Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 10
SEcuNDo bona opera nostra non sunt proprie loquendo merita nihil minus faceret, destitutus vera fide, & charitate erga Deum &
seu meritoria vitae aeterne. Nam meritum in bonam partem accetum. (est etiam meritum malum,) proprie loquendo, est opus perfecte bonum, & non debitum, & tantummodo ex nostro in profectum & utilitatem alicuius praestitum, cui sua natura debetur merces, proportione ei respondens. Haec enim in merito bono proprie dicto requiruntur. 1. ut sit perfecte bonum. 2. ut non sit debitum 3. ut tantum ex nostro praestetur. 4. ut fiat in commodum & emolumentum alterius. 5. ut sua natura sit tale, cui merces debeatur. 6. ut merces cum eo proportionem habeat in valores
At nostra bona opera primo in hac vita non sunt absolute & perfecte bona, non sunt absolute iusta ac pura. 1. quia etiam sanctissimi quique multa faciunt mala & per se peccata, propter quae rei sunt coram Deo, & digni, ut abiiciantur in poenas aeternas, Jacob. 3. vers. 2. In multis labimur omnes. & cap. 2. vers. 10. qui impegerit in uno, omnium factus est reus. David commisit adulterium, interfecit Uriam, conatur est scelus tegere, numeravit populum. Petrus Apostolus ter abnegavit Christum Dominum. 2. quia multa omittunt bona, quae facere tenentur secundum Legem. 3. quia opera ipsorum bona semper sum Ex his constat, quicquid externe fit, sed non animo sincero, sive id
conjuncta cum naevis, ac inquinata peccatis. In optimis eorum operibus nunquam est ea rectitudinis perfectio, quae esse debebat. Fides enim, regeneratio, & dilectio Dei & proximi, unde bona opera proficiscuntur, manent in nobis imperfecta in hac vita: Ex causa igitur imperfecta, non possunt sequi perfecti effectus: Rom. 7. v. 23. Video aliam Legem in membris meis, rebellantem legi mentis mea. Haec est causa. cur opera piorum non possint consistere in iudicio Dei: Psal. 143. 2. Ne ingrediaris in iudicium cum servo tuo, quia coram te, non iustificaitur ullus vivens, Deuteron. 27. vers. 26. Maledictus omnis, qui non manserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, &c. Quum igitur omnia sint imperfecta, agnoscamus potius & deploremus naevos & imbecillitatem nostram, atque ad perfectionem tanto maiore studiecontendamus potius, quam meritoria opera iactemus.
PRIMA: Quibuscunque Lex Dei est absolute possibilis, eorum etiam bona opera sunt vere bona atque absolute iusta ac perfecta: Iustis hominibus lex Dei est absolute possibilis: Ergo iustorum hominum bona opero sunt vere bona atque absolute iusta ac perfecta
Assumtionem probat Bellarminus lib. 4. de iustificatione. c. 11. his testimoniis, Matth. 11. v. 30. lugum meum suave est, & onus meum leve. & I. Joh. 5 v. 3. mandata eius gravia non sunt.
RESP. Primo amoliedarum ambiguitatum gratia recte explicanda est conclusio objectionis. Per justos homines hic intelligimus iustificat tos per Christum & renatos per Spiritum Sanctum: deinde bona opera eorundem agnoscimus esse vere bona, id est, non falso & simulati bona, sed non absolute & simpliciter pura ac iusta: sicut autum cui ad auc permistae sunt scoriae verum quidem est autum, sed non purum Deinde assumtio negatur hominibus quidem in statu integritatis erat possibilis integra totius Legis obedientia secundum omnes partes & gradus, sicut Angelis. Hominibs autem lapsis & non regeneratis adeo mpossibilis, est Legis impletio, ut obedientiam Deo placentem, n quidem inchoare possint, secundum haec testimonia: Gen. 6. 5. omne figmentum cogitationum cordis hominis tantummodo malum est omnitempore. Et c 8. v. 21. Figmetum cordis hominis est malum a pueritia ipsius. Jer. 13 v. 23. An mutare potest AEthiops cutem suam, aut pardus liventes maculas suas? etiam vos possetis benefacere, edocti ma efacere. Matt. 7. v. 18 No potest arbor mala bonos fructus ferre. Rom. 8. v. 7. In telligetia carnis, inimicitia est adversus Deum: Legi enim Dei non subiicitur: nam ne potest quidem. Et c. 14. 23. Quicquid non est ex fide, peccatum est, 2. Cor. 3. v. 5. non quod idonet simus per nos ipsos ad cogitandum quitquam, velut ex nobis ipsis. Renatis vero Lex sit possibilis. 1. quo ad disciplinam externam. 2. quo ad imputationem justitiae Christi perfectissimae: nam quia Christus loco nostro Legem totam absolutissime implevit, perinde Deus id acceptat ac si a nobis absolutissime impleta esset. 3. quo ad inchoationem obedientiae internae & externae in hac vita. Iisdem renatis quamvis instructis gratia Christi Lex Dei est absolute impossibilis respectu Dei in praesente vita, nempe quo ad absolute perfectam Legis divinae obedientiam internam & externam: quia Christus hic perfecte non vult communicare gratiam electis suis, sed eos quotidie clamare jubet, remitte nobis peccata nostra, & jubet nos ad perfectionem tendere Hebr. 12. v. 1, 28. & monet, semper dum hic sumus futuram luctam carnis & spiritus Gal. 5. v. 17. & esse in renatis luctam illam testatur Paulus suo exemplo Rom. 7.
Posset quidem gratia Christi efficere, ut renatis Lex Dei in hac vita esse absolute possibilis: si Deus vellet. Deus autem non vult agere omnia prout potest, sed prout ordinat sapientia sua. Est autem illud divinae plane sapientiae, quod Deus omnipotens ordinem instaurationis nostrae successivum esse velit, donec ad metam perfectionis in gloria veniamus deposita peccati carne. Hanc sapientiam coelestem negat Romanae sedis sapientia: contra haec dicta Psal 143. v. 3. Ne ingrediaris in judicium cum servo tuo, quia in conspectu tuo non justificabitur ullus vivens. Rom. 3. 20. Ex operibus Legis nulla caro justificabitur in conspectu Dei. Idem repetitur Gal. 2. 16.
Tertio loca a Bellatmino allata ad probandam minorem, sunt impertinentia. Christus enim Matth. 11. 30. non vult, hominibus renatis legis impletionem esse absolute possibilem: nam non agit illic de Lege, aut de obsequio a nobis praestando Legi, sed agit de communione cum ipso, ut jugum ipsius Christi efficiatur nostrum. Iugum Christi, est doctrina & disciplina Christi conjuncta cum afflictionibus & castigationibus quae ab ea dependent, quod jugum in nos attollimus, quum doctrinam & disciplinam Christi recipimus, ei nos subjicimus, eam servamus, nec detrectamus crucem & afflictionem multiplicem ejus causa subire, ferre & perferre. Hoc jugum renatis in Christum vere credentibus non molestum est sensu, sed suave: non grave, sed leve. De jugo Christus loquitur, non de operibus jugum Christi portantium: de sensu, non de motu sive actu & operatione nostra. Praecepta Dei sunt aspera & gravia actu propter infirmitatem carnis nostrae & ἀκρίβειαν illorum: jugum Christi est suave sensu, & leve onus illius propter συζυγίαν Christi in nobis habitantis per Spiritum Sanctum. Hinc sit ut vere fideles non tantum libenter recipiant doctrinam Christi, sed etiam ultro disciplinae ejus se subjiciant, imo & cum gaudio pro Christo patiantur.
Quod attinet locum 1. Joh. 5. v. 3. Haec est charitas Dei, ut mandata ejus servemus: & mandata ejus non sunt gravia: in eo mandata gravia non intelliguntur impossibilia, sed molesta, ingrata, injucunda, acerba. Christiano enim homini ac vere fideli mandata Dei sunt jucunda atque grata.
Instat: Qui possunt diligere Deum & proximum, iis lex Dei est absolute possibilis: At renati possunt diligere Deum & proximum: Ergo illis lex Dei est absolute possibilis. Major probatur sequentibus dictis, Joh. 14. v. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Rom. 13. 8.
Qui diligit proximum, Legem implevit. Gal. 5. 24. Omnis lex in uno sermone impletur, Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
RESP. Est distinguendum: Qui possunt diligere Deum & proximum, nimirum perfectione ea quam lex requirit, iis lex Dei est absolute possibilis. At renatos posse diligere perfectione ea quam Lex requirit, negatur. Deinde testimonia allegata non probant majorem ita restrictam: nam Johan. 14. 23. tantum docetur, dilectionis erga Christum effectum & τεκμήριον, esse observationem sermonis Christi: ac proinde quanto plus quispiam Christum amat, tanto magis studet Christi sermonem servare. In dicto Rom. 13. vers. 8. & Gal. 5. v. 14. Paulus non agit de tota Lege verum synecdochice Legis nomine intelligit secundam Decalogi tabulam, & tantum de officiis loquitur quae nobis erga proximum demandantur, ut contextus indicat. Nihil enim hic ait de cultu DEI immediato. Dilige proximum tuum, quemadmodum lex praescribit, & secundae tabulae legis satisfacies. Sed hoc praestare minime potes. Nihil ergo est, quod te tuae charitatis opinione vendites, quae quidem etsi tanta esset, quanta in ullum unquam hominem (Christum excipio) cecidisset, longe tamen a Legis praescripto abesset, nec te justum efficere posset coram Deo: nam ad absolutam Legis impletionem pertinet praecipue Dei dilectio perfectissima.
Instat rursus. Aliqui justi servarunt mandata Dei: Ergo justis Lex Dei est absolute possibilis. Antecedens probatur exemplis. Psal. 118. qui Hebraeis est 119. v. 10. inquit David: In toto corde meo exquisivi te. De Asa, Ezechia, Josia similiter dicitur quod toto corde Deum quaesiverint De Josua dicitur cap. 11. vers. 15. quod universa compleverit quae Dominus Mosi praeceperat, quod non praeterierit de universis mandatis nec unum quidem verbum, quod jusserat Dominus Mosi. Luc. 1 v. 6. de Zacharia & Elisabetha dicitur: Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis & justificationibus Domini sine querela. De Apostolis Dominus ait Johan. 17. vers. 6. Tui erant, & mihi eos dedisti, & sermonem tuum servaverunt. Eosdem etiam vocat amicos Luc. 12. vers. 4. Dico autem vobis amicis meis. Et Johan. 15. vers. 15. Vos autem dixi amicos. Et tamen ibidem jam dixerat, solos amicos esse, qui praecepta custodiunt, Apostolus vero Paulus Rom. 7. versic. 19, 20. de praecepto, Non concupisces, verba faciens: Quod nolo, inquit, facio, si autem quod nolo facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ubi aperte demonstrat, se non peccare, dum invitus concupiscit, quia non ipse illud opus facit, proinde servare se legem, quae quum jubet, non concupisces, voluntati praecipit, ne velit concupiscere, non sensui, qui legis capax non est. Unde ibidem ad¬ dit vers. 25. Ego ipse mente servio Legi Dei. At si mente serviebat Legi, cum aliquo mentis consensu.
RESP. Primo antecedens enthymematis istius est ambiguum: Nam aliqui justi servarunt mandata Dei, id est, serio ac non simulato studio, non secundum aliqua tantum, sed secundum omnia DEI praecepta vitam instituerunt: nemo tamen Legem Dei secundum omnes ejus partes & gradus perfecte implevit. Deinde ambigua est etam probatio antecedentis, in qua toto corde, toto animo, tota voluntate est idem quod sincero ac non simulato studio. Josu. 11. versic. 15. sermo est de Josua secundum quid, cum omnia, quae Deus Mosi mandaverat, fecisse dicitur, nimirum quae ad expeditionem illam bellicam attinent, quae ibi describitur: non autem agitur ibi de universae Legis impletione. Locus Luc. 1. v. 6. de Zacharia & Elisabetha supra est explicatus sexto libro, capite trigesimo-sexto, columna 2989. Joh. 17. 6. cum de Apostolis dicitur, quod sermonem Dei servaverint, non est sententia quod impleverint perfecte omnibus numeris praecepta Dei, sed quod doctrinam Dei a Christo annunciatam amplexi sint fide & bona conscientia & eam professi sint atque propagaverint. Luc. 12. v. 4. & Johan 15. v. 15. non docetur, discipulos Christi implevisse legem Dei omnibus partibus & gradibus alioqui non fuisset necesse Christum pro ipsis mori & sanguinem effundere in remissionem peccatorum ipsorum. Locus ad Rom. 7. 19, 20, 25. probat potius, Paulum non implevisse Legem Dei.
Sic responsum est ad primam obiectionem. SECUNDA: Quicunque non peccant in bonis operibus quae faciunt, eorum bona opera non sunt imperfecta atque impura: Iusti non peccant in bonis operibus quae faciunt: Ergo, &c. Minor probatur exemplo Jobi, de quo dicitur Job. 1. vers. 22. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, nec stultum aliquid contra Deum loquutus est: & cap. 2. vers. 3. Deus ipse ait de Jobo ad Satanam: Nunquid considerasti servum meum lob, quod non sit illi similis in terra; vir simplex & rectus, & recedens a malo, & adhuc retinens innocentiam?
RESP. Sophisticum est accipere simpliciter, quae secundum quid dicuntur. De Jobo autem haec dicuntur in Scriptura secundum quid. q. d. hactenus neque facto, neque dicto indice ullius impatientiae Jobus Deum offendit, sed totis viribus sese a malo subtraxit, ne aliorum vitiis inficeretur, studens religioni erga Deum, & justitiae erga homines absque fuco & simulatione. Nequaquam vero accipienda haec sunt simpliciter, ac si nunquam in uliis bonis operibus suis peccasset. Nam caput tertium & multa quae sequuntur, item trigesimum- octavum & sequentia aliquot in eodum libro Jobi abunde testantur, Jobi patientiam nutasse & a Deo graviter increpatum, quod in sermonibus suis imperite & sine consilio sensa animi sui effunderet, quod etiam consilium Dei obscurate niteretur. Atqui Jobus non tantum innocentiam suam tueri conabatur, sed etiam Dei sapientiam, bonitatem, justitiam, potentiam asserere volebat, quod certe bonum opus erat: sed etsi initio patientissime omnia ferret & contra Deum neque dictis neque factis, neque animo, neque ore impatientia peccaret: auctis tamen calamitatibus, bonum opus illud contaminavit immodicis querelis de sua afflictione & parum consideratis sermonibus de Dei judiciis. TERTIA objectio: Qui bona opera sua nomine justitiae ornanda censent, & in judicio Dei ea posse consistere confidunt, illorum cerre opera bona sunt perfecte bona & pura: At justi bona opera sua nomine justitiae suae ornanda censent & confidunt ea in judicio Dei posse consistere: Ergo, &c. Minor probatur exemplo Davidis, qui ait Psalm. 7. vers. 9. ludica me Domine secundum justitiam meam, & secundum innocentiam meam super me. Psalm. 16. qui Hebraeis est 17. vers. 1. & sequentibus: Exaudi Domine justitiam meam. De vultu tuo judicium meum prodeat. Oculi tui videant aequitatem. Probasti cor meum & visitasti nocto, igne me examinasti & non est inventa in me iniquitas. Ps. 17. qui Hebraeis est 18. vers. 21, 22. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam & secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi, quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Psalm. 25. qui Hebraeis est 26. vers. 1. Iudica me Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Psalm. 118. qui Hebraeis est 119. versiculo centesimo vigesimo-primo: Feci judicium & iustitiam, non calumnientur me superbi.
RESP. Fallacia nectitur a dicto secundum quid. Nam David de bonis operibus suis non simpliciter loquitur, sed comparate ad opera adversariorum suorum, nec id etiam absolute, sed in certa aliqua causa in qua innocens erat, nempe quod a Saule & aulicis ejus accusaretur conjurationis & criminis laesae majestatis Quod vero replicat Bellarminus, verba Davidis generalia esse, fallere conatur: nam David non loquitur universaliter, sed indefinite: circumstantiae autem omnes evincunt, restringenda esse verba ejus ad certam causam in qua falso accusabatur
QUA RTA objectio: Matth. 6. v. 22. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Et Luc. 11 36. St ergo corpus tuum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, & sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Hoc loco, ait Bellarminus, describitur opus perfecte bonum, quod videlicet sit bonum ex genere suo, & ex intentione, aliisque circumstantiis. Nam oculus simplex, est intentio recta, corpus lucidum, est opus bonum, de quo dicitur Matth. 5. vers. 16. Sic luceat lux vestra, ut videant opera vestra bona, &c. Tale autem opus pronunciat Dominus esse lucidum totum, nec ullam habere partem tenebrarum. At si illud opus peccatum esset mortale natura sua, ut Lutherani dicunt, magnam partem haberet tenebrarum, imo esset tene¬ broesum totum, ut Dominus ibidem dicit de opere quod mala intentione Asoedatur. Sicut enim mala intentio, ita quodlibet aliud vitium reddit. opus malum, quamvis ex genere suo bonum esset.
ESP. Primo Bellarminus depravat hunc locum falsa interpre tatione: nam sententia ejus est: Quoniam oculi sunt praecipui men cis indices, ideo pro toto hominis ingenio apud Hebraeos oculus ponitur. Itaque mentis ipsius judicium hic significatur: cui comparam do potius quam accumulandis opibus incumbere nos oportuit: ut sicut oculis corpus, ita etiam recta ratibne sid est, Spiritu Dei) illustrata tota vita nostra regeretur. Simplicem ergo intelligit oculum seu vultum qui purum & integrum animum intuentibus testetur: nimirum purum & integrum: cui opponitur improbus, id est, male affectae mentis testis, id est, aliquo vitio inquinatus. Lucidum autem corpus vocat, quod luce oculorum, id est, recto cernentis judicio illustratur: cui opponitur tenebrosum, id est, quod in tenebris positum est, vitiosis videlicet affectibus luminibus mentis officientibus QUINTA objectio ex 1. Corinth. 3. v. 12, 13, 14, 15. Si quis super aedificat supra fundamentum hoc, aurum; argentum, lapides preciosos ligna, foenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum patietur, &c. Quo locoindicantur esse quaedam opera supra fundamentum verae fidei aedificata adeo bena, ut nihil omnino habeant vitii. Id enim primum ostendit comparatio ad aurum, argentum, lapides preciosos. Deinde quod illa opera in igne diuvini iudici. manere dicantur, & mercedem accipere. Certe enim peccata nec aurum dici possunt, nec in diuvini judicii igne subsisterent, nec mercedem, sed poenam, supplciumque perciperent
RESP. Et hunc locum corrumpit Bellarminus falsa interpretatione: verum autem sensum ejus vide superiore libro, capite ultimo
SEXTA objectio Jacob. 2. vers 2. dicit Apostolus; In multis osfendimus omnes: Ergo non omnia opera justorum sunt imperfecta & De impura
RESP. Non istud sequitur, sed hoc potius, possibile esse ut vibonus faciat malum: non enim qui bonus est nihil nisi bonum facit in eo statu in quo bonitas nondum est perfecta, qualis est status hujus vitae
SEPTIM Aobjectio: Iustis proponuntur cohortationes & ad monitiones ut non peccent: veluti Psal. 4. Irascimini & nolite peccare. Jesa. I. Quiescite agere perverse, discite bene facere. Joh. 5. Noli amplius peccare, & c. Ergo bona opera justorum non sunt imperfecta & impura
OCTAVA objectio: Quae opera placent Deo, ea sunt perfecta ac simpliciter pura: Justorum opera placent Deo: Malach. 3. Plate bit Deo sacrificium Iuda. Actor. 10. Qui timet Deum & operatur justitiam, acceptus est illi. 1. Pet. 2. Offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo, &c. Ergo, &c.
RESP. Quae opera placent Deo propter se seu ob suam digni tatem propriam, illa sunt perfecta ac simpliciter pura. Sed justorum opera placere Deo propter se seu ob illorum dignitatem, negatur Nam sicut nemo hominum placet Deo, nisi propter CHRISTUM: ita nulla opera hominum placent Deo nisi propter Christum.
NONA objectio: Iustorum opera nominantur absolute bona opena, Matth. 5. Vt videant vestra bona opera, 1. Tim. 6. divites fieri in operibus bonis. Tit. 3. Curent operibus bonis praeesse, qui credunt DEG Ephes. 2. Creati in Christo Iesu in operibus bonis: Ergo sunt perfecta. itque puraRESP. Sophistarum est ea quae secundum quid dicuntur, simpliciter accipere. Opera nostra dicuntur bona non quod absolute & simpliciter sint bona; quis enim hominum in hac vita eo perfectionis veniat? Sed quia bona esse debent jussu & autoritate Dei.
tur alia. II. Bona opera nostra sunt debita Deo: sicut Dominus ait: Luc. 17. v. 10. Quum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus: nam quod debuimus facere fecimus. Unde sic argumentamur: Quicquid pro debito exigitur, meritum non est; Bona nostra opera pro debito exiguntur: Ergo bona opera nostra non sunm merita. Majorem probat Dominus comparatione v. 7. & sequenti bus: Quis autem vestrum habet servum arantem, aut pascentem, qui regresso ab agro, dicat statim, Accede, & recumbe? Imo nonne dicit ei, Para quod coenem, & praecinctus ministra mihi usquedum edero ac bibero: & postea edito tu & bibito? Num gratiam habet servo illi, quid fecit quae ipsi edicta fuerant? non puto, Si dominus servo, quem non fecit, & cui nullam agendi vim praebuit, gratiam tamen pro omnibus officiis nullam debet, quia servus contra domino debet, quicquid omnino praestare potest: quanto minus nobis Deus aliquid debebit, quos & creavit, & redemit, & viribus donavit? Si fecimus quod debuimus, gratiam non meremur, quia debuimus, antequam fecimus: merentur enim aliquid, qui faciunt quod non debent.
IV. Nulla opera nostra Deo prosunt, Jobi 22. 2. & 34. 7. Psal. 16. 2. & Psal. 50. v. 9. & sequentibus Rom. 11. 35. Unde quum feceris mus omnia quae praecepta funt nobis, servi inutiles sumus, ut Chri stus ipse docet Luc. 17 10 Nulla igitur opera nostra quicquam sua natura de Deo mereri possunt & eum obligare ad praemium dandum. V. Inter bona opera nostra & vitam aeternam nulla est proportio. Omne meritum necesse est aequari praemio. At illi beatae vitae in qua cum Deo & de Deo vivitur, nullus potest aequari labor, nulla opera comparati, praesertim cum Apostolus dicat Rom. 8. v. 18. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis: quemadmodum docet Gregorius Magnus Papa Romanus in explanatione septimi Psalmi poenitentialis, super verba, Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,
VI. Angeli boni nihil apud Deum promereri possunt, nec homines integri in primo suo statu potuissent: multo minus opera no
VII. Ne quidem Christus ipse quicquam apud Deum nobis meritus fuisset, aut mereri potuisset, nisi simul verus Deus esset
Primo, bona opera praecederent gratiam Dei. Secundo, esset de quo gloriaremur apud Deum; Tertio, turbaretur certitudo fidei de justificatione & salute nostra per Christum.
Quario, Christus frustra esset mortuus. Quinto, irrita esset promissio gratiae Sexto, Christus non esset perfectus Servator Septimo, diversi modi justificandi & salutem consequendi introducerentur: aliter enim justificatus & servatus esset Abraham: aliter nos justificaremur & servaremur.
Repudianda igitur Papistarum opinio de MERITO quod duplex faciunt, de condigno, & de congruo. Biel in 2. dist. 27. q. unica, notab. 3 Bonavent. in lib. 1. Sententiar. dist. 41. quaest. 1.
Meritum de condigno, vocant opus bonum a voluntate elicitum ad praemium alicui secundum debitum justitiae retribuendum, qui consistit in quadam proportione meriti ad praemium & aequalitate.
Meritum de congruo seu meritum congrus, nominant opus bonum. quod homo nondum renatus ante fidem facit per se, quod ex se qui dem imperfectum est & nihil meretur, sed tamen propter quod sit, congruum misericordiae Dei dare homini operanti quod in se est, conversionem & vitam aeternam. Sic Biel ait: Animam bono motu inDeum ex arbitrij libertate elicito primam gratiam mereri posse de congruo. Hoc autem sic probat, quia actum facientis quod in se est, Deus acceptet ad tribuendam gratiam primam. Richardus similiter in 2. distinct. 27. in 2. p. q. 1. Ex divina libertate (inquit) homini facienti quod in se est, gratia datur. Et q. 3. planius: Idem actus sit a gratia & libero arbitrio: primo modo non est meritorius vitae aeternae de condigno sed de congruo. Congruum enim videtur, ut homini operanti pro Deo secundum suam virtutem Deus praemium reddat quod decet excellentissimam virtutem & bonitatem. Bonaventura in 2. distinction. 28. p. 2. q. 1. Tenendum est igitur, quod liberum arbitrium si excitetur per aliquod donum gratia gratis datae potest ad gratiam gratum facientem se de congruo disponere.
Jam autem recentiores quosdam Papistas opinionis istius pudet. Thomas Stapletonus de universa justificationis doctrina hodie controversa, libro secundo, capite quarto ait, Meritum de congruo respectu primae gratiae jam olim explosum esse & quorundam duntaxat. Scholasticorum fuisse ait: at neque Concilium Tridentinum, nequi Pontifex ullus Romanus meritum congrui explosit. Parum autem refert quid Stapletonus aut quivis disputator privatim censeat, cum res ista nullo sit publico judicio Ecclesiae Romanae constituta. Bellar minus in judic. de libr. Concord. mendac. 8. confidenter affirmat, quod omnes falsissimum esse intelligunt, Scholasticos illis operibus quae ex fide & auxilio Dei fiunt, non tale meritum tribuere ut ei exustitia merces respondeat: sed meritum duntaxat impetrationis, quod Scholastici meritum de congruo, non de condigno, nominare solent Sic Bellarminus meritum de congruo retinet, sed illud in operibus cum fide factis constituit: merito autem de condigno nullum locum: relinquere videtur. Vult enim mercedem non deberi meritis ex justitia, sed tantum impetrari, & meritum impetrationis vocat, quod veteres Scholastici meritum de condigno semper appellabant, Ita mercedem tantum impetrari, non meritis nostris tribui concedit. Sic tol untur merita operum: atque utinam nomen ipsum meriti, quoc gratiae usque adeo infestum est, ex omnibus Christianorum scholis & Ecclesiis tollatur. Sed Scholasticorum longe diversa est sententia, quod Bellarminus ignorare non potuit. Idem ait meritum nostrum vel ex nobis esse vel ex Deo. Atqui ex nobis esse non potest: quia ex nobis ipsis, ut ex nobis, nihil boni o¬
E contrario Papani contendunt, bona opera nostra esse meritoria vitae aeternae: & istam opinionem suam conantur confirmare sequentibus argumentis.
PRIMUM: Bona opera nostra vocantur in Sacris literis merita vel expresse vel aequipollentibus vocibus: Ergo sunt meritoria vitae ae ternae. Antecedens entliymematis istius probatur ex Ecclesiastici cap. 16. v.16. ubi legitur: Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum
RESP. Primo antecedens entliymematis negatur: nam vox meciti non tribuitur bonis operibus in Scriptura; nec minus nova vox, quam res ipsa. Deinde probatio ejus laborat petitione principii, quia sumta est ex libro apocrypho. Tertio testimonium aliegatum vitiose versione est depravatum. Graecus textus ita habet: Πασn ἐλεημοσυν α, ποιήστ. τόπον, ἵἰαςος κς ζα εργα αυτῳ δυξησῶ. Verti igitur debet: Omni misericordi beneficentiae dabit locum: unusquisque secundum opera sub nvinturus est. Dicit, secundum opera, non autem secundum meritum operum, aut pro merito & dignitate operum, id est, sicut merentur oper neque propter opera. Ista enim differunt, ut docet Gregorius Magnus A Papa Romanus in explanatione septimi Psalmi poenitentialis, super verba, Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, ubi sic scribit Si illa sanctorum felicitas misericordia est & non meritis acquiritur. subi erit quod scriptum est, Et tis reddes unicuique secundum opera sua? Si secundum opera redditur, quomodo misericordia aestimabitur? Sed aliud est secundum opera reddere, & aliud est propter ipsa opera reddere.
Instant: Hebr. 13. 16. dicitur: Beneficentiae & communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus: Ergo bona opera nostra sunt merita.
RESP. Primo barbara est versio, quia promeretur passive in ea Bbonitur quum passivum verbum non sit, quod vel pueri norunt. In Graeco est δαρισείτας, quod Latine est delectatur. Placent enim bona opera Deo propter Christum.
Instant rursus: Patres orthodoxi bona opera nostra appellant merita, & dicunt nos promereri Deum fide & vivendo ex fide: veluti Augustinus nono tomo, tractatu tertio in Evangelium Iohannis.
RESP. Peccant Papistae petitione principii: Patres enim non sunt principium dogmatum religionis Christianae. Deinde Patres ad tales loquendi modos adducti sunt vitiosa versione Bibliorum: proinde & illi loquendi modi sunt vitiosi. Tertio etiamsi Patres bona ope ra vocent merita, & dicant nos promereri Deum: tamen non docen bona opera esse meritoria vitae aeternae. Augustinus enim loco allegato etsi bona opera nostra vocet merita, etsi dicat, cum promerueris Deum vivendo ex fide, accipies praemium immortalitatem & vitam aeternam: tamen expresse addit, Non pro merito quidem accipies vitam aeternam, sed tantum pro gratia.
SECUNDUM argumentum Papistarum: Si vita aterna est mer ces, tum datur propter merita operum. Antecedens verum est: Ergo & consequens. Antecedens probatur ex Matth. 5. v. 12. Gaudete & exutate, quia merces vestra copiosa est in coelis
RESP. Luditur homonymia in nomine mercedis. Est enim mer ces duplex: gratuita & debita: sicut Ambrosius ait epistolam prima libri primi, ubi ait: Alia est merees liberalitatis & gratiae: aliud virtutis stipendium, laboris remuneratio. Quae distributio nititur illo loco Pauli Rom. 4. 4 Ei qui operatur, merces non imputatur ex gratia, sed est ex debito. Papistae perinde faciunt ac si cum Deo negotiatione. seu mercaturam exercerent, non secus ac si vitam aeternam operibus suis a Deo emerent. Si vita aterna esset merces debita, tum daretu propter merita operum nostrorum. Sed debita merces non est, ve rum gratuita: non ergo datur pro meritis operum. Vita quidem nostra aeterna praesupponit meritum, non nostrum, sed Christi, cujus merces est penes ipsum Jes 62. 11. De loco Matth. 20. 8. vidae sexto libro, capite trigesimo-sexto
TERTIUM argumentum: Si secundum opera Deus reddet unicuique mercedem, tum bona opera sunt meritoria vitae aternae: Illud est Ergo & hoc. Assumtum probatur his locis, Matth. 16. Filius hominis: reddet unicuique secundum opera sua. Rom. 12. Apoc. ult.
RESP. Negatur connexum: quia aliud est secundum opera, aliud propter merita operum, ut paulo ante explicatum.
QUA RTUM: Bonis operibus reddetur praemium ex justitia: Ergo bona opera sunt meritoria vitae aternae. Antecedens probatur ex 2. Ti. moth. 3. 8. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddeot mihi Dominus in illa die justus judex
RISP. Homonymia est in verbo reddere, quod hoc in loco Pauli non accipitur proprie sed figurate. Nam si propriam verbi significationem spectes, nemini quicquam Deus reddet; Quis enim priordedit ei & reddetur ei? ait Paulus Rom. 11. 35. Quum igitur Paulus neget, cuiquam redditum iri a Deo quicquam, necesse est in hoc loco verbum reddi improprie usurpari. Deinde reddet Deus coronam gloriae, non quia debet, sed quia ex gratia promisit, ut dicitur Jacob. 1. 12. BASILIUS MAGNUS concione in Psalmum centes. decimum.quartum, pagin. centesima trigesima- septima Edit. Froben 1566. Convertere in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: Proposita est enim aterna requies his qui legitime in hac vita decertarunt. quae non secundum operum debitum acmetitum retribuitur, sed juxta munificentissimi Dei gratiam his qui in ipsum speraverunt exhibetur. Hoc ipsum metaphora coronae indicat: Paulus enim similitudine utitur ab eo quod ingerendo bello fit, in quo olim moris erat destinre coronas illis, qui praeclare certassent. Dabanturque coronae illae ultra stipendia, & considerabantur, ut donum Imperatoris exercitus virtutem militum honorantis. Tum vita atque gloria aeterna vocatur corona justitiae, quia justis datur, justaque sententra Judicis, ut Theodoretus exponit.
QUINTUM, 2. Thessal. 1. v. 5. dicitur: Quae res demonstratio est justi judicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo etiam ista patimini. Ergo propteropera digni habemur vita aterna.
RESP. Imo Paulus nihil hic loquitur de operibus, sed tantum de passionibus fidelium. Deinde digni habentur fideles, non ex meri tis seu operibus, sed ex gratia qua Deus dignos facit ad participan dam sortem sanctorum in luce, ut dicitur Coloss. 1. v. 12. Ideo hoc capite v. 11. precatur Paulus, ἵνα αζιώση, ut dignos faciat Deus Thessalonicenses vocatione, id est, gloria ad quam vocati sunt.
RESP. Falsum est assumtum: Primo, quia Paulus non docetpassiones nostras mereti regnum Dei: Deinde, quia non possunt meteri, quum nulla sit proportio inter passiones & gloriam regni coele stis, ut Paulus ait Roman. 8. 18. Statuo minime esse paria, quae praesenti tempore perpetimur, gloriae in nobis retegendae. Item secunda epistola ad Corinthios, capite quarto, versiculo decimo-septimo: Momenta. nea enim levitas afflictionis nostrae, excellentis gloriae pondus aternum conficit nobis. SEXTUM, Apocal. 3. vers. 4. dicitur: Habes tamen aliquot capita. etiam Sardibus quae non inquinarunt vestimenta sua, ideoque incedent mecum albati: digni enim sunt: Ergo propter bona opera digni habemut. vita aterna.
RESP. Sententia loci hujus est: Incedent mecum albati, id est; plene glorificabuntur, gloria plenae regenerationis & sanctificationis amicientur: quia digni sunt facti glorificatione per gratuitam justificationem. Quos enim justificavit, hos & glorificavit, Rom. 8. Dignienim sunt, scilicet, non natura sua, sed ex gratia, qua Deus dignos fecit & idoneos ad participandam sortem sanctorum, Coloss. 1. 12. 2. Thessal. 1. v. 5. 11. Illi cum Christo regnabunt, quos Deus gratuita sua bonitate praedestinavit ad regnum: quia enim tales praedestinando praepatavit, ut regno digni essent, praepatavit utique secundum propositum vocandos, ut obediant: praeparavit justificandos, ut ac cepta gratia recte credant & bene vivant: praepatavit etiam glorificandos, ut Christi cohaeredes effecti, regnum coelorum sine fine possideant.
On this page