Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 64
UDICIA DEI, sunt ipsius opera, quae in exsequutione justitiae suae exercet, tanquam universalis judex totius mundi. Die gericu te Gottes. Exodi capite sexto, versiculo quinto, & capite septimoversiculo septimo. Ezech. capite undecimo, vers. nono & decimo.
Ea Deus Pater ex sequutus est inde ab initio, atque adhuc exsequitur per Filium. Genes. 19. v. 24. Ezech. 10. v. 2. & 21. v. 15. Zachar. 18. Joh. 5. v. 22. Apoc. 8. v. 5.
Ideo saepe Deus visus est Prophetis tanquam judex infidens throno, quum judicia sua in impios exsequi voluit, 1. Reg. 22. v. 19. Jesa. 6. Ezech. 1. Dan. 7. Apoc. 4
Visus est Filius Dei Ezechieli colore vividissimo, quasi species? gnis intimi circumquaque & splendoris citcumstantis eum, Ezechici cap. 1. versic. 27. quia haec species quadrat judici aestu irae suae impios consument.
Visus est Johanni Apocal. 4. similis adspectu lapidi Jaspidi & Sardio: quorum coloribus significatum fuit, Deum Patrem per Filium esse judicem illum, qui priscum mundum perdidit diluvio & ultimum igni perditurus sit. Nam Iaspis est lapis colore viridi, vel coeruleo, eo que pellucido: Sardius autem subrubro seu igneo¬
Visus est cum suis assessoribus, hoc est, sanctorum numero, qui mundum judicant & judicaturi sunt, Apocal. 4. v. 4. Matth. 19. vers. 28. 1. Cor. 6. 2. Sancti enim tum in terris adhuc versantes, agnoscunt. & approbant justissima judicia Dei in mundum impium, tum in ultimo illo universali judicio palam coram toto mundo agnoscent & approbabunt justissimam sententiam Judicis. IAssessores Dei tanquam Judicis Apocal. 4. 4. visi sunt amicti vestibus albis, & ad indicandam integritatem eorum & justitiae studium: & habentes impositas capitibus suis coronas auteas, ut significaretur, quod ipsi rerio intellectu praediti sint ad instituendum dextre cognitionem causarum omnium, & recte judicandum, quod mundum vicerint, quod in communionem regni Christi admissi quod corona gloriae ornati sunt,
Throni Dei stipatores sunt sancti Angeli, exsecutores judiciorum divinorum, ut in loco de Angelis copiose explicatum 5. lib. cap. 12.
Vox Judicis est terribilis & Spiritus ejus omnia etiam onscurissima scrutatur, illustrat & in lucem producit, Apoc. 4. v5.
Finis supremus judiciorum Dei est gloria Dei. Exod. 9 v. 11. Proterea quoties Deus judiciorum suorum exepla ante oculos nostros statuit, est a nobis gloria ejus praedicanda, ut Ecclesia Ilraeliuta facit,
es. 25. 1, 2, 3. Si vero fines proximos consideres, exercet Deus judici: sua vel ad conservationem status Ecclesiastici vel politici bene constituti: vel ad reformationem illius: vel ad vindicationem Ecclesiae abinfidelium tyrannide. udicia Dei quaedam pertinere ad conservationem status Ecclesia. stici & Politici recte constituti, testantur exempla eorum, qui adversus Mosen & Aaronem seditiones concitarant; ut statum Ecclesiae & politiae optime & ex praescripto voluntatis divinae constitutum perturbarent: Deus enim seditiosos & perturbatores status publici horrendis judiciis e medio sustulit, ut Dathanem, Rorachum, & Abira mum, item alios murmuratores; Testantur & exempla eorum quos paterne Deus ad officium reduxit, ut Mariam sororem Mosis, quam lepra Deus percusserat.
udicia autem quaedam Dei pertinere ad instaurationem & reformationem status Ecclesiastici & politici, qui incuria aut malitia sacerdotum & gubernatorum collapsus vel corruptus fuerat, testatur historia de punito populo Israelitico post idololatriam vituli: historia item libri Judicum, item historia captivitatis Babylonicae, Jes. 1. v. 25. & sequentibus: Historia item ultimae desolationis urbis Jerosolymorum. Idem testatur generalis illa reformatio Ecclesiae Christianae superiore seculo, quum Deus Pseudoepiscopos Papanos & sacrificulos missaticos ab Ecclesiis depulit & Reges atque Principes Ecclesiae reformationem impedire in gratiam Antichristi conantes regnis: & principatibus exuit
Judicia quae dam Dei pertinere ad vindicandam Ecclesiam a tyrannide & oppressione infidelium, ostendit historia Pharaonis cum exercitu AEgyptiorum in mari rubro submersi: historia hostium populi Dei per varios Judices caesorum & historia Syrorum: Philistaeorum per Davidem devictorum: historia Antiochi Epiphanis
Effecta. Judicia Dei in impios exercita afferunt terrorem aliis, atque inprimis hostibus Dei, Exod. 15. v. 14, 15, 16.
Docent justitiam incolas orbis habitabilis, Jes. 26. 9. Quum judicia tua exstant in terra, justitiam discunt incolae orbis habitabilis.
Mundus totus qui coram tribunali Dei se sistit judicio, est instar maris vitrei & crystallini, Apoc. 4. v. 6. Nam in mundo nihil est fit mum, sed omnia fragilia: nihil absconditum coram Deo, sed omnia pellucida & conspicua.
Porro judicia Dei varia sunt, & alia aliis graviora, & diversis temporibus exercentur, ut sub veteri Testamento factum libri Prophetici testantur: & in novo fieri debuisse Christus Matth. 24. & Luc. 21. Paulus 2. Thess. 2. & Apocalypsis Iohannis testatur, maxime per apertionem septem sigillorum, per septem tubas, & septem phialas Deus enim non uno modo, nec una vice mundum punit, nec eadem semper est Ecclesiae conditio¬
Si objecta spectes, exercet illa Deus, interdum promiscue in electos, & reprobos: interdum seorsim in alterutros In electos & reprobos promiscue exercere Deum judicia sua ostendunt exempla bellorum, exsiliorum captivitatum, pestium, inundationum, terrae motuum, &c. In bello Pelischthaeorum non tantum impius Saul, sed etiam pius Jonathas interemtus est. In captivitatem Babylonicam, seu exsilium Babylonicum non tantum impii, sed etiam Ezechiel Daniel & alii pii abducti sunt. In Antiocheno terremo. tu Trajano Imperatore non tantum Gentiles, sed etiam Christian tuinis aedium oppressi sunt.
Quaedam judicia scorsim in alterutros a Deo exerceri exempla ostendunt. Quum Deus judiciis magnis seu plagis afficeret AEgyptios, Israelitae ab illis immunes fuerunt. Nam AEgyptiis tantum conversae fuerunt aquae in sanguinem, Exod. 7. v. 21, 27. AEgyptiis mole stae fuerunt ruinae, Exod. 8. 4. iisdem infesta fuit colluvies animalium non autem Israelitis, Exod. 8. v. 21, 22. Sic ÆEgyptiorum pecora pestis sustulit, Israelitatum minime Exod. 9. 3. 4, 5, 6, 7. cum omnia primogenita in AEgypto interficeret, primogenitis Israelitatum pepercit, ut cognoscerent omnes, Deum inter vala irae & vasa misericordiae discrimen ponere.
Vniversalia, sunt quae in universum mundum exseruntur a Deo, ut diluvium universale Genes. 7. Particularia, sunt quae in unam quandam gentem, aut familiam aut personam a Deo exseruntur: ut sunt, liluvia particularia, bella, testis τυωιι, incendia urbium, &c.
Rutsus e subjectis judicia Dei vel publica sunt, vel privata. Publica, sunt quae Deus in tempublicam aliquam communite exercet, ut sunt, fames, pestis, bella, clades ab hostibus acceptae, tyrannis Jes. 19 vers. 4. Ezechiel. 14. v 21. eversiones regnorum, inundationes inusitatae, tempestates longe lateque damna inferentes. Eclloum ωροορομοι & praesagia solent esse inusitati & extraordinarii ventorum turbines: Sicut in Gallia Anno 1561. circa finem Novembri ante bellum civile a Triumviris Claudio Guisio, Anna Mommorantio Conestabili & Mareschallo Santandreano excitato, & recenAnno 1606. mense Martio horribilis ventus, quo multa aedificia & turres dejectae & sylvae aut saltem plurimae arbores radicitus evulsa; sunt, antecessit motus intestinos in Ungaria & Polonia & Austria
Privata judicia Dei, sunt quae aliquem privatim attingunt, qualia describuntur, Job. 27. v. 13. & sequentibus
Si adjuncta ipsorum spectes, vel occulta sunt, vel manifesta. Iudicia Dei occulta & inscrutabilia, adoranda sunt & timenda: non item excutienda: multo minus reprehendenda Rursus judicia Dei interdum velocia sunt, interdum tarda. Velecia Dei judicia comparantur jaculis & sagittis, Ps. 64. 8. Omnia autem judicia Dei sunt recta ac justa, Psal. 119. Apoc. 19. 2. vera & justa sunt judicia ejus
On this page