Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
TXPLICATA est prima distributio Ecclesiae particularis. Si CUNDO, Ecclesia particularis vel veteris Testamenti est, veI.
novi, Ephes. 2. 17. Ecclesia veteris Testamenti, est quae ante Christi adventum fuit. inde ab initio mundi: qualis fuit Adami & Evae in Paradiso; & post. ejectionem e Paradiso ejusdem Adami, Evae, Abelis credentium in Semen illud mulieris, quae Ecclesia continuata est in familia Sethi post Enoschi, Noachi, Semi, Abrahami, Isaaci, Jacobi & posterorum ejus Israelitatum; unde Ecclesia Israelitica, & postea Israelitis a Je hova plane deficientibus, tandem Ecclesia Judaica dicta fuit.
Ecclesia novi Testamenti, est quae post Christi adventum fuit,; at A que etiamnum est, credens in Christum jam exhibitum & manife¬
Eaque ortum habuit inde a primo momento conceptionis Christi, & progressus fecit per varias persequutiones, quas Christus in & membris suis pertulit & perfert. Unde κατ ἔξοχν Christiana Ecclesia dicitur, & fideles in Christo Jesu dicuntur Christiani: quia in regnum & in sacerdotium & in prophetiam unguntur, Chrysostomus homil. decimanona in Matthaeum in opere imperfecto: sed Christiani dicuntur Synecdochice, quia alioquin omnes electi quotquot, ab initio mundi in Christum crediderunt, Christiani fuerunt
Felicior fuit, quam Ecclesia Veteris Testamenti, Matth. 13. v. 16, 17. Vestri beati sunt oculi, quod videant: & aures vestra, quod audiant. Amen enim dico vobis, multi Prophetae & justi desiderarunt videre, quae videtis, & non viderunt: & audire, quae auditis, & non audierunt. Luc. 10. vers. 23, 24. Hebr. 11. vers. 40. Atque omnes hitestimonio per fidem ornati, non obtinuerunt promissum illud: Quo niam Deus de nobis melius quiddam providerat, ne absque nobis consummarentur. 1. Petr. 1. vers. 10, 11, 12.
Ecclesia Christiana gentis Iudaeorum, est coetus ille fidelium, quos principio inde a primo momento conceptionis Christi, Deus Pate vocavit ad Christum incarnatum, donec aliae etiam Gentes vocarentur. Jerem. 23. v.
Haec est mulier illa parturiens, mirifice, subito & gloriose gignens multos liberos, Jesa. 66. vers. 7. 8. cujus partui insidiatus est DracoApocal. 12. id est, quae peperit Ecclesiam Christianam aliarum Gentium: nec enim de Maria matre Christi in capite illo agitur, sed de Ecclesia Christiana Jerosolymitana: Nam ex Tiione debuit prodire sceptrum regni Christi, Psal. 110. 2. Jesa. 2. v. 3.
Haec jussa est surgere & lucere, Jesa. 60. v. 1. hoc est, lucem Evangelij diffundere per universum orbem.
Ejusque viva membra sunt vere filij Abrahami, qui incedunt per restigia fidei Patris nostri Abrahami, Rom. 4. v. 12. & cognoscuntur. ex imitatione operum bonorum Abrahami. Qui autem opera Abrahami non faciunt, non sunt filij Abrahami, etiamsi secundum carnem. semen ejus essent, Johan. 8. vers. 37. & sequentibus. Rom. 9. vers. 7. 8. Neque qui sunt semen Abrahami, ideo omnes sunt filij; sed in lsaacovocabitur tibi semen, Hoc est, non qui filij carnis, ij filij Dei: sed qui sunt filij promissionis, censentur in semino
Ecclesia Christiana omnium Gentium, est quae ex Judaeis & aliis populis omnibus adunata est in Christo. Significata fuit Actor. 10. vers. 11, 12. per vas illud quod erat velut linteum magnum e coelo descendens & quatuor extremis devinctum, quod demittebatur in terram, in quo erant quaevis quadrupedia terrae & ferae & reptilia & volucres coela Fidelium autem multitudo repente fidem Christo dedit, Actor. 2. v.41, 47. & capitibus sequentibus: ut merito comparentur rori stillanti e coelo. Psal. 110. v. 3
Electi inprimis ex Gentibus infinito numero accurrerunt & Ecclesiae Christi se adiunxerunt, ut testantur Acta & Epistosae Apostolorum, sicut praedictum fuit Jesa. 2. vers. 2, 3. & 60. cap. v. 3. & sequens tibus
Gentium illa accessio ad Ecclesiam Christi, primo fideles Judaeos commovit & conturbavit, Actor. 10 & 11. De ea praedictum erat Jesu 80. v. 6. Agmen camelorum operiet te, dromades Midianis & Hephae, omnes e Scheba venient; aurum & thus adferent, laudesque Iehova praedicabunt. Postea autem utrisque laetitiam & solatium attulit, Act 11. v. 18. His autem auditis, quieverunt & glorificaverunt Deum, dicentes. Nempe etiam gentibus Deus resipiscentiam dedit ad vitam: ut praedictum erat, Jes. 66. vers. 10, 11. Laetamini cum urbe Ieruschalaimorum, & exsultate in ea omnes amantes eam; gaudete cum ea gaudio quicunque lugebatis de ea: Vt sugatis & saturemini ubero consolationum ejus; ut exprimatis & delicias agatis e splendore gloriae ejus
Ut communio sanctorum cum Deo salvifica est, ita eorundem communio inter se bona est & amoena, Psal. 133. v. 1.
Ecclesia autem Christiana in Novo Testamento primis ortus sua temporibus ita erat in Republica civili, ut tamen Reipublicae pars non censeretur, adeo ut separatas penitus rationes suas haberet a rationibus Reipublicae. Persequutionibus enim gravissimis subjecta erat, facultatibus spoliabatur, carceribus vel exsiliis mulctabatur, auomni suppliciorum genere & tormentorum diritate passim afficiebatur per aliquot secula ab iis qui Rempublicam regebant. Ita Ecclesia a reliquis mundi hominibus, non tam loco quam institutis setreta vivebat: sanctimoniam, pietatem, integritatem illibatam tanto servabat commodius, quanto erat ab hujus vitae commereiis magis seducta & remota: mundo enim sic utebantur prime lli fideles sanquam non uterentur, quod Paulus monet, quum interiri flagranre pietatis zelo, morum innocentia, mutuo inter se amore ac dileetio ne sincera, humilitate non ficta, jugi futurae beatitudinis ini ditatione, fide atque obedientia erga potestates civiles, quantum per conscientiam licebat, postremo in tolerandis pro vera religione cruciatibus constantia inenarrabili, & plusquam humana, tlicatrum universo mundo quotidie fierent: & ipsos etiam hostes in admirationem sui vel invitos raperent: hujusmodi fuerunt nascentis Christianismi primordia: haec prima Ecclesiae Christi aetas: quam supplicia
On this page