Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
CAPUT IX. In quo de dissentaneis bonorum operum. TIDISSENTANEA bonorum operum nostrorum spectes, PRiMo, opponuntur bonis operibus mala opera, quae & peccata appellantur: item inobedientia erga Deum, iniustitia universalis. Porro peccata omnia nobis diligenter sunt fugienda: ut rationes subjectae ostendunt:
I. Quia a Deo prohibentur: ut ex Decalogo & aliis Scripturis patet: II. Quia multa mala homini pariunt. Num accendunt iram Dei in peccantes, Jesa. 64. 5. En tis effervescis quum peccamus: separant a Deo Jesa. 59. 2. Iniquitates vestrae disterminant inter vos & Deum vestrum: & peccata vestra faciunt ut occultet faciem a vobis, ne exaudiat: maledi ctionem Iehovae attrahunt, Proverb. 3. 33. Exsecratio Iehovai cumbit domut improbi, at habitaculo iustorum benedicitur: sunt causa morhorum, Deut. 28. 38. 59, 60, 61. Joh. 5. v. 14. Ne pecca amplius, ceiie i vd A deterius tibi fiat. Ut ventus auferunt nos, Jesa. 64. versic. 6. dissolvunt
nos, Jesa. 64. v. 7. faciunt ut Deus non exaudiat preces, Jesa. 1. vers. 15. & cap. 59. 2, 3. Quisque propter iniquitatem suam morietur: omnis hominis qui comederit omphacen, obstupescent dentes ipsius, Jerem. 31. vers. 30. Ezechiel 18. vers. 4. anima quae peccat, ipsa morietur. Et vers. 11, & seqqu. Excludunt non resipiscentes haereditate regni Dei, Galat. 5. 19, 20, 21. Porro manifesta sunt opera carnis: quae sunt, adulterium, scortatio, impuritas, lascivia, idololatria, veneficium, inimicitiae, lites, aemulationes, excandescentiae, rixae, dissidia, haereses, invidiae, caedes, ebrietates, commessationes, & his similia, quae praedico vobis, prout etiam praedixi: eos videlicet qui talia agunt, regni Dei non fore haeredes:
III Quia peccatis mortui sumus, Roman. 6. Absit: qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo
IV. Quia peccati non amplius servi sumus Rom. 6. vers. 14. & sequentibus: Peccatum vobis non dominabitur: non enim estis sub Lege. sed sub Gratia: Quid igitur? peccabimus, quod non simus sub Lege, sed subGratia? Absit. An nescitis quod cui sistitis vos servos ad obediendum, eius servi estis cui auscultatis, sive peccati ad mortem sive obedientiae ad iustitiam? Gratia autem habetor Deo, quod fuistis quidem servi peccati, sed ex corde auscultastis ei formae doctrinae in quam estis traditi. Et liberati epeccato, servi facti estis iustitiae, &c.
V. Quia abominationi sunt Deo, Proverb. 3. vers. 32. Abominationis est Iehovae praefractus: apud rectos autem arcanum eius est
VI. Quia ab eis sumus purgati sanguine IESUCHRISTI, 1. Iole 1. 7. Ne igitur nos iis denuo polluamus. I. Petri quarto, versiculo primo.
VII. Quia sunt nobis remissa & condonata a Deo. Psal. N3o. 4. Nam apud te est condonatio, ut reverenter colaris. 1. Joh. 2. 1. Filioli mei, haec scribo vobis, nempe quod peccata vobis siut remissa, ut ne peccetis Cui debita remissa sunt, operam dare debet, ne nova debita contrahat
VIII. Quia sumus in communione Christi, nobis ergo non pec- candum, 1. Johan. 3. 6. Quisquis in eo manet, non peccat: quisquis peccat, non vidit eum, neque novit eum. Exod. 23. 21. Cave tibi ob praesentiam eius. S ausculta voci eius, ne exacerbes eum: quia non feret defectionem vestram, quia nomen meum est in eo
IX. Quia sunt opera carnis, Galat. 5. vers. 19. Porro manifesta sunt opera carnis: quae sunt, adulterium, scortatio, impuritas, lascivia, &c.
X. Quia cum filiali timore Dei nequeunt consistere, Exodi vigesimo, versiculo vigesimo. Edixit vero Moses populo ipsi, ne timeatis, nam ut tentaret vos venit Deus ipse, & ut sit timor eius ante faciem vestram, ne peccetis:
XII. Quia nimium multa iam a nobis commissa sunt, quibus res sumus coram Deo: non igitur alia peccata sunt addenda & novis sceleribus cumulanda. Hoc argumento utitur Propheta Hoded ad Israelias, 2. Chr. 28. 10, 11, item primores Ephrajimitatum v. 13.
XIII. Quia militant adversus animam, 1. Pet. 2. 11. Cupiditates iarnis blandiuntur quidem nobis, sed tamen salutem nostram non desinunt oppugnare.
XIV. Quia peccato servientes, sunt ex diabolo, I. Ioh. 3. 8. Qui dac operam peccato, ex diabolo est: quoniam a principio diabolus peccat.
XV. Quia peccati vitatio est signum regenerationis per Spiritum Sanctum, 1. Ioh. 3. 9, 10. Quisquis natus est ex Deo, peccato non dat operam: quoniam semen ipsius in eo manetinec potest peccare, eo quod ex Deo. natus est. Per hoc manifesti sunt filii Dei & filiiDiaboli, quisquis non dat operam iustitiae, non est ex Deo, & qui non diligit fratrem suum.
XVI. Quia peccatum vitatione nobis optime consulimus, certe qui cavent a peccatis, sibi optime consulunt. Nam velut in loco citcum munito, aggesto tuto, editoque versantur, sicut dicitur Prover. 16. v. 17. Agger rectorum e, recedere a malo: conservant animam suam, qui custodit vitam suam. Et cap. 19. 16.
Uni autem boni operi opponuntur plura peccata, vel ut contraria, vel ut dsparata. Augustin. secundo tomo, epistola viges. nona quae est. ad Hieronymum:
Contraria bonis operibus sunt peccata illa, quae eis velut e regione positis perpetuo adversantur: ut impietas pietati, infidelitas fidei, iniustitia iustitiae.
Quae vero ut disparata bonis operibus opponuntur, plura esse possunt, e quibus communissimum est hypocrisis, quae est peccatum cum quis opera facit specie externa bona, aut quae cum bonis operibus cognationem & convenientiam habere videntur, ideo similitudine & vicinitate boni hominibus illudunt, revera autem bona non sunt: vel quia a Deo non sunt praecepta, sed ab hominibus opinione recti conficta, vel etsi a Deo praecepta sint, omnibus etiam externis quae requiruntur circumstantiis praestantur, tamen male fiunt, id est, non ex animo praedito fide salvifica, charitate erga Deum & proximum, veraque resipiscentia & fide, decipiendorum aliorum gratia aut ostentandae pietatis & consequendae ab hominibus gloriae aut utilitatis alicuius causaJesa. 66. v. 1, 2, 3. 4. Sic ait Iehova, caelum ipsum solium meum est, & terra scabellum pedum meorum: ubinam esset domus quam aedificaretis mihi. & ubinam locus quieti meae? Atqui omnia ista fecit manus mea, & pec eam exsistunt omnia ista, dictum Iehova: sed in hunc intueor, in pauperem & contritum spiritu, ac trepidantem ad verbum meum. Qui iugulat bovem, at si percuteret virum: qui mactat parvam pecudem, ac si decollaret canem: qui offert munus, ac si sanguinem porci: qui adolet thus, ac somuneraretur idolum: etiam isti eligunt vias suas, & abominationibus suis anima corum delectatur: Etiam ego eligam propter facinora eorum, & ndacam quae formidant eis: eo quod mihi vocanti nemo responderit, loquenti non auscultaverint: nam fecerunt quod malum videtur in oculis meis, & id quo non delector elegerunt lesa 1. versic. 11, 12, 13, 14, 15. Quorsum mihi multitudo sacrificiorum vestrorum: dicit Iehova: Satusum holocaustis arietum & adipe pinguium: & sanguine iuvencorum, agnorumque, &hircorum non delector. Quod advenitis an ut compareatis in conspectu meo? quis quaesivit hoc a manu vestra, ut conculcetis atria mea? Ne pergitote offerre munus vanitatis, suffitus abominationi est mihi: novilunio & sabbatho convocando convocationem, non possum ferre iniquitatem neque interdicti die: Novilunia vestra, & statas feriavestras odit anima mea, sunt mihi laboriosae: defessus sum ferendo. Pro pterea expandentibus vobis manus vestras, occulto oculos meos a vobis. etiam cum utimini multa oratione, non exaudioi manus vestrae caedibus. plenae sunt
Estque duplicis generis: Vnum, est eorum, qui norunt, quod agunt & dicunt, illud se simulate agere & dicere, tantum ostentandae suae sanctitatis & aucupandi commodi alicuius causa: alterum genus est eorum qui id non norunt, sed putaut potius sincere se agere & loqui cum interim dolus cordis ipsorum Deo sit notissimus. Prioris generis hypocriseωs exemplum erat in Iudaeis ad Ezechielis conciones accedentibus, Ezech. 33. 30, 31, 32. item in Pharisaeis qui eleemosynas dabant in Synagogis & plateis curantes buccina cani coram se, qui i tem in conventibus & in angulis platearum stantes orabant, qui jeju nantes vultum tetricum fingebant, ut ab hominibus spectarentur & ab illis gloriam consequerentur: de quibus Matth. 6. & cap. 15, 7, 8 Hypocritae, bene de vobis prophetavit Iesaias, dicens, Appropinquat mihi populus hic ore suo, & labiis me honorat: cor autem eorum procul dista a me. Et cap. 32. fere toto. Et Luc. 16. v. 14. 15. Posterioris generis hypocriseωs exemplum est in Pharisaeo illo apud Lucam cap. 18. ver. 11, 12. qui consistens seorsim orabat ista, Deus gratias ago tibi quod nen simut reliqui homines, rapaces, iniusti, moechi: vel etiam ut iste publicanus. Ieiuno bis hebdomade, decimo quaecunque possideo. Talis erat hypocrisis Pauli in Iudaismo: quia putabat se vere & sincere Deum colere, cum proximum. Talis est inter Papistas multorum, qui sibi persuadent se recte colere Deum, idque magno cum zelo faciunt, sed absque vera fide & charitate
Rursus hypocrisis vel habitualis est, vel actualis. Hypocrisis habitualis, est quae consistit in habitu, & continue exercetur a reprobis, sed ab electis tantisper dum per gratiam Spiritus regenerantis eximatur. Est enim in omnibus etiam sanctissimis hominibs multum hypocriseos reliquum, sicut dicitur, Omnis homo men dax: sed tamen ingens discrimen est inter eos & reprobos.
Hypocrisis actualis, est quae in actione aliqua committitur, speciem habes pietatis, sed non veritatem. Qualis erat hypocrisis Petri & alios rum Iudaeorum, de qua Gal. 2. v. 12, 13, 14. Nam antequa venissent quidam a lacobo, una cum Gentibus Petrus edebat: quum autem venissent, subterfugiebat ac separabat sese ab eis, metuens eos qui erant ex circumcisione. Ac simulabant una cum eo reliqui etiam Iudaei: adeo ut Barnabaquoque simul abduceretur eorum simulatione. Sed quum vidissent Cait Paulus) eos non recto pede incedere, ut veritati Evangelii congruebat, dixit Petro coram omnibus, Si tu, quum sis Iudaeus, gentiliter vivis, ac non Iudaice: cur Gentes cogis iudaizare. notum sit agenti, sive ignotum, id esse hypocrisin.
Ita hypocrisis est, ore suo alicui benedicere, in corde vero maledicere eidem, ut aulici Saulis fecerunt Davidi. Psal. 62. v. 5. Tantammo, do de excellentia eius consilia ineunt depellendi eum, delectantur menda cio: ore suo benedicunt vehementissime
Hypocrisis est inanis & varia quae suos ipsius concinnatores frustra tur, Psalmo centesimodecimonono, versiculo centesimodecimoocta vo: Conculcas omnes errantes a statutis tuis: quia falsus est dolus eorum.
Hypocritatum etiam discrimen est: nam alii simpliciter sunt hypocritae ex malitia animi & sibi de sua hypocrisi placent, & nullum habent in cordibus verae pietatis initium & sensum: alii sunt hypocritae secundum quid, reliquias hypocriseos in se cognoscentes & deplorantes, simulque habentes initia verae fidei & conversionis ad Deum; Illi a Deo damnantur: hi in gratiam recipiuntur propter imputatam ipsis perfectam obedientiam Christi.
Hypocritae sunt arrogantes & fastuosi, quibus etiam germana Ecclesiae membra prae ipsis sordent: ideo dicunt ad illa, ut legitur Iesa65. v. 5. Appropinqua ad tuos, ne attingito me, quia sanctior sum te. Exemplo sunt Pharisaei qui iustitiam sibi arrogabant, alios pro injusti& peccatoribs habebant, Matthaei nono, versiculo vndecimo.
In propatulo sunt fideles secundum literam, sed revera germanis fidelibus sunt inimici, eosque a se arcent, ut dicitur de illis Iesa. 66. 5. fratris vestri, osores vestri, procul arcentes vos.
Deum inhonoratum fore jactant, nisi ab ipsis coleretur: aliorum cultum prae suo nihili faciunt, & Deum perinde sibi obstrictum putant ac si in ore ipsorum esset, Iesaias sexagesimosexto versiculo quim to, dicunt fratres vestri, osores vestri, procul arcentes vos, propter nomer meum honoratur Iehova.
Non possunt ferre ullos sese meliores, Matth. 23. 13. Vae vobis Scribae & Pharisaei hypocritae, quoniam praecluditis regnum coelorum hominibus: vos enim non introitis, nec introeuntes sinitis introire.
Pro peccata habent quod peccatum non est, & contra pro peccate non habent, quod tamen revera peccatum est, Matt. 12. v. 1. 1. Eo autem tempore ibat Iejus sabbatho per sata: discipuli vero ipsius ejuriebant coeperuntque velleri spicas, & edere. Pharisaet vero, quum hoc vidissent, dixerunt eis: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatho. Etc. 15. v. 1. & seqq. Tunc quidam qui Hierosolymis advenerant Scribae & Pharisaei, adierunt Iesum, dicentes, Quare discipuli tui transgrediunt u traditionem Seniorum? non enim lavunt manus suas, quum edunt panem, &c. Humanatum traditionum observantiores sunt, quam divinorum mandatorum, Matt. 15. vers. 3. & seq. At Iesus respodens dixit eis, Quere & vos transgredimini praeceptum Dei per traditionem vestram? Nam Deus praecepit, dicens, Honora patrem tuum & matrem. Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, Quicumque dixerit patri aut matri, Donum est quocumque a me iuvari posses, insonirit: & nequaquam honoraverit patrem suum aut matrem suam. Et irritum fecistis praeceptum Dei per traditionem vestram, &c.
Fallendi causa aliud versant in animo quam lingua affirment Ore & labiis Deum honorant corde procul ab eo absunt, Matth. B15. versic. 7. 8. Hypocritae bene de vobis prophetavit Esaias dicens, Appro¬
Frustra Deo serviunt, Matth. 15. versic. 9. Sed frustra me colunt docentes doctrinas quae sunt praecepta hominum.
Aliorum errata ac naevos subinde carpunt, suorum autem errato: rum ac delictorum nec observatores, nec emendatores sunt, Matth. 7. v. 3. 4, 5.
Falsis & simulatis verbis alios eodem perducunt, quo ipsi pervenerunt, Proverbior. 11. vers 9. Ore hypocrita corrumpit proximum suum: Cat scientia iusti liberantur.
Exspectatio eorum perit. Job. 8. v. 11, & sequentibus: An attollit se juncus absque coenotaugetur ulva absque aquis? Adhuc exsistens in virore. suo, quum nondum decerpitur: tamen ante omne gramenarescit. Ita sunsemitae obliviscentium Dei sortis: nam exspectatio hypocritae perit. Quem fastidit spes sua: cuiu: fiducia est domus aranei. Innitetis domui suae quae non consistit, apprehendentis eam quae stare non potest.
On this page