Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 44
TPnobis partum, quum Deus tum in hac vita gustum atque initia quaedam illius sempiternae vitae exhibet renatis, tum eam plene post universalem mortuorum omnium resuscitationem dabit, ut cum ipso vivant in omnem aeternitatem, Rom. 6. 23. Stipendia peccati, mors: denum autem Dei est vita aterna in Christo Iesu Domino. nostro
Beneficium hoc recensemus inter illa beneficia Dei quae electis & federatis suis in hac vita largitur. Etsi enim vita aeterna est futurum bonum quoad consummationem: est tamen etiam praesens bonum. tum quoad praesentem voluntatem Dei nobis eam dandi, tum quo- ad ejus initium etiam in hac vita juxta haec testimonia, Joh. 5. v. 24. Amen amen dico vobis, qui sermonem meum audit, & credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, & in condemnationem non veniet: sed transivit a morte in vitam. Et cap. 17. v. 3 Haec est vita aterna, ut te cognoscant esse illum solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum: tum quia opposita ei condemnatio ad mortem aeternam habeetiam in hac vita initium, juxta dictum Johannis 3. v. 13. Qui credit in Filium Dei, non condemnatur: qui vero non credit, jam condemnatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filij Dei.
OBJICITUR: Quod speratur, illud est futurum, non praesens: rita aterna speratur: Ergo illa est futura, non autem praesens. Major probatur testimonio Pauli Apostoli qui ait Rom. 8. v. 24. Spes si cer natur, non est spes: quod enim quis cernit; cur speret? Minor etiam probatur testimonio Pauli qui cap. & vers. eode ait, Spe seruati sumus RESP. Major propositio indefinita est & vera de eo quod tanti peratur & nullo modo creditur. At vita aeterna speratur quidem, quoad consummationem & hactenus speratur & patienter exspecta. ur: eadem tamen etiam creditur, sicut in Symbolo Apostolicoprofitetur fidelium unusquisque dicens, Credo vitam aeternam.
Beneficium hoc confertur a solo Deo, Patre, Filio & Spiritu Sancto, servato ordine operationum personis divinis naturali. Nam Deus Pater tanquam autor & fons vitae dat illam per Filium & Spiritum Sanctum: Filius dat eam a Patre per Spiritum Sanctum: Spiritus Sanctus per seipsum. Huc pertinent testimonia sequentia: Johannis 5. vers. 21. Sicut Pater suscitat mortuos & vivificat: ita & Filius quos vult vivificat. Et vers. 26. Sicut Pater habet vitam in seipso, sic dedit. & Filio habere vitam in seipso, id est, uterque pari virtute vivifica. quos vult qui in peccatis mortui erant. Johannis 10. vers. 10. ait Filius Dei; Ego veni ut oves vitam habeant & abundent. Et versic. 28. quisquam e manu mea. De Spiritu Sancto dicitur Johan. 3. v. 5. Nisquis fuerit regenitus ex aqua & Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Haec testimonia observanda probe, de donationis vitae aeterna. causa efficiente principe, ex qua aeterna Deitas Filii & Spiritus Sancti & ἐμουσία eorundem cum Deo Patre valide probatur
OEJICITUR: etiam ministri Evangelii dant vitam aeternam. sicut dicitur Rom. 11. v. 14. ministerium meum illustro, ut experiar,s quomodo ad amulationem provocem consanguineos meos, & servem a liquos ex ipsis. Et I. Tim. 4. vers. 16. Id si feceris, & teipsum servabis & eos qui te audierint. Et in epistola Judae v. 23. alios vero metu servate Ergo non solus Deus dat vitam aeternam.
RESP. Processus est a dicto secundum quid ad dictum simpli citer. Nam ministri Evangelii servant alios, ut ministri Dei adducenres alios ad fidei obedientiam per praedicationem Evangelii quod est potentia Dei ad salutem cuivis credenti, tota virtute & efficacia servandi residente pones Patrem, Filium & Spiritum Sanctum, qui dant vitam propria sua potentia & virtute.
REPLICATUR: Christus dat nobis vitam communicata sibi aPatre potentia: Ergo non propria potentia & virtute.
On this page