Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 27
FEICIUM CHRISTI, est quod ipse solus inde ab initio Pmundi est Mediator inter Deum & electos ad vitam aeternam, a Deo impetrans & efficaciter conferens electis omnia quae ad aeternam ipsorum salutem requiruntur, atque adeo ipsam vitam aeternam.
De Mediatore inter Deum & electos deinceps acturi, primo de nomine Mediatoris agemus: deinde ad rei ipsius explicationem accedemus.
MEDIATOR, Graece μεσιτης, generali significatione dicitur i: qui medius intervenit inter duos vel plures, aut ut testis & cognitor rerum quae dicuntur & fiunt, aut ut internuncius & interpres illorum aut ut eos inter se uniat, sive dissidium aliquod hostile antea inter eos fuerit, sive non. Nam etiam partes non dissidentes antea hostiliter, posse mediante aliquo uniri & consociari, innumera conjugia & federa inter homines, atque amicitiae exempla, aliquo mediante inita, abunde evincunt. Itaque naturam mediationis & humanitatem iginorat, quisquis mediatorem ullum inter duos hostiliter antea non dissidentos, intervenire negat. Quanquam Synecdochice mediator frequentissime dicitur qui partes dissidentes conciliat.
In doctrina Ecclesiae, tribus modis usurpatur: Primo dicitur de Deo tanquam certo praesente in medio paciscentium de re quapiam, ut cognoscat de pacto illorum & violatores ejus uniat. Sic enim legitur in vulgata versione Latina, Judic. 11. vers. 9. 10. Jephthe dixit Galaaditis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, egi tero vester princeps? Qui responderunt ei: Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus. Textus tamen Hebraeus nomen mediatoris non habet, sed ad verbum redditur, Iehova erit audiens (seu cognitor] inter nos
Deinde dicitur de Mose quatenus is typus Christi & internuncius, interpres ac, ut vulgo nominant, referendarius fuit Dei ad populum, & hujus vicissim ad Deum. Sic enim legitur Gal. 3. v. 19. Lex ordinata est per Angelos, per manum mediatoris, id est, opera Mosis, Joh. 1. 17. Lex per Mosen data est. Act. 7. 38. Hic ille est qui conveniente populo in deserto fuit cum Angelo ipsum alloquente in monte Sina, & cum patribus nostris, quique excepit viva eloquia quae nobis traderet. Quomodo Moses μεσιτης & internuncius fuerit, explicat Moses ipse Deut. 5. versic. 7 Facie ad faciem locutus est Iehova vobiscum in monte illo e medio ignis. Me stante inter Iehovam & vos tempore illo, ad referendum vobis sermonem Iehovae; timebatis enim propter ignem illum, neque adscendisti montem illum. Alii in loco ad Gal. 3. 19. per mediatorem intelligunt Christum: sed eur Moses rotius intelligendus sit, rationes affert vero eximius Theologus Theodorus Beza in majoribus annotationibus ad Novum Testamentum
Tertio dicitur de aeterno Dei Filio, CHRISTO DOMINO, qui inde ab initio mundi fuit atque est inter DEUM & filios DEI set creaturas rationales ad imaginem Dei conditas Mediator, per quem solum illae statim initio habuerunt, & habent beatitudinem, hoc est; communionem & fruitionem Dei tanquam summi boni.
Lata significatione Mediator electorum dicitur respectu primae unionis creaturarum rationalium cum Deo, ut Caput ipsarum, in quo illae sunt electae ad vitam aeternam & per quod ad imaginem Dei creatae & Deo primitus unitae fuerunt.
Respectu illius primae unionis fuit mediator tum Angelorum electorum tum hominum integrorum: quia eligi non potuerunt ad vitam aeternam, nisi in Filio Dei principe vitae, & uniri Deo & vita. imaginisque Dei participes & in amicitia cum Deo esse non poterant Angeli & homines, nisi per aeternum Dei Filium, per quem creati erant, cujus verbo omnipotente gubernabantur, & sustentabantur per quem Deo cohaerebant
Mansit vero Mediator Angelorum electorum, qui non per alium uniti sunt Deo & in unione cum Deo conservati, quam per eundem in quo electi ad vitam aeternam & per quem ad imaginem Dei creat & filii Dei facti fuerunt,
Manetque Mediator ipsorum in aeternum: nam opus habent capite per cujus nexum solide & indistracte Deo cohaereant. Hominum vero integrorum mediator respectu primae illius unionis fuit ante lapsum: quia homines integri non per seipsos, sed per Filium Dei erant Deo uniti & conjuncti, quam diu ipsi vilum fuit largiti illis gratiam persistendi in amicitia cum Deo.
Stricta significatione Mediator dicitur respectu instauratae unionis seu redemtionis & reconciliationis cum Deo illorum qui a DEOabalienati erant & in unionem cum eo reducendi erant.
Hoc respectu est Christus Mediator tantum hominum lapsorum & peccatorum, non autem Angelorum sanctorum. Nam sancti Angeli instauratione unionis, redemtione & reconciliatione cum DEG non eguerunt, sed soli homines. Hominibus autem lapsis & per peccatum separatis a Deo, inimicisque ejus factis, opus erat instauratione unionis cum DEO, ad reconciliationem eorum cum ipso: ideo discretionis causa Mediator reconciliationis & redemtionis dicitur:
MEDIATOR RECONCILIATIONIS INTER DEUM ET HOMINES LAPSOS, est persona, quae media ut a Deo hominibus merito & satisfactione sua impetret, & iisdem efficaciter conferat gratiam, remissionem peccatorum & omnia ac salutem necessaria atque adeo ipsam aeternam salutem. Isque appellatur etiam Angelus ille federis gratiae, Malach. 3. 1. Angelus faciet Iehovae, Jes. 63. 9. & absolute κατ ἔζοχιν Angelus, Exod. 23. 20. Nominatur etiam ταρακλητος, Paracletus, I. Joh. 2. 1. id est, Advocatus, quia patronus est nobis reis coram judicio Dei, nos docens & consolans, pro nobis intercedens & satisfaciens, nos regens & defendens. A Latinis Patribus vocatur legatus & nuncius Dei, ut a Lactantis Divinarum institutionum lib. quarto qui est de vera Sapientia, cap. viges. quinto: Item Sequester Dei & hominum, & a Tertulliano lib. de resurrectione carnis, cap. quinquagef primo & sexages. tertio; & libro adversus Praxean, cap. vicesimo septimo: Item Deus Sospitato ub Arnobio adversus Gentes lib. primo, pagina quadrages. quinta: item arbiter inter Deum & homines ab Ambrosio¬
Quod causam efficientem Mediatoris inter Deum & homines lapsos attinet, a Jehova ipso est datus, non a nobis: Jehova illum nobis suscitavit, non autem nos elegimus aut suppeditavimus. Hoc sic de claramus. Mediator quisquis est, aut a partibus est dissidentibus, aut foris advenit extra partes dissidentes. Foris non advenit inter Deum; & homines: quis enim audeat? quis possit? quis praestet tantum opus, inter Creatorem & creaturam interveniendo? Nullus Angelorum, quia ipsimet Mediatore opus habent, per quem cohaereant Deo: multo minus ulla alia creatura. Si ergo a partibus dissidentibus aut a parte nostra est qui offendimus, aut a parte Dei qui offensus aut ab utraque per communem conventionem. Non autem a nostra parte: nam nos, postquam peccassemus & Deum offendissemus, fugimus illum & nos ab illo abscondimus, Genes. 3. 8, 9, 10. tum omnes a natura sub peccato sumus & nihil nisi malum cogitamus & facimus. Non ab utraque parte per consequens: nam ratio eadem uod D nos attinet. Igitur a parte Jehovae, a quo solo dari potuit, Mediato est datus. Huc pertinet illud Apostoli, 2. Cor. 5. 18. Haec omnia sunt ea Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum. Et vers. 19. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Errarunt proinde Gentiles qui sibri pro arbitrio suo mediatores constituerunt per quos Deo accepti essent. Errant Papistae qui Patronos ipsi eligunt sibi, qui pro ipsis apud Deum intercedant:.
Mediatorem autem apud Deum nacti sumus non ex nostro merito sed ex gratia & amore Dei erga nos, quia eum nobis suscitavit Jehova. DEUS NOSTER, id est, ratione federis gratuiti, sed quatem nobiscum. gratuitum fedus iniit. Hoc docet Christus cum ait Johan. 3. v. 16. Itaenim Deus dilexit mundum, ut Filium illum suum unigenitum dederit, &c.
Datus est nobis Mediator apud Deum juxta aeternum decretum Dei, ut Paulus docet, Rom. 3 25. Quem praestituit Deus ut esset placa mentum
Errant proinde, qui propriis meritis salvari volunt, atque ita seipsos pro mediatoribus Deo offerunt
Peccant vero gravissime qui Jehovam offendunt, & peccatis suit ad iram irritare pergunt. Atqui is qui Mediatorem nobis suscitavi per quem ipsi appropinquaremus & per quem nobis voluntatem suam de reconciliatione nostri patefaceret & de officio nostro edoceret, per quem nos tueretur & conservaret & bonis omnibus cumularet. non erat amplius peccatis offendendus & ad iram provocandus.
Quin potius gratis animis celebrandus, & reverenter colendus, qui ultro nobis Mediatorem suscitavit, per quem tanquam Sumum Prophetam nostrum mysteria salutis nobis reseraret, per quem tanquam summum Sacerdotem & Pontificem nostrum nos sibi reconciliaret, per quem tanquam aeternum Regem nostrum nos gratiose gubernatet & ad regnum gloriae suae adduceret.
Adhaec consolationem hinc petimus firmissimam, ut Jehovam non amplius formidemus atque fugiamus, quemadmodum Adami & Eva formidarunt & fugerunt, quum peccassent, & absconderunt se a facie Jehovae Dei inter arbores Paradisi. Nam pia mens in hunmodum ratiocinatur:
Qui nonis suscitavit Mediatorem Christum, per quem nos sibi reconciliaret, eum non est cur formidemus & fugiamus: At Jehova suscitavit nobis Mediatorem Christum: Ergo Jehovam non est cui formidemus & fugiamus
Quin & hoc modo se solabitur: Qui nobis suscitavit Mediato rem, is dabit nobis omna, quae in nomine Mediatoris illius ex vera fide ab ipso petimus: At Jehova suscitavit nobis Mediatorem: Ergo Jesiova dabit nobis omnia, quae in nomine Mediatoris Christi ex vera fide ab ipso petimus.
Finis Mediatoris est ut efficiat sua autoritate & virtute, quo Deus homines lapsos in gratiam recipiat & homines vicissim Deum ament sitque inter Deum & homines censtans & aeterna pax atque concordia. Ratione hujus finis opus nobis erat Mediatore apud Deum, ut sequentia argumenta evincunt:
I. Quia nobis Deus itatus erat, nobis ira ejus incumbebat, sub qua pereundum erat & manendum in aeternum, nisi liberatemur abilla.
II. Quia nos ipsi non poteramus nos ab ira Dei liberare & servare, sed peccati nostri magnitudine, multiplicitate & gravitate amplius nos demergebamus in profundam irae Dei abyssum,
IV. Quia nos justitiae Dei per nos ipsos satisfacere non possumus, imo in conspectum Dei prodire non audemus, sed exhorrescimus Deum ut scelerum ultorem & fugimus a facie & voce ejus.
nos oppugnat vincere & bonum recuperatum aeternum retine¬ futer Deum peccatis irascentem & homines peccatores intervenit, A:
Nobis igitur opus erat Mediatore qui nobis Deum placatum red deret, qui nos ab ira ejus liberaret, voluntatem ejus optimam nobis patefaceret, pro nobis satisfaceret, malum quod nos oppugnat vinceret, & bonum nobis restitutum fortiter tueretur & conservaret.
Quod personam Mediatoris attinet, oportebat eum esse verum. hominem, sed justum & sanctum: simulque verum Deum in una & eadem persona.
Quia pro hominibus satisfacere Legi & justitiae divinae debuit. Nam justitia Dei postulat, ut eadem natura cui Lex data fuit, ea perfectissime impleat & quae in Legem peccavit, pro peccatis satisfaciat, Ezech 18 20. Anima quae peccavit ipsa morietur. Gen. 2. vers. 17. Quocunque die comederis ex eo, morte morieris. 1. Cor. 15. v. 21. Quia per hominem mors, per hominem quoque resurrectio mortuorum
II. Quia pro nobis pauper, contemtus & infirmus esse & sanquinem effundere morique debuit. Ratio est, quia Deus in alio sub jecto non punit ea quae homo commisit, sicut noc homines propter Angelorum lapsum punivit. Ideo praedictum fuit Zach. 9. v. 9. Exsul ca valde filia TEijonis, clange filia Ierosolymorum, Ecce rex tuus adveniet tibi, Iustus & salute praeditus est, pauper, & insidens asino, idque pulo nato asinabus. Ps. 22. v. 1. & sequentibus multis. Jes. 53. toto. Absque
III. Quia debuit homines alloqui, ab illis intelligi, more ho 2. 17. Nisi autem homo esset, ne quidem audire aut sustinere loquentem, nedum intelligere homines possent
Sed justum & sanctum hominem Mediatorem esse oportebat, ut Paulus ait Hebr 7. 26, 27. Talis enim nos decebut Pontifex sanctius, sit Cui non est necesse quotidie, sicuti illis Pontificibus, prius pro peccotis suis offerre victimas, & deinde pro peccatis populi. 1. Petr. 1. 19. Ratio evidens est, quia qui peccator est. justitiae Dei pro peccatoribus satisfacere non potest, sed ipse Mediatore eget, per quem Deo reconcilietur.
Eundem Mediatorem Deum esse simul oportuit: I. Quia arcanum consilium & decretum Dei de redemtione nostra & aliis mysteriis divinis ipsemet primus patefacere debuit, & ministerium Ecclesiae instituere¬
II. Quia Mediatoris obedientia quae Deo pro nobis praestanda erat, remissionem peccatorum & vitam aeternam nobis debuit mereri. Obedientia autem non esset meritum apud Deum, nisi persona obodientiam praestans, esset Deus: & nisi precium pro nobisDeo solutum esset infiniti valoris, siquidem finiti ad infinitum nulla est proportio. At vero omnis pura puta creatura est finita, & obedi entia ejus est finitae virtutis. Nulla igitur pura puta creatura potesquicquam apud Deum mereri: nec Angeli boni meriti sunt, ut in bono in quo creati erant confirmatentur: nec Adamus ante lapsum quicquam sibi aut aliis mereri potuit aut potuisset unquam, etiamsi integer permansisset. Quod igitur obedientia Mediatoris est merilum apud Deum, habet hoc a dignitate personae merentis quae est na
IV. Quia Mediatorem oportebat coeli & terrae dominium obinere, Spiritum Sanctum nobis dare, nos praesidio suo tueri & conse
Jam parum nobis profuisset, Mediatorem vel hominen, vel Deum Mediatorem esse verum Deum & verum hominem in una persona,
II. Ut proxime uniremur Deo. cujus unionis vinculum non personam. III. Quia fieri cportuit, ut idem moreretur & mortem vinceI. perare.
Quia apud utramque partem quae concilianda erat, gratia IV. valere debuit. Si tantum Deus fuisset, non tam pro nobis quam contra nos fuisset: si tantum homo fuisset, nimis videretur honoratus qui pro nobis intercederet.
V. Qui: hominem non tantum praeceptis, sed etiam exemplo perducere ad Deum debebat, id est, ad beatam immortalitatem & communionem cum Deo Jam si Deus tantum fuisset, exempla virutis hominibus praebere non potuisset: si homo tantum, non posset homines ad virtutem adducere, nisi autoritas ac virtus homine major accederet. Spiritus carnis expers, dux esse homini ad immortalitatem non poterat, quoniam caro impedit spiritum quo minus sequatur Deum: ideo Mediatorem esse oportuit Deum in carne, ut caro eum sequi posset, utque is criperet morti hominem, cujus est dominatio in carnem.
Μισος μι μεσιτης, Medius & Mediator differu it, μισος, medius proprie est & dicitur quispiam ratione situs inter duo extrema & respectu loci, sicut inter tria & quinque medius numerus est quatuor. Sic medius paries dicitur. Sic Christus medius fuit inter duos latrones, una citipso crucifixos: Non omnis autem qui sic medius est inter alios, eorum illico mediator est: nam etsi Christus medius pependit inter latrones duos, non tamen fuit utriusque Mediator apud Deum, sed tantum illius quisuit conversus. In judicio universali Christus medius erit inter homines, quorum alij a dextris, alij a sinistris ejus stabunt: nec tamen omnium Mediatorem apud Patrem se esse declavabit, sed tantum eorum qui ¬ dextris constituentur. Figurate autem medius dicitur, qui similitudine quadam inter duo extrema intercedit: sicut liberalitas virtus mediadicitur inter avaritiam & prodigalitatem, haec enim etsi incorpore sunt, tamen inter se rationem quandam situs & loci habent. Translate etiam media dicuntur, quae diversarum naturarum separatarum ratione & conjunctione dicuntur media, quae mediae naturae sunt, ut aqueo animalia & aerea aliorum corporum & animalium dicuntur media quaedam diversarum naturarum coalitione,, compositione & unione constant, per quam duobus alijs communicant & inter ea interjacent ut nos homines inter Angelos & bruta animalia sumus medij, quia utrorumque naturam participamus, Angelorum nimirum in anima, bris torum animalium in corpore: Sic bruta animalia inter homines & plantas media sunt. Qui sic medius est, non illico Mediator est: alioquin homines essent mediatores inter Angelos & bruta animalia: bruta animalia essent mediatores inter homines & plantas. Itaque medium inter extrema dupliciter esse potest vel secundum ordinem & situm: vel secundum participationem utriusque extremi: & ut verbis aliis rem eandem efferam medium vel loci ratione est vel substantiae. Angeli non sunt medii inter Deum & nos, quia utramque nempe Dei & hominum taturam non participant. Christum autem veteres dicunt esse medium inter Deum & nos. Lactantius Divinarum institutionum libro quarto qui est de vera sapientia, capite vicesimo-quinto ait: Fuit & Deus & homo inter Deum atque hominem medius constitutus. Petrus Lombardus Sententiarum tertio lib. Distinctione decima-nona, capite ultimo ex Augustino dicit: Si ergo Christus secundum vos, ô haerotici, ut nam tantum habet naturam, unde medius erit? & nisi ita sit medius, ut Deus sit propter divinitatis naturam, & homo propter humanita. tis naturam: quomodo humana in eo reconciliantur divinis? Nam ipse veniens prius in se humana sociavit divinis per utriusque naturae conjunctionem in una persona.
apud Deum: sequitur quis sit. Mediator reconciliationis inter Deum & nos homines est JESUS, Nazarenus, Dominus noster, Rex Messias seu Christus ile Patriar chis inde ab initio promissus, ut sequentia argumenta evincunt.
In quo omnia illa inveniuntur & complementum exacte sorI. tita sunt, quae de Rege Messia seu Christo illo, Patribus promisse Deus in Veteri Testamento dixit & praedixit, is est Mediator reconciliationis inter Deum & homines. Hanc majorem, ne Judaei quidem negaverint.
At in Iesu Nazareno omnia illa inveniuntur & complementum sortita sunt, quae de Rege Messia seu Christo illo, Patribus promisse Deus in Veteri Testamento dixit & praedixit. Assumtionem hanc totum Novum Testamentum confirma.
II. De quo testes omni exceptione majores in coelo & in terra testantur, quod sit Filius ille Dei, is certe est Mediator inter DEUM. & nos homines
De Jesu Nazareno testes omni exceptione majores in coelo & in terra testantur, quod sit Filius ille Dei, ut legitur 1. Joh. 5. v. 5, 6, 7, 8 Qui est qui vincit mundum, nisi qui credit Iesum esse Filium Dei: Hiille est qui venit per aquam & sanguinem, nempe Iesus Christus: non per aquam solum, sed per aquam & sanguinem: & Spiritus is est qui testificatur, Spiritum veritatem esse. Nam tres sunt qui testificantur in coelo, Pater Sermo, & Spiritus Sanctus: & hi tres unum sunt. Et tres sunt qui testificantur in terra, Spiritus, & aqua, & sanguis: & hi tres in unum consentiunt.
Ergo Iesus Nazarenus est Mediator inter Deum & homines. III. Quicunque est verus Deus & verus homo in una persona. is est Mediator inter Deum & homines: Iesus Nazarenus est verus Deus & verus homo in una persona: Ergo est Mediator inter Deum; & homines.
Est autem Mediator secundum utramque naturam divinam & humanam: secundum divinam quidem naturam non absolute consideratam & ut est communis Patri, Filio & Spiritui Sancto, sed consideratam κατ δικονομιαν, id est, quatenus secundum eam voluntatia illa dispensatione gratiae se submisit, forma servi accepta: secundum humanam vero naturam absolute, omnia illa praestando quae in officio Mediatorio illius sunt propria.
Quod autem Jesus Christus sit Mediator noster apud Deum secundum utramque naturam, divinam & humanam, sequentibus argumentis ex Scriptura Sacra petitis confirmamus.
di ipsam. Nemo tollit ipsam a me, ego pono ipsam a meipso, ut rursus acciPRIMUM; Secundum quam naturam Christus sese exinanivipro nobis, secundum eam est Mediator noster apud Deum: Atqui secundum utramque naturam sese exinanivit pro nobis: Ergo secundum utramque naturam est Mediator noster apud Deum
Major est certissima; quia cum Adamus peccando affectasset aequalitatem cum Deo, peccatum illud a Mediatore expiari debuit ex¬
animam suam, ut homin is; ac proinde ponere animani est opuinanitione infima suiipsius, & contrario remedio contratium peccatum eluere: & sicut Augustinus dicit quaro tomo, in ex positione episto superbo diabolo superbia persuadente dejectus est, mediatore humiliChristo humilitate persuadente erigatur. Nam si Filius Dei in naturali aequalitate Patris manere vellet, nec se exinaniret, formam servi accipi ens, non esset Mediator Dei & hominum. Proinde Christus inde a primo momento exinanitionis suae coepit pro nobis sponsionem suam, in Paradiso factam praestare: & pretium redemtionis pro nobis persolvere, quemadmodum Paulus testatur Hebr. 10. vers. 5, 6, 7. Quapropter ingrediens mundum, dicit Christus Sacrificium & oblationem noluisti, corpus autem adaptasti mihi: Holocautomata & hostiam propeccato non approbasti. Tunc dixi, Ecce adsum (in capite libri scriptum est de me) ut faciam Deus uoluntatem tuam. Praedixit Idem Propheta Jesaias cap. 9. vers. 6. his verbis: Puer natus est nobis, Filius datuest nobis. Confirmat Angelus dicens Pastoribus Luc. 2. 10, 11. Ne metuite: ecce enim evangelixo vobis gaudium magnum, quod erit toti populo: Quia natus est vobis hodie Servator, qui est Christus Dominus in urbe Davidis.
Assumtionem planam facit testimonium Pauli Philip. 2. vers. 5. 6. 7. Itaque is sit affectus in vobis, qui fuit in Christo Iesu: Qui quum esset in forma Dei, non duxit rapinam, parem esse cum Deo: Sed ipse sese inanivit, forma servi accepta, similis hominibus factus: Et habitu inventus ut homo, ipse se submisit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. His verbis Apostolus testatur, quod Christus secundum utramque naturam se exinaniverit, secundum divinam, quia quum in forma Dei esset & aequalis Deo, formam servi accepit, id est naturam humanam servilemque assumsit: secundum humanam, quia in ea se submisit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Unde sequitur Mediatorem secundum utramque naturam esse: & ut verbis utar Augustini ex modo allegata expositione ad Galatas, Sic itaque unicus Filius Dei Mediator Dei & hominum factus est cum Verbum Dei Deus apud Deum, & majestatem suam usque ad humana deposuit, & humilitatem humanam usque ad divina subvexit, ut Mediator esset inter Deum & homines, homo per Deum ultra homines.
SECUNDUM: Secundum quam naturam Christus Patris coetestis voluntatem nobis patefecit, secundum eam est noster Mediator apud Deum: At secundum utramque naturam id fecit: Ergo, &c.
Major propositio est verissima: Nam Mediatoris nostri apud Deum officium est, referre ad nos voluntatem Patris, internuncium & interpretem ep agere. Sic enim & Moses dicitur μεσιτος, id est, Mediator Gal. 3. 19, 20. quia internuncius fuit Dei quo is usus est ad perferendam Legem & jussa sua ad populum. Docet hoc Moses ipse Deuteronom. 5. vers. 4, 5. Facie ad faciem loquutus est Iehova vobiscum in monte illo e medio ignis. Me stante inter Iehovam & vos tempore illo, ad referendum vobis sermonem Iehovae: timebatis enim proter ignem illum, &c. Hoc ipsemet etiam Bellarminus docet primo tomo, Controversia secunda generali, quae est de Christo Capite totius Ecclesiae, quinto libro, capite primo, sectione sexta¬
Minor etiam propositio certissima est. Nam primum Christus statim in Paradiso, & deinceps toto Veteris Testamenti tempore loquutus est cum Patriarchis & Prophetis, illisque voluntatem Dei revelavit, quod secundum divinam naturam eum fecisse necesse est quandoquidem humanam postea demum assumsit. Deinde testimonia Novi Testamenti multa eam corroborant, veluti Matth. 11. vers. 27. Patrem non novit quisquam nisi Filius, & cuicunque voluerit Filius eum revelare. Johan. 1. vers. 16, 17, 18. Ex plenitudine ipsius omnes accepimus, & gratiam pro gratia: Nam Lex per Mosen data est: gratia & veritas per Iesum Christum praestita est Deum nemo vidit unquam: unigenitus ille Filius qui est in sinu Patris, ille nobis enarravit. Johan. 3. v. 12, 13. Si terrena dixi vobis & non creditis: quomodo si dixero vobis coelestia, credetis? Nullus enim adscendit in coelum, nisi qui descendit e coelo, Filius hominis qui est in coelo. Sensus est: Nemo mysteria coelestia videt & penitus cognoscit, eaque testari & revelare potest, nisi Filius Dei. Hebr. 1. vers. 1. Multis vicibus, multisque modis olim Deus loquutus Patribus in Prophetis, ultimis diebus hisce locutus est nobis in Filio. Haec qui secundum solam humanam naturam intelligunt, Deitati Christi detrahunt, quod illa nos doceat
TERTIUM: Secundum quam naturam Christus posuit pro nobis animam, secundum eam est nobis Mediator: At secundum utramque naturam Christus posuit pro nobis animam: Ergo
Major est evidens: quia ponere pro nobis animam est officium Mediatoris nostri, ut epistola ad Hebraeos docet¬
Minorem primo sic explicamus: Secundum divinam naturam posuit Christus animam active; secundum humanam passive. Eandem stabilit Christus Johan 10. vers. 17, 18. quum ait: Propterca Pater me diligit, quia ego depono animam meam, ut eam rursus assumam. Nemi tollit eam a me, sed ego depono eam per meipsum: potestatem habeo debonendi eam, & potestatem habeo rursus eam assumendi. Hoc praeceptum accepi a Patre meo. Et Paulus, cum ait Hebr. 9. vers. 14. quod Christus per Spiritum aeternum seipsum obtulit inculpatum Deo. Subscribis Theodoretus, qui in Epitome decretorum divinorum, capite Quod Christus susceperit etiam animam cum corpore, ait: Iis, qui conjiciebant passionem esse involuntariam, dicebat ante passionem, Potestatem habeo ponendi animam meam, & potestatem habeo rursus accipien piam ipsam. Per haec autem aperte declavavit, quod alia quidem est quae ponitur & sumitur anima, alia autem, quae ponit & sumit, diuinitas Aliam autem dixi, non in duas personas dividens, sed naturarum ostendens differentiam. Sic etiam alibi dixit: Propterea Pater me diligit, quia ego pono animam meam pro ovibus.
Subscribit Chrysostomus, qui docet quod Christus nt Deus ponat Christi θεουθρικον, secundum utramque naturam ei competens. Verba Chrysostomi sunt homilia quinquagesimanona in Joharnem: Cum voluissent aliquando eum interimere, indicat, nisi ipse vel let, incassum eos laborare: & a primo secundum confirmat, a morte videlicet resurrectionem, hoc enim admirandum est. Siquidem utrumque novum fuit, & praeter communem consuetudinem. Attendamus erg diligenter: Potestatem habeo, inquit, ponendi animam meam. Et quis- non habet hanc potostatem? Quisque enim potest se interimere: sed non ita intelligitur. Quomodo ergo? Sic habeo ponendi potestatem, ut nemo me invito id facere possit: quod non contingit nebis, nos tantum interimere nosmetipsos possumus: sed si in latronum insidias inciderimus. non habemus liberam faciendi quod volumus potestatem, velimus nolimus, nos interficiunt. Christus autem etiam insidiis circumventus, sub juris erat moriendi, nec ne. Et cum dixisset, Nemo tollit eam a me: addidit, Potestatem habeo ponendi eam: hoc est, ego solus habeo hanc potestatem, quae vobis non est. Etenim alii multi, vitae nostrae sunt dominiquod a principio non dixit, neque enim creditum esset: sed cum a re ipso testimonium confirmarit, cum multis circumventus insidiis comprehendi non potuerit: sapius enim ex eorum manibus clapsus est, tun inquit: Nemo tollit eam a me. Quod si verum, & illud sequetur, sponi ad hoc venisse, per quod & aliud confirmatur, quandocuuque voluerit vitam sumere, posse. Nam si ita mori humanas vires excedit, non est reliquum dubitandum. Quod enim solus esset vitam ponendi Dominus, etiam sumendi in sua esse potestate ostendit. Ecce quomodo a priori secundum confirmat, & a morte indubitatam ostendit resurrectionem Item Augustinus nono tomo, tractatu quadragesimo-septimo in Jehannem: Pono, inquit, animam meam: quis posuit? quam ponit CHRISTVS. Quid est Christus? Verbum & homo, nec sic homo ut sola caro: sed quia homo constat ex carne & anima, totus est homo in Christo, non enim partem deteriorem suscepisset, & partem meliorem deseruisset: & pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, & homo: quid est verbum & homo? Verbum, anima, caro. Et paulo post: Quis posuit animam, & iterum sumit eam? Christus ex eo quod Verbum es ponit animam, & sumit eam iterum. Et aliquanto post: Caro ponit. animam suam, & caro iterum sumit eam, non tamen sua potestate care sed potestate inha bitantis carnem, nempe Verbi. Et rursus: Quando Christus animam posuit? Quando Verbum voluit, principatus enim in Verbo erat, ibi quando poneret caro animam, & quando potestas erat. sumeret, si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit. Non enim caro Christus? Ita plane & caro Christus & anima Christus, & Verbum Christus, nec tamen tria haec tres Christi, sed unus Christus. Et mox: Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi: sumit eam caro; sed ex potestate Verbi. Ita etiam Augustinus cum actione carnis conjungit actionem Verbi in anima deponenda, ut ostendat, in hoc eo dem opere egisse utramque formam cum communione alterius. Verbo operante quod Verbi est, & carne exsequente quod carnis est. Principatus autem operis in Verbo erat, quod animam suae humani tatis posuit, quod illam in manus Patris deposuit; quod illam Patri commmendavit & tradidit. Nunquid enim corpus animam Patri commendavit & tradidit? inanime viventem? nunquid corpus habuit potestatem ponendi animam? quid habet corpus potestatis quod per animam vitam habet & motum:
QUA RTUM: Secundum quam naturam Christus nos reconciliavit Deo, secundum eam est Mediator noster apud Deum: Atqui secundum utramque natura Christus nos reconciliavit Deo: Ergo, &c.
Minorem probamus: nam secundum humanam naturam Christus precium pro nobis persolvit, sicut dicitur Rom. 5. v. 10, quum inimici essemus, reconciliati fuimus Deo per mortem Filii ejus. Et v. 11. perIesum Christum nunc reconciliationem recepimus. Et Col. 1. v. 21, 22. Itaque vos quum essetis quondam abalienati & hostes. mente operibus malis intenta, nunc sane reconciliavit, In corpore illo carnis suae, pemortem: secundum divinam autem precio infinitam efficaciam tribuit, secundum id quod dicitur Hebr. 9. v. 14. Per Spiritum aeternum. seipsum obtulit inculpatum Deo,
EXCIPIUNTadversarii, reconciliare non semper esse Mediacoris: nam si quis per seipsum reconciliet sibi inimicum, cum non dici Mediatorem.
RESP. Negatur hoc: nam Mediator dicitur duobus modis, propriae & analogice. Proprii, qui partes alias reconciliat aliis, anulogita, qui alias sibi: sicut justitia proprie est ejus qui suum alteri tribuit; analogice vero ejus qui suum sibi. Christus autem perfectus Mediator est perfecte utroque modo. Respectu Dei Patris, Christus proptie est Mediator, respectu sui Mediator est analogice. Unum altero non evertitur.
QUINTUM: Secundum quam naturam Christus penetravit. coelos pro nobis, secundum id est noster Mediator: At secundum ut tramque natura suam Christus penetravit coelos pro nobis: Ergo, &c.
Major certa est: nam praecursorem esse in coelum pro nobis est Mediatoris nostri coelum nobis aperientis.:
Minorem probamus: quia secundum divinitatem Christus penetravit coelos, virtute sua: secundum humanitatem loci mutatione Eodem pertinet dictum Hebr. 4. v. 14. Habemus Pontificem magnum qui penetravit coels, Iesum Filium Dei: Et cap. 6. v. 20. Quo praecursor pro nobis ingreffus est Iesus, factus secundum ordinem Melchi sedech. Pontisex in aeternum.
SEXTUM: Cujus naturae Christi typum gessit Sacerdos Melchisedech, secundum eam est Christus noster Mediator: At utriusque naturae Christi typum gessit sacerdos Melchisedech: Ergo, &c.
Mejor certa est: quia Melchisedech fuit typus Christi, quatenus Christus Mediator noster est. Minor probatur ex capite septimo ad Hebraeos toto SEPTIMUM; Secundum quam naturam Christus est medius num: At secundum utramque naturam Christus est medius interDeum & nos: Ergo, &c.
Minor etiam verissima est: quia unire nos homines in seipso cum Deo non potest, nisi qui duabus naturis constat. Homo nudus nos un i it ti se tiae, ut Angeli creati, hominem peccatorem Deo reconciliate & in utionem cum eo reducere non potest: quia Angeli quoque opus habeb. I. ceduci ad jus dignitatemque filiorum Dei potuimus, quam per cum qui natura seu nativitate est Filius Dei, quem & verum Deum & veri xhominum natura inter se coalescant. Hoc confirmat Jesaias cum ait c. P
OCTAVUM: Secundum quam naturam Christus mortem vie Deum. At secundum utramque naturam Christus mortem vicit, ut nos ab ea liberaret: Ergo, &c.
Minorem probant haec dicta, Luc. 1. v. 33. Regnabit in domo Iacobi in aeternum, & regni ejus non erit finis. Joh. 3 v. 35. Pater diligit Filium, & omnia dedit ei inmanum. Act. 2. v. 36. Cerro sciat ergo teta domus Israelis, quod Deus hunc fecerit Dominum. Eph. 5. v. 20 & seq. Collocavit eum ad dextram suam in coelis, Longe supra omne imperium, &c. Phil. 2. v. 9, 10,11. Deus ipsum in summam extulit sublimitatem, &c. Matth. 28 v. 18. Data est mehi omnis potestas in coels & in terra. Jus ergo regni Christus secundum utramque naturam possidet, utraque I
DECIMUM: Secundum quam naturam Christus renovat corda nostra & dat Spiritum Sanctum, secundum illam est Mediator inper Deum & nos homines: At secundum utramque naturam Christus renovat corda nostra & dat Spiritum Sanctum: Ergo: &c.
Respondei Bellarminus per distinctionem: ait rinovare corda no hunc modum renovandi corda & dundi Spiritum Sanctum non esseI gi T
REPLICATIO nostra: Negatur distinctio. Nam primo meI. Quod si meritum: ergo res promeritae ab eadem mediatione sunt, Secundo quod est causa causae, idem est causa causati; at formalis principii operatio est causa meriti; ergo & rei promeritae, qualis est renovatio cordium & donatio Spiritus S. Offundit erxo tenebras, qui dar. divinas fornmaliter; solus ergo dat Spiritum S. Mediatur autem dat Spiritum S: dat ergo, qua Deus formaliter; Verbum caro factum, ut Mediator est, personaliter. Hoc facit persona Christi secundum formam Dei, quemadmodum alia facit, secundum formam serui assi
UNDECIMUM: Si λετελίσμαζα, id est, opera Christi Mediatoris, ut Mediatoris, sunt θεουθρικα, hoc est, divine- humana, in quibus concurrit actio divina & humana: tum Christus est secundum utra que naturam Mediator inter Deum & nos homines. Verum est an
Propositio connexa est firmissima: quia quum tria sint genera operum Christi; quaedam pure diuvina, ut creare & conservne omnes. creaturas; quaedam pui e humana, ut comedere, bibere; quaedam: artim divina, partim humana, ut ambulare super aquao, nam anibulare hominis eret, dare autem aquis soliditatem, erat Dei: quodcunque op duarum naturarum actionibus conturrentibus a Christo jeificitur? id secundum utramque naturam perfici certum est. Ex actione enim. naturali inducitur natura, ut ex effectu principium; quum natura siit formale principium actionis suae naturalis: ac proiuide in quoc uno opere Christi concurrunt duae naturales actiones, illud duplex principium formale operans habeat necesse est, nempe formani Dei & formam servi, non autem unicum principium formale ut Monothepetae volebant. Quodcunque autem opus Christi habet duplex formale principium operans, formam Dei & formam seivi: illud a Christo secundum utramque naturam perficitur.
Assumtio certa est, Apotelesmata, id est, opera Christi Mediatoris ut Mediatoris, sunt θεανορικα divine-humana, in quibus utriusque naturae actio concurrit, divinae & humanae: Etsi enim quodlibet λτυτεν λισμα seu opus Mediatoris unum est, quia unica Mediatoris persona: tamen ad id δτο τολεσμα effi iendum duae eνlργιας id est, actione concurrunt, Deitatis & humanitatis, agente Deitate quae divina sun & humanitate, quae humana. Sicut hominis aliquod opus unum est, sed in eo producendo, & animae & corporis actio concurrit, anima agente quae animae sunt, & corpore agente quae corporis sunt. Ac ut naturae earumque proprietates distinctae manent; ita etiam naturarum actiones & operationes, sic ut distincte agat utraque quod ilproprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, & carne exsequente quod carnis Talia opera Christi Mediatoris sunt, docere ec clesiam voluntatem Dei Patris, confirmare doctrinam suam miraculis, redimere Ecclesiam, ponere animam pro salute mundi, mortem vincere, reconciliare nos Deo, resurgere ex aortuis, in coelum in sanctuarium coeleste ingredi, regnare regno Mediatorio & guberna. re Ecclesiam, venire e coelo ad judicandum vivos & mortuos Singula haec opera sunt Christi Mediatoris ut Mediatoris, in quibus agit divinitas, agit humanitas actione distincta sua prout naturae sunt & manent distinctae in persona Christi, licet sint unitae
DUODECIMUM: Si Christus ideo est officio Mediator interDeum & nos homines, quia est medius persona seu substantia inter Deum & nos homines, id est, Deus & homo; tum certe est Media; tor secundum utramque naturam. Quod antecedit verum est: Ergo & quod sequitur.
Connexi consequentia est firmissima: quia ideo Christus est medius persona ac substantia, ut posset esse medians officio & operatione. Unde Mediatio Christi duplex est, ὑσιώδuς κι ενεργητικη: hoc est substantialis & operativa.
Mediatio substantialis, est qua Christus persona est medius interDeum & nos, naturam cum utrisque communem habens, ut officio inter utrosque Mediator esset.
Mediatio operativa, est qua Christus operatur ea quae sunt Mediatoris, idque secundum utramque naturam. Nam qualis est substam cia personae, talis est & operatio: & contra; qualis est operatio, taliest operantis personae substantia: nam quicquid est, operatur eo ipsoe quod est: quicquid est & operatur, id operatur prout est. Est autem Mediator θεονθρωπος, substantialiter Deus- homo substantiali me diatione: Ergo Mediator, ut Mediator est, operationes Mediatorias vere θεαυδρικα:, d vinas atque humanas operatur. Relata sunt necessaria, μεσετεια κσεωδης κι ενεργητικη: mediatio substantialis est unica. operativae causa, & operativa est germanus illius substantialis mediationis effectus: unam qui tollit, ambas eadem opera tollit. Christus proinde est Mediator ἀσιαδης κι ενιργητικος. Assumtionem ne Papan quidem ipsi negant. Nobiscum idem statuerunt Orthodoxi Patres quorum testimonia videantur in Symphonia nostra Catholica, cap. 9. Thes. 8. quibus adjiciantur & ista:
LEOMAGNUS Episcopus Romanus, epistolam undecima, quae est ad Julianum Episcopum Coensem in primo tomo Conciliorum sic ait de Christo: Non esset Dei hominumque Mediator, qusi idem Deus, idemque homo in utroque & unus esset & verus.
CYRILLUS ALEXANDRINUS libro duodecimo Thesauri, capite decimo: Mediator Dei & hominum Iesus Christus est, non solum quia reconciliavit homines Deo, verum etiam quia naturaiter & substantialiter & Deus & homo in una hypostasi est. Hoc enim modo naturam nostram sibi Deus reconciliavit. Nam aliter quomodo unum Mediatorem Christum Paulus dixisset? Multi enim sanctorum mediationis ministerio usi sunt, & ipse Paulus clamat: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo. Moses quoque mediator fuit: ministravit. inim filiis Israel legem datam a Deo. Mediator etiam fuit Beatus Hieremias, praecipue quando clamabat ad Deum: Recordare mei stantis coram te, ad loquendum pro ipsis bona. Quid multa? singuli Prophetarum mediatores fuerunt, Apostolorum quoque singuli. Quomodo igitur unicus Mediator Dei & hominum Christus est, nisi nova inauditaque in aliimediatio sua sit? Sed modum quoque perstringere non alienum est. Quod gitur duo quaedam sicut medium conjungit, ab utroque necessario tangitur: & hoc modo diversa per medium conjunguntur. Est autem Christus Mediator Dei & hominum, quia in eo uno Deus & homo conjunguntur. Non est tamen ipse aliquid tertium praeter Deum & hominem, Hsed Deus vere & homo vere: ipse enim est pax nostra
THEODORETUS in cap. 2. primae ad Timotheum: Vnus est conciliator pacis, qui ea quae erant inter se disjuncta & distantia conjunxit. Christum autem hominem nominavit, quoniam vocavit intercessorem. Homo enim factus fuit intercessor, & quemadmodum qui duoquospiam manus inter se conserentes ac confligentes vult reconcitiare, se medium interponens, & hunc quidem dextra, illum vero sinisti a tenens, ad amicitiam deducit ac conjungit: ita ipse quum divinam naturam humanae univisset, inviolabilem & quae dissosvi non potest pacem conciliavit. Si autem, ut vult Arrius & Eunomius, non est Patris substantia particeps, quomodo est intercessor? Nobis enim unitus est quoniam quod ad humanitatem attinet, est ejusdem nobiscum substantiae, sed Patri non itidem, siquidem, uti illi volunt, est ab ejus substantia sejunctus. Atqui eum vocavit intercessorem diuvinus Apostolus: Ergo etiam Patri fuit unitus, quod attinet ad di vinitatem: & nobis similiter, quoad humanitatem
AUGUSTINUS primo tomo, libo decimo Confessionum, cap. 46. Mediutor avi, m inter Deum & homines, oportebat ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibs ne in utroque hominibus simile, longe esset a Deo, aut in ueroque Deo similis, longe esset ab hominibus, atque ita Mediator non esset IDEM tertio tomo, lib. de Fide ad Petrum Diaconum, capit. se undo: Verbum autem caro factum, unus est Filius Dei, Dominus IESVSCHRISTVS, Mediator Dei & hominum. Idcirco autem Mediator, quia idem Deus atque homo verus, &c.
Ex his liquet propositionis connexae validissimam esse consequentiam. Assumtionem ne Papani quidem ipsi negant DECIMUMTERTIUM: Secundum quam naturam Christus est nobis a Patre datus caput, secundum eandem est Mediator iner Deum & nos: Atqui secundum utramque naturam Christus est; nobis a Patre datus caput: Ergo secundum utramque naturam est. Mediator inter Deum & nos
Major propositio est certissima: quia Mediatorem esse est officii illius qui a Deo Patre caput constitutus est super omnia ipsi Ecclesiae Ideo Augustinus septimo tomo, libro secundo de peccato originali contra Pelagium & Celestium, cap. 26. eo ipso probat, Christum fuisse caput etiam antiquorum justorum veteris Testamenti, quia & ipsorum Mediator. Verba Augustini sunt: Haec disputantes [ Pelagiani,) a gratia Mediatoris justos excludere conantur antiquos, tanquam Dei & illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Iesus, quia nondum exutero Virginis carne suscipta, homo nondum fuit, quando illi justi fuerunt. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus diceret, Pet. hominem mors, & per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic & in Christo omnes vivificabuntur, quam doquidem illi antiqui justi, secundum istorum vaniloquia sibi sufficiente natura, nec Mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconiliarentur Deo, nec in eo vivificabuntur, ad cujus corpus & membra secundum id quod propter homines homo factus est, non pertinere mon strantur. Si autem quemadmodum per Apostolos suos veritas loquitur. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic & in Christo omnes vivificabuntur, quia per illum hominem mors, & per istum hominem resurrectimortuorum, quis audeat dubitare Christianus, etiam illos justos, qui re centioribs generis humani temporibus Deo placuerunt, ideo in resurrectionem vitae aternae, non mortis aeternae, esse venturos, quia in CHRISTQvivificabuntur? Ideo autem vivificari in CHRISTO, quoniam ad corpus pertinent Christi, & ideo pertinere ad corpus Christi, quia & ipsis caput est Christus? Ideo & ipsis caput esse Christum, quia unus Mediator est Dei & hominum, homo CHRISTVSIESVS, Quod eit non fuisset, nisi in ejus resurrectionem, per ejus gratiam credidissent. Et hoc quomodo fieret, si eum in carne venturum esse nesciissent, neque ex hafide juste pieque vixissent? Nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat, nec nobis probis prodest judicium Christi de vivis & mortuis, quia nondum factum est. Si autem nos per hujus nondum facti, sed futuri judicii fidem stabimus ad dexteram CHRISTI, profecto illi per incarnationis ejus tunc nondum factae, sed futurae idem membra sunt Christi. Neque enim putandum est, quod antiquis justis sola quae semper erat, diuvinitas Christi, non etiam quae nondum erat, ejus humanitas revelata profuerit Minorem seu assumtionem qui negat, Christianus non est RESPONDET Bellarminus duo: Primum etiam Patrem & Spiritum Sanctum fuisse & esse caput bonorum Angelorum & hominum: inde igitur sequuturum, etiam Patrem & Spiritum Sanctum esst. Mediatores, quod est absurdum. Secundum, Filium etiam sanctorum Angelorum & hominum integrorum fuisse caput, nec tamon sanctorum Angelorum fuisse aut esse Mediatorem, nec hominem ante lapsum Mediatorem fuisse
REPLICATIO nostra: Ludit Bellarminus duplici homonymia, quarum una est in nomine Capitis, altera in nomine Mediatoris. Caput Angelorum & hominum dicitur vel communiter vel particulariter. Communiter caput Angelorum & hominum est absolute natura Deus, essentialiter sumtus, id est, Pater, Filius & Spiritus sanctus. Hoc sensu qui caput est, nunquam Mediator appellatur, nec recte appellari potest. Particulariter caput Angelorum & hominum est;, Christus, datus & praefectus ipsis a Patre ut primogenitus omnis creaturae, secundum quendam modum aut secundum quid, nempe voluntatis dispositione & dispensatione gratiae; quia ut per Filium creati sunt Angeli & homines tanquam per causam mediam quae divinam virtutem creandi habet a Patre, quanquam eandem cum Patre. ut Sapientia & Sermo Patris: ita etiam per Filium uniti sunt Deo u& in eo ab aeterno ex gratia electi a Patre ad vitam aeternam: per Filium operatur Pater in utrisque, per Filium, inquam, per quem consistunt omnia, Coloss. 1. v. 17. ratione naturae & gratiae. Hoc sensus accepta voce, qui est caput Angelorum & homiium, est etiam eorundem Mediator.
Mediator deinde vel primaevae est unionis cum Deo, vel instauratae, Respectu primaevae unionis Christus, ut caput particulariter intellectum, est Mediator communiter sanctorum Angelorum & hominum. Respectu vero instauratae unionis & reconciliationis cum Deo. est Christus ut caput redimens particulariter Mediator hominum: & hoc posteriore sensu dicitur Mediator redemtionis, item Mediator res conciliationis: Estque sic tantum hominum lapsorum Mediator, non integrorum; nedum bonorum Angelorum, quia Mediatore redem tionis & reconciliationis non egent: neque malorum Angelorum quia nunquam redimendi, nunquam Deo reconciliandi sunt, Bellat minus vero omnia conturbat & permiscet: & quae nos de Capite particulariter sumto dicimus, ille de capite communiter dicto accipit: & cum Christum ut caput particulariter dictum, affirmamus est se communiter Mediatorem Angelorum & hominum ratione primavae unionis cum Deo qui elegit utrosque in Christo; ille nome Mediatoris semper perticulariter capit, quam acceptione particulari, ultro fatemur, Christum esse Mediatorem tantum hominum qui peccaverunt.
DUPLICAT Bellarminus, primo si solus Filius fuisset caput Angelorum & hominum, non esse indivisa opera Trinitatis, proinde nec unam essentiam Trinitatis. Deinde, si Filius sit a Patre praefectus caput Angelis & hominibus, tum Filium fuisse Patris ministrum & quasi vicarium, etiam antequam esset homo; & hoc ipsum voluisse Arianos. Tet tio Filium Dei esse primogenitum omnis creaturae, quia genitus fuit a Patre priusquam ulli creatura ifficeretur.
TRIPLICATIO nostra. In primo fallaciam struit Bellarminus ex equivoco: nam solus Filius non est caput simpliciter, sed certo modo Aliud est opus naturae, aliud voluntatis Oeconomiae seu dispensationis gratiae. Natura & simpliciter caput Angelorum & hominum est. Deus Pater, Filius & Spiritus Sanctus: voluntatis autem dispositione & dispensationis gratia caput illorum est solus Christus. Illatio ergo Bellarminiana est inconsequens.
In secundo etiam faliere conatur Bellarminus ex ambiguitate: nam Filius est datus & praefectus a Patre caput Angelis & hominibus, ut principium a principsio, non autem ve administer & vicarius Patris prius nos statuimus, posterius affirmabat Arius
Tertiam nobis non adversatur: nam Filius Dei est primogenitus omnis creaturae, tum ut primus ante tempora genitus: (nam tempus antecreaturas non fuit;) tum ut caput autoritate primas a Patre tenens personaliter, cum Patre essentialiter
Ex his quae dicta sunt manifestum est, Christum esse Mediatorem inter Deum & nos secundum utramque naturam, secundum divinam quidem voluntatia dispensatione, secundum humanam vero simpliciter.
PAPISTAE contra contendunt, Christum fuisse Mediatorem solum secundum naturam humanam, si sermo sit de principio quo seu format sid est, quod proximum sit & immediatum principium mediationis idque statuunt Papistae naturam humanam, quum dicunt, solum secundum naturam humanam Christum fuisse Mediatorem,) non deipso supposito. Istius opinionis falsitatem primo monstrabimus: deinde Bellarmini argumenta pro illa refellemus.
Primo falsum est, Christum esse Mediatorem solum secundum humanam naturam ratione principii formalis: quum sit Mediator secudum utramque naturam & ratione suppositi & ratione duplicis principii formalis pro ut duplex est in Christo forma seu natura, quae principium est motus & quietis.
Sed ne aequivocatio errore pariat, principij vox distinguenda. Principium mediationis & operum Mediatoris qua est Mediator, vel absos lute dicitur, vel opposite. Principium absolutum & commune mediationis & operum Mediatoris qua est Mediator, est persona Christi secudum utramque naturam suam, prout actiones dicuntur esse suppositorum. Principium oppositum & distinctum est haec aut illa natura i1 persona Christi pro modo cuiusque operationis ipsius. Estque vel primariam vel secundarium. Primarium principium est natura divina τοῦν λόγs, secundarium principium est natura humana subsistens in divina & ab ea principium habens essentiae, potentiae, & operationum omni um. Natura divina igitur est formale principium divinarum operactim, non divisim, incofuse, inseparabiliter. Sunt autem opera Mediationum: humana, est formale principium humanarum operationum
Pauli non est abstracta, significans solam naturam humanam, sed concreta denotans personam. Deinde vox illa hominis non est restrictiva in enunciatione Pauli, ut manifestum fit, ubi partes enunciationis in ordinemrediguntur, nempe, Homo Iesus Christus est unicus Meliator Dei & hominum: in qua enunciatione homo non magis est terminus restrictivus, quam Deus in hac enunciatione, Deus suo sanguine. redemt Ecclesiam. Quod autem homo in enunciatione Pauli non sit. perminus restrictivus, patet inde, quia est subjectum enunciationis ac persona denique est principium operationum communium conjuntoris alia divinae, alia humanae, alia communis operationis qua Mediator est; opera enim multiplicantur ad multiplicationem principii formalis. Proinde sic refellimus Papistarum opinionem.
Si Christi Mediatoris qua est Mediator, plurimae sunt divinae operationes: tum Christus non est Mediator solum secundum humanam naturam. Antecedens verum est: Ergo & consequens.
Connexi consequentia est necessaria: quia divinarum operationum formale principium non est natura humana Christi, sed divina: divinas operationes nemo potest facere nisi Deus formali principio, id est, Deitate sua: & ut signanter dicatur, Nullius diuinae operationis principium formale est natura humana Christ.
Assumptionem probamus inductione earum ipsarum operationum quas Bellarminus Christo ut Mediatori tribuit, quae sunt, discernere. & iudicare causam, tanquam arbitrum: referre pactum a Deo initum cum hominibus & conditiones pacti, tanquam internuncium: intercede re apud Deum iusse & sufficienter, tanquam advocatum: solvere pro nobis & satisfacere, redimere nos & reconciliare Deo: quibus adde, regnar ad salutem fidelium eosque salvos facere, &c. Eaque prosyllogistice sic proponimus
I. Esse arbitrum inter Deum & homines, & iudicare sic fieri posse pacem, si Deus primum ignosceret & homo deinceps in fide permaneret, est operatio Mediatoris: At haec eadem operatio Christi est dinina. Nam arbitrium inter Deum & homines supra humanitatem est: idem ab initio mundi a Christo factum, non demum ab incarna. to; quamvis ab incarnato Christo secundum humanitatem approbatum.
II. Deinde esse internuncium federis gratiae inter Deum & homines est operatio Mediatoris: At esse internuncium federis gratiae interDeum & homines est operatio principaliter Deitatis Christi, instrumentaliter humanitatis Christi. Id probamus hoc epilogismo: Nemo, primus & summus internucius rerum divinarum ac proinde & federis gutiae esse potest, nisi Deus per Deitate sua: Christus aute est primus & Sumus internuncius rerum divinarum ac proinde & federis gratiae. Chri stus ergo per Deitatem suam, velut principium formale est principaliter rerum divinarum atque & sic federia gratiae internuncius. Dei monstratur maior propositio epilogismi ipso ordine rerum divina rum & natura Dei. Nam quemcunquo alium comminiscamur intenuncium, tandem ad Deum ipsum veniamus necesse est, eumque re rum suarum agnoscamus interpretem, quod ipse que que cIstosesuce naturae vidit libro primo Hetaphysicorum, ubi docet, scientia. divinae scientem esse neminem nisi Deum, aut divinum hominem id est, qui supernaturali vi & modo sciens effectus est. Verha Aristotelis ex versione Argyropili ista sunt: Neque tali scuntiam henorabilio. rem ullam aliam putare oportet: eam enim honorabilissimam esse patet: quae divinissima est. At haec sola dupliciter talis est: ea numque divina es maxime, quam maxime Deus habet, & ea rursus quae divinarum est rerum, sola autem haec utramque conditionem hanc subiit; nam & Deus omnibus causa principium mve quoddam esse videtur, & talen scentiam aut solus aut maxime Deus habet: Omnes igitur magis haec necessaria sunt, praestabilior vero nulla. Hi LARIUS quinto libro, de Trinitate pagina septuagesima sic dicit: Non potest Deus nisi per Deum intelligi Et mox: A Deo discendum est, quid de Deo intelligendum sit, quia non nisi se autore cognoscitur:
Assumtio epilogismi e Scripturis Sacris liquet, Joh 1. v. 18 dicitur Deum nemo vidit unquam: Vnigenitus ille Filius qui es in sinu Patris, ille exposuit. Et c. 3. v. 13. Nulb adscedit in caelum, nisi qui desced: ? caelo, Filius hominis qui est in caelo, id est, Nemo primus & summus est interi Dei, qua Deus est: nemo mysteria caelestia penitus recognoscit & eatanquam in numerato habet singula, nisi qui ea de caelo allata exposuit. Filius hominis qui est in caelo, id est, cui praesentissima est rerum 6 terra ages versaretur in caelis & nihil non in caelis cognosceret. Hoc siexplicatur a Johanne Baptista eodem cap. v. 31. 32. Qui superne venit supra omnes est: qui e terra est, terrenus est, & terrena loquitur: qui e caelo venit, supra omnes est. Et quod vidit & audivit, hoc tistatur. Non poI s ctus esset; & humanitati suae revelavit ex quo eam assumsit. De caetero in humanitate, cum humanitate & per humanitatem suam nunc est internuncius, non omisso principio formali, nempe Deitate, ad opus internuncii, sed assumto principio formali humanitatis suae, factus internuncius secundum rationem suam utramque
III. Juste & sufficienter intercedere pro peccatoribus apud Deum; est opus Mediatoris. At haec operatio est divina, quia supernaturalis ad quam praestandam ne tota quidem natura, ut natura est, ergo nec humana Christi natura sola sufficiens est; alioquin Mediatorem suffecisset esse iustum hominem IV. Satisfactionem praestare pro nobis quae constare coram Deo. possit, redimere nos & reconciliare nos Deo, est operatio Mediatoris. At haec etiam est divina, sicut dicitur Actor 20. vers. 28. Deus suo proprio sanguine acquisivit Ecclesiam?
V. Regnare ad salutem fidelium eosque salvos facere est operatio Mediatoris: hujus autem operationis primum principium non potest. esse humanitas, sed necessario est Deitas Christi, sicut dicitur Jesa. 35. 4. Ecce Deus vester, ultio advenit, retributio Dei, ipse advenit servatur rus vos. Hosc. 1. vers. 7. Salvabo vos per Iehovam Deum ipsorum
Ergo Christi Mediatoris quam Mediator est, operationes aliquae sunt divinae. Quod si verum est, ut certe verissimum est, sequitur Christum esse Mediatorem per operationem non tantum secundum humanam naturam
RESP. Plus colligitur quam ferat antecedes: nam vox hominis in dicto P σν¬ ct ni ni vete quod restringendum adduntur nomina Iesus Christus, ut sciamus non quemlibet hominem quem sibi quispiam erronea opinione pro pao munc hominen solum qui dicitur Jesus Christus: sic ut Spixitus Sanctus nm si I qui in hoc homine non acquiescunt solo, cant sane & certo suo periculo meliores sibi quaerant mediatores Si Paulus Apostolus dixisset, unus est Mediator Dei & hominum, lesus Chrisius homo; tum nomen homi Sed quia nomen homo, praeponit nominibus, Iesus Christus, restrictioI
rimendam naturam secundum quam Christus est Mediator. Quarte gitur Paulus dicit, hominem Jesum Christum esse Mediatorem Dei, & hominum? Hanc ob causam ut confirmet, pro omnibus hominibus esse faciendas preces, postulationes & gratiarum actiones ad Dei. um. Argumentis enini his ord ne utitur?
I. Quia pro omnibus hominibus jubet Deus orare. II. Quia omnes homines Deus vult servari & ad agnitionem veI
III. Quia omnium hominum est unus Deus. IV. Quia omnium hominum est unus Mediator, homo Jesus Christus, ac proinde qui possit hominum infirmitatibus compati& homines pro hominibus orantes exaud at Quod denique hom, non sit hoc loco terminus restrictivus, satis monstrat LEO primus, Episcopus Romanus, epistolam ad Julianum Episcopum Coensem, Conciliorum primo tomo, pagina septingi ntes. trigesima nonam; ibi ait: Non esset Dei hominumque Mediator, nisi idem Deus, idemque Ahomo in utroque & unus esset & verus.
Instant Pagistae: Augusticum notasse, nomen hominis hic poni restra ctionis gratia, libro sicur do, de peccato originali, capite vigesimooctavo & Sermons 11. de verbis Apostola
RESP. Augustinus non stabilit sententiam Papistarum, ut locaipsa recte considerata ostendunt. Septimo tomo, libro secundo de peccato originali, capite vigesimooctato sic loquitur: Non autem pehoc Mediater est, quod aequalis est Patri: per hoc enim quantum Pater. tantum & ipse distat a nobis. Et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia est? Ideo Apostolus non ait, unus Mediator Dei & hominum Christus, sed homo Christus Iesus. Per hoc ergo Mediator, per quod homo, inferior Patre, per quod nobis propinquior: superior nobis, per quod Patripropinquier. Quod apert:us ita dicitur, Inferior Patre, quia in forme servi: superior nobis, quia sine labe peccati. Haec omnia & nos religiose credimus atque confitemur. Non per hoc Christus Mediator est, quos aequalis est Patri, id est, quatenus est aequalis Patri: nam Christus non est Mediator secundum naturam divinam absolute consideratam quatenus ea communis est Patri & Filio, unde & aequalitas persona. tum Patris & Filii: nec secundum personam divinam, quatenus ea est aequalis Patri: sed secundum naturam divina considerata in Filic. κατ εικονημιαι, id est, secundum dispensationem illam voluntatiam & gratiosam, qua qui natura erat idem cum Patre & persona aequalis Patri, dignatus est sese exinanire & homo fieri. Proinde est Mediato non quatenus est Deus solum, nec quatenus est homo solum, sed quatenus est Deus & homo in una persona, hoc enim ostendit ipsa Jesus Christi appellatio, addita nomini hominis. Per hoc ergo Midiator per quod homo, id est, quod sit θεαυυρωπος, Deus homo factus. Nisienim Filius Dei esset homo factus, Mediator inter Deum & ho¬ O minem esse non potuisset: quia ad opera Mediatoris perficienda utriusque naturae actio requirebatur, & ex substantiali mediatione fluunt, operationes Mediatoriae. Nisi homo esset factus, legi subjectus fieripati, crucifigi, mori, sanguinem pro nobs effundere atque ita pretium redemtionis dare pro nonis non potuisset. Homo autem factus, inferior est Patre, nimirum qua Deus, non natura divina, sed voluntaria suiexinanitioe qua est in forma servi; qua homo, natura: uperior est nobis nimirum qua Deus, natura divina: quam homo, puritate naturae humanae ut hic notat Augustinus, nec puritate solum sed etiam officio Deconomico & praerogativis ad illud pertinentibus. Summa: quia Sermo ille caro factus est ratione efficii Mediatorii: ideo Paulus diCunum esse Mediatorem Dei & hominum, hominem Jesum Christum.
Idem Augustinus decimo tomo, Sermone vndecimo de verbis Apostoli ait: Vnus Mediator Dei & hominum, Non ait, Christus lesus, ne tu putares, secundum Verbum dictum, sed addidit. homo Media; tor Dei & hominum, homo Christus Iejus. Quid est Mediator? Pequem coniungeremur, per quem reconciliaremur, quia peccatis propriis separati iacebamus, in morte eramus, prorsus perieramus. Non erat Christus homo quando creatus est homo; ne periret homo, ille factus est homo. Sententia est: Christus non est Mediator, quatenus est Verbum, id est, quatenus est Sermo sine carne, quemadmodum sine carne fuit, quum Adamum primum hominem crearet: tum enim Christus seu Sermo nondum erat homo, & cum Sermo dicitur absolute, non semper caro simul intelligitur, quia Sermo non natura habuit carnem, sed voluntate assumsit eam: proinde est Mediator, quatenus est homo factus quia non est homo factus nisi madiationis respectu. Eadem est nostra sententia. Christus non est Mediator secundum natutam divinam absolute considerata, hoc est, quatenus est Verbum sint assumta carne, sed εικονομιϰώς consideratum, id est, quatenus Verbum caro factum est voluntatia illa oeconomia nobisque hominibus tan salutari. Non esse autem excludendam Deitatem Christi, quum dicitur Mediator homo Jesus Christus, ostendit Ambrosius in hunc locum: Filius Dei, sinquit jussumta carne homo natus est, ut Mediator Dei & hominum homo esset Christus lejus; id est, non sine diuvinitate, quia in Deo. homo erat & Deus in homine: & ut ex utraque esset Mediator, & utrumque reconciliaret, in se primum hoc fecit. Declarat idem Chrysostomus in hunc locum Pauli multis verbis
Instant rursus Papaei: Apostolus distinguit Mediatorem a Deo: Vnus inquit, Deus, unus & Mediator Dei & hominum: Ergo Christus non est. Mediator secundum naruram divinam, sed tantum secundum humanam, secundum quam Christus a Deo distinguitur. RESP. Syllogit mus talis fuerit: Secundum quam naturam Christus distinguitur a Deo. secundum illam naturam est Mediator Dei & hominum. At secundum humenam tantum naturam Christus distinguitur a Deo: Ergo secundi illa tantum est Modiator. Assumtio est falsa: nam & secundum naturam humana distinguitur a Deo, & secundum personam distinguitur a Patre apud quem proprie est Mediator, & ceconomia officii distinguitur ab essentia Dei, ut Mediator est. Petsona Christi a persona Dei Patris distinguitur secundum hypostaseos naturam realiter: secundum officium vero distinguitur a Deo non per naturam, sed per vocoutariam oeconomiam seu dispensationem gratiae. Itaque eadem Persona quae secundum naturam Deus est aequalis Patri, secundum biuntatiam dispensationem & Deo & seipsa minor est: & cum dici i minor Patre secundum humanitatem, de persona divina dicitur, nus in sese ex mniuit seipsam voluntarie, & in humanitate assumtalucta est minor naturaliter. Proinde Apostolus distinguit hoc in locec. dediatorem ratione personae a Deo, nempe Patre, non autem a tota i imitate: alic qui sequeretur quaternitas personarum, si a tota Trini aate Med:ator distingueretur. Replicant: Primo Arianismum hoc confirmat, si unus Deus de Patre intelligatur, quia Ariani hoc cupiunt, ut ubicunque legitur uhus Deus aut absolute Deus, solus Pater intelligatur. Secundo, Patres per unum Deum in hoc Pauli loco intelligunt totam Trinitatem, non solum Patrem; Ratio est, quia non solus Pater offensus & reconciliandus fuerat. sed etiam Filius & Spiritus Sanstus: Tertio, non sequitur quaternitas, quia Christus idem propter duas naturas & numeratur inter personas Trinitatis, cui debetur satisfactio, & simul ipse est qui satisfacit. ipse enim, ut homo est, Mediator est ad seipsum, ut Deus est,
RESP. Ad primum: Arianismum non confirmat qui nomen E Dei unius seu nomen Dei absolute positum, nunc de essentia Dei tri¬
bus personis communi, nunc de singulis personis seorsim, nunc de duabus personis accipit, ac proinde interdum de Patre solo, pro ut circumstantiae cuiusque loci & veritas postulant. Qui autem ubique homen Dei unius, seu nomen Dei absolute positum, de solo Patre ac cipiendum contendunt; illi Arianismum stabiliunt. Papistae igitur sic argumentantes; Evangelici in hoc loco nomen Dei de solo Patre accipiunt; Ergo Arianismum confirmant; ex puris particularibus conludunt contra leges bonae consequentiae
Ad secundam: Non omnes Patres in hoc Pauli loco per unum Dei in telligunt totam S. Trinitatem, sed Patrem, ut Chrysostomus, Oecumentus, Theophylactus, Ambrosius, Theodoretus. Sic enim Chrysostomus explicans hunc locum homilia septima in epistolam primam aTimotheum: Vnus enim Deus, non plurimi, ut isti(nempe Gentiles. putant, qui omnes salvos fieri vult, misitque Mediatorem Filium suum. Quid ergo Filius? nonne Deus est? Nulli profecto dubium. Quomodo igitur, inquit, anus? Ad distinctionem scilicet idolorum, non ad Filium retulit, &c. Similiter Oecumenius: Istud autem, unus Deus, non ad distinctionem ponitur Filij aut Spiritus Sancti, absit: sed eorum qui non unt, dicuntur aute dii. Et nunc: Quaeritur aute cur Spiritus non meminerit? Quam profecto quaestionem Oecumenius non fuisset adiecturus, per voces, unus Deus, a Paulo omnes tres personas intellectas statuisset. Eadem est sententia Theophylacti. Ambrosius in commentariis in munc locum ait: Dei & Christi unam significat esse uoluntatem in salvandis hominibus: Unde Deum Patrem, quia ab ipso est omnis autor: tas, unum esse fatetur: & unum Mediatorem Dei & hominum Christum Iesum. Missus enim a Patre factus arbiter reconciliavit Deum & homines reformando eos ad agnitionem eius. Ipse etiam septime omo, libro secundo de peccato originali, capite vigesimo octavo perunum Deum hoc Pauli loco intelligit Patrem: verba paulo ante sunt recitata, quae Bellarminus studio dissimulavit. Quanquam non diffipemur, alibi Augustinum haec verba de tota S. Trinitate intellexisset sed alii Patres propriam atque primariam loci hujus interpretatioem de Patre esse docuerunt propter oppositionem personae Christi; secundariam vero & consectariam de Trinitate, quia Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt unus & indivisus Deus
Quid ergo? num Christus est Mediator apud Patrem tantum? annon est Mediator apud totam S. Trinitatem ac proinde etiam apud se & Spiritum Sanctum? RESP. Actus mediationis Christi inter duas, partes intervenit, nempe inter Deum & electos: & ab utraque parte proaurat quae opus est. A Deo quidem sive (ut vulgo loquuntur) a partet Dei procurat τα πεος ἡμῶς, quaecunque nobiscum vel apud nos perficienda sunt: a nobis vero sive ex nostra parte, τα πρὼς διον, quaecunque cum Deo, aut apud Deum oportet perfici. Nam quod Deum attinet, communicavit per Mediatorem nobiscum omnia quae ad luem veritatis & perfectionem justitiae ac proinde ad vitam aeternam. pertinent: quod significatum fuit per Urim & Tummim, id est, lumina & perfectiones, quae in pectorali latentia Sacerdos summus gestabat, ex quibus Deus responsa dabat Ecclesiae. Quod vero nos attinet pro nobis intercessit & intercedit Christus apud Deum per satisfactionem sufficientem loco nostro praestitam, cujus vis & efficacia est aeterna, & sistit Ecclesiam sine labe & macula coram Deo & Patre nostro, ablutam suo sanguine, & indutam veste justitiae sus sempiternae, purgatamque per Spiritum Sanctum, quod in Sum mo Sacerdote significatum fuit in amiculi & pectoralis sacri gestatione, quia inerant amiculo gemmae cum nominibus singularum tribuum populi Israelitici, quam Ecclesiam typice Sacerdos Summus. sistebat coram Domino
Proprie quidem est Mediator arud Patrem, analogite vero apud se ipsum: quemadmodum & actus justitiae est proprie ad alterum, cum quis suum ei tribuit, analogice vero est etiam ad seipsum, quum quis sui lum sibi tribuit. Christus perfectus est Mediator perfecte utroque modo.
Est enim Christus Mediator etiam apud seipsum, ut Deus est osfensus in natura, & apud Spiritum Sanctum. Cyrillus tomo tertio, libro de recta fide ad Reginam, folio centesimo vicesimo nono, Edit. Basileens. Catandr. Anno 1528. Sicrificij modum non sicut unus quidam ex nobis Sacerdotibus adfert serviliter, nihil ipse in hoc commune habens, ut illud suscipiat: sed sibi ipsi conciliat, & per seipsum & in seipso Patri. Et thesauri libro decimo, cap. nono ait: Quicquid a Patre ut homo petit, id quoque a seipso ut Deo, & Spiritu Sancto petit.
Neque vero est absurdum, offensum esse etiam apud se Mediatorem in causa sua, si remittens gratiore de jure suo & posita aut dissimulata offensa, offendentes sibi ipsi reconcilet & aliis simul offensis: ut si rex aliquis & Filius ejus a subditis rebellibus offensi fuerint, quid ni filius Regis ex communi patris & suo consilio possit in se suscipere partes Mediatoris, ut subditos non tantum patri suo Regi, sed etiam sibi, qui non minus ofsensus a subditis fuerat quam pater, res RXconciliet? Hoc certe fieri solere experientia docet: & in hac ipsa causa.
de qua jam agimus, factum Christus ipse docet Matthaei vigesimoprimo, vers. 33 & sequentibus, maxime ubi dicitur vers. 37. Postrem. autem misit ad eos filium suum, dicens, Reverebuntur filium meum Idem est Marc. 12. 6. Luc 20. 13. Nam quum aequaliter essent offensiab hominibus Pater, Filius & Spiritus Sanctus, communi illorum consilio missus est Filius qui Mediatoris partes in se suscipiens, ita homines Patri reconciliavit, ut simul eosdem sibi & Spiritui Sancto res conciliaverit. Hoc ipsum docet Joh. 3. v.16. Ita Deus dilexit mundum. ut Filium suum unigenitum dederit, ut quisquis credit in eum non perear, sed habeat vitam aeternam. Romanor. 8. 3. Quum enim Legis impotentia nihil posset in carne, Deus suo ipsius Filio misso conformato carnipeccato obnoxiae, idque pro peccato, condemnavit peccatum in carne: Evers. 32. Is quidem qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus. tradidit eum, qui non etiam cum eo omnia nobis gratificabitur? 2. Corinth. 5. v. 18. 19, 20. Haec autem omnia sunt ex Deo, qui reconciliavinos sibi per Iesum Christum, deditque ministerium reconciliationis: Nem pe quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non imputandi. eis peccata ipsorum: posuitque in nobis sermonem hunc reconciliationis, Itaque nomine Christi legatione fungimur, velut Deo vos precante per nos oramus Christi nomine, reconciliamini Deo. Christus igitur Mediato ris munus peregit & sacrificium obtulit ut Deus homo in Oecono mia seu dispensatione voluntatia gratiae: & sacrificium accepit, ut Deus offensus in natura
Ad tertium: Omnino sequeretur quaternitas personarum in Deitate, si in hoc Pauli loco persona Christi esset opposita tribus personia Deitatis. Nam si unus Deus, est Pater, Filius & Spiritus Sanctus, Mediator vero alius est, & tamen Deus; quatuor personae plane futurae sunt. At respectu essentiae citra oppositionem personalem, id minime sequitur omnium. Nam Deus unus, est Pater, Filius, & Spiritu Sanctus unitate essentiae: & unus, id est, una persona est Mediator Dei & hominum, Christus Jesus, Deus homo natura, Mediator oeconomia ac dispositione voluntatis suae
Responsionem hanc claudat Chrysost. qui in hoc ipso loco Pauli explicando docet Mediatorem Dei & hominum oportere esse Deum & hominem ac proinde Mediatorem secundum utramque naturam. Verba Chtysostomi sunt homilia septima in primam epistolam ad Timotheum: Enimvero Mediator utrisque eis debet societate conjungi, quorum Mediator est. Id quippe Mediatoris est proprium, utrorumque participem fieri, quorum fuerit Mediator. Quod si unum quidem socies tate contingat, ab alio vero fuerit separatus, Mediator jam dici non potest. Nisi igitur consors sit paternae naturae, mediato profecto non est, quippe quum a Patris sit substantia separatus. Quemadmodum enim humanae naturae consortium accepit, quando ad homines venit: ita & a Dei substantia non abscessit, quoniam a Deo venit. Nam quia duarum naturarum medius fuit, ambarum oportuit esse participem. Quemadmodum enim loci cujuslibet medium utramque partem contingat nes cesse est: ita & naturarum ambarum medium, oportuit utrasquenaturas contingere, atque connectere. Quemadmodum igitur homo factus est, ita etiam Deus erat. Homo quippe purus mediator nunquam penitus fieret: oportebat enim hujusmodi mediatorem cum Deo colloqui. Deus item solus Mediator esse non potest, neque enim ipsum suscepissent hi quorum Mediator accederet.
Papistarum. SECUNDUM est ex testimoniis Patrum, Cyrilli, Chrysostomi, Augu stini. Sed primo probatio haec sumta est ex alieno principio: nam in rebus Theologicis solum verbum Dei, in Sacra Scriptura a Prophe cis & Apostolis traditum, est unicum & genuinum principium probandi. Deinde Patres allegati, etiamsi eos admitteremus, nostrae sententiae non repugnant, quia hoc tantum docent, Sermonem non esse Mediatorem, nempe absque humanitate assumta: quia Sermo fuit sine carne, quum aeterna sit hypostasis: non est igitur Mediator in quantum Deus & in quantum aequalis Patri, id est, consideratus tantum ut Deus, quemadmodum ab aeterno fuit usque ad tempus incarnationis: sed est Mediator quatenus homo factus, quatenus exinanitus & voluntata liberrima inferior Patre factus forma servi assumta, quia u Mediatoris officium impleret, non tantum Deus, sed etiam homo est se debuit. Summa, nihil aliud Patres volunt, quam Christum non esse Mediatorem quatenus simpliciter Verbum, quatenus simpliciter Deus est: sed quatenus Verbum oικονομικως exinanitum, quatenus Deus ho mo factus. Nam inquantum Christus Deus factus est homo, intantum est Mediator: non inquantum Deus est solum, nam absque humanitate non esset medius inter Patrem & nos homines. nec inquantum est homo solum, nam humanitas non est hypostasis sed tantum natura in persona Filii Dei subsistens, operationes autem personales, quales sunt reconciliare homines Deo, sufficiens pretium solvere pro peccatis sunt personae, agente in ea utraque natura quod suum est. Una est quaelibet operatio θεαυθρικη quae est a supposito seu persona, a naturis vero tanquam duplici principio formali sunt actiones naturales ad operationem θεαυορικbν perficiendam concurren tes. Ac proinde Christus est Mediator Dei & hominum, ut θεαγυμω¬ xos & secundum utramque naturam. Hoc adeo verum est, ut Patres ex operibus Mediatoriis Christi collegerint duas in ipso esse naturas divinam & humanam, ipsumque non tantum hominem, sed etiam verum Deum esse, ut abunde docet Cyrilli Alexandrini liber ad Reginas de recta fide in Christum. En speciment Pnus enim Deus, unus & Mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus, qui dedit seipsum precium pro omnibus. Ex confesso salutaris est mors Christi, sed si non esset Deus, quomodo ipse & solus sufficiet ad hoc ut sit preciu? sed sufficit solus pro omnibus mortuus, quia & super omnes est. Deus igitur est, morte suae carnis a mundo depellens mortem. TERTIO conantur opinionem suam Papini probare rationibus, quas ordine bona fide subducemus secundum leges syllogisticas. Prima ratio: Si Mediator debet esse medius, id est, ditans ab utraque parte dissidente aliquo modo; Christus autem ut Deus, non distat a Deo ullo modo, id est, nec natura, nec iustitia, nec ullo alio modo: ab hominibus. autem distat, ut homo justus: tum non ut Deus, sed ut homo justus Mediator est inter Deum & homines peccatores. Omnia quae actecedunt vera sunt: Ergo & quod sequitur. RESP. Primo Mediatoris definitio est ambigua: itaque melius sic Mediator definietur: Asediator, est qui est medius, natura quidem cum utraque parte quae concilianda est, communicans, sed aliquo tamen modo ab utraque parte distans. Nam in Mediatore nostro requititur primo ut cum parte utraque ei conveniat, sicut Propheta Jesatas ait, quod sit Immanuel, nobiscum Deus, θ eἄνόρωπος. Quassant fundamentum salutis nostrae, qui convenientiam Mediatoris cum utraque parte concilianda negant. Secundo negatur. Christum ut Deum non distare a Deo ullo modo, nam distat aliquo modo a Deo, qua Deus, nimirum Oeconomia voluntatia, quod cum esset in forma Dei, ipse Deus & in forma Dei manens exinanivit. se forma servi assumta: imo a seipso ut Deo absolute considerato distat quodam modo, quatenus exinanivit se, Manens enim Deus, exinanivit se forma servi assumta¬
Replicant: Definitio Mediatoris convenit Christo, ut homo justus est. non autem ut Deus est. Nam ut homo distat a Deo, ut justus convenit. cum Deo, & contra, ut homo, convenit cum caetoris hominibus; ut justus distat ab omnibus hominibus. Omnes enim nascuntur natura filij irae RESP. Negatur, definitionem Mediatoris convenire Christo, ut homo est justus, non autem ut Deus est: nam convenit Christo ut est θε ὀνορωπος: nam natura cum utraque parte conveniens, modo abutraque parte differt. Modus autem est illa εἰκονομια sive dispensatio
ratiosa quam Sermo factus caro atque ita Immanuel, sibi humanas nostras, & nobis res suas divinas oixeιν, approprians, in uno corpore nos reconciliavit Deo per crucem. Alioquin respectu naturae, quam Deus, convenientiam habet cum Deo: qua homo, nobiscum: & contra, qua Deus, distat a nobis: qua homo, a Deo.
Secunda ratio: Si Christus est Mediator secundum utramque naturam, vel secundum utramque coniunctim sumtas, vel secundum utram, que seorsim acceptas. Non secundum utramque simul: Christus enim se cundum utramque naturam simul sumtam, distat quidem a caeteris hominibus & etiam a Deo Patre & Spiritu Sancto, at non distat a Deo Filio, nec persona nec natura, & tamen etiam ab illo distare debet, cum & ipse sit pars offensa, ad cuius placationem Mediatore opus sit. Nec secundum utram que naturam scorsim, quia non secundum divinam scorsim acceptam, cum illa sit pars offensa, & secundum illam nihil diste Christus a Deo. Restat ergo, ut solum secundum humanam sit Mediator.
RESP. Primo negatur prima pars assumtionis: nam nisi Christus utramque naturam simul haberet & utraque simul ageret, non foret inter Deum & homines Mediator. Est Mediator ratione unionis naturarum: quia ostendit in seipso collatas & unitas divinitatem ac humanitatem, quae secundum naturam valde discretae sunt & magnum habent interstitium, & coniungit nos per se Deo ac Patri. Nam Deo est cognatus, quandoquide n ex eo est & in eo: sed & nobis quoque cognatus est, quandoquidem ex nobis est & in nobis. Neque nobis alienus est secundum humanitatem Emmanuel, sed per omnia absque solo peccato assimilatus, ut ait Cyrillus Alexandrinus primo libro Dialogorum de Trinitate. Est Mediator ratione operationis Mediatoriae & TheanAricae: agit enim utraque forma cum alterius communione, quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, & carne exsequente quod Carnis est, ut ait Leo Magnus Romanus Episcopus in laudatissima illa ad Flavianum epistola. Deinde quod rationem partis hujus in as nec persona, nec natura, sed differt tamen modo seu Oeconomia: quia dem & peccato hominum offensus est ut Deus & voluntatie praestat mediationem ut θεαγδρωπος, id est, Deus & homo simul in unitate personae. Nunquid non ergo distant & differunt, esse Filium Dei & Deum simpliciter: & esse Filium Dei & hominis, & θεανδρωπον, num non differt natura simpliciter considerata a seipsa considerat cατ εικονμιαν illam voluntatiam? Tertio secundum naturam humanam solum, seu ut homo est, non est Christus Mediator suiipsius u Deus est: nam mediatio est operatio personae: Christus ut homo solum non est persona, sed quiddam naturae nostrae in persona τοῦ λόγι subsistens: Ergo Christi ut hominis solum non est mediatio. Mediae tionem esse operationem personae, certissimum est: quia omnis operatio Christi Theandrica est operatio personae: mediatio autem est operatio Christi Theandrica. Imo ut recte Nicolaus Lyranus in Jesaiae 42. caput ait, Humanitas Christi est instrumentum Divinitati coniunctum: & ideo non movetur ad aliquid, nisi secundum motum divinitatis. Quae ratio est corporis nostri ad animam in nobis, eadem est humanae naturae ad Deitatem in persona Christi. Corpus autem nostrum est instrumentum animae, & nihil agit, nisi qua agitur ab anima ut principio suo. Ergo & humana natura in Christo est instrumentum Deitatis cui est unita, & nihil agit nisi qua agitur a Deitate tanquam ab agente principali suo. Si nihil, profecto nec divinum illud & salutare mediationis opus, opus creatione majus
Instat. Si Christus etiam ut Deus est, Mediator est sui ipsius ut Deus est: tum apertissima contradictio involvitur: sequitur enim inde, Christum a seipso distare & non distare, eodem modo consideratum. Non igitur Christus secundum utramque naturam sumtam simul esse potest Mediator.
RESP. Negatur conexi consequetia Nam Christus cum sit offensus ut Deus simpliciter, offensam aute solvat non ut Deussimpliciter, sed ut θεαγλρωες ut Deus, homo: est etia Mediator no simpiciter ut Deus. sed ut Deus incarnatus, ut θεανοοωπος, Mediator inquam sui ipsius uDeus est simpliciter. Christus ergo in mediationis opere non eodem modo consideratur, sed re vera modo a seipso distat: nam profecto Christus Deus simpliciter consideratus differt a seipso Teo incarnato.
Verissimum est & ab omnibus etiam Philosophis receptum axioma. Una eademque res vel persona a seipsa diversa est & dstinguitur modo & ratione: velut Ecclesia una & eadem iam antiqua a primum in cipiente: Una eademque urbs antiqua a seipsa primum exstructa & nova: Vnus idemque homo senex a seipso juvene: unus idemque homo doctus a seipso antea indocto: unus idemque iam dives a seipso antea pat. re: Ita unus idemque Filius Dei Christus ματ oικονομιαν quatenus in carnatu differt & distinguitur a seipso καο εκυτὸν considerato. Cerre unumquodque re unum est, modo & ratione duplex vel multiplex esse potest. Ratio est, quia in vnoquoque consideratur tum res seu essentia, quae semper una est: tum modus rei: qui diversus & varius esse potest.
Proinde unus idemque Christus ut est Deus. homo, est Nediator fui ipsius ut est Deus simpliciter offensus communiter cum Patre & Spiritu Sancto naturam, omnes tres personae essent Mediatores. At consequens est ab surdun: Ergo & antecedens. Connexi consequetia sic probatur: nam cum natura divina sit communis tribus, quicquid secundum illam convenit uni personae, id convenit omnibus trib. Unde est illa maxima sanctorum Patrum: Opera Trinitatis esse indivisa
RESP. Primo argumentatio est vitiosa ob falsum connexum. Nam si illud esset verum, bona esset & haec argumentatio: Si Christus aliqui modo se exinanivisset secundum ditinam naturam, omnes tres perso nae essent exinanitae. At hoc est absurdum: Ergo & illud. Quid vero? annon Christus aliquo modo se exinanivit secundum divinam naturam: Certe exinanitio personae Filii convenit secundum naturam divinam quia secundum hanc assumsit formam servi: non aute secundum humanam naturam, quia haec est forma servi assumta. Augustin. septim. tomo, lib. 1. de praedest. sanctor cap. 15. ait. Pro nobis ipsa diuvinitas, quo- usque se deponeret humilius, non habuit, qua quod suscepit naturam hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. Et tertio tomo i1quaestiunculis de Trinitate dicit: Utique diuvinitas suae carnis conceptione. concepta est, & nativitate nata, sensitque humani affectus mertem quam sponte susceperat
Deinde probatio connexi plane est aliena nec probat connexum. Nam propositio connexa loquitur de natura divina singulariter & individualiter subsistente in Filio: probatio loquitur de natura Deitatis communi simpliciter omnibus tribus personis. Atqui aliter se habet natura divina ut est communis Patri, Filio & Spiritui Sancto: aliter ut singulariter subfistit in qualibet persona. Jam Mediatio non conveni personae Christi secundum naturam communem Deitatis, id est, essentiam simpliciter: sed secundum naturam divinam singulariter subsistentem in Christo. Quapropter etiam maxima Patrum veterum deoperibus Trinitatis indivisis αωρον διουγσως adducitur: quia Mediationon est opus Trinitatis, sed solius Medirtoris Christi¬
Quarta ratio: Sacrificare & sacrificando satisfacere, interpellare pronobis, advocatum nostrum esse, dare semetipsum redemptionem pro nobiconveniunt Christo tantum secundum humanam naturam, & non secundum divinam: At sacrificare & caetera iam memorata sunt propria officia Christi Mediatoris: Ergo Christus est Mediator tantum secundum humanam naturam & non secundum divinam.
Maiorem propositionem probat Bellarminus, dupliciter, ratione & testimoniis Patrum. Ratio est, quia divinitatem Filij facere Sacerdotem est apertissimus Arianismus: nam omnis sacerdos est minor eo, cujus est sacerdos: officium enim eius est ministrare. Testimonia vero profert ex Ambrosio, Hieronymo, Fulgertio & Augustino
RESP. Primo major propositio negatur. Nam sacrificare & sacrificando satisfacere, interpellare pro nobis, advocatum nostrum es se, dare semetipsum redemtionem pro nobis, conveniunt Christo secundum personam sive suppositum in utraque natura. De humananon est disceptatio inter nos & Papistas: de divina tantum quaeritur. At secundum eam de Christo ait Paulus Hebr. 9. 14. Christus per Spiritum aeternum seipsum obtulit inculpatum Deo. Quid potest dici clarius? PER SPIRITUM AETERNUM seipsum obtulit Christus: ergoper Deitatem suam. Actor. 20 28. legitur: quod Deus suo sanguine. redemit Ecclesiam. Redimere Ecclesiam: quod certe competit secundum utranique naturam. Ergo principium quo seu principium formal sacrificii Christi & redemtionis nostrae per illud, non est sola natura humana, sed etiam divina. At certe in sacrificio illo iλασικς, praeter formam servi, ipsa etiam Deitas Filii, quod suum est, cooperata est formaliter, sed distincte, non confu: e, quod sibi proprium est, sive opus ipsum sive effectum mundo salutarem spectes. Nam sacrificium illud nec meritum esse potuisset salutis nostrae, nec salutem nobis praestare aeternam: nisi in eo vi sua Deitas Christi cooperata fuisset humanitati formaliter & principaliter, id est, ut principium formale & primum: alioquin salutis nostrae aeternae principium non esset Deitas Christi, sed fosmanitas: quo nihil potest cogitari, nihil dici absurdius
Deinde quod primam probationem majoris attinet, nimirum, quo a Denuitatem Filii facere sacerdotem sit apertissimus Arianismus, &c. illa prorsus est aliena. Nam propositio major agit de persona secundum hanc vel illa naturam: probatio autem de Divinitate, id est, de natura in abstracto. Atqui nos non affirmamus, Deitatem Christi esse sacerdotem; & quod Cyrillus Alexandrinus in defensione Anathematismi decimi objectioni Orientalium respondit, idem & ego respondeo: Dicis indignum esse. Deo at suer ficet, adsupulor & ego: scilicet si solum sit & absque carne Verbum, dixeris AI
humanitatem, & in dignitatibus ultra creaturam, sicut Deum Videantur similia in declaratione ejusdem anathematismi & de fensione adversus reprehensiones Theodoreti. Persona CHRISTI perans: sacrificium fuit personae divinae licet in natura humana peractum. Et quod plus refert, Apostolus epistolam ad He portuisse esse Deum, sed Deum hominem factum. CHR1STUS victimam quae est humana natura ejus PER SPIRII a bere nequaquam potuisset. Arianismus nihil ad nos, qui non Fi absque humanitate dicimus, qui Arianorum error impius erat: sed Filium Dei qua se exinanire dignatus est forma servi accepia qua θεουνόρωπος est dispensatione voluntatis suae liberrima, sacerne ipsi Nestoriani & idololatrae sint, dum humanitatem solam principium formale tam divini operis, quod salutis aeternae causaest, faciunt, & creaturae soli adscribunt salutis nostrae causam prae qua Verbum solum, sed qua verbum caro factum, Ambiguitate verborum quibus sse Sacerdotem conditione humana, secundum formam servi, secun Patres id tribuant Verbo quod caro factum est, non autem Verbo ut est Verbum, quod impie volebant Ariani, contra quos PaTertia ratio: si Christus esset aliquo modo Mediator secundum divina C
tres citati agunt. Quod de sacrificio dictum, idem de aliis operibus Christi Theandricis intelligendum
Quinta ratio: Si operatio propria Mediatoris convenit Christo ratione utriusque naturae sequitur confusio operationum, & consequenter naturarum in Christo, quae est haeresis Monothelis tarum & Eutychianorum damnata in VI. Synodo, act. decimoses timo.
convenit Christo ratione utriusque naturae utraque agente cum alto rius communione, non confuse, sed distincte quod proprium est, Verbo operante quod Verbi est, & Carne exsequente quod Carnis est. Si confuse ageret utraque natura, ac proinde specie non esset distincta utriusque naturae actio, tum sequeretur confusio operationum & naturarum Christi.
Replicant adversarii: Si una operatio tribuatur utrique naturae, & Mediatoris quidem operatio quae est Christi ut homo est, exempli gratiqe sacrificare. tribuatur etiam Deitati Christi: tum certe sit confusio operationum & naturarum.
RESP. Fallaciam struunt adversarii homonymiis. Nam prime una operatio dicitur aequivoce, vel una numero vel una specie. Omnia enim operatio consideratur vel absolute vel opposite: absolute quum ribuitur personae: opposite, cum tribuitur alteri naturae. Nam cum operati sit personae, certe una operatio numero tribuitur personae absolute. Cum autem formae seu naturae duae sint in persona Christi, a quibus species constituitur cujusque operationis, ideo pro diversitate formatum tanquam principiorum, duas species operationis agnoscere necesse est. Sic una eademque operatio, & unica est numero, & duplex est specie, divina Deitatis, humana humanitatis: In una eademque numero operatione Theandrica, & divina natura & humana suam propriam habent & specialem operationem seu actionem singulae: & divina natura utitur operatio natura participat operationem divinae, sicut instrumentum operationem principalis agentis sui participat. Exempli gratia: Salvas tio humani generis est operatio Christi Mediatoris Theandrica. quae perficitur a Mediatore utraque natura. Est ergo operatio u na numero respectu personae: non enim est alia salvatio qua salvat humanitas Christi & Divinitas ejus: concurrit tamen duplex operatio specie, quia agit in salvatione humani generis utraque forma & natura in Christo quod suum est proprium. Sic de satisfactione pro nobis ait Thomas Aquinas parte tertia Summae, quaestione prima, articulo secundo: Aliqua satisfactio potest dici sufficiens dupliciter. Vno modo perfecte, quia est condigna per quandam adaequationem ad recompensationem commissa culpae, & sic hominis puri satisfactio sufficiens esse non potuit, quia tota humana natura erat per pec- catum corrupta: nec bonum alicujus personae vel etiam plurium potera per aequiparantiam totius naturae detrimentum recompensere. Tum ettam quia peccotum contra Deum commissum quandam infinitatem habet ex infixitate divinae matestatis: tanto enim offensa est grauior, quan to major est ille in quem delinquitur. Unde oportuit ad condignam satis. factionem ut actio satisfacientis haberet efficaciam infinitam, utputa Dei & hominis exsistens
Deinde cum dicitur, sacrificare esse proeprium Christi ut homo est, itidem ambiguum est. Nam illud ut homo est, vel idem valet quod quatenus caro factus est, quomodo veteres Patres recte dicunt, Filium Dei esse sacerdotem & sacrificasse non qua Verbum est, ut volebam Ariani, sed qua homo est, id est, quam est Verbum caro factum, quam est θεογόρωπος, quod & nos approbamus: vel idem valet quod tota actione proficiscente a sola humanitate Christi ut unico principio quo seu principio formali, & non simul a divinitate ut principioprimo in eadem persona Christi, quod volunt Papistae & nos merite improbamus, tum quia sic dividuntur in hunc modum operatio nes naturarum in una & eadem operatione personali Theandrica, etiam naturae cum Nestorio dividuntur & duae personae statur untur, una Dei Verbi, altera Christi hominis: tum quia actionem sacrificandi seu offerendi Deo Paulus expresse tribuit Christo etiam secundum divinam naturam, quum dicit Hebr. 9 v. 14. Per SPIRI. TUM AETERNUM seipsum OBTULIT incu patum Deo. Quis obtulit, Christus. Quid obtulit? Seipsum, id est, humanam suam naturam, quae erat victima & substantia sacrificii. Per quid obtulit, id est, secundum quam naturam obtulit? Per humanamne solum? Minime: sed etiam PERSPIRITUM AETERNUM, id est, per divinam naturam, seu unos eodem sensu dicimus, secundum divinam naturam, seu concurrente actioc deitatis cum actioc humanitatis ad ide apotelesma perficiendum in unitate personae. Sacrificium ergo Christi est opus θεανθεικον, quod Christus peregit non ut est Deus solum, nec ut est homo solum, sed ut est θεανορωπος, Deus & homo in una persona, sine confusione & sint divulsione operationum ad naturas ejus pertinetium & hoc opus simul producentium. Licet unum opus sit, quod persona Christi θεανθρω πῳ obtulit Deo Patri seipsum sacrificium, & utraque natura obtulit: tamen substantia sacrificii fuit humanitas se sacrificari passa: adeo ut utraque natura sacrificaverit, humana fuerit sacrificium seu victima: dignitas vero & efficacia sacrificii tum a persona est communiter, tum a Deitate (quae principium formale est personae singulariter
Instat Beliarminus: St ita esset, non posset Deitas appellari sacerdos & Pontifex, ut tamen Sarnicius appellavit, &
RESP. Primo Deitas in abstracto non debet nec potest appellar Sacerdos nisi admodum improprie: sed persona quae est Deus & homo, est Sacerdos in utraque natura simul. A communi indiviso transire ad divisum est contra leges Logicas. Deinde quod Sarnicius Dei. tatem nominaverit sacerdotem, unde probabitur? Bellarminus testem adducit Stancarum: sed testis iste est suspectus, quia adversarius Sarnicii, & impotenti affectu in eum raptus fuit. Quod si id Sarnicius dixerit (ut demus sic esse) fallaciam accentus Stancarus commiserit, in verbis Sarnicii, est Pontifex & Sacerdos divina natura, sacrifici. um vero humana, voces divina natura, & humana, accipiens casu nominativo, quum Sarnicius dixerit & intellexerit casu ablativo, divina natura, item humana: ita ut sententia integra Sarnicii fuerit, Christum esse Pontificem & Sacerdotem divina natura, sacrificium vero humana.
Ex his quae dicta sunt hactenus patet, Christum esse Mediatorem. Dei & hominum non tantum secundum humanam, sed secundum ytramque naturam in unitate personae ut θεανδξωπον Deum- hominem.
QUAESTIO hic incidit: An Christus ante assumtam carnem vero substiterit & mediator fuerit? Causa dubitandi est, quia qui suo demum tempore excitandus erat, is non videtur antea substitisse, aut Mediato fuisse
RESP. Christus ante carnem assumtam vere substitit & inde ad initio Mediator fuit omnium electorum. Quod vero suo temporo excitandus erat, intelligendum est per communicationem idioma tum propter Oeconomiam illam & dispensationem salutiferam qua Sermo ille caro factus est,
Rursus QUAERITUR: Quum Christus sit Mediator secundum utramque naturam, quomodo potuerit ante assumtam humanam naturam esse Midiator.
RESPON. Christus etiam ante assumtam humanam naturam fuit Mediator secundum utramque naturam, quia tum Mediator hominum fuit, quatenus incarnandus: sicut nunc Mediator est noster, quatenus incarnatus. Adhaec in Dei notitia & praedestinatione & acceptatione, duae naturae pro unitis habebantur, quum apud eum facta & facienda, praesentia & futura eodem sint loco. Explicat hoc Augustinus septimo tomo, libro secundo de peccato originali, capite vigesimoquarto: Vm est enim Deus, & unus Mediator Dei & hominum homo Christus Iesus, Quoniam non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, inquo oporteat nos salvos fieri, & in illo definivit Deus fidem omnibus, suscitans illum a mortuis. Itaque sine ista fide, hoc est, sine fide unius Mediatoris Dei & hominum hominis Christi Iesu, sine fide, inquom, resurrectionis eius, quam Deus hominibus definivit, quae utique sine incar natione cius ac morte non potest veraciter credi: sine fide ergo incarna tionis & mortis & resurrectionis Christi, nec antiquos justos, ut iusti essent a peccatis, potuisse mundari, & Dei gratia iustificari, veritas Christiana non dubitat: sive in eis iustis quos Sancta Scriptura commemorat; sive in eis iustis, quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, vel ante diluvium, vel inde usque ad datam legem, vel ipsia legis tempore, non solum in filijs Israei, sicut fuerunt Prophetae, sed etiam extra eundem populum, sicut fuit Iob. Et ipsorum enim corda eadem mundabantur Mediatoris fide, & diffundebatur in eis charitas per Spiritum Sanctis, qui ubi vult spirat, non merita sequens, sed etiam ipsa merita faci. ens. Et cap. 26. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic & in Christo omnes vivificabuntur, quia per illum hominem mors, & per istum hominem resurrectio mortuorum, quis audeat dubitare Christianus, etiam illos iustos, qui recentioribus generis humani temporibus Deo placuerunt, ideo in resurrectionem vitae aternae, non mortis aeternae esse venturos, quid in Christo vivificabuntur. Ideo autem vivificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi, & ideo pertinere ad corpus Christi, quia & ipsis caput est Christus? Ideo & ipsis Caput esse Christum, quia unus Medias tor est Dei & hominum, homo Christus Iesus: Quod eis non fuisset, nisi in eius resurrectionem, per eius gratiam credidissent. Et hoc quomodo fieret, si eum in carne venturum esse nescivissent, neque ex hac fide iuste pieque vi¬ xissent? Nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat, nec nobis prodest iudicium Chrisci de vivis & mertuis, quid nondum factum est. Si aute nos per huius nondum facti, sed futuri judici fidem stabimus ad dextram Christi, profecto illi per incarnationis ejus tunc nondum factae, sed futurae fidem membra sunt Christi. Neque enim putandum est, quod antiquis iustis sola quae semper erat, diuvinitas Chriti, non etiam quae nondum erat, eius humanitas revelata profuerit,
toris inter Deum & nos: Fines mediationis sequuntur: e quibus primus & proximus est, ut Christus esset Iesus noster, id est, Salvator aut Servator, & ut LatiniPatres veteres loquebantur, Sospitator. Rationem nominis adfert ergo est noster Jesus & Salvator: quia est noster mediator. Est aute noster Salvator, dum obedientia praestans Deo Patri pro nobis usque ad mortem crucis, factus est nobis autor aeterni boni & liberavit nos a malo culpae & poenae.
Duobus autem modis est Servator noster: merito & efficacia. MERITUM Christi Servatoris, est perfectissima illa obedientia qua pene satisfecit Legi Dei loco nostro sufficiens pro omnibus homini
Idque pendet & fluit ex mero Dei beneplacito: quia illius causa eficiens ωροηγυμινη fuit voluntas Dei Patris, hoc est, ordinatio eius abaeterno facta: sicut legitur Heb. 10. v. 10. qua voluntate sanctificati sua nereri potuit. Deinde in merito Christi non statuitur primum principium salutis nostrae: sed conscendendum est ad Dei voluntatem & ordinationem, quae prima causa est, Hebr. 10. v. 10. quia nmero benelacito Mediatorem Deus statuit, qui nobis salutem acquireret. Tum dignitas & vis meriti Christi pendet a persona merente quae est Divi nihil apud Deum mereri potuisset.
ffecta meriti Christi sunt beneficia Dei quae nobis merito suo Christus impetravit, nempe reconciliatio cum Deo, fides, remissiopeccatorum, regeneratio per Spiritum Sanctum, salus & vita aeterna.
EETICACIA Christi Servatoris, est virtus ipsius per quam nobis applicat meritum suum & confert beneficia merito suo nobis par servat & perseverantia nos donat ut ad finem in gratia in quam nos adduxit permaneamus.
Est vero perfectus Servator noster, initium, medium & consummaionem salutis nobis praestans: tum quia meritum eius est perfectissimum, propter personae dignitatem, & supplicii, quod pro nobis sustinuit gravitatem: tum quia salutem nobis perfectissime confert. Hoc locet Scriptura Colossens. 2. 10. Et estis in eo completi, qui est caput omnis imperii ac potestatis. Hebr. 7. vers. 24. 25. At iste propterea quod in aeternum manet, perpetuum habet Sacerdotium: Unde & servare. it
Porro Christuss OLUS est hoc modo Servator noster: quia solus est Mediator noster apud Deum. Hoc testantur Apostoli qui dicunt A es OBIICITURI. Etiam Deus Pater & Spiritus Sanctus nos servant; E
RESP. Proceditur ex ambiguo: quia in modo servandi est discrinen. Pater servat nos per Filium tanquam fons salutis: Spiritus San6t
OEIICITURII. Beatissima Virgo Maria est salvatrix mundi: Ergo non solus Christus. Antecedens probatur in hunc modum
Si tanta est Christi in servos suos indulgentia, ut illis Salvatoris titu ginem per quam Salus mundi nata est; Salvatricem nostram esse profitea mur: Antecedens verum est;. Ergo & consequens.
Assumtum probant adversarii ex Propheta Obadia, ex actis Apostoicis, & epistola ad Romanos & prima epistola ad Timotheum. In Prophetia Obadiae versu ultimo, Apostoli nominantur Salvatores seu Servatores. Actorum 13. vers. 45. 46. 47. haec leguntur: Visa autem turba, Iudaei repleti sunt invidia, & contradicebant eis quae a Paulo dicet bantur, contradicentes ac blasphemantes. Tunc loquendi libertate ust Paulus ac Barnabas dixerunt, Vobis necesse fuit primum exponi sermonem Dei: postquam autem illum repellitis, & indignos vos ipsos decerni tis aeterna vita, ecce convertimus nos ad Gentes. Ita enim nobis praecepit. Dominus, dicens, Constitui te ut sis Lux Gentium, ut sis saluti usque id altimas terras. Hic aiunt, Paulum ac Barnabam aliosque Apostolos constitutos a Domino, ut essent saluti usque ad ultimas terras. EtRom. 11. v. 13. 14. ait Paulus de se: Nam (quod vobis dico Gentibus, quatenus ego quidem sum Apostolus Gentium) ministerium meum illustros Vt experiar si quo modo ad aemulationem provocem consanguineos meos, & salvos faciam aliquos ex ipsis. Et priori ad Timotheum 4.16. scribit Paulus ad Timotheum: Intentus esto tibi ipsi & doctrinae: & permane in istis: id enim si feceris, & teipsum salvum facies, & eos qui teaudierint. Hic aiunt aperte dici, Paulum & Timotheum se & alios salvos facere: ac proinde Christum communicare cum suis titulum Sale vatori¬
RESPON. Primo cavenda est fallacia homonymiae in nomine Salvatoris. Christus enim dicitur Salvator, quia nos salvos fecit meriro suo, efficacia, annunciatione salutis & vocatione ad eam & exemplo: Apostoli vero & alii servi Jesu Christi, dicuntur Salvatores, tanquam ministri & praecones Evangelii, quod est potentia Dei ad salutem cuivis credenti, item quia exemplo suo lucrifecerunt alios.
Deinde, assumtio negatur eo sensu accepta quo a Papistis accipitur. Papistae enim Apostolos vocant Salvatores, quorum meritis & intercessione salvemur: Neque vero hoc sensu accepta assumtio ex allegatis iocis probari potest. Ut enim Christus ad sui communionem nos admittit: ita etiam Paulum, Barnabam, Timotheum & alios prae cones Evangelii in communionem salutis admisit. Ita autem ad mittit nos ad sui communionem, ut fructum eorum quae ipso fecit & praestitit, percipiamus, non ut officium quod ipsi soli proprium est. nobis arrogemus. Nos in communionem sacerdotii & regni ejus veninius, quod ad fructum & effectum attinet, non quod ad munus & officium, quo solus ipse fuugitur. Nec enim sacerdotes sumus, ut vel corpus Christi, vel nos ipsos offeramus pro redemtione generis humani: neque Reges sumus, ut populo Dei imperemus. Sic membra ndhaerent capiti, ut ab eo percipiant sensum, motum, vigorem omnem, tanquam effecta & fructus capitis: ipsa tamen membra propterea nec sunt, nec dici possunt caput, nec officio capitis, quantumvis praestantia sint, funguntur. Quapropter etiamsi Paulus de se dicat quae Actor. 13147. & Rom. 11. v. 14 leguntur: tamen titulum Salvatoris, ideo sibi non arrogatineatitulum Salvatoris, Timotheo aut Barnabae, aut alii praeter Christum tribuit. Salus enim aeterna nec a Paulo, nec a Timotheo, nec a Barnaba aut aliis Apostotis vel aliis Evangelistis pendebat, sed ab Evangelio, quod illis commissum erat annunciandum mundo vniverso. Evangelium enim est potentia Dei ad salutem cuivis credenti, ut Paulus Apostolus docet Roman. 1 versic.16. Quis autem dat vim & efficaciam praediationi Evangelii, ut eo convertantur homines, & salvi fiant? Num Paulus & alii Apostoli? Minime, sed Deus ipse, sicut Paulus ait, priorad Corinthios 3. vers. 5, 6, 7. Quis igitur est Paulus, quis autem Apollo. nisi ministri per quos credidistis, & ut cuique Dominus dedit? Ego plantavi, Apollos rigavit, sed Deus dedit crescendi vim. Itaque neque is qui plantat, est aliquid; neque qui rigat: sed Deus qui dat crescendi vim. Ergo Paulus, Barnabas, Timotheus & Apostoh salvos facere homines dicebantur, & Salvatores a Propheta Obadia nominantur, respectu Evangelii, quod praedicabant, ac proinde ut ministri Christi vocando & adducendo homines per praedicationem Evangelii ad salutem per Christum partam, non autem salutem comparando seu impetrando a Deo Patre, & efficaciter illis conferendo, quod proprium est officii Christi solius. Apostoli igitur & praecones Evangelii sunt organ vocationis hominum ad salutem. Ac sancta quidem organa sua sic honorat Dominus, ut illis quodam modo effectionem tribuat rei illias, quam ipse proprie efficit, & ideo cooperatios suos vocat: sed vnicam virtutem suam in illis vult agnosci: ut quum dicitur gloriosus Deus in sanctis suis, ad ipsum unum laus & gloria salutis nostrae referatur. Unde etiam nemo Apostolos vocaverit Salvatores nostros hoc sensu, qui meritorum suorum intercessione & efficacia sua nos salvent. Deinde, dato, sed non concesto assumtionem veram esse, tamen nul la esset connexi consequentia: quia ut publica Evangelii praedicatio mulieribus commissa non fuit, atque ita nec Mariae: ita argumentum ab Apostolis & Evangelistis ductum ad Mariam nullum est.
REPLICANT Papistae duo: Prius est, Christum solum originaliter esse Salvatorem: Posterius est, Mariam Virginem multos potuisse privatim sua doctrina & vitae exemplo ad salutem adducere.
RESPON Quod ad prius attinet: Christus sic origine est Salvator ut etiam sit perfector consummatorque salutis, sicut Paulus dicit Coloss. 2. 10. Estis in eo consummati qui est caput omnis imperii ac potestatis: quemadmodum & fidei salvificae dux & consummator est, ut dicit tur Hebr. 12. v. 2. Ipse igitur unus est Redemtor ac Salvator. Quod ad posterius attinet, ex eo non sequitur, Mariam matrem Christi recte di ci Salvatricem, quia potuerunt & aliae piae mulieres multos privatim sua doctrina & vitae exemplo ad salutem adducere, an ideo salvatrices. dicentur? Nonne Paulus ad quosvis fideles dicit 1. Corinth. 7. versic 16. Unde enim seis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si multerem salvam facies;
TREPLICANT: Maria omnes alias mulieres antecellit. RESPON Non sufficit haec praecellentia, ut officium & nomen Christo soli competens, ei commune esse possit.
NSTANT. Qui alios salvat, est eorum Salvator: Servi Christi alios salvant: Ergo sunt eorum Salvatores.
RESPON. Ex coniugatis ambiguis vitlosa est argumentatio. Nam salvare dicitur in Scriptura multis modis, ut & Salvator. Nam salvare non tantum est, sua satisfactione & merito cripere e morte aeterna & vitam aeternam a Deo impetraressed etiam per praedicationem Evangelii ad salutis a Christo comparatae communionem vocare, q 1ve sensu Paulus hoc verbo utitur Roman. 11. versic. 14. 1. Timoth. 4. 16. Et sancta severitate absterrere ab interitu sempiterno, sicut Iudas in epistola sua Catholica versic. 25, ait; Illos vero salvate, de igne rapientes. Salvator itidem δμεογυμως dicitur: vel proprie de Deo, ut & de Domino Jesu Christo: vel figurate de hominibus, iisque vel typis Salvatoris Christi exhibendi, qui a Deo excitati fuerunt, ut populum Dei a periculis vel hostibus liberatent, veluti Genes. 41. versic. 45. Iudic. 3. pesic. 19. 2. Reg. 13. v. 5. Nehem. 9. vers. 27. vel administris saluti
Nam qui potest ille vere disi Mediator, qui ipse Mediator eget, velus pstrae aeternae per doctrinam Evangelii de Christo jam exhibito, ut badiae vel Abdiae versiculo ultimo: Et adscendent Salvatores (seu revatores) in montem Tzionis, ad iudicandu n montem Esavit & erit, ad va regnum. Christus est Salvator, salutem nobis merendo & efficoriter conferendo: Apostoli fuerunt Salvatores, salutem a Christo partam annunciando per Evangelii praedicationem. Marla autem neutro modo salvatrix dici potest: nam illa salutem aeternam nobi nec meruit, nec conferre potest; & munere docendi Euangelium in Ecclesia functa non est.
On this page