Urbanus secundus ex Augustino Dist. sexagesimaoctava. c. Quorum vices, in hunc modum prohunciat: Pro Apostolis filij nati sunt tibi: constituti sunt Episcopi
Distinctio autem hoc loco notanda est. Petrus, Andreas, Joham nes & caeteri illorum in Apostolatu collegae considerantur vel ut pastores, vel ut Apostoli. Ut pastores, habent successores: ut Apostolis successores non habent
Tum omnis ille Episcopus successor est Petri, qui doctrinam eam dem quam Petrus annunciat: Non habent enim Petri haereditatem, qui Petri fidem non habent, quam impia divisione discerpunt, ait Ambros. de Poenit. libro primo. cap. sexto. & citatur in Jure Canonico de Poenit. Dist. prima, cap. Potest.
Quisquis autem non eandem doctrinam, quam Petrus praedicavit, docet vel sequitur, Petri successor non est; velut hodiernus Pona tifex Romanus, qui falso Petri se esse successorem jactat.
Adhaec omnes Episcopi sunt inter se pares quod ad officium attinet pascendi, hoc est, docendi, Sacramenta administrandi, absolvendi & ligandi. Quod & ipsum docet Jus Canonicum Dist. 93. cap. Le. gimus. Sic enim ibi legitur: Ubicunque fuerit Episcopus, sive Romae sive Eugubij, sive Constantinopoli, sive Regij, sive Alexandriae, siv Tanis, ejusdem meriti, ejusdem est & sacerdotij. Potentia divitiarum & paupertatis humilitas vel sublimiorem vel inferiorem Episcopum non facit: caeterum omnes Apostolorum successores sunt.
Ordinis tamen & regiminis Ecclesiastici conservandi causa pluribus unus aliquis ex veteri instituto praeest, qui caeteros in officie contineat, & ἐτεζοδιδεισηναλῆς coerceat.
c licet omnes Pastores Ecclesiae sint Episcopi gregis Dominici, & communiter omnes Episcopi nominabantur, Actor. 10. vers. 28. Philipp. 1. v. 1. tamen successu temporis tantum is qui collegis suis caeteris ordinis causa praeerat, Episcopus καγ iζεχυ vocatus fuit, reliquis pastoribus nomine presbyterorum relicto, ut autea dictum
Nullus tamen Episcopus est caput Ecclesiae universalis: multo minus Romanus Papa, qui jam no Episcopus quidem est.
Episcopi enim non sunt, nisi donis ad Episcopatum necessariis sint instructi, vocatione item & opere vocationis. Vocatio sine dono¬ simulacrum est, imo & ludibrium DEI atque hominum: vocatio sine opere vocationi consentaneo, est vocati condemnatio, perniciei communi juncta
Partes officij sui quodammodo Christus cum servis suis communicavit; sed totam seu universalem procurationem (quae est ipssus propria, & cui nemo homo par est,) in quemquam non contulit:
Pastorem officium duplex est, publicum & privatum Publicum est, orationem ad Deum in publico Ecclesiae conventuconcipere: concipionem habere seu verbum Dei fideliter docere & B explicare, & ad usum plebis applicare cum decente affectuum motio¬
ne: Sacramenta administrare: exemplo pietatis & virtutis omni gregi praeire. 2. Thessalon. 3. vers. 9. 1. Timoth. 4. vers. 12. Tit. 2. vers. 7. 1. Petr. 5. vers. 3. paterno affectu gregem sibi commissum amplesti, ac proinde eum amare, orare pro ejus profectu in vera ac salvifica. ignitione Dei, ut fecit Moses Deuteron. 32. vers. 2. Paulus Apostolus Ephes. 1. vers. 16, 17, 18, 19. & cap. 3. vers. 14. & sequentibus, cum lenitate agere cum omnibus, dubitantibus rationem doctrinae & actionum suarum reddere, Act. 11. v. 2. & sequentibus.
Oratio ad Deum tum confessio peccatorum est, tum precatio, tum gratiarum actio. Confessio peccatorum in principio concionis adhibetur. Confessioni peccatorum precatio subjungitur pro remissione peccatorum, pro fructu concionis, Deuter. 32. v. 2.
Concio in coetu Ecclesiae vocatur verbum exhortationis Actor. 13. vers. 15. Eaque non sit sine scripturarum sacrarum lectione seu recitatione: & est officium divinum: & differt a collatione seu disputatione. I. Corinth. 14. in quo capite agitur primum de exhortatione, sub finem de collatione
Tum concio seu explicatio Scripturae non est instituenda cum verborum pompa & orationis pigmentis, cum splendida & ambitiosa facundia, qualis ab Oratoria facultate proficiscitur: sed cum sim¬
licitate divinis eloquiis consentanea tum in sententiis, tum in verbis. 1. Cor. 1. v. 17. & cap. 2. v. 1, 4, 5.
Privatum vero officium pastorum est, quod speciatim tum ergase, tum erga quemlibet exercere tenentur.
Officium Pastorum erga se, est attendere sibiipsi & doctrinae, 1. Tim. 4. v.16. non laborare solicite de victu & amictu, quia Christus servis suis nihil deesse patitur, Luc. 22. v. 35.
Officium privatum pastorum erga alios est multiplex: nempe coercere alios ministros suae inspectioni commissos, ne diversam doctrinam a Prophetica & Apostolica doceant. 1. Timoth. 1. vers. 3. oves. Christi exorbitantes in viam reducere, peccantes admonere. Actor. 20. v. 24. visitare aegrotos, curis afflictos, casu aliquo insperato conturbatos, tentationibus Satanae vel aliis calamitatibus obnoxios, eosque consolari, Jesa. 40. v. 1. Ezech. 34. vers. 4. Consolatores potiuministros verbi in moeroribus suis, quam convivas in prosperis noperint auditores. Facile contemnitur divini verbi minister, qui saepevocatus ad convivium, ire non recusat
De modo visitandi aegrotos & cum illis agendi sic habendum: Postquam minister verbi testatus est συμπαθειαν suam erga aegrotantem, revocare eum primo debet eo ut agnoscat causam morbi quo affligitur, esse peccatum. Nam sicut David, qui fuit vir secundum cor Dei, aegrotans se gessit: ita & alij fideles, quum aegrotant, sese gerere debent. At David aegrotans agnovit causam morborum suorum esse peccatum, Psalm. 38. vers. 4, 5. Ergo idem aliis aegrotantibus faciendum. Quum vero aegrotus peccata sua agnoscit, consolandus & erigendus est promissionibus Evangelicis, & ea adhibenda consolationum argumenta, quae praesens conditio aegrotantis requirit: legenda capita Bibliorum vel Psalmi qui in tem praesentem faciunt: concipiendae preces ad Deum praesenti necessitati consenta. neae, &c. Sed de officio Pastoris ab aliis ex professo copiose tractatum.
Pastoralis muneris neminem pudere debet, Roman. 1. vers. 15, 16. ne quidem in vico aut pago: quia ipse Christus in vicis seu pagis quo- que docuit, Luc. 13. vers. 22. Transibat igitur singulas urbes & vicos docens.
Pastores vel boni sunt, vel malis Utrorumque sunt certa signa & notae, quibus cognoscuntur. Boni pastores, sunt qui bona fide pascunt oves Christi ex Sacra Scriptura veritatem coelestem docendo, errores refellendo, peccata redarguendo, in bonis operibus instituendo, afflictos consolando, Sacramenta juxta institutionem Christi administrando, precibus & ex emplo verae constantisque pietatis & sanctitatis toti gregi praecundo Jerem. 3. vers 10. Daturus sum vobis pastores ex sententia animi mei qui pascent vos scientia & intelligentia
lique a mundo, hoc est, improbis hominibus odio habentur, eo quod testantur opera illorum mala esse, Johan. 7. vers. 7. Non potes. mundus vos odisse: me autem odit, quoniam ego testor de eo, opera ejus mala esse.
Mali pastores, sunt qui mala fide gregem Christi pascunt, nocentes ei corruptelis doctrinae, Sacramentorum & morum, Ezech. 34. jers. 4,. 5. Morbo affectas non confirmatis, aegrotamque (ovem) non curatis, & confractam non obligatis, ac depulsam non reducitis, pereuntemque non requiritis: sed vi dominamini in eas, & per savitiam: Ad deo ut dispergantur destitutae pastore, & sint cibo omnibus bestiis agre dispersae.
Haec pauca de Pastoribus Ecclesiae; DOCTORES THEOLOGIA, sunt qui in id tantum incumbunt, ut sincera doctrina inter fideles retineatur. Ergo non amplius quam docent: nec tamen alia docent, quam Pastores, sed tantum aliter; quia non student movendis affectibus. Pastores circa scientiam & conscientias hominum occupantur: Doctores praecipue citca scientiam
Porro Doctorum Theologiae perpendi debet tum designatio, tum munus, tum requisita alia. Quod ad designationem illorum attinet, pertinet ea ad Facultatem Theologicam in bene constitutis & privilegiatis Academiis: gradusque doctrinae nequaquam extorquendus quasi jure debitus cum non soleat, nec debeat, nisi juxta venerandas leges dignis a spontaneis conferri, & sic quidem conferri, ut ad capessendum illum de gni potius sint invitandi vel legibus adigendi, quam ut quisquam ul tro ambitione quadam motus eum exigere debeat
Ante collationem autem, instituendum duplex examen candidatis primum vitae: secundum doctrinae. Si quis in illo non subsistit, ad hoc non est admittendus, aut certe frustra admittitur
Munus Doctorum Theologiae est tum Scripturam Sacram interpretari analytice: tum universam doctrinam Ecclesiae synthetice complecti: tum eandem ab haeresibus vindicare, maxime in schola¬
Interpretatio analytica Scripturae appellatur Prophetia 1. Cor14. v. 3. & duas habet partes: Explicationem veri sensus, & ostensionem usus.
Ista analytica Scripturae interpretatio duplicibus praelectionibus perficienda, aliis brevioribus, aliis paulo prolixioribus.
Brevioribus, quibus quasi σκελετὸν quoddam singulorum librorum & capitum Biblicorum ante oculos discentium spectandum col locetur.
Paulo prolixioribus, quibus liber aliquis δεζοδικῶς & exegetico tractetur, ad instruendos magis auditores ad concionandi facultatem:
Hactenus de Analytica Scripturae explicatione est Catechetica institutio, vel locorum communium Theologicorum tractatio.
Catechetica institutio requiritur in docendis tyronibus, quibus lac tradendum rudimentorum, & fundamentum jaciendum principiorum fidei & vitae Christianae, quam maxime fieri potest brevitater gratia & facilitato
Locorum communium Theologicorum tractatio servit provectioribus, quibus Sacrarum Scripturarum thesauri sunt accurate, plene; perspicue & bona fide exponendi.
Ut vero Doctores Theologiae officio suo recte defungantur, opuest illis quatuor subsidiis & adminiculis, linguarum nempe, artium, scientiarum & historiae.
Necessaria enim est Doctoribus cognitio linguarum, inprimis Latinae, Graecae, Hebraicae, Chaldaicae, Syriacae,
Necessaria etiam est ἐγκυκλοπαιδεία artium & scientiarum. Necessaria denique est cognitio historiae tum Ecclesiasticae tum prophanae
Ecclesiasticae historiae nomine comprehenduntur non solum nat rationes de plantatione & incrementis Ecclesiae, persecutionibus. item haeresibus, Conciliis, &c. sed etiam Tractationes Theologicae Patrum & Scholasticorum, Latinorum, Graecorum & Hebraeorum. seu Rabbinorum, atque adeo Doctorum Ecclesiasticorum veterum. & recentium: controversiae denique Ecclesiasticae;
Summa, in callendis & probe tenendis rebus Doctores Theoloiae oportet esse occupatos, studiumque maximum legendis libris sa cris & aliis adhibere
Haec de Syntheteca Theologiae tractatione. Vindicabunt denique Doctores veram doctrinam e contrariis haeresibus cum gelo lenitate temperato, maxime vero in Scholastici:
o τοον ἔζειν κα αιθετήρια γεγυμνασμδμα ωρος δακρισιν καλο τεκι αγαθς, id est, propter habitum sensus exercitatos ad discretionem boni & mali, Hebr. 5. vers. 4
Porro utrique tum Pastores, tum Doctores fugere debent segnitiem. 2. Corinth. 4. v. 1, pudendas latebras, calliditatem, falsationem verbi Dei, 2. Corinth. 4. v. 2. debent humilitati & modestiae studere. Actor. 11. v. 4. Confirmare alios fideles in vera religione. Confirma tio illa sit non tantum doctrinae verae inculcatione frequentique repetitione Philipp. 3 v. 1. & exemplo, sed etiam commendatione fidei, charitatis & sper fidelium: gratiarum actione pro ipsis ad Deum, precatione pro ipsis, consolatione ipsorum, &c. 2. Thessalon. 1. Actor. 15. vers. 32.
Debent prudenter discernere cum quibus agendum sit de religione, cum quibus communicandus thesaurus sapientiae coelestis, nempe non cum derisoribus & improbis, sed cum sapientiae salvificae cupidis; Prov. 9. v. 7. 8, 9. Mat. 7. v. 6.
Proinde non cum quovis de religione disputabunt & colloquium instituent, quamvis provocati, ut exemplo praeivit Christus, Johan18. vers. 21.
Multo minus ipsi adversarios, derisores & improbos ad disputationem & colloquium de religione provocabunt, Prov. 9. v. 7. 8, 9.
Quin etiam inter diversum ab illis sentientes discrimen tenebum Nam non omnes diversum sentientes ab ipsis, ab Ecclesiae Catholi cae communione praecident, aut aut ab aliis inconsulto & impetuose gelo latis praecidi patientur, memores ejus quod Apostolus praecipite Philipp. 3. v. 15,16. Quotquot igitur perfecti sumus, hoc sentiamus quod si quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus reteget. Attamen in eo ad quod pervenimus, cadem incedamus regula & itidem simus. affecti
R mune Ecclesiae; instituto & ordine publico repraesentat. Deus ipsis veritatem revelaverit. Ita Irenaeus & alij Episcopi Galliae non praeciderunt a communione Ecclesiae Catholicae Ecclesias Asia¬ ticas ab ipsis in celebratione Paschatis dissentientes, nec passi sunt eas praecidi a Victore Episcopo Romano inconsiderato zelo excommunicationem Asiaticarum Ecclesiarum molienti, ut refert Eusebius histor. Ecclesiasticae libro 5. cap. 2.
Sic Cyprianum & Episcopos Africanos licet de baptismo ab haereticis collato errantes, non praeciderunt alij recte sentientes a communione Ecclesiae Catholicae: ut nec Cyprianus alios ab ipso dissentientes ab ea praecidit, aut praecidi passus est, ut refert Augustinus septimo tomo libro quinto de baptismo adversus Donatistas, cap. vigesimosecundo.
Quod si dissentientes non desinant reluctari veritati, relinquend. unt ut contentiosi, ut pudeat ipsos, quemadmodum praecipit Apostolus, I. Corinth. 11. v.16. & monet Cyprianus libro tertio epist. decimatertia ad Stephanum
Nec debent simul Pastores & Doctores Ecclesiae cum ministerio verbi Dei gerere dignitates mere politicas & mundanas; ut sequentia argumenta ostendunt:
I. Quia ex quo Deus per Mosen Ecclesiasticum ministerium instituit, separatum illud a politicis & humanis dignitatibus esse voluit, sic ut non concesserit ulli in humana ac politica dignitate constituto officium sacerdotale usurpare, quod satis evidenter ostendit exemplum Haziae Regis Judaeae. Inprimis autem vult Deus in novo Testamento distinctas esse & manere functiones Ecclesiasticas & mero politicas seu mundanas: sic ut non velit, unam eandemque personam. simul & ministerio verbi Dei & mere politica ac mundana dignitate fungi, 2. Tim. 2. vers. 4. Nemo qui militat, (nempe ut bonus miles Jesu Christi) implicatur hujus vitae negotiis, ut ei placeat a quo deleSynthetica vero universae doctrinae Ecclesiae comprehensio, vel I
ctus est miles. Ad quem locum Ambrosius in commentariis ait; Manifestum est quod dicit, quia nemo potest duobus dominis servire. Negotia enim secularia avaritiae serviant necesse est. Et mox: Ecclesiasticus autem idcirco Deo se probat, ut huic devotus, officium impleat, quod perpendit, in Dei rebus solicitus, a seculari negotio alienus. Non enim convenit unum duplicem professionem habere. Et Hiezonymus: Comparatione militantium utitur, ut ostendat multo magis nos a secularibus negotiis liberos esse debere, ut Christo placeamus: quum etiam seculi milites a reliquis actibus vacent, ut possint Imperatori suo placere perfecte. Quapropter etiam merito improbamus, quod Episcopi Papani simul Principes mundani sint & esse velint II. Quia ministri verbi Dei sunt ministri Christi, & dispensatores mysteriorum Dei, 1. Cor. 4. v. 1. Non ergo debent simul esse dispensatores officiorum & dignitatum mundanarum
III. Quia ministri verbi Dei funguntur legatione Christi, 2. Corinth. 5. non ergo possunt nec debent gerere personam sive Imperatoris Romanorum, sive Principis alterius mundani,
IV. Quia ministerium verbi Dei tam arduum est, ut si quis in eofidus cupiat inveniri, ab aliis functionibus mere mundanis abstinere debeat. Unde in Disciplina Ecclesiarum Gallicarum Reformatarum constitutum est, ne quis minister verbi Dei exerceat ex professo meP dicam praxin, ne a ministerij sui cura avocetur ulla ex parte.
V. Quia si Apostoli censuerunt non esse conjungendum cum ministerio verbi Dei, diaconatum Ecclesiae seu administrationem aerarij Ecclesiastici, Actor. 6. multo minus conjungi cum ministerio Ecclesiae debet dignitas & potestas mere politica,
VI. Quia minister verbi Dei non debet esse cupidus turpis lucriat politicorum honorum consectatio non potest fieri sine cupiditate turpis lucri¬
VII. Minister verbi Dei non debet actus exercere ministerio verbi Dei e diametro repugnantes. Qua in re exemplo praeit ipse Christus Dominus non noluit partes civilis Magistratus ad se trahere. Nouit dividere haereditatem inter fratres, Luc. 12. v. 14. voluit cognoscere de causa mulieris in adulterio deprehensae & sententiam de ea ferre, contentus ad fidem & resipiscentiam peccatricem adducere, Johan. 8. v. 7, 11.
III. Nullum exemplum probatum vel ex Novo Testamento vel historia Ecclesiastica aut Conciliis proferri potest ullius ministri verbi Dei, qui simul dignitate mere politica functus sit. Nam exempla Episcoporum & Clericorum Papanorum non sunt proba: illa ordini divino praejudicare non debent nec possunt.
Ministerium docendi verbum Dei comparatur sacrificio. Ideo Petrus Apostolus Actor. 10. v. 13. jussus est mactare & edere, id est, spirituali gladio verbi Dei praepatate Gentiles ut fierent sacrificium Deo gratum & acceptum: & cum illis se unire seu ad communionem ejusdem corporis Christi mystici eos admittere. Hucusque de ministris qui doctrinae praesunt: sequitur de ii¬
qui praesunt disciplinae Ii vocantur in Scriptura vsitate prestyteriSuntque duplices: alij simul & disciplinae praesunt, & in sermone, ac doctrina laborant; alj tantum disciplinae sunt gubernatores, 1.
Tim. 5. vers. 17. Qui bene praesunt prestyteri, duplici honore digni hacentor, maxime qui laborant in sermone & doctrina. Posteriores, mmirum disciplinae tantum moderatores, sunt viri pi& graves ex plebe delecti, & Episcopis seu Pastoribus tanquam adjutores adjuncti, ut communio Ecclesiae tanto melius conservetur. AcErrantes tolerandi sunt patienter & mansuete erudiendi, donec?
presbyterorum collegium vocatur presbyterium Vocatur etiam Ecclesia repraesentativa particularis, quia comEjusque officium est, disciplinam Ecclesiae regere, omnibus in osficio contentis, aut si semel abducti fuerint, ad illud revocatis. Idque in omnibus disciplinae capitibus tum essentialibus; tum accidentariis.
Essentialia, sunt quae omnino in Ecclesiae recta administratione sunt necessaria & velut fundamentalia.
Cujusmodi sunt, ordo quidam in Ecclesia quae est domus Dei egitimae vocationes personarum, velut pastorum, doctorum, preSbyterorum, diaconorum; & carundem, si numero suo non rectu fungantur, abdicationes; censurae item Ecclesiasticae
Accidentaria, sunt accessoria quaedam, quae pro temporum, personarum & locorum ratione statuuntur, & necessitate vel utilitate postulante mutari possunt:
est demandata. Petsonae quibus corporalium rerum ad Ecclesiam pertinentium. procuratio est commissa, sunt Diaconae & Diaconisse. Eorum functiones appellantur ἀνκληψεις, opitulationes, 1. Cor. 12. v. 28.
Μιακονίας nomen usurpatur lata significatione & stricta. Lata significatione, quaelibet functio Ecclesiastica, etiam pasto. talis: imo etiam Apostolica est διακονια, Coloss. 4. v. 17. Act. 1. v. 17.
Stricta significatione, sola collectio & dispensatio bonorum Ecclesiasticorum, dicitur diaconia, Rom. 12. v. 7. & ex hac stricta significatione describuntur Diaconi in hunc modum:
Diaconi, sunt qui bona Ecclesiastica colligunt, & distribuunt qui bus opus est, cum simplicitate, etiam pauperrimis & vilissimis liber ter inservientes, Actor. 6. v. 3. Rom. 12. v. 8.
Diaconos oportet esse honestos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpem quaestum facientes, tenentes mysterium fidei i1 pura conscientia. Atque hi etiam probentur prius, deinde ministrent, si sunt inculpati, I. Tim. 3. v. 8, 9, 10.
Bona Ecclesiastica in quatuor partes dividuntur: Una distribuitur iis, qui ministerio Ecclesiae sunt addicti, Matth. 10. v. 10. 1. Cor. 9. v. 9. 1. Thess. 3. v. 8.
Alter quadrans pauperibus alendis impenditur, in-primis viministrorum Ecclesiae & docentium in Scholis duis
Tertius tuendis aedificiis templorum, Scholarum, nosocomiorum & xenodochiorum aliisque inopinatis necessitatibus Ecclesiae destinatur.
Quadrans reliquus Episcopo conceditur, quo pauperes advena. & exsules ob veritatem Christi excipiat, & captivos etiam fratres cum opus est, juvet, 1. Tim. 3. v. 2. Tit. 1. v. 8.
Quod si publica totius Reipublicae & Ecclesiae necessitas exigat & reditus alij non sufficiant, ex bonis Ecclesiasticis residuum peti pocest quod ad reipublicae conservationem requititur, 2. Reg. 18. v. 15.
Diaconi tamen nunc in Ecclesiis Germanicis vocantur etiam illi, qui pastoribus sunt adjuncti, ut eos adjuvent in docendo, concionando, administrandis Sacramentis, visendis aegrotis & captivis, aiisque negotiis ad ministerium sacrum pertinentibus.
On this page