Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 10
TERTIO, Ecclesia particularis habet vel invisibilem tantum, vel simul invisibilem & visibilem gubernationem.
Invisibilis gubernatio, est interna gubernatio, qua DEUS Pater omnipotens Ecclesiae est pater, ex quo tota familia in coelis & in terra nominatur, & qui est super omnes, per omnes & in omnibus, generans, fovens & educans electos in communione illa sanctissima secum & inter ipsos in Ecclesia: Christus vero caput est Ecclesiae a Patre datus, per quem Pater immediate Ecclesiam gubernat, autor ex sistens & gubernator communionis: Sanctus autem Spiritus omnia in omnibus pro bona sua voluntate efficiens communionem perficit & obsignat, Ephes. 3. v. 15. & 4. v. 6, 11, 12. 1. Corinth 12. v. 4. seqe. Ephes. 1. v. 13. 1. Reg. 19. v. 18. Rom. 11. v. 4.
Visibilis gubernatio, est externa gubernatio, qua adspectabiliter reguntur fideles, ut in communionem cum Deo & inter se adducantur, & in ea retineantur, augescant, & suos faciant progressus usque ad metam, donec pervenerint in patriam, Ephes. 4. v. 12, 13
Eaque omnis a Deo constituta sit necesse est: sicut solus Paterfamilias jus habet suae domus constituendae,
Estque διακονια, id est, ministerium, non autem dominium in Ecclesiam, Actor. 1. v. 17. Annumerabatur enim nobiscum, & sortitus erat sortem ministerij hujus. Coloss. 4. v. 17. Et dicite Archippo, Vide ut ministerium quod accepisti in Domino, impleas. 1. Petr. 5. v. 3. Pascite Dei gregem, non ut dominantes cleris, sed ut qui sitis exemplaria gregis
Visibilis gubernatio tum publica est, tum privata. Publica, quam publice Ecclesia Dei gubernatur, maxime in conventibus publicis.
Estque vel Ecclesiastica, vel politica. Sic enim placet Deo Ecclesiam suam in hac vita gubernate non tantum spirituali regimine, sed etiam corporali. Nam cum homo anima & corpore constet, duplici eget regimine.
Ecclesiastica gubernatio, est spiritualis gubernatio Ecclesiae in conventibus Ecclesiae, observato ab omnibus fidelibus ordine divinitus instituto, ut ad supernaturalem & coelestem finem adducantur. quem assequuntur quum ad Christum adducuntur, salutem animae in ipso & propter ipsum percepturi:
Haec est vel propria, vel communis. Propria, quae pertinet ad officia singularum personarum quae sunt, in Ecclesia, Rom. 12. v. 6, 7. 8. Habentes autem diversa dona pro gratia quae nobis data est, sive prophetiam, prophetemus, pro proportione fidei: Sive ministerium, versemur in ministrando: tum is qui docet, in docendo: Tum qui exhortatur, in exhortatione: qui distribuit cum simplicitate: qui praeest, cum diligentia: qui miseretur, cum hilaritate.
On this page