Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 20
RIVATA gubernatio Ecclesia Dei, est quae exercetur privatim asingulis pro ratione vocationis & donorum cujusque, quum ubivis, tum maxime intra privatos parietes, aut in privatis congressibus, aut in itineribus, aut ubi occasio se obtulerit & necessitas atque aedificatio aliorum postulaverit: idque tum quovis tempore, tum maxime quum propter tyrannidem publica gubernatio est impedita
Nam non tantum publicae personae & publico officio in Ecclesia fungentes: sed etiam privati omnes in id incumbere debent, ut alii sint aliis exemplo atque adjumento ad salutem aeternam, precibus, lectione & meditatione verbi, sancta conversatione, admonitionibus, &c.
Commune jus appellamus, quod sola efficit charitas Christiana; hanc enim Christianmomnes sine exceptione alii debent aliis in Chrito, Rom. 13. v. 8.
Idque tum volentibus & petentibus, tum nolentibus: ut si hominem erroribus idololatriae implicatum, vel voluptatibus deditum in viam revecaveris
In canes autem & porcos (quemadmodum appellat Christus) ut Spiritualia ejusmodi officia conferamus, non obligat aut cogit chaitas, sed prudentia sancta Christo autore vetat, Matth. 7. v. 6. Singulare jus vocamus, quod certa aliqua efficit vocatio, ad commune charitatis vinculum peculiariter accedens.
Vocationis hujus tanta vis est, ut etiam nolentes, gubernate te neantur eos quibus ipsi aliquo jure sunt obstricti, sive ex aliqua san¬
On this page