Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
ECCLESIA Catholica ex solis electis ad vitam aeternam efficaciter vocatis constans, est invisibilis nobis non quod homines qua homines, oculis corporeis videri nequeant, sed quod oculis corporis non videantur & cognoscantur, qua electi sunt ad vitam aeterna, donec dies ille decretorius veniat, quo ab hoedis Ecclesia ovitdiscernetur ad dextram Christi constituta, & ab eo adducetur in coelum sisteturque Deo Patri in coelo, ibi demum nobis visibilis erit: In hac autem vita est invisibilis nobis; ut sequentia argumenta evincunt;
I. Quia a nobis creditur esse. Quicquid enim creditur, non videtur oculis corporis. Fides est notitia obscura, nec rem ipsam in sevidemus, ut fatetur Franciscus Toletus Commentaniis in caput vigesimumsextum libri primi Posteriorum Analyticorum. Qui ergo contendunt, Ecclesiam Catholicam ex solis electis constantem, esse visibilem, ii emendant articulum Symboli Apostolici, ut iam non dicendum sit; Credo sanctam Ecclesiam Catholicam: sed, video, sed pali po Ecclesiam: quum tamen fides earum rerum sit quae non videntur, Hebr. 11. v. 11.
2. Quia soli Deo nota est: Novit enim Dominus qui sui sinti. 2. Timoth. 2. v. 19. Hi autem sunt Ecclesia illa Catholica de qua disserimus, sicut Augustinus ait quinto tomo, libro vigesimo de Civitate Dei capite octavo. Numquam ab illo Ecclesia seducetur praedestinata. & electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est, Novit Dominus qui sunt ejus. Et septimo tomo, libro quinto contra Donatistas, capite vigesimoseptimo: Numerus ille justorum, qui secundum propositum vocati sunt, de quibus dictum est, novigDominus qui sunt ejus: ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Per hortum autem conclusum intelligit: Ecclesiam Catholicam
3. Quia est corpus mysticum, non physicum seu naturale 4. Quia non venit cum observatione, Luc. 17. v. 20. Non venit. regnum Dei, ita ut observari possit
6. Quia pars eius maxima in coelis est, & ea etiam quae in terris est, occulta est in oculis tyrannorum & persequutorum: imo etiam fidelium, sicut Elias putavit, se solum relictum, 1. Reg. 19. v. 10. 14. Roman. 11. v. 3. 4.
7. Quia in hac vita nunquam simul eodem loci fuit aut erit, sed post universalem illam resurrectionem demum coniuncta erit & simul videbitur a nobis. Thomas Aquinas ait, tertia parte Summae, quaestione octava, articulo tertio: Membra corporis naturalis sunt omnia simul: membra autem corporis mastici non sunt omnia simul; neque quantum ad esse naturae, quia corpus Ecclesiae constituitur ex hominibus, qui fuerunt a principio mundi usque ad finem ipsius: neque etiam quantum ad esse gratiae, quoniam eorum etiam qui sunt in uno tempore quidam gratia carent, postmodum habituri, alijs jam habentibus eam
8. Quia caput eius a nobis in terra oculis corporis non videtur: ergo nec ipsa. Quod si corpus Ecclesiae videtur a nobis, caput etiam videri a nobis necesse est. Corpus enim visibile sine capite, est monstrum.
9. Quia est coetus omnium electorum ad vitam aeternam, quotquot inde ab initio mundi fuerunt, sunt & erunt: illum coetum quis hominum in hac vita unquam oculis corporis vidit.
10. Quia est multitudo tantum illorum hominum, quibus Deus Legem in cordibus inscripsit & quorum ipse est Deus, & qui eius pobulus sunt, Jerem. 31. 33. Indam Legem meam cordibus eorum, & ero seis Deus, & ipsi erunt mihi populus.
II. Quia est coetus tantum illorum qui spiritu & veritate Deum; colunt & adorant, Johan. 4. v. 23. Ut religiosus ille cultus Dei qui consistit in spiritu & veritate est internus & invisibilis: ita & veri adora tores invisibiles sunt, quam tales adoratores
12. Quia est conventus ille universalis primogenitorum qui conscripti sunt in coelis, Hebr. 12. 18. Quis, quaeso, est, qui oculis corporis viderit & diiudicaverit, quinam sint primogeniti illis
13. Quia est domus spiritualis aedificata super doctrinam Propheticam & Apostolicam de Christo, 1. Corinth. 3. v. 9, 10, 11. Matt 16. v. 18. Ephes, 2. v. 20. 1. Petr. 2. v. 5. id est, non est domus materialis quae ex lapidibus corporalibus, calce, caemento, lignis constricta est Domum autem spiritualem huiusmodi quis unquam in hac terra oculis corporis vidit:
14. Quia est numerus eorum quos Christus ita dilexit ut se proillis tradiderit, quos sanctificavit, quos purgavit lavacro aquae perverbum, quos sanguine suo redemit, quos demque iam quodammo, modo glorificavit, sed in extremo die plene glenificabit, & sistet eos sine macula & ruga, Ephes. 5. vers. 25, 26, 27. Numerum & coetum illum sensus externus profecto non dijudicat
15. Quia est regina cujus omnis gloria, omnisque majestas est, interna atque invisibilis, Psalm. 45. 14. Omnis gloria filiae Regis abintus.
16. Quia est grex ovium Christi, id est, tantum eorum qui audiunt, vocem Christi & sequuntur eum Johan. 10. vers. 27. Quis unquam gregem talem in terris vidit oculis corporeis
17. Quia a Johanne tantum in spiritu visa est, Apocalyp. 2116. Et sustulit me per Spiritum in montem magnum & sublimem & ostendit mibi civitatem illam magnam, sanctam illam Ierusalem coelo descendentem a Deo. Civitas ista est Ecclesia toto terrarum orbo diffusa, ut Augustinus declarat in expositione Apoca. in hunc locum & subjungit: Ideo per quatuor partes civitatis ternae portae dicuntu esse, quia per totas quatuor partes mundi, Trinitatis mysterium in Ecclesia praedicatur.
I8. Quia omnia ejus membra sunt invisibilia, non quidem qui homines sunt, sed qua sunt meibra Ecclesiae Catholicae, id est, electa ad vitam aeternam.
19. Quia est totum quiddam & continuae & discretae quantitatis continuae, quam est corpus Christi; discretae, qua est grex Christi, oves Christi, populus Christi. Tale totum oculis corporis in hac vita nunquam est visum, nunquam in hac vita videbitur
20. Quia si Ecclesia Catholica sunt omnes Ecclesiae parciculare. per totum terrarum orbem fusae, ut Papistae ipsi volunt: tum EcclesiaCatholica est invisibilis. Quamdiu enim particulares Ecclesiae seorsim exsistunt, una ex his omnibus aggregata, cogitari quidem potest, videri non potest. Hoc argumentum pluribus tractat illustris Theologus Antonius Sadeel in libris adversus Turrianum
Non alia est Patrum Orthodoxorum doctrina. Augustinus aiseptimo tomo, libro tertio de Baptismo contra Donatistas, capit decimonono: Hujus autem fraternae charitatis inimici sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, pseudochristiani sunt & antichristiani. Inventis autem occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est Occasiones quaerit qui vult discedere ab amicis. Sed etiasi occasione desint, cum intus videntur, ab illa invisibili charitatis compage separati sunt. Invisibilis compages charitatis quid est aliud quam invisibilis illa Catholica Ecclesia vinculo charitatis unita? Ecclesia enim nun: una est vinculo charitatis, ut idem Augustinus ait in Enchiri: dio ad Laurentium capite quinquagesimo sexto¬
Optatus lib. 2. Catholica dicta, quasi rationabilis & ubique diffusa. Ubi Balduinus, id est, quae non tam oculis cernitur, quam intellectu, mente, ratione.
Idem confirmant omnia illa Patrum testimonia, quae docent, Ecclesiam Catholicam esse societatem omnium praedestinatorum ad salutem qui suerunt ab initio mundi, & erunt usque ad finem mundi:
uis enim hominum vidit unquam in terris socienatem illam? Contra, Bellarminus libro tertio de Ecclesia militante, cap. duodecimo contendit octo argumentorum generibus, veram Ecclesiam esse visibilem. In qua tota disputatione sophisticatur homonymiis.
Nam vera Ecclesia vel de congregatione universali primogenitorum conscriptorum in coelis accipitur, & illa invisibilis est mortalibs oculis: vel de Ecclesia particulari veram religionem habente, sive in concilio sive in presbyterio, sive in colloquio, sive alioquin congregata: & hanc visibilem esse agnoscimus: Et de hac particulari probant argumenta Bellarmini
Deinde Ecclesia consideratur aut secundum materiam, id est, homines hos vel illos ex quibus Ecclesia constat & secundum formam. externam ipsius quatenus homines conveniunt & externas actiones. Ecclesiasticas peragunt visibiliter: & hactenus concedimus & religioSe affirmamus, veram Ecclesia in hac vita esse visibilem: aut considera tur Ecclesia secundum formam internam secundum illam, est profecto mortalibus oculis inconspicua in hac vita. Haec de Ecclesia Catholica ex hominibus omnium tem porum: sequitur
On this page