Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 21
Ecclesia falsa in terra, est quae sequitur falsam teligione, cum verbo Dei in Sacra Scriptura tradito pugnantem
Hanc quicunque amplectuntur, hostes sunt Christi & regni ipsius seu verae atque orthodoxae Ecclesiae, & cum dracone illo & serpenteantiquo irreconciliabili hoste Dei & Ecclesiae ejus, conjungunt s ad oppugnandum Christum & Ecclesiam, juxta illud Genes. 3. 15. Dixit Deus, nimicitiam pono inter te & mulierem hanc, similiterque inter semen tuum & semen hujus: hoc conteret tibi caput, tu autem conteres huic calcaneum. Imo quicunque veram religionem non amplectuntur & profitentur, sunt hostes Christi: quemadmodum Christu ipse testatur, Luc. 11. 23. qui non est mecum, adversum me est: & qui non colligit mecum, dispergit. A manent: vel suo tempore ad Christum convertuntur..
Ex priorum numero erant Hannas, Cajaphas, Pilatus, Herodes & illi de quibus Paulus queritur 1. Thess. 2. v. 15,16. Qui etiam Dominum lesum occiderunt, & proprios Prophetas, & nos exegerunt, neque Deo placent, & omnibus hominibus adversantur: Prohibentes nos Gentibus loqui ut serventur, ut semper compleant peccata sua: occupavit nim eos ira ad extremum usque.
legitur de Nicodemo Job. 3. ver. 1. Erat autem quidam ex Pharisais (cui nomen erat Nicodemo) ex primoribus Iudaeorum, &c. De Paulo Actor. 26. v. 5. illum secundum exquisitissimam illam fectam nostrae religionis vixisse Pharisaeum.
Proinde non omnes hostes Christi pari loco sunt habendi, & reprobis accensendi: quum inter eos etiam sint aliqui electi, quos Deus Pater, suo tempore ad Christum trahit ut ad eum veniant
DEINDE hostes Christi vel aperti sunt, vel dissimulati. Aperti hostes, funt qui se pro hostibus Christiani nominis manifeste gerunt
Suntque tum blasphemi Iudaei, tum Ethnici: Blasphemi Iudaei, sunt aperti religionis Christianae hostes, qui Jesu Christo promisso Messia exhibito, tamen alium exspectant, & Domino Jesu ejusque membris maledicunt, nec Evangelio de Jesu Chrito credere volunt.
Quales multi erant tempore Christi, qui non erant filii Abrahami, quique studebant interimere & palam aperteque rejecerunt & tan dem interemerunt Christum qui loquutus erat eis veritatem quam audiverat a Deo, Johan. 8. v. 37. & sequentibus Matth. 27. 20. Joh. 19. 15. Actor. 4. v. 11.
Obijicitur, Iudaeos recipere Scripturam Sacram, nempe Vetus Testamentum. RESPON. Judaei non sunt amplius vera Ecclesia Dei tum quia illis publica testificatione Deus renunciavit: tum quia potissimam partem Scripturae Sacrae non recipiunt, in qua compleme tum veteris Testamenti docetur. Etsi autem Scripturam Veteris Testamenti recipiunt: tamen tem Scripturae Veteris Testamenti non retinent, sed a fundamento verae ac salvificae fidei quam longissime discedunt & contradicentes ei blasphemant, Actor. 13. 45. Thess. 2. 15, 16.
Rejectio Iudaeorum, est justissima poena, quam sunt affecti a DEO dum ipsos ut ingratos erga Christum ejusque Evangelium, excaecavit, induravit, & ex regno suo seu Ecclesia sua ejecit, ut in ipsorum locum Gentes vocaret & adoptaret, Act. 13. ver. 46. Vobis necesse fuit. primum exponi sermonem Dei, postquam autem repeliitis illum, & in dignos vos ipsos decernitis aeterna vita, ecce, convertimur ad Gentes. Rom. 11. cap. fere tote
F plenitudo Gentium introierit in Ecclesiam, Judaeos convertet, ut Evangelium de Christo aemulatione misericordiae Gentibus factae accensi amplectantur, ac rursus Ecclesiae Dei inserantur aeternumque serventur, Rom. 11. v. 23, 24, 25, 26, 27, 28, 229, 30, 31, 32.
Hactenus de Iudaeis: sequitur de Ethnicis. Ethnici, sunt aperti Christianae teligionis hostes, qui solum illut verum Deum, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum, & unicum illum Mediatorem inter Deum & homines Jesum Christum Dominum nostrum non agnoscunt & invocant, sed falsum & commentitium Deum, aut etiam plures deos colunt & modos salutem aeternam consequendi extra Christum fingunt
Quales olim erant Gentiles Philosopbi, & qui errores eorum se ctabantur Romani, & postea Christianos crudelissime persequebantur;
Quales etiam hadie sunt Mahumetani & alii Gentiles. Mahumetani, sunt aperti Christianae religionis hostes, qui Mabumetem tanquam divinum prophetam habent, & Alcoranum ab ipso traditum amplectuntur Iidemque etiam Turcae dicuntur, quibus in feligione conjuncti sunt Tartari & Persae.
On this page