Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 65
OPERA Dei quae post hanc vitam fient sunt adventus DominiJultimus: resurrectio universalis mortuorum omnium: immutatio superstitum quos ultimus ille dies deprehendet in hac vitaraptus omnium fidelium simul in nubes in occursum Domini: judicium ultimum universale: mundi finis: & manifestatio gloriae Dei in omnem aeternitatem:
De ultimo adventu Domini quaeritur, Au futurus sit? Prophani& Epicurei in dubium vocant, imo negant, ut legitur 2. Pet. 3. v. 2, 3 4. Vt memores sitis verborum quae praedicta sunt a sanctis Prophetis, & mandati illius nostri qui sumus Apostoli Domini & Servatoris: Illud primum scientes, venturos extremis diebus irrisores, in suis ipsorum cupiditatibus incedentes: Et dicentes, ubi est pollicitatio adventus ejus nam ex quo die Patres obdormierunt, omnia ita permanent ab initio creationis.
Atqui ille Domini adventus certo futurus est, quia a Domino pronissus est, Canticor. 4. v. 6. Donec adspiraverit dies ille, & fugerint istae umbrae, ibo ad montem hunc myrrhae, & ad collem thuris. Matth. 24. v. 30. Joh. 14. 3. Rursus veniam & assumam vos ad meipsum ut ubi egoero, & vos sitis. Non tardat autem Dominus promissionem, ut nonmulli tarditatem hanc esse ducunt, 2. Petr. capite tertio, versiculo nono.
Adventus ille ultimus Domini, est opus Dei, quo ipse Dominus in fine mundi cum hortationis clamore, cum voce Archangeli, & cum tuba Dei descendet de coelo cum Angelis suis potentibus, & cum igne fiammante, Matth. 24. 30 & sequentibus. Luc. 21. 27. Ezech. 44. 3. Princeps via sua egredietur. Act. 1. 11. dicunt Angeli discipulis ChristiViri Galilei, quid statis intuentes in coelum? Hic Iesus, qui sursum receptus est a vobis in coelum, ita veniet, quemadmodum conspexistis eum proficiscentem in coelum. Joh. 14. 3. 1. Thess. 4. 16. & 2. Thess. 1. 7. & 8. Apoc. I. 7. Appellatur revelatio Iesu Christi, 1. Cor. 1. v. 7. 1. Petr. 1. B. v. 7. 13:
Finis proximus adventus illius est, tum ut perficiatur redemtio Ecclesiae, Luc. 21. 28. Hebr. 9. 28. ut Christus sponsus ille cum Ecclesia nuptias illas sanctissimas celebret, & sacrum illud conjugium cum ea perficiat, coagmentato & adunato totius Ecclesiae corpore, Cant. 2. v. 7. Apoc. 21. Tum ut judicet orbem terrarum & penitus aboleat res num Satanae & Antichristi, 2. Thess. 2. 8. & omnibs rependat improbis praemia quae promeriti sunt, Judae epist. 14, 15. Ecce venit Dominus cum sanctis millibus suis Vt ferat judicium adversus omnes, &c.
Finis supremus adventus Christi est ut glorificetur in sanctis suis & admitandus fiat in credentibus omnibus in die illo. 2. Thess. 1. 10.
Effectus illius erit luctus & planctus impiorum, Matth. 24. v. 30. Tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, & tunc omnes tribus terrae plangent. Apoc. I. v. 7. Ecce venit cum nabibus, & videbit eum omnis oculus, etiam qui eum transfixerunt & plangent coram eo omnes tribus terra. Zach. 12. v. 10. Apoc. 6 v. 15, 16, 17.
E coelo venturus est in quod adscendit, & descensurus est in nubes. 2. Thessal. 1. 7. Revelabitur Dominus Iesus de coelo cum Angelis suis potentibus Matth. 26. vers. 64. Videbitis Filium hominis sedentem ad ad dexteram potentia Dei, & venientem in nubibus coeli. Philip. 3. v. 20. Nos autem ut municipes coelorum nos gerimus: unde etiam Servatorem exspectamus Dominum Iesum Christum. 1. Thessal. 4.16. Ipse. enim Dominus descendet e coelo. Hoc Deus in Scriptura Sacra tanperspicue consignatum voluit, ut Ecclesia & fidelium unusquisque sciat, unde sit exspectandus Redemtor: & ut simus certi. Redemtorem nostrum non deposuisse naturam humanam quam assumsit.
1. Propter gloriam Dei, ut refutentur Epicuraei qui doctrinam de ultimo adventu Christi irrident. 2. propter consolationem nostram, ut sciamus secuturam aliquando afflicti & miseri status hujus mutationem. 3. Ut nos contineamus in officio demusque operam ut in adventu Christi consistamus. 4. Ut improbi homines reddantur inexcusabiles, quasi de adventu illo nihil scivissent
Dies ejus nobis ignotus est, ut dicitur Marc. 13. v. 32. De die illo ac hora nemo scit, ne Angeli quidem qui in coelo sunt, neque ipse Filius, sed pater. Vult autem Deus illum nos latere. I. Ut observemus omnes. dies, & ad omnia momenta parati simus, ut Dominus monet Matth. 25. v. 42. Vigilate ergo: nescitis enim quam hora Dominus vester venturus sit
II. Ut frenetur nostra curiositas, qui diem & horam adventus Christi inquitere curiose malumus, quam ad illam nos parare.
III. Ut etiam impii resipiscentiam non differant Adventus ille subitus & inopinatus erit, Matth. 24. v. 27. item v 37. & sequentibus. 1. Thessal. 5. 2, 3. Idcirco in adventum illum Domini dies & noctes intentos nos esse decet, ne incauti opprimamur: & proinde vigilanti animo exspectandus, cavenda crapula atque ebric. tas & anxia solicitudo hujus vitae & precibus ad Deum incumbendum: Sic enim mandat Dominus, Marc 13. v. 35, 36, 37. Vigilate igitur: (nescitis enim quando Dominus veniet, vespere, an media nocte, an in gallicinio, an mane:) Ne quum repente venerit, inveniat vos dormiintes Quae autem dico vobis, omnibus dico, Vigilate. Luc. 21. v. 34, 25, 36. Cavete vobis ne quandi graventur corda vestra crapula & ebriretate, & curis hujus vitae: Grepente vobis superveniat dies ille. Nam ut laqueus invadet in omnes, qui habitant in superficie totius terrae Excubate igitur omni tempore rogantes ut digni habeamini qui effugiatis ista omnia quae futura sunt: & consistatis ante Filium hominis.
Optandus est & precibus a Deo exposcendus: I. quia id mandavit Dominus in oratione sua cum nos precarijussit, Veniat regnum tuum
II. quia promissus est a Domino Joh. 14 3. & Apoc. 22. 12. Etce venio cito & v. 20. Venio cito, Amen
III. quia ejus desiderium in cord bus fidelium efficit Spiritus Sanctus, ut legitur Apoc. 22. v. 17. Et Spiritus & sponsa dicunt, VeniEt v. 20. Veni Domine Iesu IV. quia vere fideles se mutuo exhortantur ad optandum ad ventum Christi, ut Apoc. 22. 17. Et qui audit, dicat, veni.
Differtur aut differri videtur a Domino. I. Ut exerceat in piis fidem, patientiam, spem & invocationem II. quia Dominus patienter exspectat, dum electi ad Ecclesiam aggregentur & ad resipiscentiam adducantur, ut nullus ipsorum pereat, ut dicitur 2. Petr. 3. 8, 9. Vnum autem hoc ne fugiat vos, dilecti, unum diem apud Dominum perinde esse ut mille annos, & mille annos ut diem unum. Non tardat Dominus promissum, (ut nonnulli tarditatem hanc esse ducunt) sed patiens est erga nos, nolens ullos perire, sed omnes ad resi¬
scentiam tendere. Electorum igitur, non improborum gratia mundus consistit: Adventus illius ultimi signa prenuncia Deus constituit electorum bono, ut logitur Matth. 24. 29, 30. Statim autem post compressionem dierum illorum Sol obscurabitur, nec dabit Luna splendorem suum, & stella cadent e coeli, & potestates coelorum concutientur. Tunc apparebis signum Filii hominis in coelo; & tunc omnes tribus terrae plangent, & videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum potentia & I gloria multa. Luc. 21. v. 25, 26, 27. Tunc erunt signa in Sole & Luna & stellis: & in terra anxietas gentium in consilii inopia, resonante mari & salo: Exanimatis hominibus prae metu & exspectatione malorum eo. rum supervenientium in orbem terrarum: nam potestates caelorum concutientur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potentia & gloria multa.
Signa ista vere fidelibus non terrorem incutere, sed laetitiam ob appropinquationem plenae redemtionis & regni gloriae adferre debent, ut monet Dominus Luc. 21. vers. 28, 29, 30, 31. Quum autem haec fieri incipient, suspicite & attollite capita vestra, quoniam appropin. quat redemtio vestri. Dixit etiam eis parabolam, Videte ficum & omne arbores: Quum jam emiserint folia vos eas cernentes, per vos ipsos agnoscitis jam prope esse aestatem: Ita & vos quum videritis haec fieri, ag. noscite prope esse regnum Dei.
Adventus ille verus erit, visibilis & localis; non phantasticus, noimaginarius non invisibilis & illocalis. Absint a corde Christiano spectra Marcionitica. Sicut enim Christus vere, visiniliter & localite in coelum adscendit: ita etiam vere, visibiliter & lo aliter de coelo veniet in nubes. Hoc docet Dominus ipse cum ait Matth. 23. versic. 39. Dico vobis, nequaquam me videbitis ab hoc tempore usque dum dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini: Et cap. 24. v. 30. Videbunt. Filium hominis venientem in nubibus coeli. Et cap. 26. 64. Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram potentiae Dei, & venientem in nubibus coeli. Joh. 19. 37. Intuebuntur quem transfixerunt. Actor. 1. v. II. dicunt Angeli ad Apostolos: Viri Galilei, quid statis intuentes in coelum: hic Iesus qui sursum receptus est a vobis in coelum, ita veniet. quemadmodum vidistis eum proficiscentem in coelum
Adventus ille ultimus Christi, erit gloriosus & plenus majestati divina, cum immortalitatis fulgore, cum immensa divinitatis potentia, cum Angelorum satellitio. Matth. capite decimo-sexto, versiculo vigesimo-septimo: Futurum est ut Filius hominis veniat cum gloria Patris sui cum Angelis suis. Idem docent testimonia supra allegat: veluti Matth. capite vigesimo-quarto, versiculo trigesimo, & capito vigesimo. quinto, versiculo trigesimo-primo, & capite vigesimo sexto, versiculo sexagesimo- quarto, &c.
Ad illum ad ventum Christi debent se fideles praeparate, & vigilanter Dominum exspectare, ut quum venerit, paratos illos inveniat. Veniet Dominus lesus, veniet: vide quomodo te inveniat Huc pertinent parabolae Matth. 25. de decem virginibus & de talentis quaedominus peregre proficiscens servis suis concredidit.
On this page