Text List

Caput 71

Caput 71

CAPUTTI In quo de supplicio aeterno damnatorum.

UPPLICIUM aeternum, est miserrimus ille damnatorum statu post hanc vitam, cujus initia quidem in hac vita sentiunt, incrementa vero in animis a corpore separatis, post extremum autem judicium plene sentient, cum expulsi a facie Domini & a gloria vitcutis ejus poenam pendent aeterni exitij, praecipitati & detrusi in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo & angelis ejus, & torquebuntur cruciatibus ineffabilibus in anima & corpore, Johan. 3. v. 36. Qui credit in filium, habet vitam aeternam: qui vero non obtemperat Filios non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Luc. 16. vers. 23. 2. Thess. 1. v. 9. Matth. 25. v. 41. Jesa. 30. v. 33. & 66. v. 24. Matth. 8. v. 12, 22. Apoc. 20. v. 10, 15. Matth, 10. v. 28.

Gradus supplicij aeterni futuros constat ex Matth. cap. 10. v. 15. Amen dico vobis, tolerabilior erit conditio terrae Sodomorum & Gomorrhaeorum in die judicij, quam urbis illius. Et c. 11. v. 22. Quin etiam dico vobis, Tyro & Sidoni tolerabilior erit conditio in die judicij: quam vestra.

Arbitrium damnatorum hominum erit tantum ad malum in omnem aeternitatem; quia hi sine ulla resipiscentia & spe veniae ac liberationis semper erunt & manebunt in regno Satanae, & ab eo at que cupiditatibus suis impellentur, & adversus Deum ruent, Matth. 25. v. 46. Marc. 9. v. 43.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 71