Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
ECCLESIA particularis, est pars Ecclesiae Catholicae, nempo quivis coetus unius gentis, aut civitatis, aut pagi, aut domus, aut cujuscunque denique particularis loci, Christum colens. Undo & quilibet coetus Christianorum vocatur Ecclesia Dei, sic ut cum una sit Ecclesia Catholica, particulares tamen Ecclesiae sint multae, 1 Thessal. 2. v. 14. qualis Ecclesia fuit Israelitica, Judaica, Jerosolymitana, Corinthiaca, Galatica & qualis hodie est in quacunque Chritianitatis regione, gente, civitate, pago, domo, &c. Nam & domesticae Ecclesiae meminit Paulus, Rom. 16. 7.
Haec Ecclesia quatenus externam religionis professionem externumque religionis exercitium habet, visibilis est: ejusque membra alii sunt proprie, alii aequivoce
Proprie sunt ejus membra homines ad vitam aeternam electi & efficaciter vocati, qui non solum materialiter in externa societate Ecclesiae sunt: sed etiam formaliter atque intrinsecus ex ea sunt Christo per Spiritum Sanctum ac veram vivamque fidem aliisque electis ac vitam aeternam communione cum Christo uniti. Idcirco propter electos ad vitam aeternam efficaciter vocatos quaelibet Ecclesia particularis est proprie Ecclesia Dei.
Equivoce vero & improprie dicuntur ejus membra, qui materialiter solum in Ecclesia sunt, & de Ecclesia dicuntur, licet formam non A lumnam fidei nostrae futurum; ut loquitur IRENAEUS libro tertio sentiuntur, sed tamen sunt vel hypocritae & occulte infideles, vel manifeste impie vivunt absque resipiscentia, illique vere fidelibus admisti sunt & erunt usque ad novissimum diem, I. Johan. 2. 19. E nobis egressi sunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansis. sent utique nobiscum: sed egressi sunt ex nobis, ut patefieret, non omne esse ex nobis. Johan. 6. 70. 71. Respondit Iesus: Nonne ego vos duode cim elegii & tamen unus ex vobis est diabolus. Loquebatur autem diIuda Simonis filio Iscariota: futurum enim erat ut hic proderet eum, quum esset unus ex illis duodecim. Matth. 13. idem docet Christus parabolam seminantis & gizaniorum
Ideo Ecclesia quaelibet particularis comparatur aedificio habenti pro fundamento Jesum Christum, super quod fundamentum ministri verbi Dei superaedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, I. Cor. 3. v. 9, 10, 11, 12. id est, adducunt ad Ecclesiam non tantum illos qui in persequutionibus constantes manent instar auti, argenti & lapidum pretiosorum: sed etiam illos qui in persequutionibus non manent constantes, sed deficiunt a Christo, sunt que velut ligna, foenum, stipula quae in igne exuruntur.
Ecclesia particularis est primo vel pura, vel impura Ecclesia pura, est coetus qui veram religionem habet incorrupta Haec etiam orthodoxa Ecclesia dicitur: Qualis erat Israelitatum tempore Davidis Regis Psalm. 111. 1. Christianorum Jerosolymis Apostolorum tempore: qualis vetus Romana Pauli tempore.
Ea licet loci respectu universalis & Catholica dici proprie non possit: tamen quia Catholicam profitetur fidem, id est, quam univer si Prophetae & Apostoli tradiderunt & omnes vere fideles semperter nuerunt: idcirco apud Patres vocatur Catholica. Patres enim Catholicas dixere omnes illas Ecclesias, quae Catholicam profitebantur fidem. Et omnes illos vocarunt bonos Catholicos, qui fidem Catholicam sincere profitentur. Sunt enim Catholici duplices, boni & mali, ut distinguit Augustinus septimo tomo, libro quinto de Baptismo contra Donatistas, capite ultimo, ubi malos Catholicos nominat eos qui quidem gloriantur, se esse Catholicos, quum revera haeretici sint
Frequetissime dicitur vera Ecclesia sed per Synecdochen. Omnienim pura Ecclesia Dei est etiam vera: sed non omnis vera est continuo pura: nisi verum & purum pro eodem sumantur, ut saepissime fit, Sicut omne purum autum est etiam verum, sed non omne autum est. continuo purum: nam autum scoriis permixtum verum quidem aurum est, sed nondum purum, donec a scoriis separetur. Leprosus homo est quidem verus homo, sed non purus. Ita sicut leprosus home est quidem verus homo, sed impurus: ita est Ecclesia Romana adhuc quide Ecclesia Christiana, sed leprosa & impurissima. Clarius dice Ecclesia vera, ambigue dicitur; vel quatenus opponitur impurae, vel quatenus opponitur falsae. Si Ecclesia vera dicitur quatenus opponitur impurae, tum idem est quod pura ac orthodoxa: Sin vero opponitur falsae ac proinde nulli Ecclesiae, non est idem quod pura: nam tenpore nascentis & in terra versantis Christi, Ecclesia Judaica erat vera Dei Ecclesia, sed non erat pura: quia & doctrina & disciplina ejus erat corrupta. Nisi haec distinguantur, sequetur, fuisse tempus aliquod quo nulla vera Ecclesia Dei fuit in mundo, quod est absurdissimum.
Ecclesiae purae & orthodoxae sunt duae notae essentiales: doctrina divina sana ac incorrupta, qualis in Scripturis vere Canonicis, juxtamentem Spiritus Sancti intellectis, comprehensa est; & disciplina divina, tum in Sacramentorum legitima administratione, tum in mandatorum divinorum quoad sincerum cultum religiosum solius Dei & quoad vitae sanctimoniam, obedientia.
Sanam doctrinam Christi. Prophetarum & Apostolorum, esse purae & orthodoxae Ecclesiae Christi notam, ex certissimis hisce testimoniis liquet, Johan. 8. 31. ait Christus: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Et cognoscetis veritatem, & veritas vos in libertatem vindicabit.
Quicunque sunt vere discipuli Christi, ii sunt pura ac orthodoxa Dei Ecclesia: At quicunque manent in sermone Christi, ii vere sunt, discipuli Christi: Ergo quicunque manent in sermone Christi, ii sunt: pura ac orthodoxa Ecclesia Dei. Johan. 8. 47. Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Quicunt audiunt, ii ex Deo sunt: Ergo, &c. Johan. 14. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Quicunque diligunt Christum, in sunt puraEcclesia Dei: At quicunque sermonem Christi servant, ii diligunt Christum: Ergo quicunque sermonem Christi servant, ii sunt puraDei Ecclesiae
Similiter Johannis 10. 27. Oves meae vocem meam audiunt, & ego eas agnosco & sequuntur me. Quicunque sunt oves Christi, i sunt pura Ecclesia Christi: At quicunque vocem Christi audiunt, ii sunt oves Christi: Ergo, &c. Et cap. 18. versic. 37. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. Quicunque sunt ex veritate, ii sunt puraEcclesia Christi: At quicunque audiunt vocem Christi, sunt ex veri tate: Ergo, &c. De primis fidelibus die Pentecostes conversis dicitur Actor. 2. 42. Perdurabant in doctrina Apostolorum. Si perdurantes in doctrina Apostolorum sunt pura atque orthodoxa Ecclesia, tunc profecto doctrina Apostelorum est nota essentialis purae atque orthodoxae Ecclesiae: Antecedens verum est: Ergo & consequens. Gala 3. 7. Qui ex fide sunt, illi sunt filij Abrahami; ac proinde Ecclesia Dei. orthodoxa. Ephes. 2. 20. dicuntur concives sanctorum ac domestici Dei, superstructi super fundamentum Apostolorum ac Prophetarum cujus imus angularis lapis est ipse Iesus Christus
Hoc vero fundamentum est Evangelium de JESUCHRISG quod Apostoli & Prophetae primum praedicarunt, postea autem per Dei voluntate in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum & co¬ ceneant illius, id est, qui quidem de doctrina, professione externa as¬
adversus haereses, cap. primo. 1. Timoth. 3. 15. dicitur Ecclesia Dei vivi, columna & stabilimentum veritatis
Ergo conservatio veritatis seu verae doctrinae de Christo est cercissima nota Ecclesia Dei vivi. Omne enim id cujus columna & stabilimentum est Ecclesia Dei, (id est, quod Deus deposuit in Ecclesia velut in columna & sustentaculo firmissimo & proinde in sola Ecclesia conservatur & reperitur) est nota Ecclesiae Dei purae atque ortho: doxae: At veritatis, hoc est, verae doctrinae de Deo, de Christo ac in summa de rebus divinis, columna & firmamentum est Ecclesia Dei: Ergo veritas illa est nota certissima purae atque orthodoxae Ecclesiae Dei: 2. Johan. 9. Quisquis transgreditur, nec manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui manet in doctrina Christi, hic & Patrem & Filium habet: Quicunque Patrem & Filium habent, ii sunt vera ad tura Ecclesia Christi: At quicunque manent in doctrina Christi, ii & atrem & Filium habent: Ergo quicunque manent in doctrina Christi, ii sunt vera ac pura Ecclesia ChristiCaeterum per doctrinam divinam, per doctrinam Christi intelligimus veram orthodoxam & Catholicam fidem, quam Prophetae & Apostoli tradiderunt & in scriptis Ecclesiae reliquerunt, Martyres roboraverunt, & fideles nunc usque custodiunt. Nam sine quo Ecclesia nullo modo esse potest, id certe vera est ejus nota: At sine fide Ecclesia nullo modo esse potest. Ergo illa est vera Ecclesiae nota. Ubi autem vera fides est, ibi etiam verbum Dei esse necesse est, quod est fundamentum unicum fidei: verum autem & indubitatum verbum Dei, est quod jam in Scriptura Prophetica atque Apostolica comprehensum est,
Porro orthodoxa Ecclesia credit in unum Deum essentia, trinum personis αμουσίοις, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum, & Jesum Christum credit esse verum Deum & verum hominem in una persona & duabus distinctis naturis. Hanc fidem tenentes sunt Christiant Catholici, ut olim definiverunt pii Imperatores Codic. de Summa Trinitate & fide Catholica. I. Cunctos populos, & l. 2. Nullus haereticus. S. Is autem. I. 5: Cum recta. §. Credentes. Quo pertinent etiam sequentes aliquot constitutiones
Eandem esse notam orthodoxae Ecclesiae clare quoque docuerunt Patres: Hieronymus ait in Psalmum centesimum trigesimum tertium. Ecclesia non in parietibus consistit, sed in dogmatum veritate Ecclesia ibi est ubi fides vera est. Chrysostomus in Matth. hom, sextaUbi est fides, illic est Ecclesia: ubi non estfides ibi non est Ecclesia. Et mox: Ecclesia est Hierusalem, cujus fundamenta sunt posita super montes Scripturarum. Et idem in Acta homilia triges. tertia. Quum Scripturas accipimus & illae sint simplices & verae, facile tibi fueripudicare. Si quis illis censentit, Christianus est: si quis contra illas pugnat, procul est ab hoc Canone. Augustinus in Psalmum quinquagesseptimum: Ubi enim latet Ecclesia Christi: ibi latet veritas Christi.
Nazianzenus Oratione ad Arianos: Ubi sunt isti qui Ecclesiam multitudine definiune: Hi habent vulgus, nos fidem: illi aurum & argentum, nos repurgatam fidei doctrinam. Isidorus Pelusiota epist ducentes. quadrages. septima: Discat Eusebius Pelusiotarum Antistes, quid sit Ecclesia: est enim absurdissimum, & perquam gravea ipsum qui ista ignorat, in hac opinione versari, ut episcopum se esse existimet. Nam quod sanctorum coetus, ex recta fide atque optime pivendi ratione collectus, Ecclesia sit, inter eos constat, qui sapientiam degustarunt. JOH. DRIBDO, Theologus Lovaniensis, quantumvis Papista, lib. quarto de dogmatibus variis, & libris apocryhis, cap. quarto ait; Ecclesiam quae nunc est, ex Scripturis cognoscimus apud eos esse, ubi est doctrina quatuor Evangeliorum. Lactantius libro divinarum Institutionum quarto, qui est de vera sapientia, cap. decimotertio: Ecclesia, quae est verum templum Dei, quod non in arietibus est, sed in corde ac fide hominum, qui credunt in eum, a vocantur fideles. Athanasius contra Arianos disputatione seu oratione secunda, pag. centes. triges. sexta: Quomodo de numero Ecclesiae Catholica habeantur, qui Apostolicam fidem excusserunt? Hilarius in Psalmum quinquagesimum primum: Est autem Dei domus secunsum Apostolum Petrum Ecclesia, & omnes fidei Evangelicae sectato res. Basilius in primum caput Jesaiae: De ea Ecclesia quae contaminat que ex Deo sunt, ii sunt orthodoxa Ecclesia Christi: At qui verba Dei
Sacramentorum puritatem, & dogmata impietatis disseminat, potest. merito dici: Quomodo facta est meretrix, civitas fidelis
siae Dei Altera nota est disciplina divina in Sacramentorum divinitus institutorum legitimo usu, in religioso cultu solius Dei, & in vitae sanctimonia Evangelio Christi conveniente
Sacramentorum a solo Christo institutorum rectam usurpationem, esse signum infallibile verae & purae Ecclesiae Christi, haec testimonia demonstrant. Matth. 28. 19. Euntes docete omnes gentes: baptigantes eos in nomen Patris, & Filij, & Spiritus Sancti. Marc. 16. 5. Qui crediderit & baptigatus fuerit, salvus erit. Actor. 2. 38. Batizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum. Actor. 17. 47. Et jussit eos baptizare in nomine Domine Iesu Christi. Luc. 22. 19. de Sacra Coena ait Christus ipse: Hoc facito. in mei commemorationem. Acto. 2. 42. Perseverabant autem in doctrina Apostolorum & communicatione & fractione panis & orationibus. Ex his testimoniis sic colligimus: Quicquid Christus in Ecclesia sua usurpari praecepit usque ad finem mundi, illius rectus usus est verae puraeque Ecclesiae Dei signum: At Sacramenta Baptismi & Coenae Sacrae Christus in Ecclesia sua usurpari praecepit usque ad finem mundi: Ergo eorum rectus usus est verae puraeque Ecclesiae Dei signum. Quicui, que faciunt, quod Christus in Ecclesia sua fieri praecepit, ii sunt puia seciesia Christi: At quicunque utuntur Sacramentis, secundum institutionem Christi, ii faciunt quod Christus in Ec¬ clesia sua fieri praecepit, Matth. 28. 19. Quicquid testatur nos ad populum & familiam Christi pertinere, ejus rectus usus signum est verae Ecclesiae Christi: At Sacramenta Baptismi & Coenae Domini testantur nos ad populum & familiam Christi pertinere. Propterea e nim dicuntur sacramenta, item tesserae & symbola, quia ut ex militat sacramento, tessera ac symbolo cognoscuntur milites in legionem adscripti: sic ex sacramentis istis cognoscuntur Christiani. In batismo enim nomen Christo profitentur & in populum ejus adscribuntur: & in Bucharistia pasti, se ad Christi familiam pertinere ostendunt. Sicut in veteri testamento Ecclesiae Dei symbola erant circum. cisio & esus Agni Paschalis, quibus Israelitae ab aliis populis discernebantur: ita & in novo testamento sunt Baptismus & Coena Domini symbola, quibro Christiani ab aliis dignoscuntur. Quo Apostolis ca Ecclesia ab aliis internoscebatur, id certe est signum verae Ecclesiae Christi: Atqui Sacramentorum Baptismi & Coenae Domini usurpatione Apostolica Ecclesia ab aliis dignoscebatur, Actor. 2. 42. Quicunque salvi erunt, ii sunt vera ac pura Ecclesia Dei: At quicunque credunt & baptizati sunt, salvi erunt, Marc. 16. v. 6. Tit. 3. 5. 1. Petr. 3. vers. 21. Ergo quicunque credunt & baptigzati sunt, vera ac pura Ecclesia Dei sunt. Nec aliud statuendum de Coena Domini, ab adultis & baptizatis fidelibus celebranda: sicut Concilium Agathense ait cap. 18. Seculares qui in Natali Domini. Pascha & Pentecoste non communicaverint, Catholici non credantur, nec inter Catholicos habeantur. Citatur in Jure Canonico Distinct. secunda de Consecratio ne, cap. Seculares. 15.
Solum illum cultum religiosum, qui verbo Dei mandatus est, esse indubitatum verae & purae Ecclesiae Dei signum, evincunt haec testi monia. Johan. 4. v. 23. Veri adoratores adorabunt Patrem Spiritu ad veritate: etenim Pater tales quaerit qui ipsum adorent Deus est Spiitus: & qui adorant eum, oportet ut Spiritu ac veritate adorent. Matth. 18. v. 19. 20. Si duo ex vobis consenserint in terra, de omni requam petierint, fiet eis a Patre meo, qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres coacti in nomine meo, illic sum in medio eorum. Actor: v. 42. Perdurabant autem in doctrina Apostolorum, & communto catione & fractione panis ac precibus. Actor. 9. v. 14. veri Christianidescribuntur qui invocant nomen Christi. Ezech. 20. v. 18. 19. In statutis patrum vestrorum ne ambuletis: Ego sum Iehova Deus vester. in statutis meis ambulate, ac jura mea observate & facite ea. Si illi, sunt veri Christiani, qui sunt veri adoratores Patris, qui in nomineo Christi convenientes Patrem invocant, qui nomen Christi invocant, qui perdurant in precibus: tum certe verae & orthodoxae Ecclesiae nota est cultus religiosus, Verbo Dei praescriptus. Verum esse antecedens testimonia allegata ostendunt: Verum igitur est & consequens. Cere quicunque sunt veri adoratores Dei, u sunt vera ac puraEcclesia Dei,
jam qui solum Deum invocant spiritu & veritate, ii sunt veri ado ratores Dei: Ergo, &c. Quicunque faciunt id quod Deus a vera ad pura Ecclesia requirit, ii sunt vera atque pura Ecclesia Dei: Jam qui solum DEUM adorant eique soli serviunt, ii faciunt id quod Deus a vera ac pura Ecclesia requirit: Dominum Deum tuum adorabis, & illi Soli servies, nimirum cultu religioso, Deut. 4. Matth. 4. ut in Vula gata versione Latina recte habetur. Ergo illi sunt vera atque pura Ecclesia Dei.
Consentiunt Patres; Lactantius divinarum Institutionum lib. 4. qui est de vera sapientia, cap. 30. ait: Sola igitur Catholica Ecclesia esquae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc est domicilium fidei, hoc templum Dei: quod si quis non intraverit, vel a quo si qui- exiverit, a spe vitae ac salutis aeternae alienus est. Augustinus primo tomo, lib. 1. de moribus Ecclesiae Catholicae, c. triges. Merito EcclesiCatholica, mater Christianorum verissima, non solum ipsum Deum, cujus adeptio vita est beatissima, purissime atque castissime colendum praedicas, nullam nobis adorandam creaturam inducens, cui servire. jubeamur, & ab illa incorrupta & inviolabili aeternitate, cui soli homo subiiciendus, cui soli rationalis anima cohaerendo non misera es: excludens omne quod factum est, quod obnoxium commutationi, quod subditum tempori, neque confundens, quod aeternitas, quod veritas, quod denique pax ipsa distinguit, nec rursum separans quod majestas. una conjungit, &c. Idem enarratione Psalmi vigesimiprimi, expositione secunda: Ubicunque timetur Deus & laudatur: ibi est Ecclesia.
Denique obedientiam in vitae & morum integritate juxta voluntatem & verbum Dei declavatam, esse notam verae ac purae Ecclesiae Dei, testimonia haec evincunt. Matt. 5. v. 3. & sequentibus: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati qui luget: quoniam ipsi solamen recipient. Beati qui sunt mites: quoniam ipse terram haereditario jure obtinebunt. Beati qui esuriunt & sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beati qui sunt misericordes quoniam ipsis misericordia tribuetur. Beati qui sunt mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui sunt pacifici: quoniam filij. Dei vocabuntur. Et cap. 7. v. 24, 25 Quisquis igitur audit ex me sermones istos, & eos praestat, assimilabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam super potram: Decidit autem nimbus & venerunt. dumina, & fiaverunt venti, & inciderunt domui illi: sed non cecidit fundata enim fuerat super petram. Luc. 14. v. 26, 27. Si quis venit ad me, & non odit patrem suum & matrem, & uxorem & liberos, & scutres & sorores, atque adeo etiam animam suam, non potest esse meus. discipulus. Et quisquis non portat crucem suam, & sequitur me, non potest esse meus discipulus. Johan. decimo tertio versic. trigesime quinto. Ex hoc omnes cognoscent vos esse discipulos meos, si charitatem habueritis alii in alios. Johan. decimoquarto vers. 21. Qui tenet mandata mea, & servat illa, is est qui diligit me. Joan. 15. vers 8. In hac re glorificatus fuerit Pater meus, ut fructum multum adferatis: & critis mei discipuli. Et vers. 14. Vos amici mei eritis, si feccritis: quaecunque ego mando vobis. Gal. 5. 24. Quicunque sunt Christi, carnem crucifixerunt cum affectibus & concupiscentiis. 1. Johan. 1. vers. 6, 7. Si dixerimus nos communionem habere cum eo, & in tenebris incedimus, mentimur, nec sincere agimus. Quod si in luce incedimus, sicut, ipse est in luce, communionem habemus cum eo mutuam. I. Johan. 2. versic. 3, 4, 5. Per hoc scimus quod ipsum nobimus, si mandata ipsius observamus. Qui dicit, novi eum, & mandata ejus non servat; mens dax est, & in eo veritas non est: Qui autem serunt sermonem ejus, vere in hoc charitas Dei adimpleta est: per hoc scimus, nos in ipso esse Qui dicit se in eo habitare, debet sicut ille incessit, incedere. Et 5. Joh. 1. versic. 18, 19. Filioli mei, ne diligamus verbo neque lingua, sed facti & veritate. Et per hoc cognoscimus nos ex veritate esse, & ceram ipso secura reddemus corda nostra. Ex his testimoniis argumentimur it hunc modum: Quicunque sunt beati & quorum est regnum crelorum, ii certe sunt vera ac pura Ecclesia Dei: Jam quicunque humilitate, mansuetudine, justitia, misericordia, mundicie cordis, & aliis virtutibus condecorati sunt, quae in regeneratis a Spiritu Sancto efficiuntur, qui faciunt voluntatem Patris coelestis, qui fundati sunt super peram quae est Christus, illi sunt beati, illorum est regnum coelorum Ergo illi sunt vera ac pura Ecclesia Christi. Quicunque sunt veri discipuli & amici Christi, illi sunt vera ac pura Ecclesia Dei: Jam vero qui Christum ita amant, ut ejus causa etiam res in hoc mundo charissinas deserant, & constanter patientiam sub cruce Christi causa probant, qui alios diligunt quantumvis inimicos, qui mandata Christtenent & servant illa, qui bona opera studiose faciunt ut Pater coele stis glorificetur; ii sunt veri discipuli & amici Christi: Ergo hi tales sunt vera ac pura Ecclesia Dei. Quicunque sunt Christi & communionem cum eo habent, illi profecto sunt vera ac pura Ecclesia Dei: At ut impietates mundi fugiunt, in luce bonorum operum incedunt exemplo Christi, & charitatem sedulo exercent; ii sunt Christi & communionem cum eo habent: Ergo, &c. Per quod scimus, quod Deum novimus, per quod cognoscimus nos ex veritate esse, illud certe est nota verae ac purae Ecclesiae Dei: At per observationem mandato. rum Dei scimus quod Deum novimus & quod ex veritate sumus: Observatio igitur mandatorum Dei est nota verae ac purae Ecclesiae Dei. Hanc vere Christianae Ecclesiae notam tradit M. Minucius Felix inOctavio: Nos denique (inquit ad hominem Ethnicum) non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dignosci mus. Sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, Fratres vocamus, ut unius Dei pa¬
Haec sunt Ecclesiae Dei verae ac purae sacrisicia, quibus dignoscitur) entis omnes, ut consortes fidei: ut spei cohaeredes. ab infidelibus. Quaelibet enim vera ac pura Ecclesia Dei debet necessario habere aliquod sacrificium sive unum, sive plura. Sicutautem p in Sacramentorum legitima administratione recolitur memoria unici illius sacrificii propitiatorii quod Christus ipsemet Deo Patriobtulit ad expianda peccata nostra: Ita sincero cultu Dei & vita sancta comprehenduntur etiam sacrificia Eucharistica quae Deo de bentur & offerenda sunt ex verbi divini praescripto.
Quaecunque igitur Ecclesia habet vere divinam doctrinam, eamque sanam & incorruptam, qualis in Scripturis divinitus Canonicis recte intellectis traditur; & divinam disciplinam observat in Sacramentis, toto cultu solius Dei & vita inculpata: illa est vere pura atque prthodoxa. Et quia disciplina divina complectitur sacrificia; quaecunque Ecclesia habet optima, verissima ac purissima sacrificia, ea quoqe est bona, vera ac pura Ecclesia. Optimum vero verissimum atque purissimum sacrificium propitiatorium pro peccatis nostris est illud uod a Christo ipso oblatum est Deo Patri & in cruce consumma. um: & sacrificia Eucharistica optima, verissima ac purissima sunt ipsa Ecclesia quae se ipsam offert Deo quotidie, religiosae preces & bona opera illa, quae Deus in Scriptura Sacra a nobis requirit:
Hae notae in dignoscenda aliqua Ecclesia, an sit pura, non sunt separandae, sed conjungendae: nec enim ex una aliqua earum particula, buta vitae sanctimonia, de Ecclesia aliqua judicandum, sed ex notia conjunctis.
Hae notae purae atque orthodoxae Ecclesiae sunt essentiales & inseparabiles a pura Ecclesia; quarum defensionem adversus Papistas cum refutatione notarum verae Ecclesiae quas astruunt Papistae & inrimis Bellarminus, vide in libris nostris de notis Ecclesiae purae atque. orthodoxae, separatim conscriptis:
Pura autem dupliciter dicitur vel tota & absolute: vel maxima ex parte & secundum quid. Suntque notae verae Ecclesiae, sed quatenus est pura.
Tum harum notarum finis est, ut ostendant, quae Ecclesia particuaris sit pura, quo sciamus an nos ei adiungere & sacris ejus communicare debeamus. Nam Ecclesiae Dei purae conjunctos nos esse necessarium nobis est.
I. Quia ad ejus conjunctionem nos Deus vocat. II. Quia in sola Ecclesia Dei est communio sanctorum, Psalm. 33. 1.
III. Quia in sola Ecclesia Dei est salus aeterna. Psalm. 133. vers. 3. Illic mandat Iehova benedictionem suam, vitam usque in saculum. Actor. 2. versic. 47. Dominus autem addebat quotidiae Ecclesiae; qui salvi fierent.
Ecclesia impura, est coetus in quo religio est corrupta Eaque vel minus est impura, vel magis, vel impurissime Quo enim minus deflectit a sinceritate doctrinae, & disciplinae in & Sacramentis, cultu divino & moribus, eo minus est impura: contra
Etsi igitur in coetu aliquo, vel in doctrina, vel in Sacramentorum administratione, cultu DEI & moribus vitii quippiam obrepat tamen coetus in Ecclesia Dei esse non desinit, dummodo fundamentum retineat, quod est Christus. Quemadmodum Corinthiis & Galatis non detrahit Paulus Ecclesiae Dei nomen, etsi falsa dogmata ipud ipsos spargi coepissent, & quidam dissolute viverent Nec propter disciplinae Ecclesiasticae neglectum vel cessationem, statim Ecclesia est neganda
Adhaec, quum de notis Ecclesiae purae agimus, non loquimur de singulis Ecclesiae membris dignoscendis an sint electi, nec ne: sed d coetibus totis, an sint puri, vel secus, de toto Ecclesiae cujusque corpore, cujus sanitas non ex unius membri, sed ex majoris aut meliori saltem partis habitu & valetudine aestimatur. Non igitur obstat, quod in externa Ecclesiae societate quidam & interdum multi sunt, in quibus haec non reperiantur, cum semper nonnulli vel a doctrina publice recepta dissentiant, vel Sacramentis non utantur, vel male vivant. Nam sicut rempublicam aliquam non ex quibusdam vitiosis & perversis civibus, sed ex legibus & sanioris partis moribus judicat mus: Ita Ecclesia non ex quorundam erroribus, infirmitatibus, flagitiis, sed ex legibus illius & melioris partis moribus aestimanda est, quum verae atque orthodoxae Ecclesiae semper in hac vita admixt sint zizania & paleae. Ut Ecclesia Judaica in qua nemo audebat pa lam de Jesu loqui quod esset Christus, erat adhuc Ecclesia Dei proter paucos illos qui in Jesum credebant, quod esset Christus, Joh. 7. Neque enim potest illa esse Ecclesia, quae universa aut a Verbo Dei Prophetico & Apostolico deficit, aut rectam disciplinam in Sacra mentis reliquoque cultu divino & moribus plane deserit: talis enim populus tanquam desperata adultera plane a spirituali conjugio Dei, discedit, ideo Deus illum dimittit & dat ei libellum repudii, ut de tribubus decem Israeliticis Deus loquitur Jer. 3. v. 3. Quocirca Israeliticus populus tum desiit esse Ecclesia Dei. Talis est quilibet coetuMahumetanus, quia Christum non habet amplius pro sponso, Capite & Deo suo.
Hodierna Ecclesia Romana est adhuc Ecclesia Christi, sed omnium impurissima, sed omnium corruptissima, ac prope animam agens, quia est in ea adhuc Deus vocans, sunt in ea vocati & vocatio, quae Ecclesiam constituunt, quia aliquid adhuc doctrinae Christi retinet, quamvis multis erroribus permistum: & quia Christianismi tessetam Baptismum, quantumvis multis naevis ac maculis foedatum, in sua substantiali forma retinet; tum quia adhuc retinet invocationem: Christi Mediatoris aliquam: alioquin ii qui in Papatu sunt baptizati, extra Ecclesiam Christi, ac proinde nec baptismo Christi fuissent baptizati: Summa, Romana hodierna Ecclesia habet corrupta omnia, sed non omnino.
Quemadmodum olim Jerosolymitana, ita hodie Romana Ecclesia est similis vineae, quam Christus citcummunivit, elapidavit, ge nerosis vitibus consevit, & in ea turrim exstruxit, & torcular excidit; sed quae non avas, verum labruscas edit. Jesa. 5. vers. 1. & sequentibus
Discernenda enim est Ecclesia Romana ab Ecclesia Papana seuAntichristi factione, quae in Romana Ecclesia praevalet, & eos qui purius Christum profitentur pati non vult, sed opprimere conatur, ut sola obtinea. Et, ut adhuc apertius distinguam, Romana Ecclesia vel collectivae est, vel repraesentativa.
Collectivam, esse Ecclesiam Christi, quamvis doctrina & moribus contaminatissimam, nos minime negamus simpliciter.
Repraesentativam vero, negamus Ecclesiam Christi esse, quia non pascit, sed depascit & deglubit: non ducit, sed seducit & rapit gregem mon institutione justa, sed violenta usurpatione
Itaque Romanam Ecclesiam collectivam agnoscimus pro Ecclesia Christi: repraesentativam negamus, quum sit illud corpus Pseudoprophetae, qui in domum Dei involavit: Romana Ecclesia vel proprie dicitur vel abusive. Proprie dicta est coetus Christianorum Romae degentium, membrum corporis illius Ecclesiae Christianae. Abusive autem Ecclesiam Romanam Pontificii appellant Papam & Cardinales aliosque primates Romae imperitantes. Romana Ecclesia proprie dicta, est adhac Ecclesia Christi, sed impurissima: abusive autem dicta, non est Ecclesia Christi, sed tuber illud pestilentissimum quod Ecclesiam inficit & perdit
On this page