Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
ECCLESIA Catholica ex hominibus unius temporis, est coetus eorum omnium qui doctrinam Evangelii de JESU CHRISTC in carne jam manifestato per universum mundum profitentur.
Dicitur nolxuμδυη η μιλλεσα Hebr. 2. v. 5. id est, mundus illa futurus quem praedixerant Prophetae, priore Christi adventu inchoatus, cujus complementum adhuc ex spectamus
Dicitur Catholica seu universalis ad differentiam Judaicae: quia haec duntaxat ex uno populo; illa ex omnibus populis est collecta: haec in angustis Judaeae terminis fuit; illa per universas regiones & populos sparsa est: haec ad templum Jerosolymitanum alligata fuit, tanquam arcem religionis & cultus Dei & summi sacerdotii, illa nulli loco, nul lis personis, nulli certae sedi est alligata
Ad Catholicam autem visibilem in terris se recipere debent, quotquot invisibilis illius cives esse cupiunt: si modo visibilis Ecclesia non sit ob persecutiones occulta, ut fuit tempore Eliae
Differentiae inter visibilem & invisibilem Ecclesiam istae sunt. In visibilis est tantum bonorum societas: visibilis bonis malos permixtos excipit. Invisibilis solos electos habet: visibilis hullo discrimine electos & reprobos, quotquot introducit veritatis praedicatio¬
Invisibilis partim in coelo est; partim in terris degit, ex iis constans um qui jam cum capite suo Christo Domino in coelis triumphum agunt, tum qui sub ipsius signis adversus Satanam, mudum, carnem militant: visibilis autem est proprie eorum qui etiamnum decertant. in terris non a partibus Christi tantum, verum & ipsius nomine saepefalso & ementito.
Invisibilis omnes ad unum electos coplectitur collectis in unum omnibus temporibus: visibilis autem temporum & locorum differentias admittit, neque enim in universum, nec eodem simul tempore, verum certis sui partibus & temporibus spectatur
Invisibilis multas habet oves in Ecclesiam visibilem nondum adluctas: visibilis lupos multos habet in invisibilem nunquam admittendos, sicut dicitur Roman. 9. v. 6, 7. Non omnes qui sunt ex patre Israele, sunt Israel. Neque quia sunt semen Abrahami, ideo omne sunt filij. Et 1. Johan. 2. 19. E nobis egressi sunt, sed non erant ex nobis. nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum: sed egressi sunt ex nobis, ut manifestum fieret non omnes esse ex nobis. Hoc est quod dicit Augustinus nono tomo, tractatu quadragesimo quinto in Johannem: Secundum istam praescientiam Dei & praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus? & quam multae oves intus, quam multi lupt foris:
invisibilis Ecclesia est perpetua & non deficit, Psalm. 89. 37. Semen ejus in saculum erit, & solium ejus ut Sol coram me, ut Luna stabile erit in saculum. Matth. 16. v. 18. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam & portae inferorum non praevalebunt ei. Semper taque conservatur & conservabitur inter horribiles opinionum & superstitionum confusiones, & regnorum, imperiorum urbiumqui rumas, etiamsi interdum in magnas angustias ob Antichristi & aliorum persequutorum violentiam redacta fuit: Visibilis vero Ecclesia potest seduci & deficere.
Invisibilis Ecclesia latet in Ecclesia visibili ut pars in toto, si utramque consideres ut coetum vocatorum externa vocatione, quae communis est invisibili & visibili Ecclesiae
Invisibilis Ecclesia est universalis, quatenus omnes electi ubicum que locorum sint, & quocunque tempore vixerint, unam habent veritatem coelestem & fidem: Visibilis Ecclesia est universalis, quoad externam professionem unius doctrinae & fidei & cultus divini.
Invisibilis Catholicae Ecclesiae partes sunt invisibiles Ecclesiae parciculares: visibilis autem Catholicae Ecclesiae partes sunt visibiles Ecclesiae particulares.
OEIICITUR: Si Ecclesia Catholica est vel visibilis vel invisibilis; tum non est una Ecclesia sancta Catholica. At consequens est absurdum & repugnans Scripturae Sacrae & Symbolis universalibus. Ergo & antecedens absurdum est.
RESPOND. Negatur connexae propositionis consequentia, obambiguitatem antecedentis. Si enim distinctio Ecclesiae Catholicae invisibilem & invisibilem esset divisio generis in species: tum seque retur, non esse unam sanctam Ecclesiam Catholicam. At distinctio illa est solummodo ex adjunctis, quae dum statuimus, nequaquam geminam Ecclesiam aut sponsam Christi geminam, sed unicam duntatat, alio atque alio modo consideratam credimus, vel ut herbescente & hactenus visibilem, vel ut efformatis maturisque granis divitem& hactenus invisibilem: illam in area, hanc horreo reconditam: illam in fodina, hanc perpurgatam: illam impuri mundi perturbationibus. circumfusam, hanc coram sponso nulla ruga aut macula foedatam, Non secus ac familiae nomine, generali quidem ratione mancipia complectimur, proprie tamen solos liberos censemus. Et civitatis appellatione civium unitatem intelligimus, pars licet aliqua saepissime turbas moliatur, & separatim considerata, sit exterminationis poena dignissima.
On this page