Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 46
LTERUM capot federis, est ex nostra parte obligatio, qua A RDEUS nos sibi obstrinxit, UTIPSIPOPULUSSIMUS
DEO populum esse, est ambulare coram Deo cum integritate, Genes. 17. 1. vivere in conscientia Dei sincere & veluti sub oculis Dei ut probos decet servos
Et ambulamus in Lege Jehovae Ps. 119. ut qui sumus opus DEI conditi in Christo Jesu ad opera bona, quae praeparavit Deus ut in eit incederemus, Ephes. 2. v. 16.
Haec obligatio est stipulatio illa bonae conscientiae, qua nos Deo repromittimus nos ipsius beneficia quae in federe gratiae promittit & federatis ex hibet vera fide accipere, atque etiam in vera justitia & sanctitate ipsi servire velle tota vita nostra, ad gratitudinem debitam erga ipsum declarandam & ad conservandam bonam conscientiam erga ipsum. 1. Petr. 3. vers. 21. Cui res nunc correspondens exemplar Baptismi nos quoque servat (non quo car :is sardes abjiciuntur, sed stipula tio bonae conscientia apud Deum) per resurrectionem Iesu Christi. Psal. I19. v. 7, 8. Celibrabo te recto animo, descendo jura justitiae tuae: S atuta tua observabo, ne derelisquas me admodum.
Bona autem conscientia esse non potest, donec correctus fuerivetus homo noster, & in Dei justitiam renovati simus
Proinde sicut Deus in federe oratiae promittit vitam aeternam. sub conditione fidei in Christum, esum efficacis per charitatem: ita nos stipulamur gratiam, & spondemus stipulanti Deo fidem & bona opera ex fide profecta.
Hujus obligationis respectu, partium federatarum diversa est ratio. Nam respectu Dei est libera ipsius gratia & misericordia, qu mera sua voluntate fedus hoc nobiscum pepigit, quo e natura nostra corrupta ad communionem gratiae & gloriae Dei eveheremur. Causa enim efficiens federis gratiae est Deus communiter quidem & immediate Pater, Filius & Spiritus Sanctus: singulariter vero & mediate CHRISTUS θεουνθρωπςος, qui ut electionis, ita & gratiae Dei in tempore communicatae fundamentum est, cui hoc fedus super struitur, Ephes. 1. v. 3. 4. Actor. 3. vers. 1516, & cap. 4. v. 11, 12. & c. 10. vers. 43.
Solus autem Deus est causa efficiens & autor federis gratiae: nec enim duarum hic partium dispositio est, quae personarum & juris aequalitatem, inter partes praesupponere solet; talis namque dispositio inter Deum & creaturam nequaquam cadere potest, sed Dei solius est: imo creatura quae Legem transgressa est & peccavit, timet & fugit Deum ut severum judicem & ultorem peccati, nec redite in gra tiam cum Deo potest aut vult, nisi quesita & vocata & reducta a Deo. ipso, ut caput tertium Geneseos aperse docet vers 8. & sequentibus Deinde audiverunt vocem Iehova Dei itantem per hortum ipsum adventum illius diei: quare abscondit se Adam & uxor ejus a facie Iehovae Dei, inter arbores illius horti. Inclamavit autem Iehova DEVS Adamum: & dixit ei: ubi es? Qui dixit, vocem tuam audiebam in hoc horto: extimui autem co quod nudus sim, & abscendi me. Dixit. vero Deius, quis indicavit tibi nudum esse te? in de fructu illius arborum de quo interdixeram tibi ne comedas ex eo, comederu? Cui dixit Adam: multer ista quam posuisti mecum, ipsa dedit mihi de fructu illius arboris & comedi. Tum dixit Iehova DEVS multeri, quid hoc est, quod fecistis dixit autem multer, serpens iste seduxit me, & comedi. Quapropter dixi Iehova DEVS serpenti illi, cum feceris istud, maledictus esto prae omnijumento, & prae omni bestia agri: super ventrem tuum ito, & pulvere comedito omnibus diebus vitae tuae. Praeterea inimicitiam pono inter ter & mulieram hanc, similiterque inter semen tuum & semen hujus: hoc conteret tibi caput, tu autem conteres huic calcaneum. Propterea Apoistolus Paulus ait 2. Corinth. 5. vers. 18. Deus reconciliavit nos sibi per Iesum Christum: & v. 19. Deus erat in Christo mundum reconcilian ni. Quocirca Deus se nobis obstrinxit, ex mera gratia amando nos & promittendo,
cinis summus federis gratiae est declaratio summae bonitatis, misqticordiae & justitiae divinae in salute nostra: subatternus finis est sa¬ lus nostra aeterna, quam per fidem vivam in Christum Jesum uni¬
Pertinet fedus gratiae ad omnes homines electos in Christo, ac proinde etiam ad Adamum, Evam & alios fideles qui fuerunt ante Abrahamum. Quad vero cum Abrahamo dicitur Deus illud iniisset non sic intelligendum ac si aliud fedus cum ipso iniisset, quam cum Adamo & Eva post lapsum: sed quia fedus illud deinde ad solos Abrahami posteros vestigiis fidei Abrahami incedentes voluit pertinere, exclusis ab eo omnibus infidelibus.
On this page