Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
DJUNCTA bonorum operum nostrorum sunt duplicia: alia si opera illa in se spectemus: alia si ea relate consideremus
Bona opera nostra in se, in hac vita sunt omnia tum imperfecta, tum impura. Imperfecta sunt tam partibus, quam gradibus. Partibus sant imperfecta, quia semper restat aliquid quod eis possit. Multa enim omittimus, quae Lex Dei praecipit, multa commit timus quae prohibet.
Gradibus non sunt perfecta, quia longe absunt ab illa exacta ma excellentia, quam Legis ax ἐφεια requirit. Ergo neque fide charitas, neque virtus alia ulla in nobis perfecta est in hac vita
Eadem bona opera nostra in hac vita sunt contaminata & quia semper illis mala admiscemus & vitia ex reliquiis carni promanant quidem pura a Spiritu Sancto, sed a nobis vitio carnis nostrae impurantur, sicut aqua purissima ex fonte limpidissi io fluens: canalium & meatuum impuritate inquinatur
Verum quicquid defectus & vitii in bonis operibus nes tur, id credentibus in Jesum Christum non imputatur, sedonatur. Inhaeres concupiscentia facit, ut in omni actione r na peccemus. Imo vita a iustis seu regeneratis in hac viti. per peccatur ex natura rei & actionum ipsarum, licet non reputentur. Peccamus autem in quavis actione que cimus quam debuimus: & multum nostrarum affeo tionum, id est sordium admiscemus. Quapropter Jesalas capit. 64. nostras iustitia;
anno menstruato similes esse pronunciavit. Bonorum operum nostrorum relate considerato rum adjuncta sunt, itidem duplicia: alia si Deum spectes: alia si homine
Si Deum spectes primo bona opera nostra placem tatque accepta sunt Deo, non propter ullam ipsorum aut nostram puerfectionem aut digi nitatem, sed propter Christum. 1. Petr. 2. vers. 5. 11, quo dilecti sumus & placemus Deo, & cuius perfectione seu perfect a institia atque obedientia & intercessione illorum defectus & vitia te: guntur: & quoniam illa Deus; non qualia sunt in sese, sed ut Spiritus ( ui in nobis effecta & fidei nostraa testimonia sunt, gratis approba¬
Secundo, bona opera nostra remuneratioriem habent atque habebunt a Deo non ex illorum aut nostro merit o, sed ex gratia ipsius qui non nostra bona, sed sua dona coronat: nequi: ex pacto & promissione, non enim sumus sub Lege, sed sub gratia, no n vivimus sub foedere ille, legali, in quo promittit Deus vitam aeternam sub conditione operum. Legis, sed sumus sub foedere gratiae, in quo prornittit Deus vitam aeter. nam sub conditione fidei apprehendentis meritum Christi, Hebr. 10. v. 15. & cap. 11. 6. Deus ergo conatus nostros bonos, etsi tenues admo dum & plenas errorum atque offensionum pro sua immensa misericordia in bonam partem accipit, & remuneratur: quicquid aut admissum aut admixtum fuit mali, propter Christum ignoscit.
Nostri respectu alia sunt anteceditia, alia conexa, alia consequentia. ANTECEDENTIA adiuncta bonorum operum, sunt quae praecunt operationi bonorum operum, eaque dirigunt & gubernant, ut bene fiant: quum non satis sit bona opera fieri, nisi & bene fiant:
Suntque tum sapientia & prudentia, tum bona conscientia in studio bonorum operum & promptitudo ad illa
SAPIENTIA adiuncta studio operum bonorum, est notitia per quam intelligimus tum voluntatem Dei, quae opera ei placeant, & quid nobi praecipiat, quid prohibeat: tum nativam nostram infirmitatem ad bona opera facienda & ad peccata cavenda. Ut enim tota fere sapientiae nostrae summa, quae vera demum ac solida sapientia censeri debeat, duabus partibus constat, Dei cognitione & nostri: Ita etiam in studiobonorum operum necessaria est nobis cognitio, tum voluntatis Dei bonae illius, placentis ac perfectae: tum nostri, sic ut maxime hic locum habeat illud γνώδε σεαυτὸν. Et quia sapientia dirigit actiones pias & honestas: sapiens est qui versatur in integritate coram Deo & hominibus. qui omnia cultus divini opera & omnia vitae instituta moresque ad voluntatem Dei componit. Rom. 12. v. 2. Transformate vos per renovationem mentis vestrae, ad hoc ut probetis quae sit voluntas Dei, bona illa, placens ac perfecta Pro. 2. 8, 9, 10. Custodiendo itinera iuris: & viam eorum quos benigne accepit conservat. Tunc intelliges iustitiam & ius: & quic. quid rectum est, omnem orbitam bonam: Quum venerit sapientia in animum tuum, & scientia menti tuae amoena erit, Et c. 10. 1. Filius sapienlatitia afficit patrem, filius vero stolidus moestitiae est matri suae. Et v. 5. Coportat in aestate filius intelligens: somno sopitus est in messe filius pudefaciens. Et v. 8. 13, 14 Sapiens animo accipit praecepta: staltus vero labiis seipsum conturbat. Labiis prudentis adest praesens sapientia, ut virga corporidementis. Sapientes recondunt scientiam: ori autem stulti contritio propin. qua est. Eccl. c. 8. 5, 6 Tempus ac rationem novit cor sapientis. Nam cuiqe voluntati est tempus ac ratio. Rom. 16, 19. Volo vos sapientes quidem es se in rebus bonis. Ephes. 5 15. Videte igitur quomodo accurate ambuletis non ut insipientes, sed ut sapientes. Jacobi 3. 13. 17. Quis sapiens & scientia praeditus est inter vos? demonstret ex bona conversatione opera sua. cum lenitate sapiente. Quae autem superne est sapientia, primum quidem casta est, deinde pacifica, aequa, obsequens, plena misericordiae & jructuum bonorum absque disceptatione, & minime simulata.
Datur a Deo, Prov. 2. 6. Iehovah dat sapientiam, ex ore eius scientia. & intelligentia procedit. Abeo impetranda est precibus ex vera fide profectis Jacob. 1v. 5, 6, 7. 8.
Conservat a malis omnibus spiritualibus & corporalibus, quae alioquin homini impendent, tum per maleficia propria, tum per allectamenta & seductiones aliorum, Proverb. 2.16. & seqq. Quum veneri sapientia in animum tuum, & scientia menti tuae amoena erit: Solertia. observabit te, intelligentia custodiet te, Eripiendo te a via mali, ac viris loquentibus perversitates. Qui derelinquunt itinera recti, ut ambulent povias tenebrarum, Qui latantur faciendo malum, exsultant in perversita. bus pessimis. Qui itineribus suis perversi sunt, & perfracti orbitis suis, &c.
Robur confert sapienti, magis quam decem dominatores qui unt in eadem civitate, Ecclesiasiae capite septimo v. decimonono, Est mater prudentiae Prov. 16. v. 21. Sapiens animo vocahitur prudeus. Nulla est vera virtus sine sapientia, Rom. 1. v. 21. 22. Augustinus septimo tomo, libro quarto contra Iulianum Pelagianum, capite tertio, pagina septingentesima: Nec in istis est vera iustitia, qua iustus ex fide: vivit. Fides ex auditiu, auditus autem per verbum Christi, finis legis Christus ad iustitia omni credeti. Quomodo sunt vere iusti, quibs vilis est humlitas veri iusti? Quo enim propinquarat intelligentia, inde superbia recesse. Ron riut quia cognoscentes Deim, non sicut Deii glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor Ron eorum, Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Quomodo est in eivera iustitia, in quibus non est vera sapientia? Quam si eis tribuemus, nihil erit causae cur eos non ad illud regnum pervenire dicamus de quo scriptum est: Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum.
Sapientia non cuivis contingit, sed intelligenti, Prov. 17. v. 24. Sapientia est in conspectu intelligentis.
Cognitio nostri non requiritur, ut scientes nativam ignorantiam & infirmitatem nostram quod nihil boni ne quidem cogitare & intelligi re, nedum facere possimus seriis precibus apud Deum instemus, ut ille nos voluntatem suam doceat, & facultate instruat illam faciendi. Hinc sunt precationes illae, Ps 25. vers. 4, 5. & passim in Psalmis, maxime per totum Psa lmum centesimum decimumnonum
Contratia sapietiae est insipietia seu stultitia, quam Graeci μωροκακιαν, nominat, quae est rerum appetedarum & vitandarum non quaelibet, sed vitiosa ignorantia: Est ignoratia earum rerum, quas scire ex officio unus quisque debet, id est, voluntatis Dei & infirmitatis nostrae, Jerem. 5. vers. quarto, stulre agunt, quia ignorant viam Iehovae, ius Dei sui. Talis iustitia, talis stoliditas non solum est privatio sapientiae, sed etiam contrarius habitus animum stupidum sapientiae contrariis & pravis opinionibus imbuens & ad repugnandum Deo & nocendum hominibus pronus.
Stultitia eiusmodi est admodum noxia. Nam pervertit viam hominis: Proverb. 19. id est, est causa infortuniorum quae homini accidunt & rerum male gestarum, efficit ut male succedant conatus & negotia.
Absapientia vero disparatur sapientia carnis, sapientia mundi huius, δζοσοφια, opinio sapientiae, quum quispiam falso existimat, se egregit intelligere quid verum sit aut falsum, quid bonum aut malum, & praeclare tenere omnia quae sibi facienda & omittenda sint, quum tamet non intelligat
Est fugienda: I. Quia prohibita est a Deo, Proverbiorum tertioversiculo septimo: Ne esto sapiens in oculis tuis, Ecclesiastae 7. v. 26. Ne. sis sapiens nimium
II. Quia hominem praecipitat in perniciem, Ecclesiastae septimo versiculo decimosexto. quare desolationem tibi arcesseres? Prov. 16. v. vigesimoquinto.
de prudentia. Prudentia Graece dicitur φρονήσις, quae differt a συφροσνη, id est, sobrietate: Sic φρονιμoς est prudens: συφραν, temperans.
Definitur prudentia in hunc modum PRUDENTIA, est recta ratio rerum agendarum per quam praevide mus quo quidque tempore, quoque modoagendum vel faciendum qui denique eventus consiliorum & negotiorum susceptorum futuru sit, Ecclesiastae 3. versiculo 4, 5, 6, 7. 8. & cap. 8. 4, 5. Matth. 7. 24. Eph. 5, 15, 16, 17. Ideo per eam praevidemus, quid agendum, quomodo, quo loco, quo tempore, coram quibus, ut omnia convenienti loco, tempor & modo, ac in summa, secundum Legem Dei fiant, & quid boni vel nali ex iis quae agimus sequuturum sit vel sequi possit. Psalmo centesimodecimonono vers. 19.
Prudentia utendum est in negotiis omnibus, quae consilio recte fieripossunt, ad evitanda adversa, etiam quum scimus certo, Deum nobis adiutorem esse. Id docuit Deus exemplo suo: nam populum Israeliti cum a Pharaone dimissum non duxit via regionis Pelischthaeorum. quod propinqua esset: dicebat enim Deus: ne poeniteat hunc populum, quum viderint bellum & revertantur in AEgyptum: sed citcumduxit elum via ipsa deserti ad mare algosum, Exod. 13. v. 17, 15.
Per eam recte consulimus nobis & aliis, ut Iithro socer Mosis consilium dat ei de recta gubernatione populi Israelitici, Exod. 18. v. 17, & seq. Sic Propheta Nathan confilium dedit Batsebae reginae matri Salomonis ad conservandam suam & Salomonis vitam. 1 Reg. 1. v. 12. & seqq. Sic consulit Christus Dominus, quomodo evitari possint morbi & aliae afflictioes, loh. 5. 14. Ne pecca amplius, ut ne quid deter tibi fiat,
Eius causa efficiens & dator est Deus. Causa eius efficiens proxima est sapientia, a qua oritur prudentia, quae oculus vitae nostrae est. Nam universam vitam modo ac ratione gubernat, rerum delectum habet & secundis iuxta atque adversis rebus uti novit
Causae eius instrumetales sunt, Natura, usus, doctrina. Natura multum potest: sed usus si accesserit, etiam mediocris natura attollitur, & in consiliis actionibusque se probat. Quod si doctrina adjugatur, illa est optima regendi imperandique ratio: ac proinde gubernatoribus aliorum inprimis conveniens.
Effecta. Piudentia insimos extollit ad honores, Prov. 17. 2. Prudentia non est virtus moralis: quia omnis virtus moralis nos bonos efficit: at prudentia sola neutiquam dicimur bon¬
Prudentiae partes duae sunt: Perspicientia, & rectum iudicium Perspicietia, est notitia rerum eventuumque seu accurata & solers consideratio, quid in unaquaque actioe atque adeo in totius vitae ratioe Deo acceptum ac rinde honestum seu decens atque utile sit, ac e contrario quid. Deo displiceat ac pinde quid inhonestum, dedecens & damnosum sic: it quae sint aliorum: Sulia & cogitationes: etsi enim adeo profundaesint hominis cogitationes, ut nemo noverit eas, nisi spiritus hominis qui est in ipso 1. Cor. 2 v. 11, eas tamen timatur, observat, recognoscit, & expiscatur prudens, Proverbior vigesimo, versiculo quinto, vigesimoseptimo. Alias circumspectio. Philippens. 1. versiculo decimo. Heb. 5. vers. 14.
Rectum iudicium, est per quod recte omnia & singula estimantes & discernentes, volumus & eligimus id, quod Deo acceptum, atque si honestum & vere utile est. Ps. 119. v. 30, 173.
Quod Deo acceptum & honestum est, id solum vere utile est. Prudentia igitur diriguntur consilia & deliberationes in diiudica tione & electione rerum Deo placentium, honestarum & utilium: o mnesque actiones: item ut convenientia loci, temporis & personarum aliarumque circumstantiarum observetur. Proverb. 22 v. 1
Sic Paulus λατρείαν vult esse λόγικμσ, Romanorum duodecimoSic idem opportunitatem nos observare jubet in virtutum exercitio, Rom. 13. v. 11
Prudentiae est recte aestimare res & personas, praeferre praeponendas, postponere posthabendas, 2. Corinth. 4. versi. 18 cap. 5. v. 8. & 16.
Non pauca praecepta & exempla prudentiae occurrunt in Scripturis divinis, in quibus nimirum una res melior pronunciatur & antebonitur alteri, velutiProverb. 3. v. 14, 15. Ecclesiastae 7. v. 1. & sequentibu In Ethnicis etiam prudentia commendatur, ut in Nerva Cocceio, qui publicae utilitati atque saluti societatem sauguinis postposuit, cum Traianum hominem peregrinum atque alienigenam Caesarem & collegam imperii designavit, existimans virtutem hominis, non genus aut patriam spectari oportere, ut Dion autor est:
Prudentiae est declinare ac refugere homines sibi adversos, quemadmodum faciunt serpentes, Matth. 10. vers. 16. Ita Ieremias abibat, itinere suo fugiens contentionem & consulens aedificationi piorum, quae inter rixandum nulla est, donec Deus commoditatem exhiberet. servo suo ad aedificandum, Ieremiae vigesimooctavo vers. 11.
Prudentiae est diffidere, id est, non facile nec temere cuivis credere, etiam propinquis & popularibus, etiamsi bonis verbis blandiantur: Haec prudentia mandatur a Deo. veluti Ier. 9. v. 4. Quisque ab amic suo cavete, & ulli fratri ne confiditote: nam omnis frater omnino supplantat, & omnis amicus cum detractione ambulat. Et cap. 12. v. 9. Quandoquidem etiam fratres tui & domestici patrestui, etiam ipsi pernde agunt in te, ipsi quoque convocant post te multitudinem, ne credito istis, quamvis alloquantur te bonis verbis. Mich. 7. v. 5. 6. Ne creditote amico: ne confiditote duci: ab ea quae cubat in sinu tuo observa fores oritui. Nam filius turpitudine afficit patrem, filia insurgit in matrem suam, nurus in socrum suam, inimici cujusque sunt domestici ipsius, Matth. 7. vers. 15. Caveto vobis a pseudoprophetis & 10. vers. 16. 17. Ecce eg mitto vos ut oves in medium luporum: estote igitur prudentes ut serpen tes, & simplices ut columbae. Cavete vero ab hominibus, tradent es enim vos in consessus, & in conventibus suis flagellabunt vos. 1. Joh. 4. vers 1. Dilecti, ne cuivis spiritui credite, sed probate spiritus, an ex Dei sint. Ea est in Christo nostro Domino: nam quamvis multi credidissent in nomen ejus, spectantes signa quae edebat; tamen ipse non credebat eis semetipsum, Johan. 2. v. 23. 24. Sic non patiebatur sibi imponi a Pharisaeis & Herodianis Matth. 22. vers. 16. 17. 18. Eadem fuit in sanctis Deoque probatis hominibus, ut in Nechemia qui non credidit hostibus & falsis fratribus qui aedificationem Jerosolymorum impedire conabantur, Nechem. 6. capite toto.
Si te inter hostes verae religionis & persecutores versantem, (quum nec Propheta, nec Apostolus sis, neque vocatio peculiaris id requirat,) nomo roget de religione, neque cogat de ea dicere, non leviter nec temere est dicendum, ne margaritas ante porcos projicias & ne suscipias inimicitias supervacaneas, Matth. 7. 6.
Prudentiae est simulare & dissimulare aliquid, modo id fiat salva gloria Dei & citra fraudem veritatis & charitatis, itemque justitiae & vocationis. Proinde simulatio & dissimulatio res est media sive indifferens, id est, modo bonis & certis rationibus bona, modo mala aliis.
Utrumque trib. modis dignoscitur, nimirum re, in qua dissimulatio adhibetur; modo dissimulationis & fine. Nam si in re media, modus & finis bonus est, per se non potest dici mala dissimulatio, contra, si res sit similiter necessaria & quae non erat dissimulanda, si ite modus & finis dissimulationis malus sit, non potest dici bona,
In rebus politicis & externis & mediis, quae neminem offendunt, sed commune iuvant, licita est & bona dissimulatio: sed in rebus divinis in quibus gloria & ius Dei & salus aeterna nostra & proximi agitur, nullus dissimulationi locus est, Modus aute dissimulatiois duplex est: nam aut dissimulat verum aut fals
Verum cum dissimulatur, tolerabilius est vulgo, quam si falsum dicatur Sed tamen in utroque observandum est illud: primum, utrum serit dicitur, an non serio. Deinde si non serio, utrum ioco, an alia species
Si serio adhibetur dissimulatio, videndum utrum dissimuletur verum, aut falsum simuletur in praeiudicium, (ut loquuntur) id est, in fraudem veritatis ipsius aut personarum. Nam si alterutrum sit sine damno veritatis aut personae ullius, non potest ea dissimulatio damnari. Verbi gratia: Deus dissimulat multa consilia sua hominibus: & cum retegit, partem dicit, partem apud se continetclausam. Dissimulat autem bono nostro, quod alioquin plene dicturus esset. Eadem ratione parentes liberis, & alii aliis similiter dissimulant, quae opus est dissimus lari, non malo, sed bono eorum quibus cum agitur. Atque haec quidem dissimulatio & simulatio juris & libertatis est, qua pro suo ture Deus & parentes & alii utuntur in causis consimilibus. Sed quia saepe accidit ut res per se liberae, tamen extra libertate nostram positae sint, pptereaveniendum estin causis veri & falsi ad leges illas cuas, ne quid in fraude veritatis aut charitatis fiat: In causis vero iusti & iniusti, ne quid in fraudem iustitiae vel vocationis eorum qui has artes occupandas putant: idque tribus modis, sermone, opere aut specie
Nunc exempla adferamus, Gene. 19. dissimulatio & simulatio non falsa, sed honesta atque civilis est, cum Angeli apparent humana spocie, recusant commoditatem a Loto sibi obiatam & se pernoctaturo. facile in platea praedicant. Gtn. 42. Iosephus usus est dissimulatione, A alienum se fingens fratribus & alloquens eos duriter: nam printum
visum erat Iosepho explorare veritatem & complementum lomniolum quae divinitus ante ipsi obvenerant: Deinde visum erat eadem ratione explorare fratrum animos: tertio visum erat, totam paternae familiae rationem immutatam, ex sermonibus eorum agnoscete. Moses. Exod. 4. v. 18. veniam petens a socero redeundi in AEgyptum, prudent ter vocationem divinam dissimulavit, ne quod sibi impedimentum a ocero familiaque adferretur. Idem Moses & Aaron, inssu Dei, postus averunt a Pharaone populum Israeliticum ex AEgypto dimitti, ut in deserto sacrificaret: quae una causa dimissionis erat: alias vero causas ut nempe populus e durissima servitute liberaretur, & in terra Canaam introduceretur. prudenter apud Pharaonem dissimularunt Exod. 3. v. 18. 1. Samuel16. Samuel Dei mandato Bethlchemum ad Iischaium proficiscitur, dissimulata publice praecipua adventus sui causa, & unatantum indicata trepidis senioribus civitatis. I. Samuel. 21. David simulavit insaniam seu amentiam Ierem. 38. vers. 27. Propheta a Regi Sedechia discedens & interrogatus a Principibus Iudee, tantum parem sermonis cum Rege Sedechia habiti explicat, partemque reticet. quam exponi fuisset inutile & damnosum. Nehem. 2. vers. 12, 16. Iohan. 7. CHRISTUS civili modestia atque prodentia erga suos agnatos est usus: Nam illis urgentibus ut abiret Ierosolyma & sese daret in coronam populi, respondit Christus suum tempus nondum advenis. se, se nondum adscendere ad festum. Illa Christi negatio, quae simples videtur esse, tamen secundum quid dicitur, & implexam habet dissimulationem simulationemque per illud tempus ex causa necessatia. Luc. 24. vers. 28. simulabat Christus se longius iturum & non mansurum cum duobus discipulis Emaunte. Lucas Evangelista capite 3. in Senealogia Christi, Cainanis nomen positum medio loco inter Salam & Arpaxadum versiculo 36. retinuit ex LXXII. interpretum Graecorum fide, quorum versionem sequi maluit, ut Beda ad eum locum docet, quam intempestiva mutatione nascenti Ecclesiae NoviTestamenti & illucescente primum Evangelii veritate, materiam rixae obtrudere. Lucas igitur id officii cum Graecorum interpretationi, tum receptae in vulgus opinioni tribuit, prout multa in Scripturis δοζαστιϰως sunt enunciata & opinioni vulgi accommodata: neque intempestivo certamine de causa alicuius nominis voluisse committere, ut Ecclesiae pax aut piarum mentium quies in discrimen vocaretur. nutaret eorum fides, vel periclitaretur Scripturae autoritas. Scivit falsum esse, sed quod tem tantum unam historicam variaret, non autem fidei Christiane fundamentum aut articulos eius fundamentales convelleret. Haec igitur est συγχώρκσις αναμαρτηιςος, id est, concessio pec- cato vaeans. Sed nonne Lucas errorem falsum hoc pacto confirma vit? Minime omnium. Nam & publicus error a privato differt, & in veteratus a recente novoque. Lucas autem errorem neque publicum ex privato fecit, neque nascentem aluit: sed publicum errorem iamdit. inveteratum, verum non offendentem fidei Catholicae veritatem, pertulit: quin autore Spiritu Dei, ex duobus malis vidit eligendum minus, Malum quide fuit illud, quod septuagintaduo interpretes ausi suma veritate historiae discedere, quocunque tandem studio aut consiliofecerint: ac proinde ipsorum facto falsum invaluit in Sacra historia Sed cum ille error historicus per se fidei salvificae non afferat dam num, gravius malum eventurum fuisse vidit, si illud inveteratumatqui apud omnes receptum intempestive tentaret eximere. Quod malum gravissimum certe, nimirum quod ita propter causam quae non attingit fundamentum ullum fidei proprie & per se, periclitata fuisset Scripturae autoritas, piorum fides nutavisset tempore nascentis Evangelii, & conturbata fuisset Ecclesiae aedificatio. Quis enim ista omnia pericula futura fuisse dubitet, si per illud tempus quaestionem eiusmodi nondum necessariam pertinaciter intulisset in Ecclesiam Dei, ac non potius modeste prudenterque in tempus oportunius distulisset. At haec videtur esse carnis prudetia. Imo vero non carnis est, Sed Spirit haec prudetia si quam veritatis diminutionem feras saluti non adversante, ubi non potest corrigi sine perturbatioe Ecclesie. Indulgentur infirmis & tegum; tur cora illis errores, qui in hominibs valetioribus castigantur: neque id infirmis, aut in doctrina solum: sed etiam iis quos pervicax σκληροκαρονα obtinet, etia in ipsa inris & iustitiae causa toleratur aliquid ne Ecclesia scindatur, aut aedificatiois via obstruatur: queadmodum Christ? Matt. 19. docuit, & exepla ostedunt. Denique si quid a veritate historiae & juris, aut a bitate vitae deflectic: illud fit καlα θείαν τινα συγχαρησιν, ad veritatem & justitia puta caeteris in reb. quas pluris interest exponi Ecclesiae Dei, apud homines obtinedam. Mi enim concedit atque supponitur, maius ut obtineatur alioquin ut iustitia per se, sic etiam veritas omnibs in reb. colendi. est: Sed ita ut cum pace & charitate, quoad eius fieri potest, temperetur. Summa, quod septuaginta olim mutaverunt M osen, indigne factum, quod Evagelistae & Apostoli mutatum receperunt & usurpaversnt, sapieter factum per Spiritum Dei & convenmenter suis temporibsqu aute ja sine periculo Ecclesiae demostratur veritas, id tepestivum est & dignum laude officium Atque nanc virorum Dei modestia in feredis errorib. alienis, qui sine offensa conscientiae ad pace & aedificationem publica tollerati possut, seculo nostro dignetur dare Dominus, & fervere illum conrentionis spiritum extinguere, qui nihil fratribus condonate, nihil publicae pacis aedificationi, & charitati, fectionis vinculo, tribuere, nihil tegere & dissimulare potest in eo quod tegit peccata nostra, & misericordia maxima toleravit tepora ignorationis nostiae. Act. 21. Paulus uno eodeque facto sua coditionem dissimu. avit & se voti Nagireatus teneri simulavit Hac simulationem sancta fuisse, nec ullo pacto danari a piis oportere duob, argumentis demostramus. Unum est pcerto connilio Apostolorum qui aderat, & Ecclesiae Dei res illa gesta est: alterum est ysi ullum ea in re peccatum exstitisset plurimum causae Paulus habuisset, gnoscedi & defsedi illud in singulis suis defensionibs sed de ea re verbu nullum. Act. 23. cum Paulus puudetissime conmitteret inter se Pharisaeos & Sadducaeos dices se accusatum esse, pyter spe resurrectionis ex mortuis: dixit q verum erat, sed multum veri dissimulavit. & fecit sine fraude veritatis Nam ut in eo consensubaulus multum de charitate erga istos homines coniuratos in Christum cogitaret, tanquam ad pietatem revocaturus ipsos, non fuit locus, Augustin. quarti tomo, libro de fide & oper. ait c. 3. Est ratio dissimulandi & tolerandi malos in Ecclesia; & est rursus ratio castigandi & corripiendi, non admit. tendi, vel a communione remittendi.
Ac proinde aliorum errata veluti connivens dissimulet, quum nemsit qui non peccet Eccl. 7 20. Insuper, ut si prudens es, aliorum in te maledicta & contumelias dissimulato: quia tibi istudconsulit Deus in li. Eccl c. 7. v. 21 quia tu quo- que sepe aliis maledixisti, cuius te conscietia tua convincit, Eccl 7. v. 22.
Prudentis etiam est dissimulare scientiam & reconditam habecequam depromat ubi opus est Prov. 10. v. 14.
Prudentis est in reb indifferentib & non necessariis ita se gerere, nedet scandalum, si videat, pximum per incapacitatem suam inde accepturum illud. Quo pertinet illud Pauli 1. Cor. 8. v. 13 Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum.
Sed si doctrina vel factum necessaria sunt, intermitti non d ebent, etiam aliquis scandalum inde accipiat Quantum sine peccato possumus vitare proximorum scandalum, debemus: Si autem de veritate scandali sumitur, utilius permittitur, nasci scandalum, quam veritas relinqua tur, ait Greg. Mag. hom. 7. in Ezech. Ex his igitur exemplis conficitur simulationem & dissimulationem, modo citra fraudem veritatis & charitatis, itemque justitiae & vocationis adhibeatur, in homine Christiano minime damnandam esse: maxime si observatio illa accesserit, ut videant pii, quotiescunque de dissimulatione cogitant, apud quos ad hibeant ipsam Nam alia est simulationis ratio apud ignorates, quam apud scientes: alia apud infirmos, quam apud firmos: alia apud amicos, quam apud inimicos: alia anud simplices, quam apud malitiosos: alia apud eos de quorum salute spes est, alia apud desperatos.
Haec de modo dissimulationis. Fnis dissimulationis est diversus factorum diversitate. Nam spectatur vel aedificatio Ecclesiae aut singulorum piorum, vel explora tio rerum nece ssario cognoscendarum: vel aversio periculorum. vel studium vitandi ἀλαζοίαν, &c. Mala autem simulatio aut dissimulatio, est in reb divinis, in quibro gloria Dei & salus nostra atque ptimi agitur: Item cujus modus & finis est malus: cujusmodi fuit dissimulatio Aaronis qui populi consilio & voluntati obsequutus, dissimu avit grande peccatum esse facere idolum, dissimulavit etiam sensum suae conscientiae, Exod. 32. Sic mala fuit simulatio Petri Apostoli de qua Gal. 2. v. 11, 12. & seque
necessaria est. Prudentia in electione malorum singularis requiritur. Inter duo mala minus malum est eligendum. Sed haec regula est intelligenda de malo poenae, pugnante cum bono utili, non autem de malo culpae, pugnante cum bono honesto. Nam si Deus utrumque malum prohibeat, neutrum est faciendum
Ideo in malis culpae nulla debet fieri electio: id est, mala culpae & peccata nullo modo eligenda, sed omnia sunt ex aequo fugienda In malis poenae electio fieri potest: ut si bello captus, vel in latronem incidens optionem habeat, pecuniane velit se redimere, an vitam profundere, praestat pecuniam amittere, quam vitam. Sic 2. Sam. 24. 12 Davidi, cum numerato populo peccasset, offerDominus optionem triplicis poenae, e qua unam eligeret quam vel let, nempe, vel septennem famem in toto regno: vel bellum, quo fugeret tribus mensibus coram hostibus suis eum persequentibus: vel triduanam pestem: Delibera nunc (ait Propheta Gad) & despie quid referam ei qui me misit. Ait ergo David ad Gad: Supra modum angor: sed praestat incidere in manum Domini (quoniam multae sunt miserationes eius) quam in manus hominum
Malorum, quorum insonti omnino vel propter verae religionis professionem optio datur, nulla debet fieri electio, sed exspectandum & patienter perferendum quicquid Tyrannus decreverir ne si suppli cium & mortem ultro eligas, te suspicioni admissi alicuius sceleris in volvas, & calumniis tuae famae ad posteritatem aspergendis occasionem praebeas, te supplicium ultro electurum non fuisse, si nullius cul bae conscius tibi fuisses. Talis prudentiae spiritualis exemplum est i1 historia Gallica, in Principe Condaeo. Carolus IX. Galliae Rex, Anno 1572. post cruentas illas nuptias Parisienses Principem Condae um ad se accersit, & tres illi conditiones proponit, ex quibus unam eligeret: Missam, mortem aut perperuum c. ree:em. Condaeus illi reapondit, se nunquam, Deo ita bene favente, commissurum utprimum eligat: ex duobus reliquis alterum Regis voluntati & arbitrio relinquere: Deum vero rem omnem sua providentia gubernaturum.
Quum igitur persequutores Ecclesiae dant spacium ad deciberandum, utrum velis facultatibus privari, in exsilium eiici, proscribi, auetiam misere interfici: an vero edictis quibus idololatriam suam imperant, parere deliberandum non est, nec oblatum deliberandi spatium acceprandum: sed simpliciter idololatria & obedientia impio edicto recusanda: exemplo sociorum Danielisipsiusque Danielis. Cypriam referente Iugustino, cum ad supplicium duceretur, Praeses ei dixit, ut qui voluisset eum evadere, Jam do tibi spatium ad deliberandum, utrum velis decernas, an ita misere interfici, an parere, ac liber dimitti? Relpondit vir Dei; in te tam sancta deliberatio non habt locum,
Praeterea prudentis est, sapienter verba ponderate & facere Pro verbiorum decimo, versiculo decimotertio. Recta ac salutaria eofisilia aliis dare, ut fecit Iithro socer Mosis. Exod. 18. v. 19. & sequentibus
Prudentiae opponuntur tum prudentia carnalis, versutia, & opinie prudentiae: tum imprudentia, illa aut disparata, haec ut adversa¬
Prudentia carnalis, est cum vel aliis vel nobis ipsis concedimus, & fuademus ea quae caro & sanguis dictant, & non quae spiritus Deia qualis est prudentia Petri & aliorum discipulorum Christo dissuaden tium profectionem in ludaeum, Ioh. 11. &.
Versutia, est observatio nostri commodi in aliqua re cum alterius detrimento. Vocatur etiam calliditas, item prudentia Proverb. 23. s. A& versuti dicuntur prudentes, Luc. 16. 8. sed καια χρνσικώςς quum sit carnalis prudentia. Prudentia enim proprie sic dicta est in bonis: at versutia in malis operibus
Exemplum versutiae seu calliditatis est in Achabo qui voluit eludere Prophetiam Michajehu Propheta, I. Regum vigesimosecundo versiculo trigesime Astutia est υtσον quiddam, nunc in bonam, nunc in malam partem accipitur, ut Augustinus docet secundo tomo, epistola vigesimanona
Opinio prudentiae, est quum quis existimat se probe suis & aliorum: consilio & monitis non egere & proinde tenere, quo loco & tempore, reb. consulere posse aliorum, & qua ratione quid faciendum
Est autem fugienda: I. Quia prohibita est a Deo. Roman. 12. v. 16. Non elate de vobis ipsis sentientes, sed humilibus obsecundantes. Ne estore prudentes apud vosmetipsos.
Imprudentia quae & temeritas, est ignorantia rerum eventuumque & iudicium in iis pravum, unde in consiliis actionibusque errores, & ii interdum non tantum privatim, sed etiam publice perniciosi comiantur. Cavenda est: I Quid prohibetur a Christo. Matth. 7. 6. II. Quia est causa peccandi, Proverbiorum decimonono secunde EEque cuius non dignoscit animus quod non est bonum, ac praeceps pedibus peccat.
Imprudentia & temeritas est leviter se immiscere negotia alienis & fidem suam pro alio interponere.
conscientia. Bona conscientia in studio bonorum operum, est certa notitia, ex verbo Dei, opera illa, quae facturi sumus, aut facimus, esse a Deo mandata, nosque habere vivam fidem & serium propositum obediendi Deo secundum omnia ipsius mandata, & nos atque obedientiam nostram quantumvis imperfectam, & vix inchoatam, placere Deo, non quia Legi ipsius satisfaciat, sed quia peccata & defectus in nobis reliqui, nobis propter imputatam Christi justitiam non imputentur, Act. 23. 1. Intentis autem in consessum oculis Paulus, ait, Viri fratres, ego omni conscientia bona servivi Deo ad hunc usque diem. 2. Cor. 1. v, 12. Nam gloriatio nostra haec est, testimonium videlicet conscietiae nostrae, quod cum simplicitate & sinceritate Dei, non cum sapientia carnali, sed cum gratia Dei, versati sumus in mudo, plurimum aute apud vos. 2. Tim. 1. v. 3. Gratia habea Deo, quem colo cum maioribus cum munda conscientia, prout continus am tui memoriam tenco in deprecationibus meis nocte ac die:
Mala conscientia hominem accusat peccati & vacuitatis fidei vivae & serii studii obediendi Deo: ideo ubi illa est, ibi vere bonum opus non est. Exemplo sunt Pharisaei & Scribae qui adulteram ad Christum ad duxerant, Johan. 8. v. 9.
Simulatum studium bonae conscientiae, est hypocritarum, qui vel igi. norant vel scire nolunt voluntate Dei, & tamen praetendunt se per coscientia hoc vel illud facere teneri, vel facere non posse, quum nihil minus curet, qua bonam conscientia. Exemplo sunt Pontifices & Sacer¬e dotes lerosolymitani, qui prae se ferebant studium conservande bonae conscientiae, non ingrediendo praetorium Pilati: & interim postulatores & autores erant necis Christi. Similiter hodierni Pontifices Romani & pseudepiscopi, alisque clerici Romani praetendunt, se non posse bona conscientia consulere vel assentiri ut Imperatores, Reges & Principes, Magistratus suis ditionibus aut urbibus Evangelicae religionis libertatem concedant, ac interim conscientiae nullam rationem habent, dum Imperatores Reges, Principes, Magistratus ad caedes injustas subditorum infiammam
Sic fuit de pura conscientia. PROMTITUDO ad hona opera, est propensio animi qua ad recte agendi studium non inviti ferimur, ne innata carnis infirmitate, cum qua perpetuo luctandum est, vel in principio deficiamus. Eam conmendat Christus in discipulis suis cum ait Matth. 26. 41. Spiritus quidem promtus est De eadem Exod, 35, 21. Rom. 1. v. 15. 2. Cor. 8. v. 11, 12. & c. 9. 2. Nemo inv tus bene facit, etiamsi bonum est, quod facit? Sic explicata sunt adiuncta bonorum operum antecedentia.
Sinceritas quae & simplicitas Christiana & integritas dicitur, est perquam serio, & integro animo agimus quae Deus requirit, sine simulatione, tanquam coram oculis Dei scrutatoris cordium & renum Deus teron. 18. vers 13. Integer esto cum lehova Deo tuo. Matth. 10. vers. 16. Estote igitur prudentes ut serpentes, & simplices ut columbae. Luc. 1. ver. sic ulo sex o. Erant autem iusti aibo in conspectu Dei, incedentes in omnibus praeceptu & rilibu: Domini inculpa: e. 2. Cointh 1 versiculo 12. Nam gloriatio nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod cum simplicitate & sinceritate Dei, non cum sapientia carnali, sed cum gratia Dei versati sumus in mundo, plurimum autem apud vos. Et cap. 7. v. 12. Itaque et si scripsi vobis, non scripsi vobis eius respectu qui iniuriam fecerat, nec eius respectu qui iniuria affectus fuerat: sed ut apud vos manifestum fieret studium illud nostrum pro vobis in conspectu Dei. Et cap. 11. 3. Secmetuo ne quo modo, sicut serpens ille Evam seduxit calliditate sua, ita; corruptae cogitationes vestrae degenerent a simplicitate quae est in Christo.
Eique summe studendum I. Quia a Deo mandatur. II. Quia securitatem affert, Prov. 10. 9. Qui ambulat in integritate, ambulat secure.
Hilaritas, est per quam sponte & libenter cum gaudio obedimus praeceptis Dei. Psal. 40. 9. Facere uoluntatem tuam, Deus mi, delector & Lex tua est in visceribus meis. Et Psal. 105. 3. Laudibus vos efferte in nomine sancto eius, laetetur animus quaerentium Iehovam. Et 110. 3. Populi tui oblationes uoluntariae die copiarum tuarum in decoris locis sanctitatis inde ab utero, futuraesunt: tibi aderit ros iuventae tuae accuratissi me. Et I19. 14. De via testimoniorum tuorum gaudeo, ut super omnibus. opibus. Jes. 64. 5. Occurris gaudenti & exercenti iustitiam, id est, ei qui cum gaudio incumbit iustitiae. Colossens. 3. 23. Quicquid feceritis, ex animo praestate, tanquam Domino, & non hominibus. 1. Petr. 1. 13. Quapropter succincti lumbis mentis vestrae, sobrij ad finem usque sperate in eam quae vobis defertur gratiam, quum revelabitur Iesus Christus, I. Thess. 5.16. Semper gaudete
Praecipitantia, est inconsideratus impetus aliquid faciendi sub praetextu obediendi Deo, cum tamen nondum cognoveris, an id quod facis a Deo sit praeceptum. Qualis est in idololatris, qui propensi sunt & hilares ad exercendam idolomaniam & quaevis a sacrificulis praecepta.
Coactio, est quum quis invitus obedit vel metu poenae vel pudore coram aliis: ideo talis quoque obedientia Deo ingrata est.
CONSEQUENTIA adjuncta bonorum operum nostri respectu sunt, studium excellendi in bonis operibus & constantia in obsequid Dei.
Studium excellendi in bonis operibs est, cum enitimur in illis magis amagis excellere, ac cum alios tum nos ipsos quotidie superate, I. Thess4. vers. 1. Quod reliquum est igitur, fratres, rogamus vos & precamur peDominum Iesum, ut sicut accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, & placere Deo, magis excellatis. Tit. 3. 1. Ipsis suggere, ut sese subiiciant principatibus ac potestatibus, ut obtemperent, ut ad omne opus bonum sint parati.
constantia in obsequio Dei, est perpetua voluntas ac studium continuum obediendi verbo Dei: seu est in Verbi Divini obedientia permansio stabilis etiam in persecutionibus, Dan. 1. v. 8. Statuens Daniel cum animo suo, ut non contaminaret se portione cibi regii & vino potionum ex ius: requisivit a principe aulicorum, ut non contaminaret se. Psal. 119. 17. Beneficium confer in servum tuum. Et v. 33. Doce me, Iehova, viam statutorum tuorum, quam custodiam in finem usque. Et v. 44,. 45. Eobservabo legem tua iugiter, in saculum & sempiternum: Indesinenterque ambulabo in ipsa latitudine, quia mandata tua quaero. Item vers. 51. 61. Superbis deridentibus me admodum, a lege tua me non declinare. Tur bis improborum dispoliantibus me: legis tuae non obliviscor. Et v. 83, 87. Quamvis sim similis utri ad fumum: statutorum tuorum non oblitus sum Propemodum consumserunt me deiectum in terram: ego vero non derelis qui mandata tua. Et v 95, 97. Me exspectantibus improbis ad perdendum me, testimonia tua cosidero. Quam diligo legem tuam:toto die est medita tio mea. Et vers. 109. 110. Anima mea in manu mea iugiter versante tamen legis tuae non obliviscor. Ponentibus improbis laqueum mihi,a mandatis tuis non aberro. Exempla. David constans fuit in proposi to non interficiendi Saulem quamvis hostem. Christus Dominus constanter dilexit suos discipulos usque ad mortem Johan. 13.
Ei opponitur inconstantia in obsequio Dei, & pervicacia in peccatis inconstantia in obsequio Dei, est levitas animi temerarie deferenti exercitia bonorum operum a Deo mandatorum.
On this page