Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 63
YIORPORALIA beneficia Dei, sunt bona externa, quae ad hanc vitam corporalem pertinent, a Deo data, ut tum necessariae nostrae sustentationi dum in hac vita sumus, tum oblectamento quoque ac hilaritati honeste inservirent: ut conservatio Re rumpublicarum, pax publica, 2. Chron. 20. v. 29, 30. conservatio vitae corporalis, defensio adversus homines improbos & hostes extanos, ereptio e periculis corporalibus, peritia rei bellicae, Psal. 144. v. 1. liberatio a morbis, bona valetudo, somnus quietus, Psal. 3. v. 6. & 4. 8. 9 honesta familia, probi liberi, divitiae, amici, gloria in mundo, gra tia apud homines, Dan. 1. Prover 16. 7. victoria corporalis adversus hostes, omnia denique hujus vitae adjumenta, Psal. 21. v. 4, 5, 6, 7. & 13. v. 18, 19. & 65. v. 10. & seqq. & 107. v. 2. & seqq item 108. vers. 11 14. sie 111. v. 5, 6. & 113. v. 7, 8, 9.
Eaque Deus exhibet vel immediate per se, vel mediate, per creatu ras suas, quae omnes ad ministerium ipsius praesto sunt,
I. Gloria Dei, hoc est, ut cognoscamus, Jehovam esse DEUM nostrum, Deuteronom. capite vigesimo-nono, versiculo sexto: hoc est, federis sui nobiscum initi memorem & observantem: utque eum propterea laudemus & celebremus.
II. Institutio nostra, ut Deus per illa nos commonefaciat de spititualibus beneficiis. Sic vita haec animalis est praeparatio & gradus ad vitam spiritualem atque coelestem. Vide plura in commentariis nostris in trigesimum-sextum caput Ezechielis
Deus cripit pios e periculis e quibus evadere non posse videbantur humanitus: sicut Davidem circumclusum a Saule & hominibus ejus, cumque humanitus nullum effugium pateret, cripuit e manibus Saulis, allato nuncio de irruptione Pelischthaeorum, 1. Sam. 23. v. 26, 27.
Ut pudefiant piorum osores, hostesque qui quaerunt illorum exitium & malo illorum delectantur, Psal 40. v. 15,16. Pudefiant & rubore perfundantur pariter quaerentes animam meum ad perdendum tam: agantur retrorsum & ignominia afficiantur, qui delectantur malo meo, Desolentur pro mercede pudoris sui; qui dicunt de me, euge, eugi Psalm. 70. vers. 2. 3. 4. Deus ad cripiendum me; Iehova, ad auxilium meum festina. Pudefiant & rubore perfundantur quaerentes animam meam, &c.
II. Ut pii omnes exhilarentur, & in fide Deum confirmati celebrent eum, Ps. 40. v. 4. Indidit ori meo canticum novum, laudationem Deo nostro: videntes multi reverebuntur, & confident in Iehova. Et I7. Gaudeant & laetentur in te omnes quaerentes te; ac dicant jugiter, magnificetur Iehova, amantes salutis tua, Ps. 70. v. 5. Liberationis piorum ab hostibus effectus est fortitudo animi it piis excitata, sic ut in hostes suos intrepide o culos suos figant & faciem opponant, Ps. 54. 8.
Quum de piis videtur actum quum res eorum stant in acie novaculae, cum interitui sunt proximi; tum Deus λτμηρανῆς illis succurit, eosque liberat via aperta per invia, suppeditatis mediis de quibus nemo hominum cogitaverat: veluti quum populus Israeliticus staset ad mare rubrum & tergo ejus jam instaret exercitus Pharaonis, Exod. 14. v. 5. & seqq. quum David a Saule obsessus esset, 1. Sam. 23. 26, 17. quum socii Danielis im fornace Babylonica essent Dan. 3. 21. & seqq. cum Daniel ipse in fovea leonum esset, Dan. 5. 17. & sequentibs quum populus Judaicus Hamanis astu & crudeli consilio totus tollendus esset, Ester. 7 & seqq. cum idem populus ab Antiocho Epiphane exscindendus esset, Dan. 12. v. 1
Idque ad quatuor usus: 1. Ad honorem Dei, id est, propagatione & conservationem ministerii Ecclesiastici & Scholarum, Prov. 3. v. 9. Honora Iehovam de substantia tua, & de praecipuo totius proventus tuit
4. Ad subsidium pauperum, Prov. 31. 20. Proles numerosa quibusdam datur in poenam, sicut Jobus dicit capite 27. 14 Si multiplicantur filij eius, multiplicantur ad gladium: & prognati ejus non saturantur pane
E subjectis beneficia corporalia sunt vel publica, vel privata. Bona corporalia sunt piis & impiis communia: ut Christus docet Matth. 5. 45. & ostendunt exempla, ut Cajino dedit Deus copiosos liberos & nepotes, divitias itidem, Gen. 4. v 17. & sequentibus Chami Deus a diluvio conservavit, Gen. 7. 1. Esavo opes magnas dedit.
Achabo Regi impio paenas prorogavit 1. Reg. 21. 25. Victoria datur a Deo interdum etam hostibus Ecclesiae propterpeccata Magistratus & populi, 1. Sam. 31. & 1. Chron. 10.
On this page