Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 26
TESSIOCHRISTI ad dextram Dei Patris, non est humanae Christi naturae exaequatio cum Patre in regnando, aequali potentia & majestate ei realiter communicata, sed est summus gradus exaltationis Christi θεανθρωπς, dum peracta in terris peccatorum nostrorum purgatione collocatus est in caelis supra omnes Angelos, atqui adeo supra omnes creaturas, ut jam in gloria officium Propheticum, Sacerdotale & Regium exsequatur mittens Spiritum Sanctum e caelo in corda electorum, & docens Ecclesiam per ministros novi foederis: intercedens pro nobis apud Patrem: regnans denique & judicium xercens nomine Patris in toto mundo, atque in-primis in universaEcclesia. Ephes. 1. v. 20. & sequentibus Pater ille gloriae suscitavit Christum ex mortuis, & collocavit ad dextram suam in caelis, Longe supra omne imperium, ac potestatem, & potentiam, & dominationem, & omne nomen quod nominatur non solum in hoc seculo, verum etiam in futuros Et omnia subjecit ejus pedibus, eumque constituit Caput super omnia Ecclesiae, Quae est corpus ipsius, & complementum eius, qui omnia implet in omnibus. Et cap. 4. v. 11. Is igitur dedit alios quidem, Apostolos, alios vero, Prophetas, alios autem, Evangelistas, alios autem Pastores & Doctores, &c. Roman 8 34. Quis est qui condemnet? Christus is est qui mortuus est, imo vero qui etiam suscitatus est; qui etiam est ad dextram Dei: qui etiam interpellat pro nobis. 1. Cor. 15. v. 25. 26. 27. Oportet eum rego nare, usquequo omnes inimicos subiecerit pedibus ejus. Uitimus autem hostis aboletur mors. Nam omnia subjecit sub pedes eius. Quum autem dicit omnia esse ei subjecta, palam est hoc dici excepto eo, qui subjecit ei omnia. 1. Petr. 3. 22. Qui est ad dextram Dei profectus in caelum, subjectis ipsi Angelis & potestatibus ac virtutibus. Matth. 28. 18. Data est mihi omnis potestas in caelo & in terra. Apocal.3 v. 7. Sanctus & verax ille, qui habet clavem Davidis, qui aperit, & nemo claudit: claudit, & nemo aperit. Clavis Davidis est potestas omnis gubernationis, jubendo & vetando, expediendo & coercendo: est plena, absoluta atque potentissima administratio totius Ecclesiae, cujus typus fuit regnum ac domus Davidis. Rata sunt & fixa quae Filius Dei sedens ad dextram Patris statuit, nec potest ei aliquis obsistere, claudere quod aperit, vel aperire quod vult esse clausum.
Praedicta fuit Psal. 2. vers 6. Atqui ego inungens regem meum praefeciTzioni monti sanctitatis meae. Hoc enim de Davide ut typo, de Christo autem ut de veritate typi dicitur Psal. 110. v. 1. Dixit Iehova Domito meo, Sede ad dextram meam, donec disposuero inimicos tuos in scabellum pedum tuorum: & v. 2. Dominare in medio inimicorum tuorum, & v. 5. Dominus, qui sedet ad dextram tuam, frangens die irae suae reges. Dan2. 44. Temporibus autem Regum istorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in sacula non destruetur, & regnum ipsum populo alieno non relinquetur, comminuturum & consumturum omnia illa regna, ipsum autem staturum in sacula. Item cap. 7. v. 14. Huic datus est dominatus, gloriaque ac regnum, ut omnes populi, nationes & linguae ei serviant: cujus dominatus est perpetuus qui non praeterit, & regnum eius regnum quod non corrumpitur. Et vers. 27. Regnum autem, dominatusque & amplitudo regnorum sub toto caelo dabitur populo sanctorum excelsorum: cuius regnum erit perpetuum, & omnes dominatores ei servient, & ausculo tabunt.
Causa efficiens sessionis Christi ad dextram Dei Patris est ipsemet Deus Pater, ut testatur Petrus Actor. 2. v. 29. 30. Viri fratres, licet libere dicere apud vos de Patriarcha Davide, eum & obiisse & sepultum est & monimentum eius esse apud nos, ad hunc usque diem, Propheta igitur cum esset, & sciret Deum jurejurando sibi iurasse, fore ut ex fructu lum, bi ipsius, quod ad carnem attinet, Christum illum suscitaret, quem collocaret super eius throno. Et. vers. 36. Certo sciat ergo tota domus Israelis, quod Deus hunc fecerit Dominum & Christum, hunc ipsum, inquom, Iesum, quem vos crucisixistis. Et cap. 5. vers. 30. 31. Deus ille Patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interfecistis suspensum in ligno. Hunc Deus dexteram sua sursum sublatum constituit Principem ac Servatorem. Idem Apostolus Paulus docet Ephes. 1. v. 20 & sequentibus.
Causa eius meritoria an ulla sit controvertitur. Distinguendum censeo. Nam mereri & meritum ambiguae sunt voces, & alias proprie, alias figurate accipiuntur. Mereri proprie est facere & praestare aliquid operis & beneficii, quod non debetur, sic ut propter id cum praestitum sit, aliquid cen merces debeatur, si non exsingulari pacto vel publicis legibus, tamen ex lege humanitatis & gratitudinis quae constituit unumquemque debitorem iis, a quibus beneficium acceperit. Ita & meriti nomen, si usurpetur proprie, certum. est significare aliquod officium, aut beneficium, cui merces debeatur ab eo cui praestitum est,
Figurate vero catachresi quadam mereri idem est quod consequiobtinere, impetrate, dignum haberi, posse, item dona & beneficia Dei gratuito percipere. Similiter meritum καlαχζήσικώς dicitur obus, per quod pervenitur ad honorem quamuis gratuito destinatum & gratuito donatum. Jam si figurate & abusive voces mereri & meritum accipiantur, diri potest, Passione & morte sua Christum meritum esse honorem sessionis ad dexteram Dei Patris: passionem & mortem Christi fuisse meritum honoris illius. Et sic interdum loquuti sunt quidam Patres. veluti Ambrosius in verba Pauli Philipp. 2. Propter quod & Deus &c. ait: quid & quantum humilitas mereatur, cstendit Augustinus nono tomo, tractatu centesimoquarto: Humilitas claritatis est MRITUM, claritas humilitatis est praemium. Vigilius libro quinto contra Eutychen: An forte negabunt Domino Iesu Christo ob meritum passionis & mortis, haec omnia fuisse collata? legant Apostolum dicen tem de ipso: Humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod & Deus illum exaltavit, & donavit illinomon quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium & infernorum. Et paulo post: Persequamur ergo omnia adhuc beatitudinis eius munera, passionis eius MERITI acquisita, quibus luce clarius apparebit, non posse ei, secundum quod naetura Deus est, sed secundum quod natura homo factus est, convenire. Et mox: Vide quanta eum ob MERITUM passionis adepturum Propheticus sermo describit.
Sin vero proprie voces mereri & meritum sumantur, controversi est inter nos & Papistas. Nam Papistae affirmant, quod Christus sibi meruerit corporis gloriam & nominis exaltationem; ac proinde honorem sessionis ad dexteram Dei Patris: & suam opinionem confirmare conantur ex eo quod Paulus scribit Philipp. 2. v. 5. & sequentibus. Is sit affectus in vobis, qui fuit & in Christo Iesu: Qui quum esset in forma Dei, non duxit rapinam, aequalem esse Deo: Sed ipse sese inanivit, forma servi accepta, similis hominibus factus: Et habitusr compertus ut homo, ipse se submisit, factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis, Propter quod & Deus exaltavit illum, & dedit. illi nomen, &c. Et Heb. 2. v. 9. Videmus Iesum propter perpessionem mortis gloria & honore coronatum. Utrobique (ait Bellarminus libr. D quinto de Christo, cap. nono) habetur particula, propter, quae parti cula causam ubique significare solet. Deinde particula, &, in illis verbis, Propter quod & Deus exaltavit illum, aperte indicat causam. Est enim sensus; Christus obedivit Deo, & vicissim honoravit illum. Ac cedunt & testimonia Patrum, qui ex hoc Pauli loco colligunt, Christum meruisse humilitate gloriam, non solum nobis, sed etiam sibi Addit Bellarminus, longe tutius esse tot veteres Patres, Graecos & Latinos in Scripturarum explicatione sequi, quam novellos istos doctores, qui non videntur sibi sapere, nisi omnibus contradicant. Ait
intentionis suae causas contrarias II. Si quis S. de petition. haered lib. 1. Bellarminus) caeteris paribus, aliquid ex merito habere, quam sine merito. Haec Papistarum assertio est.
At vera & orthodoxa sententia est, Christum exinanitione & humiliatione sui nihil sibi meruisse proprie, sed nobis. Firmant hoc ar¬
umenta solidissima, quorum primum hoc est: Quicquid Christo Patre donatum est gratuito, id Christus sibi non meruit. At hono sessionis ad dexteram Dei Patris est Christo a Patre donatus gratuito: Ergo eum Christus sibi non meruit. Major propositio necessa tia est ex natura contratiorum, quae simul eidem, secundum idem, ad dem & eodem tempore nequeunt tribui. Assumtio est Apostola Pauli, qui Phil. 2. 9. ait: Quapropter etiam Deus ipsum in summam. extulit sublimitatem, ac donavit gratuito (est enim in Graeco ixαρι τοο, quod est, ex gratia donavit) ei nomen quod est supra omne nomen. Bellarminus citando hoc dictum depravat & pro donavit reponit dedit, quod est ambiguum: quum habeat, donavit, vulgata versio Latina, Pontificum Romanorum jussu recognita atque Romae edita, quam Concilium Tridentinum Sessione quarta pro authentica. habendam statuit & declarat in publicis lectionibus, disputationibus. praedicationibus & expositionibus, ita ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat vel praesumat. Sed Bellarminus decretum Synodi & autoritate Romanorum Pontificum nihil curans, vulgata versionem. Latinam rejicit quando vult, ut hoc loco fecit: quia vel ipsa versio vulgata, errore, quem Jesuitice defendit, expresse refellit verbo donavit.
Secundum argumentum nostrum: Qui non propter se vel propter suae humanitatis gloriam, sed propter nos homines & propter nostr. salutem descendit de caelis & homo fectus est; is profecto non sibi sed nobis meruit quicquid meruit. Atqui Christus non propter se vepropter suae humanitatis gloriam, sed propter nos homines & propter nostram salutem descendit de caelis, & homo factus est; quemadmodum in Symbolo Niceno profitemur secundum Scripturas, Jes. 9. v. 6. Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, Lach. 9. v. 9. Exsulta valde filea TEijonis, clange silia Ierosolymorum, Ecce Rex tuus advenit tibi, justus & salute praeditus est Matth. 20. v. 28. Filius hominis non vonit, ut sibi ministraretur, sed ut ministraret, daretque animam suam in redemtionis pretium pro multis. Luc. 2. v. 10, & 11. ait Angelus pastoribus, Ne timete; ecce enim evangelixo vobis, gaudium magnii, quod eritoti populo: nempe, natum esse VOBIS hodie Servatorem, qui est Christus Dominus, in urbe Davidis. 2. Cor. 8. v. 9. Nostis beneficentia Domini nostri Iesu Christi, cum propter vos pauperem factum esse, quum esset dives: ut vos illius paupertate ditesceretis, Gal. 4. v. 4. Postquam venit. plenum tempus, emisit Deus Filium suum factum ex muliere, factum, Logi subjectum: Vt eos qui Legi erant subiecti redimeret, ut adoptionem acciperemus. Haec & similia Scripturarum dicta docent perspicue, quod consilium Patris, quis finis fuerit exinanitionis & humiliationi: Filii Dei.
Tertium argumentum: Qui non pro se, sed pro nobis homo factus, passus, mortuus & in caelum ingressus est, is certe non sibi, sed non bis tantum meruit. Atqui Christus non pro se, sed pro nobis home factus, passus, mortuus, & in caelum ingressus est. Christum pro se hominem factum, absurdissimum esse statuit Cyrillus libro tertio Thesauri, cap. secundo. Pro nobis igitur homo factus est, hoc est, ut loco¬ nostro satisfaceret Deo & nobis vitam, gloriamque sempiternam restitueret. Et quua Scriptura asserit eum pro nobis passum, & mortuum Rom 5. v. 8 pro nobis caelos ingressum, Heb. 6 v. 20. co ipse docet, non pro se ipsum id fecisse
Excipit Bellarminus, in nullo horum locorum legi, propter nos TANrUM Christum laberasse: Proinde haec omnia nihil alius ifficere, quam nobis Christi labores profuisse, quod minime Papani nigene
At primum exceptio haec frivela est. Nam cum expressa quaedam sunt in S. Scriptura, & nusquam alia praeter ea quae expressa lunt, illa docet vel aperte vel bona consequentia; tum profecto alia prorsus excluduntur. Exprimitur autem Christum pro nobis passum & mor quum, pro nobis caelos ingressum, neque usquam docet sive expresse, sive bonam consequentia, Christum pro se passum & mortuum, pro caelos ingressum: Ergo pro nobis duntaxat. Deinde nostrum argunentum Bellarminus confirmat, veritatem loquens velut afina Bi Christi labores profuisse, quod minime negamus. Si haec dicta Scripturae omnia N HILALIUD efficiunt, quam nobis Christi labores profuisse: sequitur Christum sibi nihil meruisse. Antecedentis veritatem Bellarminus non negat, cur igitur non dat etiam consequens, quod ex eo tam necessatio sequitur
Quartum argumentum nostrum est: Cujus rei jus Christus habuit a primo conceptionis momento, eam profecto humiliatione sui non demum meruit. Sicuti filius ab ipsa nativitate sua jus haereditatis paternae habet, nec demum haereditatem obedientia vel officiis patripraestitis sibi meretur: Et quum haereditatem adit non ideo adit quis corporis & exaltationis nominis jus Christus habuit a primo conceptionis momento: Ergo eam non demum meruit.
Quintum: Quod Christo ut homini debitum fuit a gratia unionis personalis, id nequaquam sibi laboribus suis meruit. Atqui gloria corporis & exaltatio nominis Christo ut homini debita fuit a gratiae unionis personalis: Ergo, &c.
ExCIPIT Bellarminus; Et si iam debitum est ratione eius cui acce beatur. Quare licet fateamur debitam fuisse Christo gloriam corporis tiamsi pro ea non laborasset: tamen quia quod debetur uno modo, potes. Christo etiam iure praemii ac mercenis.
Atqui quod dicunt Jurisconsulti; Non esse ferendum, ut actor alleget Cde furtis. I. Titius ff.de conditionibus & demonstr & ibidem Doctores) hic etiam locum habet. Nec enim ferendum est, ut & divina & ma est, si a divina causa profecta fuerit. Haec enim maxime inter se pugnant, gloriam corporis & exaltationem nominis debitam esse ex no. Si quid modo divino debetur, non potest deberi alio modo: nam d
Sextum argumentum; Cui non fuit opus, ut sibi mereretur quicpraeterea esse etiam congruentiam rationis: nam melius est (inquit E i¬
quam, is sibi nihil est meritus. At Christo non fuit opus, ut sibi merere Dei gratia unionis personalis, ac proinde Dominus, rex & monarchia
Haec vero exceptio prorsus nihili est: Etsi enim aliquid defuit hu pi. Ad haec humana natura sibi mereri non potuit, tum quia est crea tu in novetur nisi ab alio principali suo, nam ita se habet humanitas Chriti, respectu Deitatis ipsius: tum quia meritum personae est, non nati no n
Septimum argumentum: Christus propter nos & pro nobis exalatus est ad dexteram Dei Patris: Ergo sibi illam exaltationem non ta
Quod vero argumenta, quibus adversarii opinionem suam propare conantur, attinet: ea nobis non officiunt. Nam quod primum attinet, fallacia in eo struitur consequentis. Si humiliationem Christisequi debuit gloria: Ergo Christus humiliatione meritus est gloriam Sicut enim non omne quod antecedit, meritum est: ita etiam non
fuit exaltatus propter opera vel passiones humanitatis, sed propter Verbum adunatum. Enunciatum vero Bellarm. (Particulam, PROPTER, causam semper significare,) falsissimum est. Cyrillus enim Pariarcha Alexandrinus lib. tertio Thesauri, cap. secundo, ait: Cavil causam significare propter quam exaltatus est, & propter quam dona tum ipsi nomen, quod est super omne nomen. Et paulo post rationem reddit: Scripturae namque diuvina incarnat:onem Filii hominis factam, praedicant ad restitutionem totius humuni generis: sin verosut ipsi dicut) exaltatus post incarnationem est Filius Dei & factus sublimis, quod an tea non habebat, pro se magis incarnatus ess1, quam pro hominibs. Sibi enim megis, secundum vos, prfuit, quam hominibus. Ita non pro nostra salut: magis, quam ut ipse exaltaretur, nomeque maximum assequeretur, home factus esset. Quomodo igitur Prophetae & Apostali Salvatore appellat NoSIRUM, si sibi magis, qua nobis profuerit, Hactenus Cyrillus. Certum est, Paulum illic non disserere de causa meritoria exaltationis Christi: sec consequentiam duntaxatostendere, ut nobis esset exemplo, nec omnino aliud voluit, qua quod Luc. 24. 2. dicitur, Oportuisse Christum pati, & ita intraire in gloriam suam. Humiliatio fuit via per quam Christus ad gloriam pervenitivia fuit, non causa: sicut omnino bona opera. & passiones sunt via regni, non causa regnandi. Athanasius etiam Otatione secunda contra Arianos, tomo primo, pagina centesima, se ptuagesimasexta, editionis Comelinianae: Si idcirco, (inquit) quia additum est in Psalmo: Ideoque unxit te Deus Deus tuus, ex vocula, ideo, causificandi sibi praetextum ad quaevis instruunt, sciant isti sacrarum litera rum imperiti, impietatis que inventores: quanquam hoc vocabulum, ideo, hi: occurrit, non mercedem tamen vrtutis, aut operis verbi Dei significari, sed causam ejus adventus ad nos, eiusque unctionis, quae in illipro nobis fiebat. Omittamus igitur Bellarminum Arianos sequentem, & dicamus, particulam Sio hic no causae, sed consequetiae tantum nota esse queadmodum Act. 20 v. 26. Hebi 3. v. 7. 2. Pet. 1n0 & aliis locis. Si particula Sd hic causam non significat: multo minus particula ET.
Terto dictum Pauli Hebr 2. 9 Bellarm. truncat, omittens quae omitti neutiquam debebant Versus igitur integer habet: Tὸν δε φραχ τι πορ αγγιλα ηλατιωκενον δλοπημενIη. ον, δια το παθημα τκ θαντς, δυζημκαι τιας εσεφανωμενον. hoc est: Sed Iesum illum cernimus, qui paulisper fuit infertor Angelis factus, propter mortis perpessionem, gloria & honore coronatum. In hoc dicto verba δικ τό παθημα το θεναις, propter mortis perpessionem, referenda sunt ad praecedens participium λλατlα¬ μόνον, & non ad sequens Participium ἔτεφανωμενον: illisque causa finalis exinanitionis monstratur, non autem causa efficiens exaltationis.
Quarto, Patrum testimonia nobis non adversantur: quia verbum merendi alio significato usurparunt, quam in hac controversia Bellar min. Nam meteri illis interdum idem est, quod consequi, sicut Augustinus tomo quarto, libro octoginta trium quaest. quaestione sexagesima septima ait: Vocamur Filii Dei, quavis hoc adoptione mereamur. In terdum idem illis est quod posse, valere, ut quum a Deo petunt, ut ipsum aeterna charitate diligere mereamur: item, ut Deum perfecte diligere & digne laudare mereamur. Utramvis significationem hic accepetis, perinde est, quum sint coniuncta¬
Quinto etiamsi Patres a Bellarm, allegati cum ipso sentirent, tamer longe tutius est sequi Deum in Scriptura loquentem, quam homines quantumvis excellentes a Scriptura deviantes. AEquius enim est, ut verbum Dei praeferatur verbo hominum, quam contra
Sex o, falsissimum est, melius esse aliquid ex merito habere, caeteris patibus, quam sine merito. Sic enim meliore loco essent homines. quam Deus. Deu: enim nihil ex merito habet, sed ex natura: alioqui praestabilior foret creatura merens, quam Deus ex natura habens. tem praestabiliora essent quae Christus secundum humanam natutam haberet ex merito, de quibus contendit Bellarminus, quam quae ex gratia unionis hypostaticae habet Ex his quae dicta sunt, patet: Christum humiliatione sui, sibi honorem sessionis ad dextram Dei Patris non meruisse.
Dei Patris. Sessionis Christi ad dextram Dei Patris fines & usus sunt. I. Ut Christus sedens ad dextram Dei Patris semper interpellet pro nobis Hebt. 8. 12. Caeterum eorum quae dicimus haec summa est: Talem nos habere Pontificem, qui consedit ad dextram throni majestatis illius in caelis, Sanctuarii minister, ac veri illius tabernaculi quod fixit Dominus, & non homo. Et cap 9. vers 24. Non enim in manufactum sacrarium ingressus est Christus, quod sit exemplar vero sacrario respondens: sed in ipsum caelum, ut compareat nunc faciei Dei pro nobis.
II. Ut potenter regnet in sua Ecclesia nomine Patris, in medio inimicorum suorum, & nos sua potentia contra omnes hostes protegat, & defendat, Psal. 110. 2. Scipionem robustum tuum emissurus est Iehova Tzjono, dicens, dominare in medio inimicorum tuorum. Joh. 5 v. 27. Pater autoritatem ei dedit judicium exercendi, quatenus Filius hominis: est, id est, non tantum quatenus Deus, sed etiam humanae voluntatis arbitrio, etiam humanitatis suae cooperatione. Ephes. 1. vers. 20, & seq Hebr. 1. v. 3. 41. Petr. 3. 22.
III. Ut per Spiritum Sanctum in nos sua membra dona caelestia esfundat. Actor. 2. 33. Itaque dextra Dei sursum sublatus & promissum Spiritum Sanctum adeptus a Patre, effudit hoc quod vos nunc spectatis & auditis.
Quod attinet subjecta, sessio ad dextram Dei Patris; si pro autoritate & potestate regnandi nomine Dei Patris accipiatur, est solius Christi honor, non autem Spiritus Sancti, quia Sessio illa est Filii ad dextram Dei Patris; Spiritus Sanctus autem non est Filius, & Pater. non est Spiritus Sancti Pater.
Deino? quum Sessio illa ad dextram Patris sit Christi, non est solius dvinae, neque solius humanae naturae Christi, sed totius personae θευν SρdU secundu A utramquo anturam: Secundum divinam quidem naturam non καγ ἐαιτῆν & in se consideratam, sed καν δικονεμιαν cons. deratam: nam ut descendens de caelo se exinanire dignatus est serv forma assumta, ita post adscensionem in caelum exaltatus est ad regs num illud Mediatorium & Oeconomicum, quod nomine Patris, qui caput eius est, exercet. Secundum humanam vero naturam etiam sed cundum se consider itam honorem istam & potestatem accepit,
Si vero Sessio Christi acciperetur pro aequali potentia, majestate & gloria cum Deo Patre, tum Christus tantum secundum divinam na turam sederet ad dextram Dei Patris, non autem secuhuum huma
Primum est, quia secundum quam naturam Christus eade & aequali potentia atque majestate cum Patre regnat, secundum illam est Patri αμουσεος
Propositio major certissima est, ut patet ex testimoniis e Sacrae Scriptura collectis a B. Athanasio, quibus probat communem esse essentiam Patris, Filii & Spiritus Sancti: ubi inter alia ex dominatu eodem Patris & Filii concludit Filium esse ejusdem essentiae cum Patre: tomo primo, pag. trecent. septuagesimaquinta, Editionis Commeliniana.
Sicundum argumentum est: quia secundum quam naturam Christus non est aequalis Patri, secundum eam aequali potentia & majestare cum Patre non regnat
Si denique per sessionem ad dextram Dei Patris, intelligeretur sum ma perfectio & felicitas carnis Christi in caelum exaltatae; tum Christus sederet ad dextram Dei Patris non secundum divinam naturam, cui nihil perfectionis, nihil felicitatis in se accedere potuit: sed secundum humanam naturam, quae sola incrementi capax:
Sed cum Sessio ad dextram Dei Patris sumatur a nobis pro statu illo summe glorioso & supremo exaltationis gradu, quo Christus constitutus est non tantum caput Ecclesiae, sed etiam rex & Dominus omnium creaturarum in caelo & in terra, atque adeo ubique: sedet Christus ad dextram Dei Patris secundum utramque naturam, ut sequentia argumenta evincunt.
I. Quia secundum utramque naturam data ei potestas in caelo & in terra, secundum humanam quidem naturam secundum se conside, ratam, secundum divinam vero non secundum se consideratam, sic enim nihil ei dari potuit in tempore, sed καl oικονομιαν secudum dispen sationem, sicut secundum eandem non καο εαυτυν, secundum se & in se, sed καν οικονεμιαν, secundum dispensationem & voluntatiam demissionem sui se exinaniverat; quapropter etiam ut ἔξεσιαν & gloriam su am ad tempus occultaverat & veluti deposuerat, ita exaltato est restituta. Ne autem quis ambigue sumta voce omnis potestatis erret distinctione utendum. Si per omnem potestatem quis intelligat omnipotentiam divinam, ea nunquam est reddita Christo, neque qua Deus, neque qua homo est, quia nunquam deposuit eam: Deitas enim semper fuit omnipotens, & ipsa omnipotentia. Haec unita semper mansinaturae humanae semel assumtae, etiam mortuae. Si vero per omnem potestatem quis intelligat jus dominii in omnes creaturas, etiam hoc semper habuit Christus secundum utramque naturam. Si aute intel ligatur hujus juris & dominii manifesta usurpatio, & latentis in Christo Deitatis per visibilem naturae humana gloriam, plena patefactione haec quidem est homini Christo reddita, sed tum demum dataquando est exaltatus in suo regno ad dextram Dei in caelis. Non enim etiam tempore humilitatis habuit hanc gloriam inuisibiliter, quae postea non demum accesserit ei realiter, sed tantum facta sit visibilis ex invisibili. Oportuit enim Christum pati, & sic ingredi in gloriam suam. Exinanitio autem Christi, de qua Apostolus Philippens. 2. vers. 7. non fuit Deitatis mutatio vel diminutio, sed occultatio in natura humana, infirmitatibus nostris vere & realiter obnoxia. Sic etiam Exaltatio non fuit aliquod Deitatis incrementum vel accessio, sed ejus manifestatio, quam petit a Patre Christus apud Johannem cap. 17. ver. riae suae in assumta carne ingloria: sic etiam exaltatus est patefactione aeternae gloriae suae. in carne glorificata: quo sensu recte dicitur, Filius Dei deposuisse & recepisse suam gloriam
Quia secundum utramque naturam Christus est caput Ecclesiae, & secundum utramque naturam sedet ad dextram Dei Patris
Subjectum locum quod attinet, Sessio Christi ad dextra Dei Patris. respectu divinae naturae Christi, quia infinita est, ubique est: quo ad humanam vero naturam, quae finita est, non est ubique, sed in caelo. I. Quia id diserte testatur Scriptura, Hebr. 8. 1. Consedit ad dextram throni majestatis illius in caelis. Ephes. 1. versic. 20. Suscitavit eum ex mortuis. & collocavit ad dextram suam in calis. Colossens. 3. vers. 1. Itaque siret surrexistis cum Christo, superna quaerite, ubi Christus est ad dextram Dei sedens. Actor. 3. v. 21. Quem oportet caelos excipere, usque ad complementum temporum omnium eorum quae loquutus est Deus per os Prophecarum sanctorum suorum qui a seculo fuerunt. Heb 1. v. 3. Sedit ad dextram maiestatis illius in locis excelsissimis. Actor. 7. 55. 56. Quum Ster phanus esset plenus Sciritu Sancto, intentis in caelum oculis vidit glorium Dei & Iesum stantem ad dextram Dei. Et ait; Ecce, conspicio caelos apertos, & Filium illum hominis adstantem ad dextram Dei.
Praedictum id fuit Cantic. 8. 7. II. Quia per adscensionem assumtus est in caelum: ergo in carne nostra ad dextram Dei sedet in caelo. Hoc docet Scriptura Marc 16. 19. Sursum susceptus est in caelum & sedet ad dextram Dei, 1. Petr. 3. v. 22. Qui est ad dextram Dei profectus in caelum
III. Quia thronus & sedes regni Christi est in caeloIV. Quia in carne sua, e caelo, & non aliunde, est rediturus ad judicium vivorum & mortuorum: in caelo igitur sedet in ea ad dextram Dei Patris.
Idem docuit Orthodoxa antiquitas. Augustinus nono tomo, tractatu quinquagesimonono in Johanne: Nos indicemus modo Iudaeis ubi sit Christus, utinam velint audire & apprehendere. Quicunque sunt ex semine illorum qui dederant mandatum, ut indicarent eis ubi esset Chrestus, veniat ergo ad Ecclesia, audiat ubi, sit Christus, & apprehidant. eum? a nobis audians, ex Evangelio a diant, Occisus est a parentibus Cerum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum A: hdscendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris, qui judicatus est, vencurus est judex: audiant & teneant. Respondet, quem tenebo? Absentem? Quomodo in caelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte & tenuisti: parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde, quo- niam Christus absens, etiam praesens est: nisi praesens esset, a nobis it sis teneri non posset: sed quoniam verum est quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi: & abijt, & hic est, & redit, & nos deseruit: corpus enim suum intulit coelo, majestatem non abstulit. mundo. Tertullianus libro de resurrectione carnis, capite quinquagesimo primo: Vtique & ab ipsa regia coelorum, quum ILLIC adhuc sedeat Iesus ad dexteram Patris,
Sedet autem Christus ad dexteram Dei Patris in vera carne nostra, in nostrae veritate & proprietate naturae, id est, quae vere etiam num est visibilis, finita & circumscripta: quia quali carne in coelum adscendit & e coelo redibit, tali & non alia sedet ad dexteram Dei Patris in coelo. Atqui carne visibili, finita & circumscripta adscendit in coelum & redibit e coelo, testantibus sunctis Angelis & dicentibus ad Apostolos, Actorum capite primo, versiculo undecimo: Viri Galilaei quid statis intuentes in coelum? hic Iesus qui sursum recoptus est a vobis in coelum, ita veniet, quemadmodum spectastis eum proficiscentem in coelum Proinde etiam in carne visibili, finita & circumscripta sedet ad dexteram Dei Patris in coelo.
Eadem semper fuit etiam post Apostolorum excessum sententia. orthodoxae Ecclesiae. Ignatius epistolam septima quae est ad Smirnem ses: Ego, inquit, non modo in carne venisse ipsum cognosco ex nativitate, & crucifixione ejus, sed & post resurrectionem scio eum in carne fuisse, & credo etiam nunc esse: & quando ad Petrum venit, inquit ipsis Accipite & palpate me, & videte, quod non sum demonium incorporale. Spiritus enim carnem & ossa non habet, quemadmodum me videtis habere. Et Thomae dicit: Infer digitum tuum huc in figuram cla vorum, & adfer manum tuam, & mitte in latus meum, & continuo credidit, quod ipse esset Christus. Quare & Thomas dicit ipsi: Dominus meus & Deus meus: & ob id mortem contemserunt: parum enim fuerit, si dicam injurias & verbera. Quin etiam & post resurrectionem ostendit seipsum illis, quod vere, & non per phantasiam resurrexerat, & cum illis comedit & bibit quadraginta perpetuos dies, & ita cum carne videntibus illis assumtus est ad illum qui miserat eum, cum ipsa carne venturus iterum cum gloria & potestate. Ajunt enim oracula: Hic IESVS qui assumtus est a vobis in coelum: sic veniet, quemadmodum vidistis illum euntem in coelum
Theodoretus Dialogo secundo qui inscribitur Inconfusus, sic respondet Eranistae: Igitur corpus Dominicum surrexit quidem a corruptione & interitu al enum & impatibile & immortale & divira gloria glorificatum & a coelestibus adoratur potestatibus: corpus tamenest & habet, quam prius habuit, circumscriptionem. Ibidem: Viderun autem naturam circumscriptam, non eam quae circumscribi non potest. Audivi autem etiam Dominum dicentem: Videbitis Filium hominis. venientem in nubibus coeli. Scio vero esse circumscriptum quod videtus ab hominibus. Videri enim non potest natura, quae non potest circumscribi. Porro autem & sedere in throno gloriae, & statuere quidem agnos a dextris, hoedos vero a sinistris, id quod circum scriptum est significat Ibidem: Illud corpus priorem habet formam & figuram & circum scriptionem, & ut summatim dicam, corporis essentiam: etiamsi post re surrectionem immortale & immune a corruptione factum est, & ad dexteram Dei collocatum ab omni creatura aderatur.
Cyprianus tractatu de adscensione Christi, sectione septima, ait Invisibilem Deum visibilem Filium recepisse ad dexteram suam, manifestum est, & humilitatem carnis nostrae throno judiciario honoratam, &c.
Hieronymus in explicatione Symboli ad Damasum: Adscendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, manente ea natura carnis, in quamatus & passus est, in qua resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata.
Augustinus nono tomo, secundo libro de Symbolo ad Catechus menos capite septimo ait, quod Christus id quod suscepit ex nobis, incoelum levaverit, ad dexteram Patris collocaverit, ac fidei nostrae certum pignus dederit, ut secura sint membra de tanto Capite, fideliterque sperent ad ipsum se posse pervenire, quem jam credunt ad dexteram Patris sedere.
Ex his certum est, quod Christus sedeat ad dexteram Dei Patris in vera illa carne ex nobis assumta.
Ita autem ad dexteram Patris sedet ut tamen Pater non sedeat ad sinistram: tum quia Patri dextera non proprie, sed metaphorice tribuitur: tum quia Pater incircumscriptus est: tum quia in aeterna beatitudine omnis dextra est, quum ibi nulla sit miseria
Dei Patris. Adjiuncta quod attinet, occurrit primo TEMPUS illius, Sessio Christi ad dexteram Dei Patris quae gloria est Christi, se quuta est passionem, crucisixionem, mortem, sepulturam, resurrectionem, adscensionem Christi in coelum: I. quia sic ordo articulo rum Symboli Apostolici docet, & Scriptura Sacra confirmat, Mart 16.19. Dominus igitur postquam locutus fuisset eis, sursum receptus est in coelum, & sedit ad dexteram Dei. Luc. 24. 26. Nemnne haec oportuita. pati Christum, & iniroire in gloriam suam? Hebr. 1. vers. 3: purificatio ne peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dextram majestatis illius in excelsissimis. Intuentes in fidet ducem ac consummatorem Iesum, qui pro sebi proposito, gaudio sustinuit crucem, ignominia contemta, E & ad dextram throni Dei consedit. Act. 3. 1. 21. Qui vicerit, tribuam et ut sedeat mecum in throno meo, ut & ego vici, & sedeo cum Patre mei in throno ejus.
II. Quia diserte Scriptura negat, Christum glorificatum fuisse ante passionem, mortem & resurrectionem, Joh. 7. 39. Hoc autem dirit de Sciritu illo, quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus sanctus, quia Iesus NONBUM ERATGLORINICATUS. Quum autem fessio ad dextram Dei Patris sit gloria ila ad quam Christus esevatus est super omnes creaturas, Angelos & homines, non potest revera dici, ipsum ad dextram Patris sedisse, ansequam esset glorificatus. Proinde Christus inde ab utero matris suae secundum humanitatem non sedit ad dextram Dei Pattis, sed demum post adscensionem. in coelum ad eam sedere coepit: nisi dicere velimus, aut Christum humanitate sua cum mortuus penderet in crure vel jaceret in sepulcro ad dextram Patris sedere desiisse, aut in eadem humanitate sua simul mortuum fuisse & ad dextram Patris in gloria sedisse
Deinde Sessio Christi ad dextram Dei Patris nec: ssaria est: quia a Deo ab aeterno decreta & per Prophetas praedicta fuit.
Sequuntur dissentanea. Primo aliud est adscensio Christi in coelum, aliud sessio ad dexteram Dei Patris, ut ostendunt haec argumenta. I. Quia sessio ad dexteam Dei Patris est finis adscensionis in coelum: ideo enim Christus adscendit ad coe os, ut sederet ad dexteram Patris.
III. Quia nos quoque adscendemus in coelum: nec tamen sedebimus ad dextram Dei. Item Angeli sancti adscendunt in coelum; ec tamen sedent ad dexteram Dei, Deinde multo minus sessio ad dextram Dei Patris est unio humanae naturae cum λόγῳ: nec est realis communicatio divinarum proprietatum, ut omnipnientiae & ubiquitatis, cum natura humana¬
Sessio Christi ad dextram Dei Patris non est conclusio illius in coelo & alligatio ad certum locum. Liberrime enim & volens versatur Christus in coelo & glotiose regnat nomine paterno, exaltatus super omnes creaturas: nec est tantum in certo loco, vel certis locis & quasi cancellis inclusus: sed quolibet momento est ubicunque & quomodocunque illi pro sua Majestate collibitum est. Qualis autem sit coelestis illa conversatio, in hac vita nec scire nos est necessum, nec scrutati nobis concessum, sed illius vitae cognitioni & experientiae reservatum. Erimusne nos conclusi? erimusne alligati ad certum locum, aut coelum erit nobis pro carcere, quando versabimur cum Domino in coelis? Si de hominibus sanctis in coelesti domicilio versanibus, talia proferre turpe & intolerabile esset Christianis autibus uare non, pudet quosdam his scommatibus conspurcare gloriam Christi, Pontificis nostri, ingressi in Sancta sanctorum non manufacta?
Quarto, Sessio ad dexteram Dei Patris non est, aequali cum DEO Patre potestate & gloria regnare: quia Spiritus Sanctus aequali cum Deo Patre potestate & gloria regnat, nec tamen Spiritus Sanctus ad dexteram Dei Patris sedet.
Quinto, Sessio Christi ad dexteram Dei Patris non est modus majestatis seu majestaticus, quo Christi caro facta sit omnipraesens, omnipotens, omniscia: quia sessio ad dextram Dei Patris, carni gloriam coelestem contulit, naturae veritatem non adomit. Male igitur argumentantur quidam in hunc modum
Dextera Dei est ubique. Corpus Christi sedet ad dextram Dei. Ergo corpus Christi est ubique. RESP. Multiplex est in hoc paralogismo vitium. Primo peccat in forma, quia quatuor terminis constat: Correcta forma talis sit par exelenchus
Quicquid sedet ad dextram Dei, est ubique: Corpus Christi sedet ad dextram DeiErgo corpus Christi est ubique. iam Primo falsa est Major: quia nititur salsa hac hypothesi. Quicquid comperit personae Christi, id omne etiam competit cuique naturae, vel: Quicquid vere dicitur de TOTO CHRISTO, id omneetiam vere praedicatur de TOTO CHRISTI
Secundo laborat elencho ταραζι μη ἀιτιον ώς ἀιτιον: quia Sessio ad dextram Dei statuitur causa esse Ubiquitatis, quum non sit: Vera autem ubiquitatis causa est infinitas essentiae.
Tertio assumtio proprie intellecta est falsa & Nestorianismo assinis, dum attribuit corperi Christi quod est personae seu suppositi: Actiones enim personales sunt suppositorum, ac proinde corpus Christi quasi personam constituit Synecdochice autem intelligi oportet um vera sit, quasi diceretur; Christus suo corpore sedet ad dexteram Dei nam non proprie corpus, sed Christus corpore suo seu Christus incarnatus sedet ad deateram Dei Patris.
Quarto, eadem assumtio evertit conclusianem. Nam si corpus Christi sedet ad dexteram Dei non est ubique, aliocquin non esset vetum corpus: sicut Athanasius colligit oratione de Fide apud Theodoretum.
Quinto argumentum hoc seu medium, quo in hac argnimentatione probatur ubiquitas corporis Christi, evertit alia media quibus cadem ejusdem corporis Ubiquitas probatur. Nam si Sessio Christi ad dexteram Dei Patris est causa Ubiquitatis corporis Christi, tam non erit ejusdem causa Muios ἵyj ostatica. Nam unius & ejusdem rei non possunt efficientes causae esse res tam lo go temporum intervallo dissitae, sed causas efficientes ejusdem effecti oporiet teinpone esse simul conjunctas. Atqui unio hypostatica facta est in puimo conceptionis momento: sed sessio ad dexteram Dei Datri: demunt pose ad¬ scensionem in coelum. Ergo aut sessio Christi ad dexteram Dei Patris non est causa Ubiquitatis corporis Christi: aut unio hypostatica: ita contrarias & sese evertentes causas ejusdem rei adversarii allegant: quod testimonium est erroris & ignoratae veritatis. Sic accidere solet, ut passim impingant, quorum mens contentioni indulgens, & non sanari, sed vincere cupiens, aversa ab iis, quae recte dicuntur, tantum intenta est in hoc, ut inveniat quod pro suis partibus eloquatur. Quapropter quum tot vitiis hic paralogismus scateat, ac propositio inprimis falsa sit, assumtio etiam conclusionem evertat, & datis praemissia alia adversariorum fundamenta & argumenta, quibus Ubiquitatem corporis Christi adstruunt, evertantur; falsam conclusionem esse necesse est.
Alii ex sessione Christi ad dextram Dei Patris in hunc modum arumentantur. Quicquid sedet ad dexteram Dei Patris, habet omnipotentiam: Humana Christi natura sedet ad dexteram Dei Patris: Ergo humana Christi natura habet omnipotentiam, RESP. Concedo recte intellectum. Humana Christi natura habet omnipotentiam, scilicet non transfusam in se realiter, non inhaerentem sibi subjective, sed personaliter unitam. Quemadmodum enim divinam natura habet, ita & omnipotentiam Sed divinam natutam habet personaliter sibi unitam: Ergo & omnipotentiam habet personaliter sibi unitam. At de hoc non est controversia: quia quaestio est; An humana Christi natura sit omnipotens? non autem, an habeat omnipotentiam? Ideo argumentatione concludendum erat Humanam Christi naturam esse omnipotentem; de hoc enim est controversia. Quod si corrigatur objectio, ut ad propositum faciat, talis erit.
Quicquid sedet ad dextram Dei Patris, est omnipotens: Humana Christi natura sedet ad dextram Dei Patris: Ergo humana Christi natura est omnipotens At hujus argumentationis Propositio major est falsa. INSTANT: Cui data est omnis potestas in coelo & in terra, ei data est omnipotentia: Humanae Christi naturae data est omnis potestas in coelo & in ter raErgo humanae Christi naturae data est omnipotentia. RESP. Concedo recte intellectum: Humanae Christi naturae data est omnipotentia, non realiter in eam transfusa, non ut subjective ei inhaerens, sed ut personaliter ei unita. Quemadmodum ipsa divina natura ei data est, ita & omnipotentia: Divina autem natura eidata est, non ut in ipsam transfusa sit non ut in ipsam transfusa sit, non ut ipsi subjective inhaereat, sed ut ipsi personaliter unita sit. Ergo & c. mnipotentia eidem data est, non ut in ipsam realiter transfusa sit, non ut formaliter ei inhaereat; sed ut personaliter ei unita sit. Verum hoc est extra terminos controversiae nostrae. Ideo aliter concludendum erat, nempe:
Cui data est omnis potestas in coelo & in terra, id est, omnipotens. Humanae Christi natura data est omnis potestas in coelo & in terErgo humana Christi natura est omnipotens At hujus argumentationis propositio major intellecta universaliter, est falsa: quia omnis potestas aut omnis autoritas non est omni potentia, (est enim in Graeco non πάσα δυναμις, non πογλοκργορίσ sed πάσα ἔξεσια) Omnipotentia enim est proprietas essentialis Dei. tatis, imo ipsa Deitas, illa autem πεσα ἔζεσια est licentia, potestas autoritas actu usurpandi jus tum superne regendi, subalterno in ipsos etiam Angelos imperio, tum Ecclesiam sibi in toto terrarum orbe colligendi & regnum gratiae in eo erigendi, tuendique, Satanam vero & omnes illi adhaerentes debellandi.
Sexto non pugnat cum sessione Christi ad dexteram Dei Patris, quod Actor. 7. vers. 55, 56. dicitur, quod Stephanus viderit Christum stantem ad dextram Dei. Nam quod Scriptura fere semper dicit, Christum sedere ad dexteram Dei Patris, id facit ideo, ut sciamus Christum commissae sibi administrationis possessionem solemniter adiisse, nec semel tantum adiisse, sed in ea perstare, & perstiturum etiam quum veniet judicatum vivos & mortuos; quemadmodum ipso Pontifici Maximo & Concilio ejus dixit Matth. 25. vers. 31. Quum autem venerit Filius hominis cum gloria sua, & omnes sancti Angel cum eo, tunc sedebit in throno gloriae suae. Et cap. 26. vers. 64. Ab hotempore videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram potentia Dei. & venientem in nubibus coeli. Sessio igitur in hac phrasi non tam situm corporis significat quam imperii majestatem, Quod autem Stephanus stantem vidit, eo indicatur promtitudo Christi ad tuendum, adjuvandumque suos, ad confirmandum eos in veritatis confessione, ad recipiendum eos ad sese. Unde Gregorius Magnus in homilia vigesima-nona in festo Adscensionis Christi habita ait: Consideram dum nobis est, quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei: & Ste¬
hanus dicit: Video coolos apertos, & Filium hominis stantem a dextris Dei? Quid est quod hunc Marcus sedentem: Stephanus vero stantem set videre testatur? Sed scitis fratres, quia sedere judicantis est: stare vero pugnantis vel adiuvantis. Quia ergo Redemtor noster assumtus in coelum, & nunc omnia judicat, & ad extremum judex omnium veniet1 hunc post assumtionem Marcus sedere describit: quia post adscensionis suae gloriam, judex in fine videbitur. Stephanus vero hunc in labore cer¬
On this page