Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 45
CCESSORIA vero bona federis gratiae, sunt hujus vita. temporalis adjumenta & commoda quae Deus addit suis federatis pro suo sanctissimo arbitrio, & prout saluti cujusque federati ac inprimis gloriae suae novit expedire. Sic Deus Abrahamo, Isaaco & Jacobo atque adeo toti populo Israelitico promisit & dedit. bona corporalia velut additamentum bonorum spiritualium in federe gratiae promissorum, ut passim Vetus Testamentum testatur. Bona corporalia, inquam, fidelibus Veteris Testamenti a DEC data, accessoria duntaxat fuerunt: non autem principalia. Fedus enim gratiae a Deo cum fidelibus Veteris Testamenti initum praecipue ad bona spiritualia & spem beatae immortalitatis futuramque vitam aeternam spectabat, ut Petrus docet Actor. 15. vers. 11. cum ait Per gratiam Domini nostri IESV CHRISTI credimus nos servutum iri, quemadmodum & Patres: ut item caput undecimum epistolae Pauli ad Hebraeos, caput quartum, nonum, decimum & undecimum ad Romanos, caput tertium & quartum ad Galatas & plurima alia Scripturae Sacrae loca testantur
Proinde graviter errant, qui putant, Deum in federe cum Abrahamo, Isaaco, Jacobo, & posteris illorum inito terrena bona solummodo aut principaliter saltem promisisse, nimirum carnis delicias, ventris saturitatem, florentes opes, externam potentiam, liberorum. foecunditatem & quicquid animalis homo in precio habet: non autem spiritualia bona & coelestem beatitatem; quasi Deo nihil aliud propositum fuisset, quam populum Israeliticum tanquam aliquem porcorum gregem in hac terra saginare. Quem errorem prolixe refellit Ioh. Calvinus Institutionis Christianae religionis secundo libro, capite decimo.
Finis autem propter quem Deus bona corporalia spiritualibus in Veteri Testamento adjecit, erat, ut fideles in spe vitae aeternae melius alerentur, quam Deus contemplandam sub beneficiis terrenis ad quodammodo degustandam exhibebat. Quapropter in terrena, quam fruebantur, possessione terrae Chanaan, veluti in typo, futuram quam sibi in coelis praeparatam credebant, haereditatem sunt intuiti.
In Novo Testamento Deus fidelibus itidem praeter spiritualia & aeterna bona quae eis praestat, adjicit etiam in hac vita terrena commoda, non ut nobis sint typi futurae felicitatis quemadmodum fidelibus Veteris Testamenti fuerunt, sed ut sint divinae benevolentia endicium aliquod & paternae curae pro nobis, Deo providentia sua Aita res omnes moderante, ut liberrima voluntate det bona corporaNa fidelibus suis, aliis plura, aliis pauciora; ut discamus ad spiritualia potius respicere & aeternae
Ac licet non pauci fidelium in hac vita egestate & penuria premantur & rebus necessariis ad commodiorem sustentationem destitmantur: inde tamen colligere minime debent, se federe gratiae cum Deo exclusos esse, nec propter paupertatem, morbos, duram servitutem aut subjectionem, aliasque afflictiones dolere: sed potius gaudere, quod principalibus ac sempiternis bonis in federe gratiae promissionis certo fruantur & coelestes opes beatitudinemque finem nullum habituram in Christo federis gratiae sponsore & propter ipsum sint consequuturi.
On this page