Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 25
DSCENSIO Christi in coelum non intelligitur hic figurate, ut quum Deo tribuitur κατ ἀνθρωποπαθειαν, sicut Genes. 17. v. 22. ubi dicitur, Adscendit Deus a facie Abrahami; nec mutationem duntaxat conditionis terrenae in coelestem, nec disparitionem significat: sed proprie usurpatur pro mutatione loci, & vera propriaque profectione e terra in coelum, tanquam e loco inferiore in superiorem: & sic describitur:
ADSCENSIO Christi in coelum, est tertius gradus exaltationis: Christi, dum corpore suo discedens a nobis visibiliter e terra elevatus & sursum receptus est in coelum, Marc. 16. v. 19. Dominus igitur post. quam loquutus fuisset eis, sursum receptus est in coelum, Actor. 1. v. 9. Et quum haec dixisset, adspicientibus ipsis elevatus est: & nubes susceptum eum abstulit ab oculis eorum. Joh. 14. v. 2. Nominatur etiam abitus Christi ex hoc mundo. Johan. 16. v. 5, 7.
Praedicta fuit Psal. 68. v. 19. Adscendens in sublime; captivam fecisti captivorum multitudinem, accipiens dedisti dona hominibus; etiam rebelles habitando captivos facis, Iah Deus. Dan. 7. v. 13. Videbam visionibus nocturnis, quod ecce cum nubibus coeli similis filio hoc minis veniebat: deinde usque ad Antiquum dierum pervenit, ut siste retur ante eum. Et per typum Summi Sacerdotis cum sanguine i1 Sanctum sanctorum ingredientis quotannis semel, Hebr. 9. v. 7. & sequentibus. Ezech. 44. v. 2, 3. Et dixit mihi Iehova, porta haec clausaesto, non aperitor, & quisquam non ingreditor; quia Iehova Deus Israeli: ingressus est ea: erit igitur clausa. Pro Principe est. Ut enim in terreno tabernaculo seu templo Sanctum Sanctorum seu interius sanctuarium & tabernaculum, quod erat typus veri & coelestis tabernaculi, omnibus erat clausum, nec cuiquam etiam Sacerdotum Levitarum licebat in illud ingredi, nisi Summo Sacerdoti, idque non sine sanguine: ita coelum, quod est sublimis & augustissima sedes majestatis Jehovae Dei Israelis, omnibus hominibus fuit clausum, nec potuit sua virtute & efficaciaquisquam ingredi, nisi Summus nosteSacerdos CHRISTUS JESUS, qui illud nobis quoque aperuit, ut dicitur Hebr. 6. v. 20. Quo praecursor pro nobis ingressus est Iesus. Ide dicitur porta illa esse pro Principe, hoc est, quam Princeps aperiat, qua Princeps ingressurus est Causa efficiens princeps adscensionis Christi in coelum fuit omnipotens virtus Dei Patris, Filij & Spiritus Sancti. De Patre dicitur Act. 2. v. 33. Dextera, id est, potentia & virtute Dei evectus. Et cap. 5. v. 30, 31. Deus Patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interfecistis suspensum in ligno. Hunc, inquam, Deus dextera sua evectum constituit Principem ac Servatorem, ut det resipiscentiam Israeli & remissionem peccatorum. De Filio dicitur, Joh. 3. v. 13. Nemo adscendit in coelum, nisi qui descendit e coelo, Filius hominis qui est in coelo. Joh. 16. v. 5. Nunc autem abeo adeum qui misit me. Et v. 7. Ego veritatem dico vobis, confert vobis ut ego abeam; Nisi enim abiero; Advocatus ille non venietad vos: sin autem profectus fuero, mittam eum ad vos. Et cap. 20. v. 17. Adscendo ad Patrem meum, & Patrem vestrum, & Deum meum & Deum vestrum. Ephes. 4. v. 10. Qui de¬ scenderat, ipse est qui etiam adscendit. Ista enim de Christo sic enum ciantur, ut significetur, ipsum propria sua virtute in coelum profe ctum. Nam ipse profecto corpus suum levavit in coelum. Unde Augustinus tertio tomo, libro de Agone Christiano, capite vigesimoquinto ait: Nec eos audiamus, qui negant ipsum corpus suum levasse in coelum Dominum nostrum. Et mox: Corpus non adscendit in coelum (nimirum proprie loquendo, nec enim ipsum fuit causa efficien princeps adscensionis) Dominus enim adscendit, corpus autem non adscendit, sed levatum est in coelum illo levante qui adscendit. Quuo vero Hilarius lib. decimo de Trinitate, pagina ducentesima decimaquarta ait; Corpus Christi adscendisse in coelum; figurate abstractum pro concreto usurpatur. Spiritum Sanctum etiam esse causam effi, cientem principem adscensionis Christi in coelum, minime dubitandum, quum externa opera Sacrosanctae Trinitatis sunt indivisa
Causa efficiens propter quam est sufficientissima satisfactio, justitiae Dei nostro nomine a Christo praestita, sicut dicitur Hebr. 9. v. 12 Per proprium sanguinem ingressus est semel in sacrarium, aeternam. redemtionem nactus. Nam sicut resurrexit, ita etiam adscendit: quia ustitiae Dei plene & abunde pro nobis satisfecerat. Etenim si vel unicum peccatum electorum inexpiatum mansisset, Christus in morte mansisset nec in coelum adscendere potuisset. Nunc autem quia plene satisfecit, non tantum ex mortuis resurrexit, sed etiam e terra in coelum adscendit.
Causa administra fuit nubes, quae illum a discipulis abeuntem ex cepit, & instar vehiculi subvexit, & subvectum ab oculis discipulorum abstulit, ut legitur Actor. 1. v. 9. Et quum haec dixisset, adspicientibus ipsis elevatus est: & nubes susceptum eum abstulit ab oculis eorum. Factum ideo: I. Ut testaretur se illum esse de quo dicitur Psal. 104. v. 3. Qui disponit densas nubes in vehiculum suum.
II. Ut in se ostenderet, quid de nobis futurum esset in extremodie, 1. Thes. 4. v. 17. Rapiemur in nubes in occursum Domini in aera
Forma seu modus adscensionis Christi sic describitur Luc. 24. v. 51. Factum est ut dum ipse benediceret discipulis suis, disiunctus ab eis sursum ferretur & in coelum. Et Actor. 1. v. 9. Adspicientibus ipsit elevatus est. Adscendit igitur Christus virtute quidem secundum Deitatem coelum potenter aperiendo: at vera loci mutatione secundum humanam naturam, spectantibus discipulis quomodo visibili ter e terra ubi secundum illam erat, sursum in coelum, ubi secundum. illam nondum erat, proficisceretur: ita ut secundum eam non manserit in terra, nec disparuerit & invisibilis in ipsa factus sit, sed visibi liter adscenderit & localiter, visibilis etiam & localis homo manserit. Hoc idem testantur sancti Angeli, qui quum discipuli essent intentis in coelum oculis, eo proficiscente, dixerunt: Viri Galilei, quid statis intuentes in coelum? Hic Iesus qui sursum receptus est a vobis in coelum, ita veniet quemadmodum spectastis eum proficiscentem in coelum, Actor. 1. vers. 10,11. Unde Fulgentius ad Trasimundum Regem: Quomodo adscendit in coelum? nisi quia verus & localis est
FINES adscensionis Christi sunt: I. Ut ostenderet, se revera esse Filium illum Dei, qui e coelo prius descenderit propter nos & propternostram salutem, Eph. 4. v. 9, 10. Illud Adscendit, quid est nisi quod tiam descenderat prius in infimas partes terrae? Qui descenderat, ipso est qui etiam adscendit longe supra omnes coelos, Johan. 3. v. 13. Nemo enim adscendit in coelum, nisi qui descendit e coelo, Filius hominis qui est in coelo. Unde colligitur, ipsum esse verum natura Deum, qui corbus suum levavit in coelum: & verum natura hominem, quia localiter & visibiliter adscendit in coelum. Sic facit adscensio Christi ad cognitionem veram personae ipsius,
II. Ut ostenderet se esse verum & summum illum Pontificem nostrum apud Deum, Heb. 6. v. 20. Quae praecursor pro nobis ingres sus est Iesus, factus secundum ordinem Melchisedech? ontifex in aeternum. Et cap. 7. v. 26. Talis nos decebat Pontifex, sanctus, ab omni malo alienus, sine labe, separatus a peccatoribus, & sublimior coelis factus. Et cap. 6. v. 4. Nam si esset in terra, ne Sacerdos quidem esset. Sicad cognitionem officij Christi adscensio ejus facit:
III. Ut nobis coelum reseraret, & viam sanctorum, quam peccatum clauserat, patefaceret, Hebr. 10. vers. 19, 20. Quum igitur, fratres, habeamus libertatem ingrediendi Sacrarium per sanguinem Iesu, Ea via quam dedicavit nobis recentem & vivam, per velum hoc est, per carnem suam, Ephes. 2. v. 6. Unaque suscitavit, unaque collocavit in coelis in Christo Iesu. Sic impletum est vaticinium Ezech. 44. v. 1, 2, 3.
IV. Ut in coelo apud Patrem pro nobis intercederet, Hebr. 9. v. 24. Non in manu factum sacrarium ingressus est Christus, quod sit exemplar vero sacrario respondens: sed in ipsum coelum, ut compareanunc faciei Dei pro nobis, Johan. 2. v. 1. Quod si quis peccarit, advocatum apud Patrem habemus, Iesum Christum justum, Rom. 8. v. 34. Quis est qui condemnet? Christus is est qui mortuus est, imo vero quietiam suscitatus est: qui etiam est ad dexteram Dei: qui etiam interpellai pro nobis. Id significatum fuit typo Summi Sacerdotis Exod. 28. vers. 9, 12, 21. Hinc Irenaeus: Adscendit in coelum, ut offerret & commendaret Deo Patri hominem, quem redemit & recapitulavit, primitias resurrectionis nostrae in semetipso faciens, ut quemadmodum caput resurrexit a mortuis, sic reliquum corpus omnis hominiresurgat. Et Cyrillus lib. 10. cap. 38. in Johannem: Quum ipse sit primitiae generis nostri, quado in coelum adscendit, coram Patre nos constituit. Quasi ergo deficere seu deesse adhuc Oeconomiae videbatur, ut in ipsos etiam coelos adscenderemus in Christo. Quum enim omnia il terris, ut ab homine facienda, perfecisset, restabat jam, ut ad Patre adscenderet. Ideo ait, Expedit vobis, ut ego vadam. Et Augu. contr, epist. Parmen. libro secundo, cap. septimo: Is enim soli Christo eundem typum accommodans, Tunc Sacerdos, (inquit,) solus intrabat in sancta sanctorum, populus autem stabat foris: sicut nunc CHRISTV post resurrectionem suam intravit in secreta caelorum ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis, populus autem, cuius ille sacerdos est adhuc foris gemit. Ac diligenter notanda est citcumstantia temporis, dum Christus Johan. 16. v. 26. discipulos ad suam intercessionem jubet confugere, postquam in caelum adscenderit, In illa hora, inquit petetis in nomine meo. Certum quidem est ab initio non fuisse ex auditos quicunque precati sunt, nisi Mediatoris gratia. Hac ratione instituerat in Lege Deus, ut solus sacerdos sanctuarium ingrediens gestaret in humeris nomina tribuum Israel, & totidem ante pectus sapides pretiosos: populus autem procul staret in atrio, atque ind vota sua conjungeret cum sacerdote. Quin etiam huc valebat sacrificium, ut ratae essent ac firmae preces. Ergo illa umbratilis Legis ceremonia docuit arceri nos omnes a facie Dei, ideoque mediatora opus esse, qui nomine nostro appareat, nosque gestet in humeris, & pectori alligatos teneat, ut in ejus persona exaudiamur: deinde sam guinis aspersione preces mundari, quas alioqui, nunquam sordibus vacuas esse dictum est.
V. Ut carnem nostram in caelum subvehens, nos eo tanquam certo pignore confirmaret, fore ut ipse qui Caput nostrum est, nos quo que sua membra ad se extollat; ac proinde ut nobis locum parare ut ubi ipse est, nos quoque simus Johan. 14. vers. 3. Proficiscor paraturus vobis locum: & quum profectus fuero, & paravero vobis locum, rursum veniam, & assumam vos ad meipsum: ut ubi ero ego, & vos sitis. Et cap 20. v. 17. Adscendo ad Patrem meum, & Patrem vestrum. & Deum meum, & Deum vestrum. Ephes. 2. 6. Unaque suscitavit, unaque collocavit in caelis, in Christo Iesu.
VI. Ut Ecclesiae sponsae suae proprio sanguine acquisitae Spiritum Sanctum tanquam pignus e caelo mitteret, eamque virtute ineffabili impleret donisque variis exornaret, Johan. 14. vers. 16. Ego rogabo Patrem, & alium advocatum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum. Et cap. 16. 7. Expedit vobis ut ego abeam. Si enim ego non abeam, Paracletus non est venturus ad vos: si autem profectus fuero mittam eum ad vos. Ephes. 4. v. 10, 11. Qui descenderat, ipse est qui etiam adscendit longe supra omnes caelos, ut impleret omnia. Is igitur dedit alios quidem, Apostolos, alios vero, Prophetas, alios autem, Evangelistas, alios autem, Pastores & Doctores. Psal. 68. v. 19. Adscendens in sublime; captivam fecisti captivorum multitudinem, accipiens dedisti dona hominibus, etiam rebelles habitando captivos facis, Iah Deus.
VII. Ut fidem aedificaret & confutaret omnes carnales cogita. tiones & opiniones, quas de ipso & de regno ejus tunc quidam habebant, aut postmodum habituri erant. Ideo Dominus noster absentavit. se corpore ab omni Ecclesia & adscendit in caelum, ut fides aedificetur, ait Augustinus decimo tomo, Sermone centesimo quadragesimo. Num quam in Christum spiritualiter crederemus, si ipsum semper corporaliter videtemus. Nam quod a Christo e terra in caelum est sublatum; id in terra non mansit, id in vel sub terrenis elementis non later id ore corporis in terra non manducatur: At corpus Christi a Christo e terra in caelum est sublatum: Corpus ergo Christi in terra non mansit, in vel sub terrenis elementis non later, ore corporis in terra non manducatur. Ista est Christi argumentatio Johan. 6. vers. 62. nam cum de carnis suae manducatione loqueretur, & multi offende rentur & murmurarent, dixit eis, Hoccine vos offendit? Si igitur spectaveritis Fiiium hominis adscendentem eo ubi erat prius? De his verbis Athanasius ait in illud Evangelii, Quicunque dixerit verbum: De est corporis disputans, ac propterea multos scandalizatos conspiciens, ita lo quutus est: Hoccine vos scandalizat? quid si igitur Filium hominis spectaveritis adscendentem, ubi prius erat? Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam. Verba quae ego loquutus sum vobis spiritus sunt & vita. Hic enim de utroque carne & spiritu suo loquutus est, & spiritum a carne discriminavit, ut non solum in eo quod oculis apparebat, sed naturam quoque invisibilem credentes, disceremus ea quae loqueretur, non carnalia esse, sed spiritualia; quot enim hominibus corpus eius suffecisset ad cibum, ut universi mundi alimonia fieret? sed propterea adscensionis suae in caelum mentionem fecit, ut eos a corporali intellectu abstaheret. Sic Augustinus in enarratione Psalmi quinquagesimi quarti, ut citatur in Jure Canonico, Distinctione secunda deConsecratione, capitulo Prim. 44. Quum videritis Filium hominis adscendentem ubi erut prius, cerre vel tunc videbitis, quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum: vel tunc intelligetis, quia gratia eius non consumitur morsibus. Idem Augustinus lib. de Unitate Ecclesiae ca decimo: His dictis, mox adscendit in caelum, praemunire voluit aures nostras adversus cos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos esse praedixerat, & dicturos, Ecce, hic est Christus, Ecce illic, quibus no crederemus admonuit: nec ulla nobis excusatio est, si crediderimus ad versus vocem Pastoris nostri tam claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo vel obtusus & tardus corde possit dicere, Non intellexi¬
Eadem adicensione Christus refutare voluit opinionem Judaicam de regno Messiae, ut intelligamus, illud non terrenum, non corpotale esse, non mundanum. Nam qui in terra corpore sue non mansit, sed in caelum adscendit; ejus regnum non est terrenum, corporale & mundanum Christus: corpore suo in terra non mansit, sed i1 caelum adscendit: Christi igitur regnum non est terrenum, corporale & mundanum.
VIII. Ut ex quo ipse idem, qui Caput est nostrum in caelum adscendit, nos qui membra ejus sumus, deposito terrae affectu illuc totopectore adspiremus.
ETFECTA adscensionis Christi in caelum haec sunt: I. Pet adscensionem suam Christus aperuit nobis caelum & nos in se in caelum introd Sit, a quo in primo A: amo exclusi fueramus, & a quo per rompheem fiammantem: rae divinae arcebamur, sicut a Paradiso terrestri im ratentes nostis arcebantur. Nunc vero non solum caeli possessores fitmati sumus, sed superna caelorum in Christopenetravinius.
II. Adscensione Christi in caelum comparata est nobis in caelum adscensio, sicut dicitur Hebr. 10. 19, 20. Quum igitur, fratres, habeamus libertatem ingrediendi Sacrarium per sanguinem Iesu, Ea via qua dedicavit nobis recentem & vivam, per velum, hoc est, per carnem sua
Triplex autem adscensio nobis est comparata: Una est spiritualis qua licet corpore & anima in terris sumus, tamen vera fide caelum penetramus & Christo ubi unimur, quam SURSUM CORDA elevamus & illis cum Christo sumus, Coloss. 3. v. 1, 2. Itaque seresurrexistit cum Christo, superna quaerite, ubt Christus est ad dexteram Dei sedens Superna satagite, non terrestria
Altera, est animae a corpore sepatatae per mortem corporalem, & per Angelos deportate in sinum Abrahae, in Paradisum ad Christum.
Tertia, est perfecta adscensio, quum corporibus e mortuis in ultimo die excitatis, & cum animabus rursus unitis in caelum a Christo assumemur, ut gloriam ipsius videamus & ea potiamur, 1. Thess. 4. 14. Nam si credimus lesum mortuum esse, & resurrexisse, ita etia Deus eos qui obdormierint in Iesu, adducet cum eo. Et v. 17. Deinde nos viviqui reliqui erimus, rapiemur simul cum eis in nubes, in occursum Domini in aera, & ita semper cum Domino erimus, Joh. 17. 24. Pater, quos dedisti mihi, velim ut ubi sum ego, & illi sint mecum: ut conspiciant gloriam illam meam quam dedisti mehi: quia dilexisti me ante iactum mundi fundamentum
III. Adscensionis Christi in caelum effectus est effusio donorum Spiritus Sancti, sicut Dominus dicit Joh. 16. 7. Ego veriuatem dico vobis, confert vohis ut ego abeam. Nist enim abiero, Advocatus ille non veniet ad vos: sin autem profectus fuero, mittam eum ad vos:
IV. Eadem fidem nostram aedificat & stabilit. Nam nisi corporaliter a nobis abiisset Christus, semper corpus ipsius carnaliter videremus, & nunquam spiritualiter crederemus.
V. Eadem operatur gaudium spirituale in vere credentibus, sicut Dominus ait Joh. 14. 28. Audiv stis me dixisse vobis, Abeo & redeo ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quod dixerim, proficiscor ad Patrem; nam Pater me maior est.
Quod ad subjecta attinet, adscendit Christus e terra in caelumsi oci mutationem spectes non quoad Deitatem, sed quoad humanam naturam: unde duarum in Christo naturarum differentia colligitur. Praeclare hoc exposuerunt Patres, ut Origenes homilia triges. tertia in Matthaeum: Qui dicit discipulis suis, Ecce ego vobiscum sum, unigeni. tus Dei est, Deus Verbum, qui non est corporeo ambitu circumclusus: Secundum hanc diuvinitatis suae naturam non peregrinatur a nobis, sed peregrinatur secundum dispensationem corporis, quod suscepit. Haec autem dicentes non solvimus suscepti corporis hominem (quum scriptum sit apud Iohannem: Omnis spiritus qui solvit Iesum, non est ex Deo) sed unicuique substantiae suam proprietatem servamus. Quasi homo peregrinatur, qui est ubique secundum diuvinitatis naturam. Non enim est homo, qui ubicunque duo vel tres in nomine eius congregati fuerint, sed virtus divina quae erat in Iesu: neque homo, (hoc est, secundum humanitate nobiscum est omnibus diebus, usque ad consummationem seculo
Augustinus nono tomo, tractatu in Joannem septuagesoctavo: Aquibus homo abscedebat, Deus non recedebat, & idem ipse Christus homo & Deus. Ergo & ibat per id quod homo erat, & manebat per id quod Deus erat: Ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubiqueerat.
Idem tractatu quinquages. in Joannem: Secundum maiestate suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem & invisibilem gratiam impletur quod ab eo dictum est. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Secundum carnem vero quam Verbum assumsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Iudaeis comprehensus est, quod ligno affixus, quod de cruce depositus quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione. manifestatus, non semper habebitis me vobiscum. Quare? Quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, & eis deducentibus videndo, non sequendo adscendit in caelum & non est hi¬
Ideo corpus Christi non est jam in terra, nedum ubique. Etsi aute Christus corpore suo non sit jem in terra; tamen est etiam conjunct & praesens corpori nostro secundum carnem, sed non loco: sicut cabut uniuscujusque hominis non est eo loco quo pedes, & tamen est illis suo modo unitum. Proinde adest Christus Ecclesiae suae non tantum secundum divinam, sed etiam secundum humanam natura, verum spiritualiter, sicut Caput mebris quibus unitum est & quae vivificat.
Locus e quo adscendit, a Luca notatur, Luc. 24. 50. Act. 1. v. 12. Adscendit e vertice aut parte aliqua montis Oliveti prope Bethaniam. Factum ideo
I. Ut quemadmodum humanae imbecillitatis maximique erga non amoris argumentum praebens in olivarum monte cum ira Dei colluctans sanguineum sudorem sudavit, Luc. 22. v. 39. sic ex eodem in caelum migrans, certum Deitatis suae exhibieret specimen: atque ita ploriae Christi inserviret locus, qui ignominiae & passioni ipsius initium dederat
IV. Ut sciremus, nobis migrantibus ex Bethania, id est, domo afflictionis, ad caelestia gaudia per Christum ingressum patere
Locus qu o adscendit, est caelum, Marc. 11. v 190. Sursum receptus est in caelum, & sedit ad dexteram Dei. 1. Pet. 3. v. 22. Qui ad dexteram Dei profectus est in caelum. Heb. 9. v. 24. Non in manufactum sacrarium ingressus est Christus, quod sit exemplar vero sacrario respondens: sed in ipsum caelum.
Hoc caelum in quod Christus adscendit non est ipse Deus, nec conversatio caelestis, nec gloria & beatitudo caelestis: Sed quemadmodlum Christus ipsemet docet Joh. 14. v. 2. est domus Patris calestis in qua multae sunt habitationes, thronus Dei, locus gaudii: est locus habitationis Dei, 2. Chron. 6. v. 71. Tu auscultes e loco habitationis tua e calis, & auscultaus condones. 1. Reg. 8. v. 30. Deut. 26. v. 15. Prospice ex habitaculo sanctitatis tuae e caelis, & benedic populo tuo Israeli. 2. Chron. 30. 27. Pervenit oratio eorum in habitaculum sanctum illius, in caelum.
Est hortus caelestium deliciarum, Cantic. 5. v. 1. Ingressus hortum meum, soror mea sponsa, decerpo myrrham meam cum aromatibus meis &c. id est postquam adscendi in caelum, o Ecclesia sponsa mea, &c. Typus enim caeli fuit Paradisus terrestris in quem primi homines collocati fuerant a Deo.
Non est ubique, sed in altissimis: nam Dominus SURSUM receptus est in caelum, Marc. 16. 19. Luc. 24. v. 51. Act. 1. v. 11, elevatus est & nubes susceptum eum abstulit ab oculis eorum, Act. 1. v. 9.
Christus igitur corpore suo est jam in supremo caelo, in quod ad scendit, sicut Petrus Apostolus testatur Act. 3. v. 21. ὃν δεῖ ἐρανον αυὴ ζεζυδι εχρι χζόνών δοκγζαςάσεως πάντον, Quem Jesum Christum, caelum capiat (seu suscipiat) oportet usque ad tempora restitutionis omnium. Caelum suscepit Christum, sicuti non habitator domum, sed domus habitatorem excipit vel recipit: non ut captivum teneat, sed ut habitationis ministerium ei praestet. Nazianzenus Orat. secund. de Filio, fole quadrages secun. editionis Aldinae Venetae in octavo auni 1516. verbo Lucae sic interpretatur: δει 7ῶ ἀυτὸν φασελδυειν αχρι τοδε, κι ε κζαγο¬ δεχδλυσαι αχζι χζόνον δσοκαλζασάσεως, id est, Oportet enim eum regnare. usque huc & a caelo capi (nempe non ut captivus a carcere, sed ut locatum a loco Jusque ad tepora restitutionis. Ita Nazianenus passive interpretatus est verbum commune. Quapropter etiam Oecumenius caelum vocat γ ἀπεσαλμδυκ γτοδοχιο, missi (Christi videlicet) receptaculum. Et Iustinus Martyr Apologia secunda pro Christianis, pag. sexagese quarta ait: Quod vero Christum post resurrectionem eius a mortuis illa turus caelo fuerit Deus, atque ibi tantisper detenturus, dum hostiliter ad versantes ei demones percutiat, & eorum numero qui boni atque probatesse ab eo praecogniti sunt, expleatur. Similiter Paulus Coloss. 3. v. 1. Si inquit, resurrexistis cum Christo, superna quaerite, Un IChristus est. Unde & hoc sequitur quod Christus corpore sit in caelo localiter ita ut locum, aliquem occupet propter veri corporis modum. Hoc docet Scriptura sequentibus testimoniis, Joh. 14. v. 2. 3. Vadoparaturus vobis LOCUM. rursus veniam & vos ad me assumam, ut Us tego, & vos sitis, & oμo ego abeam, scitis. Joh. 17 24. Pater volo, ut uni ego sum, & illi sint mecum, quos dedisti mihi. Act. 1. v. 2. SURSUM receptus est. Col. 3. v. 1. Quae SuRSUM sunt quaerite, Un I Christus est ad dextram Dei sedens. Conversatis nostra in caelo est, UNDE & Servatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum. Haec & similia testimonia docent, Christum corpore suo in celo jam exsistentem vere in loco esse. Nam particulae SURSUM Quo, UNDE, UBI, significant locum.
Subscribit Orthodoxa antiquitas: AUGUSTINUS secundo tomo, epistola quinquagesimaseptima, quae est ad Dardanum: Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum Iesum, unde venturus est, memo, iterque recole & fideliter tene Christianam confessionem, quoniam resut. rexit a mortuis, adscendit in coelum, sedet ad dextram Dei Patris, nec aliunde quam inde venturus est ad vivos mortuosque iudicados. Et sic venturus est illa angelica voce testate, quemadmodum ire visus est in caelum id est, in eadem carnis forma atque substantia, cui profecto immortalitate dedit, naturam non abstulit. Secundum hanc formam non est putandus subique diffusus. Cavendum est enim, ne ita divinitatem astruamus homnis, ut veritatem corporis auferamus. Non est autem consequens, ut quod in Deo est; ita sit ubique ut Deus. Nam & de nobis veracissima Scriptura dicit, quod in illo vivimus, movemur & sumtis, nec tamen sicut ille ubique sumus, sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter & Deus ille in homine proprio quodam & singulari modo. Una enim persona Deus & homo est, & utrumque est unus Christus Iesus, ubique per id quod Deus est, in caelo autem per id quod homo. Et aliquanto post: Nam spacia locorum tolle corporibus, nusquam erunt, & quia nusquam erunt, nec erunt. Tolle ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit ubi sint, & ideo necesse est ut non int. Et sub finem. Chriscum autem Dominum nostrum unigenitum Dei Filium aqualem Patri; eundemque hominis Filium, quo maior est Pater, & ubique totum praesentem esse non dubites tanquam Deum, & in eodem templo Dei esse tanquam inhabitantem Deum; & in loco aliquo caeli propter veri corporis modum.
Et epistola centesima quadragesimasexta scripta Consentio: Ego Domini corpus ita in caelo esse credo, ut erat quando adscendit in caelum. Dicerat autem discipulis, ut in Evangelio legimus de sua resurrectione dubitantibus, & illud quod videbant, non corpus, sed spiritum esse putantibus Videte manus meus & pedes, palpate & videte, quia spiritus ossa & carninon habet, sicut me videtis habere. Sic eorum cum esset, in terra contrectatus est manibus, sic eorum est cum iret in caelum deductus adspectibus. Ibivox Angelica sonuit, Sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in caelum. Fides adsit, & nulla quaestio remanebit.
IDEM tertio tomo, libro de nde & symbolo, c. 6. Credimus in caelum adscendisse, qui vitae beatitudinem etiam nobis promisit, dicens, Erunt sicut Angeli in caelis, in illa civitate, quae est mater omnium nostrum Hierusdem aeterna in caelis. Solet autem quosdam offendere, vel ipsos gentiles, vel haereticos, quod credamus terrenum corpus assumtum in caelum. A4. gentiles plurimique Philosophorum argumentis nobiscum agere solet, ut dicant, terrenum aliquid in caelo esse non posse: nostras enim Scripturas non poveris, nec sciunt, quomodo dictum sit, Seminatur corpus animale, sur¬ get corpus spirituale. Non enim ita dictum est, quasi corpus vertatur i spiritum & spiritus fiat, quia & nunc corpus nostrum quod animale dicitur, non in animam versum est & anima factum; Sed spirituale coreus intelligitur, quia ita coaptandum est, ut caelesti habitationi conveniet, omno fragilitate ac labe terrena in caelestem puritatem & stabilitatem mutata atque conversa. Haec est immutatio; de qua iterum dicit Apostolus, Omne resurgemus, sed non omnes immutabimur: quam immutationem non in teterius, sed in melius fieri docet, cum dicit, & nos immutabimur. Sed ubi & quomodo sit in caelo corpus dominicum, curiosissimum & supervacanci. est quaerere, tantummodo in caelo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostrae caelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de dominici corporis dignitate sublimia & honesta sapere.
Et nono tomo, tractatu tricesimo, in Evangelium Iohannis; Donec seculum finiatur, sursum est Dominus, sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini, in quo resurrexit, uno loco esse oportet: veritas eiusubique diffusa est. In excuso pro oportet exstat potest: sed, oportet, scripsera Augustinus, non potest. Ideo in ipso lure Canonico vera est lectio, capitulo Prima. 44. De Consecratione, Distinctione secunda. Et tractau quinquagesimo in Evangelium Joannis: Quoniam verum est quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi: & abiit, & hic est; & rediit, & nos non deseruit: corpus enim suum intulit caelo, maiestatem non abstu it mundo
BASILIUS MAGNUS in Constitutionibus exercitatoriis, capite quarto ait, quod Dominus nunc in caelis esse secundum corpus noscatur.
CTRILLUS Alexandrinus, libro nono in Leviticum, non proculo ab initio: Volens ergo Dominus ac Salvator meus, hoc quod in terram ierat resuscitare, terrenum suscepit corpus, ut id elevatum de terra portaret in caelum.
THEODORETUS Dialogo secundo: Corpus Dominicum surrexit. quidem a corruptione & interitu alienum & impatibile & immortale, & divina gloria glorificatum & a caelestibus adoratur potestatibus: corbus tamen est & habet quam prius habuit circumscriptionem.
VIGILIUS libro quarto contra Eutlhychen: Si verbi & carnis una; natura est, quomodo quum Verbum ubique sit, non ubique inveniatur & caro: namque quando in terra fuit, non erat utique in caelo. Et nunc quia in caelo est, non est utique in terra, & in tantum non est, ut secundum ipsam Christum exspectemus venturum de caelo, quem secundum Verbum nobiscum esse credimus in terra. Igitur secundum vos, aut Verbum cum carne sua loco continetur, aut caro cum Verbo utique est, quomodo una natura contrarium quid & diversum non recipit in seipsa. Diversum est autem & longe dissimile circum scribi loco, & ubique esse, & quia Verbum, ubique est; Caro autem eius ubique non est, apparet unum eundemque Chritum utriusque esse naturae, & esse quidem ubique secundum naturam divinitatis suae, & loco contineri secundum naturam humanitatis suae
Proinde & Scriptura S. & vetus orthodoxa Ecclesia docet, Christum corpore suo aut humanitate sua nunc esse in caelo & non in terra
Voluit autem Deus, nos scire quo adscenderit & ubi nunc sit Christus secundum naturam humanam. I. Ut constaret, Christum esse & manere verum hominem etiam in gloria II. Ut sciremus, quo convertere debeamus cogitationes nostra & ubi Christum invenire debeamus. Pontifex noster non utique in terra quaerendus est, sed in caelo, ait Origenes in Leviticum, & docet Paulus Hebr. 8. Non super terram, nec in terra, nec secundum carnem quaeendus est Christus, si volumus eum invenire, ait Ambrosius & monet Paulus Coloss. 3. v. 1
III. Ut sciremus nostrum domicilium, in quod nos Christus est deducturus, & quod expetere debemus & in quo cum Christo sumus futuri in aeternum, sicut confirmat Joh. 17. 24. Pater, quos dedisti mihi, velim ut ubi sum ego, & illi sint mecum: ut spectent gloriam illam meam quam dedisti mehi: quia dilexisti me ante iactum mundi fundamentum.
OEJICIUNT quidam: Super omnes caelos non est locus, ut Aristote. les probat in primo de caelo. Christus corpore suo adscendit super omnes caelos, teste Paulo Ephes. 4. v. 10. Ergo non est corpore suo in loco¬
RESP. Falsum est, super omnes caelos non esse locum. Etsi enim non est ejusmodi locus qualis ab Aristotele in Physicis describitur: est tamen locus. Nam ubi est corpus aliquod, ibi spacium sit quo conineatur corpus necesse est, juxta dictum Augustini epistolam ad Dardanum: Tolle spacia locorum corporibus & nusquam erunt; & quid nusquam erunt, nec erunt. Hoc spacium Scriptura Sacra vocat loum. Deinde Aristoteli opponimus & praeferimus autoritatem Jesu Christi, qui ait Johan. 14. v. 2, 3. In domo Patris mei habitationes. multae sunt: alioquin dixissem vobis, (nempe nisi ita esset, ut dixi,) Proficiscor paraturus vobis locum: & quum profectus fuero, & paravero vobis locum, rursum veniam & assumam vos ad meipsum: ut ubi ego tero & vos sitis. Tertio cum Paulus ait, Christum adscendisse super omnes caelos, intelligit caelum aereum & sidereum, nam in illis non mansit, sed in supremum caelum ingressus est, in ipsum caelum, ut idem ait Hebr. 9. v. 24.
ADQVEM adscenderit Christus, docet ipse quum ait Joh. 14. v. 12. Ego ad Patrem meum proficiscor: & cap. 16. Ego vado ad Patrem: & cap. 10. vers. 17. Adscendo ad Patrem meum, &c. Daniel. 7. 13. Usque ad antiquum dierum pervenit, &c. Quod non ita intelligendum ac si Pater non esset ubique ac proinde etiam in terra: sed quia Pater singulariter gloriam suam & dilectionem manifestat in caelo beatorum, & in caelo familiani suam colligit secum in aeternum mansuram propter hanc causam jussit Christus nos orare: Pater noster qui is in caelo, non autem, qui es ubiqge cum & hoc verum sit: ut admoneremur, nos non ad hujus mundi, sed ad caeli societatem pertinere, hoc est, ad adoptionis familiam quae est in domo superna Patris caelestis. Rcujus familiae Caput forinale est Christus.
Ideo autem ad Patrem adscendit, I. Quia ab illo prodierat, ab illo missus fuerat ad opus redemtionis nostrae peragendum: sicut dicit Joh.16. 5. Abeo ad eum qui misit me. & v. 28. Prodit a Patre, & veni in mundum: iterum relinquo mundum & proficiscor ad Patrem.
II. Quia Pater est major Christo. Hanc causam indicat Christu quum ait Johan. 14. v. 28. Proficiscor ad Patrem: nam Pater maior me est.
Subjecti hujus citcumstantia quidam abutuntur: & inde argumentationem vitiosam texunt quam refellemus. Argumentatio talis est:
Pater non est locus, neque in loco, sed ubique. Per adscensionem in caelum, Christus ivit ad Patrem: Ergo Christus per adscensionem in caelum non venit in locum, nec est in loco, sed ubi est Pater, nimirum ubique.
RESP. Primo negatur consequentia; quia plures sunt in ista argumentatione termini quam tres. In minore enim propositione nulla sit vera & siyllogistica subsumtio in medio concludendi: sed diversus terminus a medio majore propositione posito adhibetur: ut & in conclusione alius major terminus ponitur quam est in propositione majore: ita ut quinque terminis argumentatio ista constet: 1. Pater. 2. non est locus; nec in loco, sed ubique. 3. Christus per adscensionem in caeum. 4. ivit ad Patrem. 5, non venit in locum, nec est in loco sed ubi est Pater, nimirum ubique.
Deinde si per adscensionem Christi in caelum corpus Christi desiisset esse in loco & constitutum ubique: tum idem etiam omnium electorum hominum corporibus contingit per adscensionem in caelum. Sicut enim Christus est dormientium & resurgentium; ita est etiam adscendentium primitiae; quia non sibi, sed nobis adscendit, & per adeptam caelestis & aeternae haereditatis possessionem totam salutis nostrae Oeconomiam hac sua in caelum adscensione implevit:
SUBJECTUM, ᾧ id est cui, adscenderit, ex subjecto incarnationis intelligitur. Ut enim Christus non sibi, sed nobis incarnatus est; non sibi sed nobis factus Legi subjectus; non sibi sed nobis passus, crucifixus & mortuus, non sibi, sed nobis ex mortuis resurrexit: ita etiam non sibi, sed NOBIS adscendit in caelum, & quum sit primitiae generis nostri, quando in caelum adscendit, nos coram Patre in se constituit, obtulit & commendavit.
Illi autem adscendit Christus in caelum, qui ea quae digna sunt & congrua de Christo credit. Quisquis autem, (ut loquitur Fulgentius de Petsona Christi ad Trasimundum Regem libro secundo) Dei Filium, secundum divinam naturam aqualem Patri non credit, nondum illi ad Patrem Christus adscendit. Et cui Filius non adscendit ad Patrem, tangendi Christum non accipit facultatem, Illi autem vere Filius adscendit ad Patrem, qui Filium Patri aequalem, sempiternitatis & immensitatis parilitate non ambigit, ut Filium Deum de Deo Patre naturaliter genitum, nec posteriorem aestimet, nec minorem. Quia non aequalis, si minor immenso, nec coaterniis, si posterior sempiterno. Uterque autem sensus a Christi tactu separat, quia non exaequat Patri Filium, sed minorat. Huiusmodi autem digne audit a Christo: Noli me tangere, nondum enim adscendi ad Patrem meum. Quisquis enim tangere Christum non sinitur, ab eius utique corpore separatur. Quod est autem corpus Christi, nisi Ecclesia Christi: Unde intelligitur, quia donec aliquis Filium Dei secundum divinam substantiam aequalem non credit Patri, membris Christi per tactum fidei non potest copulari. Ille autem Dominici corporis tenet profecto compagem, cui Filius adscendit ad Patrem: illi autem Filius adscendit ad Patrem, qui Deitatem Filii Deo Patrifatetur aequalem.
Quod autem nobis, id est, nostro bono adscenderit Christus, confirmat ipse quum ait Joh. 16. v. 7. Sed ego veritatem dico vobis, confert vobis ut ego abeam. Nisi enim abiero, Advocatus ille non adveniet ad vos: sin autem profectus fuero, mittam eum ad vos:
Corporis ergo Christi translatio ex hoc mundo in caelum, est nobis utilis & salutatis, propter ingenium carnis nostrae, quae quoad externis praesidiis intenta est, mentem ad caelestia evehere non potest, & ita neglectis potioribus circa res minus utiles occupatur: ut exemplum Apostolorum ostendit, qui quamdiu Dominum corporaliter secum habebant, corporale ipsius regnum fore sibi persuadebant, etiam tum quum ab illis abiturus & in caelum adscensurus erat, ut videre est Actor. 1. v. 6.
Voluit igitur corporis sui conspectum & praesentiam nobis auferre Dominus, ut non in hanc, sed in ejus meritum respiciamus, & ipsum in caelesti regno quaeramus. Ideo Paulus protulit 2. Cor. 5. se Christum non amplius secundum carnem novisse:
Non est igitur nobis amplius opus corporali praesentia corporis Christi in his terris, quam nonnulli tam infestis clamoribus propugnant, & Ecclesias omnes horribiliter turbant. Nam quia in terris ministerium ad quod a Patre missus erat; Christus absolvit, & omnia praestitit, quae ad nostram salutem faciebant: expedit nobis quod abivit, sicut diserte inquit, Expedit vobis ut ego abeam.
Sed, inquiunt, si Christus suo corpore nobis in his terris praesens non sit, magna orbamur consolatione, illud absens nobis nihil proderit. Atqui contradicunt isti manifeste Christo dicenti: Expedit vobis ut ego abeam: & orbant sese certissima consolatione, qui corporalem Christi praesentiam in his terris adhuc requirunt. At licet Dominus corpore suo praesens nobis non sit: tamen nos justificat & sanctificat, tuetur, servat, consolatur. Potest hoc exemplis probari, quae mortai adhuc corpore indutus in terris edidit. Tunc enim Centurionis famulum e morbo restituit, & aulici illius regii filium curavit, licet corpore procul ab illis abesset. Discipulos item ad praedicandum emissos gubernavit atque protexit ne quid mali paterentur. Num ergo nuno ejus minorem virtutem esse putabimus, postquam ad Patris dextetam considens omnem in caelo & in terris potestatem accepit: Expediebat igitur nobis ut Dominus abiret. Ex horum consideratione, quod videlicet Christus majorem semper salutis nostrae quam suae rationem habuit, quod id fecit, quod nobis potius, quam ipsi expediret: nos amore in illum infiammari & infide ejus confirmati decet.
Perspicimus etiam hic quanta sit dissimilitudo Christi & Antichristi. Christus dicit & facit quod nobis expedit: Antichristus contra non quid nobis, sed quid sibi utile sit, spectat: imo totum potius humanum genus in tenebris perire mavult, quam suum quaestum amittere, quem artibus plus quam Simoniacis in Ecclesia instituit.
Imitentur Christi affectum cujusque ordinis & conditionis homines. Nam tunc demum officio suo recte fungentur ministri Ecclesiae; magistratus, parentes, denique omnes alii, si non quid sibi utile sit respiciant, sed quid iis expediat, quos ipsorum fidei Deus commisit.
Ad haec tam multa nobis prodest discessus Christi ex hoc mundo; sic ad usus nostros transferre debemus quod Dominus dicit: Expedit vobis ut ego abeam.
Caeterum finem hunc discessus sui confirmat testimonii sui certitudine: Ego, inquit, veritatem dico vobis: Expedit vobis ut ego abeam; suppeditat nobis haec tam gravis asseveratio Christi istam doctrinam: Quaecunque Christus dicit, sunt citra omnem controversiam verissima, quae a nullo Angelorum, nedum hominum, citra blasphemiae laesaeque majestatis crimen, in dubium vocari possunt. Itaque omnem & sanae rationis & pietatis sensum exuerunt, qui vociferantes, necessarium nobis esse, ut Christus suo corpore ubique, atque ita in terris munc sit, Dominum mendacii arguere non erubescunt.
Nos potius audiamus Christum, qui est via, veritas & vita, ut Joh: 14 ipse profitetur, quem Pater audire jussit de caelo loquens: Hic est Filius ille meus, dilectus ille in quo acquiesco: IPSUM AUDITE, ut Matth. 17. legimus.
Hactenus de subiectis adscensionis Christi in caelum. ADJUNCTA quod attinet, fuit primo adscensio Christi in caelum necessaria: quia a Deo ab aeterno decreta; quia per oracula Prophetica praenunciata, quia per typos veteris testamenti significata, quia ratione finis requisita. Debuit Christus corpus suum in caelum evehere, quia hoc poscebat aeternum Dei decretum, ut nimirum peractis in terra iis omnibus, quae ad humani generis redemtionem pertinebant, assumtam ex nobis carnem in regni caelestis gloriam transferret. Debuerunt praedictiones & typi impleri, ut veritas Dei ex eventu & complemento omnibus innotesceret & fidem aedificaret. Deniue postulabat hoc ipsum nostrae salutis ratio, ut ita nobis caelorum fores aperiret, quae propter peccatum occlusae erant.
Secundo facta est quadragesimo demum die a resurrectione. I. quia oportuit discipulos de veritate & certitudine resurrectionis ejus prius ita confitmari, ut de ea amplius dubitare non possent. Nam quam difficile fuerit ipsis credere, Christum ex mortuis resurrexisse, plurima testimonia ostendunt, veluti Marc. 16. v. 11, 12, 13, 14. Idi vero quum audissent eum vivere; & conspectum fuisse ab ea, non crediderunt. Postea autem duobiis ex ipsis ambulantibus apparuit alia forma, quum rus proficiscerentur. Et illi abierunt; & annunciaverunt reliquis: qui ne illis quidem grediderunt: Postremo vero una sedentibus ipsis undecim conspicuum sese praebuit, & exprobravit incredulitatem eorum, & corlis duritiem: eo quod iis qui ipsum conspexerant suscitatum non credidissent. Luc. 24. 11. Visa sunt apud eos quasi deliramentum verba mulierum, neque crediderunt eis, & v. 25. Christus ipse edixit eis, O amentes & tardi corde ad credendum omnibus quae loquuti sunt Prophetae! Et v: 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43: Consternati vero & expavefacti videbantur sibi spiritum conspicere. Tunc dixit eis; Quid turbati estis, & quare disceptationes subeunt corda vestra? Videte manus meus & pedes meos: nam ego ipse sum: contrectate me; & videte; nam spiritus carnem & ossa non habet, prout me conspicitis habere: Et quum hoc dixisset, ostendit eis manus ac pedes: Adhuc autem ipsis non credentibus praegaudio; & mirantibus, dixit eis, Habetis hic esculentum aliquid? Tum ipsi porrexerunt ei partem piscis assi, & aliquid ex favo apiario, Quae ille accepit; & in eorum conspectu comedit. Math. 28. 16, 17. Undecim autem illidiscipuli profecti sunt in Galileam, in montem ubi constituerat eis Iesus. Et quum vidissent eum, adoraverunt eum: quidam autem dubitaverunt.
II. Quia oportuit discipulos de mysteriis Christi denuo instrui. quae antea portare non poterant, Act. 1. v. 1, 2, 3. Primum quidem librum confeci, Theophile, de omnibus quae coepit Iesus & facere & docere, Ad eum usque diem quo quum mandata dedisset Apostolis, quos per Spiritum Danctum elegerat, sursum receptus est. Quibus etiam sese, postquam passus fuit exhibuit vivum cum multis certissimis signis, per dies quadraginta conspictus ab eis, & dicens quae ad regnum Dei spectant.
Tertio adscensio Christi in caelum est vera, id est, quam vere secundum naturam humanam locum mutavit: eadem est una, quae facta est die quadragesimo post resurrectionem, ut dictum. Non igitur corpore mansit in terra, nec est duplex adscensio Christi, ut quidam fingunt, una visibilis in conspectu discipulorum: altera invisibilis, qua inde ab utero matris in caelo Clitistus fuerit corpore, de qua dicatur Joh. 3. v. 13. Nemo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius nominis qui est in caelo: & Matt. 18. v. 20. Ubi duo vel tres sunt congregati in nomine meo, in medio eorum sum. His enim qui aiunt, Christum corpore fuisse in caelo inde ab utero matris, contradicit Christus etiam post suam resurrectionem, quum ait Ioh. 20. 17. Nondum adscendi ad Patrem meum. Et cum dicit versu eodem, Ascendo ad Patrem meum, contradicit iis, qui negant, Christum corpore suo terra migrasse in coelum, sed mansisse in terra & invisibiem tantummodo factum contendunt. Atqui si Christus suo corpore jam fuit in caelo antequam adscenderet, & mansit in terra, postquam visus fuit adscenderes & veritas & usus visibilis adscensionis evanescit, & ipsa in spectrum Marcioniticum convertitur. Non enim potest una & eadem esse substantia visibilis & invisibilis: transies de loco in locum & nullum mutans locum uno eodemque tempore. Expresse aute dicit Lucas Actor. 1. v. 9. Adspicientibus ipsis elevatus est: & nubes susceotum eum abstulit ab oculis eorum. Et Angeli idem testantur. v. 11. HicIesus qui sursum receptus est a vobis in caelum, ita veniet, quemadmodum spectastis eum proficiscentem in caelum. Itaque Christus non prius adscendit in caelum, quam ex morte resurrexit: nec ante adscensionem caro iPius erat in caelo, nec post adscensionem est in terra, donec redeat ad audicium vivorum & mortuorum: nec caro Christi disparuit & invisibilis & insensilis facta est; neque in omnia loca discessit, sed revera sursum elevata est supra caelos visibiles omnes in ipsum caelum beatorum, in domicilium Dei,
Quod attinet dicta quibus opinionem suam adversarii firmare conantur, nihil pro ipsis faciunt: Nam illa sunt intelligenda per communicationem idiomatum secundum naturam divinam cuius solius est propriugmasse eodem tempore simul in caelo & in terra atque adeo ubique, esse ubique in medio suorum. Quapropter dicimus cum Fugentio libro secundo ad Trasimundum regem, pa. trecentes. decima. nona editionis Henricpetrinae in octavo: Vnus idemque homo localis exhomine, qui est Deus immensus ex Patre, unus idemque secundum humanam substantiam, absens caelo, quum esset in terra, & derelinques terram. quum adscendisset in caelum: secundum devinam vero immensamque substantiam, nec caelum dimittens, quum de caelo descendit, nec terram deserens, quum ad caelum adscendit. Dicimus cum Augustino secundo, epistolam quinquagesimaseptima quae est ad Dardanum: Secundum hominem (id est, secundum humanam naturam) in terra erat, non in caelo ubi nunc est, quando dicebat, Nemo adscendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis qui est in caelo: quamvis secundum id quod Filius Dei erat, esset in caelo, secundum id vero quod Filius hominis erat, adhuc esset in terra, nondumque adscendisset in caelum. Dicimus cum Vigilio libro quarto contra Eutychen: Si Verbi & carnis una natura est, quomo do cum Verbum ubique sit, non ubique inveniatur & caro?namque quando in terra fuit, non erat utique in caelo. Et nunc quia in caelo est, non est utique in terra & in tantum non est, ut secundum ipsam Christum expectemus venturum de caelo, quem secundum Verbii nobiscam esse credimus in terra.
Haec de adiunctis: Comparata. Etsi Enochus & Elias etiam in caelum adscenderint ut de Enocho colligitur ex Gen. 5. v. 24. & de Elia dicitur 2. Reg. 211. E Adscendit E ias turbine in caelum: tamen illorum adscensio magnis discriminibus differt ab Adscensione Christi¬
I. Enochus & Elias adscenderunt virtute meriti adscensionis Christi, quae virtus a jacto mundi fundamento se exserere coepit; nam vi satisfactionis Christi quam spoponderat se praestiturum, caelum ipsis patuit: at Christus adscendit in caelum absque alieno merito
II. Enochus & Elias translati sunt in caelum, quum mortem antea non vidissent: at Christus antequam adscenderet, passus, crucifixus mortuus & sepultus est, & ex mortuis resurrexit & postea demum adscendit.
III. Enochus & Elias potentia aliena, nempe Dei, assumti sunt incaelum: At Christus potentia quidem etiam divina, sed propria, utpote verus natura Deus exsistens, corpus suum levavit in caelum.
IV. Enochus & Elias ministerio & adiutorio sanctorum Angelorum translati sunt in caelum nam per se adscendere non poterant, quos carnis infirmitas gravabat; sicut de Elia dicitur 2. Reg. 2. v. 11. currus igneo ab equis igneis vecto transportatum: at Christus a sanctis Angelis non est portatus in caelum, sed sua virtute adscendit.
V. Enochus & Elias facti sunt tantum cives caelorum: Christo autem data est potestas in caelo & in terra & datum, nomen quod est supra omne nomen, factus etiam quoad humanitatem Dominus caelo. rum, & Pontifex secundum ordinem Melchisedech in aeternum.
VI. Enochus & Elias tantum pro se adscenderunt, aliis caelum non aperuerunt: at Christus praecursor pro nobis ingressus est caelum, ut dici tur Hebr. 6. 20. id est, ut nobis caelum aperiret, quod nos non poteramus nobis ipsi aperire
VII. Enochus & Elias adscenderunt per donum & gratiam illis im partitam: Christus autem per gloriam naturalem, ut Athanasius annotat primo tomo. De Incarnatione Verbi, pag. quadringentes. sexages. tertia
IIX. Enochus & Elias post suam adscensionem non dederunt do na aliis hominibus; nam quum Elisaeus, duplam portionem de Spiriti Elia petiuisset, respondit Elias, rem difficilem petiisti, id est, quae non humanitus datur, sed divinitus & raro contingit, 2. Reg. 2. vers. 10. At Christus post adscensionem suam dedit dona hominibus, Ephes. 4 8. 1o. 11. 12. in quibus & donum edendi miracula, Johan. 14. 12. Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, & ipse faciet, & miora istis faciet: cam ego ad Patrem meum proficiscor, Matora, nempe numero & effectu, ut qui convertere debuerint Gentes omnes ad Christum: sed maiora, non virtute discipulorum, sed Christi in ipsis efficacis & per ipsos operantis, Marc. 16. 20.
Concludat hoc caput sententia Athanasii, quae exstat secundo tomo, pagina senta: Oportebat resurrectioni Servatoris contiguum esse adscensum, & victorem inferni statim etium caelum occupare. Sed neceleritas factocum fugeret sensum, tempori se accommodare vult, & Apostolis per visum meracula, & par continentem oculorum intuitum animae fidem insinuare. Conversatur cum discipulis, cibum cepit, quum nulius indigeret: prabet suum corpus polpandum: testes ne veruati non solum oculos, sed etiam digitos adhibens. Sublata igitur suspicione de spectro, dicatione praesentia, cum quae ad perfectionem visa erant Apostolis. dixisst, spectatores reditus ad discipulos addacit. Oportebat enim mira¬ culorum praecones indubitatam eorum quae concionabatur habere notetiam. Ac ita quum Servator assumtus est, discipuli autem haec videbant a terra, & nubes pedibus succurrens usum vehiculi ad cursum praebuit. Omiracula inaudita, aer penetratur, ather suscipit, &c.
On this page