Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 29
FPICIUM Mediatoris Christi est triplex: Propheticum, SaDcerdotale & Regium. Deut. 18. 15. Prophetam e medio tuie fraribus tuis sicut ego sum, suscitabit tibi Ithova Deus tuus, ei auscultate. Actor. 3 vers. 22. & 7. 37. Psalm. 110. toto. Zach. 6. v. 12, 1. Ecce virum, cujus nomen est GERMEN, qui e loco suo germinabit, & aedificabit templum Iehovae. Is enim aedificaturus est templum Iehovae. idenque reportaturus decorem, & sessuras ac dominaturus in solio suo, erisque Sacerdos in solio suo, & consilium pacis erit inter utrosque. Hebr. 7. 2, 3. Exponitur autem nomen ejus, Rex justitiae, deinde vero etiam Rex Salem, quod est Rex pacis: Sine patre, sine matre, sine genere: nec initium dierum, nec vitae finem habens: sed assimilatus Filio Dei, manet. Sacerdos in perpetuum. Et cap. 13. 20. Deus vero pacis, qui magnum illum ovium, per sanguinem federis aeterni pastorem, Dominum nostrum: esum, a mortuis reduxit, &c.
propheticum efficium Christi, est totum Dei verbum nobis perfecte revelare, nos docendo tum nostrum malum, in quod culpa nostra incidimus, tum bonum a Deo nobis ex gratia obveniens, Hebr. 1. v. I. Ultimis diebus hisce liquutus est nobis (Deus] in Filio, &c. Joh. 1. v. 16, 17, 18. Ex plenitudine ipsius omnes accepimus, & gratiam pro gracia: Num Lex illa per Mosen data est: gratia & veritas per Iesum Christum praestita est. Deum nemo vidit unquam: unigenitus ille Filius, qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. Psal. 65. v. 6. Res reveren. das in justitia proloqueris nobis, รด Deus salutis nostrae, Jesaiae cap. sexagesimo-primo, versiculo primo, Spiritus Domini Iehovi est super me: eo quod unxit Iehova me ad evangelizandum mansuetis, misit me ad obligandum fractigunimo, ad proclamandum captivis libertatem, &c. ohan. capite quarto, versiculo vigesimo quinto, Scio Messiam venturum (qui dicitur Christus,) quum venerit ille, nobis annunciabit omnia, Johannis capite decimo-octavo, versiculo trigesimo-septimo? Veni in mundum, ut dem testimonium veritati
Propterea dicitur Christus summus Propheta, Deuter. 18. 15. 18. Cconsiliarius Jes. 9. ver. 6. Actor. 3. vers. 22. & cap. 7. 37. ฮผฮฌฯฮทฮณฮทฮทแฟฯ, hoc st, Doctor, Matth. 23. 18, 10. & Apostolus nostrae confessionis Hebr. 3. 1. & fidus ille testis Apocal. I. vers 5item testis nationum, antecessor & praeceptor nationum Jes. 55. 4. Lux occlesiae. Jes. 60. vers. 1. Luc. 2. v. 32. Lux illa mundi, id est, qui patefecit & annunciavit mundo veram desalute aeterna doctrinam, quae confestim erassas tenebras ignorationis rerum divinarum ex mentibus hominum dispulit: discrimen veri Dei & falsorum deorum, veri cultus Dei & idololatriae. verae ecclesiae & falsae, virtutis & vitiorum detexit: humanum genus a regno tenebrarum liberavit: fideles de vero cultu Dei & salutis via tam certos reddidit, ut vitam & pro eo sanguinem profundere non dubitarint: alectos & efficaciter vocatos regeneravit, & corda hominum ad amandum Deum & proximum infiammavit. Ob idem officium vocatur Vrul, id est, lux & sapientia Dei, 4. Esdrae 41. Dactor seu Dux consummator fidei, Hebr. 12. v. 2. Ejus partes duae sunt: externa veritatis divinae promulgatio, & in
Externa veritatis divinae promulgatio, est prima pars Prophetici officii Christi, dum praedicavit Euangelium de gratia Deie: redem.
Patefactio Evangeli, est prima doctrinae Christi pars, dum praedicavit regnum gratiae & resipiscentiam: arcanumque consilium & omnem voluntatem Patris de reconciliatione nostri cum illo, patefecit, Gen. 3. v. 15. Semen mulieris conteret caput serpentis. Gen. 22. In se mine tuo benedicintur omnes Gentes terrae. Matth. 4. v. 17. Ex co tempore coepit Iesus praedicare, & dicere, resipiscite: appropinquavit enim regnum coelorum. Joh 1. vers. 18. & cap. 15. v. 15. Vos autem dixi amitos. quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. Matth. 11. v. 27. Omnia mihi tradita sunt a Patre mio; & nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quisquam novit nisi Filius, & cuicunque voluerit Filius retegere.
Vera Legis interpretatio, est altera doctrinae Christi pars, dum vetam Legis divinae sententiam ex mente insius Legislatoris Dei exosuit, ut eam a corruptelis Phariseicis assereret, Jes. 1. v. 11, & sequenibus, Matth. 5. v 20. & sequentibus.
Rerum futurarum praedictio tribuenda est Christo tum in Veteri Testamento tum in Novo, 1. Pet. 1 11. & c. 3. 19, 20. Apoc 22. 16.
Interna cordium per Epiritum Sanctum illuminatio, est altera & praecipua pars Prophetici officii Christi, dum per Spiritum Sanctum movet fideles, ut & mente capiant, & corde velint ea quae docentur & niis acquiescant, Luc. 24 v. 32, 45. Tunc aperuit eorum mentem, ut intelligerent Scripturas. Act. 16. v. 14. Lydiae, purpurariae cor Dominus. adaperuit ut attenforet iis quae dicebantur a Paulo.
Officium Propheticum Christus tum ante incarnationem suam & post eam in terris versans obiit: tum post adscensionem suam in coelosi idemque adhuc obit in coelis sedens ad dexterani Dei. Ante incarnationem suam obiit Christus Propheticum munus inde ab exordio Ecclesiae in Paradiso, patefaciens humano generi voluntatem Dei, instituens ministerium verbi & Sacramentorum Veteris Testamenti, & praedicens res futuras. Nam Filius Dei cumprimis parentibus nostris in Paradiso locutus est & postmodum cum & in Patriarchis ac Prophetis, quemadmodum legitur I. Petr. 3. v. 20 quo temporibus Noe per Spiritum praedicarit spiritibus qui jam sunt incarcere, & 1. Petr. 1. v. 11, legitur, quod in Prophetis fuerit praenuncius ille Spiritus Christi. Quo etiam pertinet, quod dicitur Johan 1. v. 10. II. In mundo erat, & mundus per eum factus est, sed mundus eum non agnovit. Ad sua venit & sui eum non receperunt.
Post incarnationem suam in terris versans obiit Propheticum munus, dum & ipse docuit omnia mysteria regni coelorum plene & perfecte, & res futuras praedixit: & ministerium Verbi atque Sacramentorum in Novo Testamento instituit, ut historia Evangelica abund. testatur, Johan. 15. 15. Non amplius dicam vos servos: quia servus nescit quid facit Dominus ejus: vos autem dixi amicos, quia omnia quaeaudivi a Patre meo, nota feci vobis, Matth. 28. v. 20. Docentes eos servare omnia quae mandavi vobis. Actor. 1. vers. 3. Et dicens quae ad regnum Dei spectant.
In coelis vero, postquam purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta consedit ad dextram majestatis illius in locis excelsissimis, obiit illud & in primitiva Ecclesia, per Apostolos Ecclesiam docens & res futuras ei revelans & deinceps quoque: sicut etiam adhuc obit illud per Scripturam Sacram nos foris instruens, adhibito ministerio Ecclesiae
Modus proinde Prophetici officii Christi est duplex, unus imme diatus, alter mediatus. Immediatus, est quo Christus per se absque hominum opera, in veteri quidem Testamento Patriarchas & Prophetas, per visiones, oracula, Urim & Thummim, & per somnia in stituit: in novo autem testamento, externa etiam voce humanum D genus docuit, Actor. 10. vers. 36. Mediatus, est quo Christus per Patriarchas & Prophetas in veteri Testamento, 1. Pet. 3. vers. 19. & peApostolos eorumque successores in Novo Testamento, Ecclesiam instituit verbi ac Sacramentorum ministerio, 2. Cor. 13. 3. Quando quidem experimentum quaeritis loquentis in me Christi.
Fines & usus Prophetici officii Christi sunt I. Christum non sibi modo unctionem ad munus Propheticum accepisse, ut ipse docendi partibus fungeretur: sed toti suo corpori, ut in continua Evangelii praedicatione virtus Spiritus respondeat, Joel. 2. 28.
II. Christum adventu suo & perfectione doctrinae quam attulit, imposuisse finem omnibus Prophetiis: ut autoritati ejus dero gent, qui Evangelio non contenti, extraneum aliquid assumunt.
III. In doctrina Christi inclusos esse omnes perfectae sapientiae numeros, ideoque extra ipsam nibil esse utile cognitu, & quicunt que fide percipiunt qualis sit, totam bonorum coelestium immensi tatem complexos esse. Quam ratione scribit Paulus, 1. Cor. 2. versic. 2. Nihil scire pretiosum duxi praeter Iesum Christum, & hunc crucifixum. Rom. 15. 8.
Sacerdotali. Sacerdotale officium Christi, est quo tanquam verus ille Sacerdos aeternus secundum ordinem Melchisedechi, sacerdotalia opera peragit, auferendo nostrum malum, & bonum gratiae Dei nobis compafando, per satisfactionem plenissimam pro nobis, Psalm. 110. ver. 4. suravit Iehova, & non poenitebit eum, tu es Sacerdos in saculum secundum ordinem Melchisedech. Hebr. 5. v. 10. Cognominatus a Deo Pontifex secundum ordinem Melchisedech. & cap. 7. prope toto
Expiatio nostrorum peccatorum, est prima Sacerdotalis officii Christi pars, dum Christus offerens Deo Patri unicum sacrificium suiipsius, poenam pro peccatis electorum persolvit, ad reconciliandum eset, ctos Deo, & ad redimendum illos ab omni potestate Diaboli, 1. Pet. 2. 24. Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae viveremus: cujus vibicibus sanati estis. Et cap. 3. v. 18. Christus semel pro peccatis passus fuit, justus pro injustis: ut nos ad Deum adduceret. Psalm. 65. 4. Res iniquae praevaluerant mihi, defectiones nostras tu expias. Jesa. 53. v. 12. Idcirco partem dabo ei pro multis, ut cum robustis partiatur praedam; pro eo quod profundit in mortem seipsum, & cum dfectoribus annumeratus est, nam ipse peccatum multorum perferens pro defectoribus intercessit. 1. Joh. 22. Rom. 3. vers. 25. Quem proposuit Deus, ut esset placamentum per fidem, in sanguine ipsius, ad declarandam iustitiam suam, per remissionem praecedentium peccatorum. Hebr. 10. 12. Hic vero una pro peccatis oblata victima, inperpetuum sedet ad dextram Dei. Unde & Redemtio dicitur, item Satisfactio pro peccatis. Vocatur etiam sanctificatio nostra, Hebr. 10. 10. Qua voliitate sanctificati sumus, i. e. purgati, loti, emundati a peccatis,
Victima quam Christus obtulit est tota humana natura assumtacum omni sanctitate, innocentia & justitia, quam inde a primo momento conceptionis habuit: sicut dicit Joh. 17. v. 19. Ego sanctifico me pro eis, hoc est, offero me pro eis in sanctam victimam. Unde etiam nos sanctitatis ejus participes sumus, & tanquam puri & mundi, ime etiam sancti, Deo placemus, quatenus nos Christus secum & in s Patri sanctificavit dicavitque, qui alioqui foetemus coram eo, Hebr9. 14. Obtulit se inculpatum Deo. Ergo etiam innocentiam suam obtulit.
Sacrificium Christi est singulare, id est, non tantum eximium, sed unicum, quo Christus quicquid culparum est purgavit. Christi igitur sacrificium propitiatorium non est iterandum: quia s tum quoad poenam, Hebr. 9. v. 28. Ita & Christus semel oblatus ut nultorum peccata tolleret. Et cap. 10. v. 11, 12. Omnis Sacerdos adstat. quotidie operans, & easdem saepius offerens hostias, quae nunquam possint auferre peccata: Hic vero una pro peccatis oblata victima, in perpetuum sedet ad dextram Dei,
Ut caste & sancte vivamus animo & corpore: quemadmoI. dum Paulus hortatur I. Cor. 6. v. 20. Emti estis pretio: glorificate igitur Deum in corpore vestro & in spiritu vestro, quae sunt Dei.
II. Ut caveamus ne fiamus servi hominum, hoc est, ne nos subiciamus jugo traditionum humanarum, neve serviamus sanctis de mortuis, I. Cor. 7. v. 23. Pretio emti estis, ne estote servi hominum
III. Ut veram obedientiam Christo praestemus, 1. Petr. 1. v 17. 18, 19. cum timore versamini commorationis vestrae tempore: Vt quiciatis, vos non caducis rebus, argento vel auro, fuisse redemtos, ex vana illa vestra conversatione a patribus tradita: sed pretioso sanguine, utpote Agni inculpati & incontaminati, nempe Christ.
Expiationis nostrorum peccatorum & satisfactionis pro nobis effecta sunt. I. Justificatio nostri apud Deum. Satisfactio autem Christi efficaciam ad nos justificandum habuit & habet a proposite & decreto Dei, quoniam Deus Christum ad hoc ordinaverat ut expiationem peccatorum nostrorum foceret, sicut Paulus docet, Rom. 3. 25. แผฮฝ ฯฯฮฟฮธฮธฮตฮนฮฟ แฝ ฮธฮตฯฯ ฮนฮปฮฑฯฮฎฯฮนฮฟฮฝ, que praestituit Deus ut esset placamentum.
ipud Deum pro nobis. Intercessio apud Deum pro nobis, est altera Sacerdotalis officii Christi pars, dum satisfactione sua efficit, ut Pater nos in gratiam recipiat & aeternum servet, Jerem. 30. 21. Et erit magnificus eius ex ipso, & dominator eius e medio ipsius prodibit, quem tubebo accedere ut appropin quet ad me: nam quis ille est qui spondeat cum animo suo se appropin. quaturum ad me? dictum Iehovae. Zach. 1. v. 12. Tunc loquutus Angelus Iehovae dixit, o Iehova exercituum, quousque tu non miserturus es Ieruschalaimoram, & civitatum Iuda, in quas indignatus es iam septuaginta annis
Christus etiamnum in coelo pro nobis intercedit Rom. 8. v. 34. & Hebr 7. v. 25. Idque facit sequentibus modis.
I. Cum merito & justitia sua coram Patre indesinenter pro nobis comparendo, Hebr. 9. v. 24. ut Pater oculos a peccatis nostris ad vertat. Ut enim Christus adduxit justitiam sempiternam in natura humana sua: ita eandem justitiam in coelo indesinenter Deo reprae sentat pro nobis, ut propter illam poccata nobis remittat, & vitam aegmam dones 2. Dum ipse tanquam Sacerdos applicat nobis satissactionem suam & effectus sacrificii sui propitiatorii per inedia tum externa, lum interna. Externa media, sunt praedicatio Evangelii & sacramenta. Internum medium, est fides viva, quam nos donat & quam solam vim sacrificii ipsius accipimus, operatione Spiritus Sancti.
Per Spiritum Sanctum, qui ipsius tanquam Advocati nostri 3. Spiritus est, excitando in nobis suspiria inenarrabilia, Rom. 8. 26. Itidem autem & Sciritus una sublevat infirmitates nostras: quid enim precemur ut oportet non novimus: sed ipse Spiritus interpellat pro nobisuspiriis inenarrabilibus. Ambrosius libro quinto, epistola vigesimatertia: Quia nos nescimus quid oremus, & quomodo oporteat, postulat pro nobis Spiritus Sanctus, est enim advocati nostri Iesu, & postulat. gemitibus ineffabilibus. Dolet enim pro nobis & Christus.
I1. Preces & gratiarum actiones nostras offerendo Deo & gratas illi acceptasque reddendo Apocalyps. 8. 3. 4. Tum alius Angelus venit & stetit ante aram, habens thuribulum aureum: & dati sunt. ei suffitus multi, ut offerret cum precibus Sanctorum omnium, supealtare aureum quod est ante thonum. Adscendit autem fumus suffituit. cum precibus Sanctorum, e manu Angeli ad conspectum Dei. Hic Angelus est Christus Dominus, propter quem invocationem nostram Deus Pater exaudit.
quitur de officio eius regio. Regium officium Christi, est quod ipse tanquam unicum formale Caput & Monarcha Ecclesiam regit, ut salus aeterna, quam nobis ut Pontifex noster comparavit, id est, liberatio a malo & possessio boncoelestis in aeternum conservetur regali virtute & autoritate ejus, Ps. 2. v. 6. Ego inungens Regem meum, praefeci Tziioni monti sanctitatis meae. Jes. 16. v. 14. Et stabilietur benignitate solium, cui insideat constater in tentorio Davidis, iudex & procurans ius & promtus ad iustitiam ret. 23. v. 5, 6. Ecce dies uenturi sunt, dictum Iehovae: quibus excitabo Dav di germen iustum: qui regnabit rex, secundabiturque ac exercebit. ius & iustitiam in terra. Diebus eius servabitur Iehuda, & Israel habitabit secure: atque hoc nomen eius est, quo vocabit eum Israel, o Iehova. iustitia nostra. Luc 1. 33. Regnabiique super domum lacob in aeternum, & regni eius non erit finis. Matth. 28.18. Data est mihi omnis autoritas in coelo & in terra. Joh. 10. 28. Ego vitam aeternam do eis: nec peribunt in aeternum, neque rapiet eas quuquam e manu men
Hujus officii respectu Christus dicitur Princeps Ezech. 37. v. 25. judicare populos, Psal. 67. 5. Postor, Ezech. 34. v 23. Pater aternitatis, Jes 9. v. 7. Rex noster, Ps 47. 7. Princeps Regum terrae. Apoc. 1. v. 5. Leo. ille ex tribu Iuda, Apoc. 5. v. 5. Dux seu antetessor, Dan. 9. 25. Michael Princeps ille maximus, Dan. 12. 1. Apoc. 12. 7. epist Judae v. 9. Rex Regum & Dominus dominantium, Apoc. 19. v. 16. Legislutor noster, Jes. 33. 22. Vindex noster Jes. 33. 22. Monarcha Ecclesiae est solus Iesus Christus: nequaquam vero Pectus Apostolus, multo minus Papa Romanus
Hdonarchia Ecclesiastica gravior est civili: Monarchia autem illa solius Christi porro regium officium exercet duobus modis: altero, si Ecclesiam per se spectes: altero, si Ecclesiae hostes.
Si Ecclesiam per se spectes, dupliciter regium officium exercet:. I. Quod per suum Sanctum Spiritum in nos sua membra coelestia dona effundit, Ephes. 4. vers. 10, 11, 12. Hebr. 12. vers. 25, 26. Viidete ne aspernemini eum qui loquitur: nam si illi non effugerunt quo aversabantur eum qui loquebatur Dei nomine in terra, multo magis nos, si eum, qui de coelis est, aversemur: Cujus vox tunc concussit ter ram: nunc autem denunciavit, dicens: Adhuc semel ego concutiam, non solum terram sed etiam coelum. Et juxta Prophetiam Psalm. 68. 19, 20. Adscendens in sublime; captivam fecist: capt. vorum multitudinem, accipiens dectisti dona hominibus, etiam rebelles habitando capt: vos facis, lah Deus. Benedictus Dominus, qui quotidie onerat nos donis: Agg. 2. 7. Et commoturus sum omnes gentes, ut veniant desiderati emnium gentium; & impleturus domum hanc gloria, ait Iehova exercit tuui). Act. 2. 3.
II. Quod nos suo verbo & Spiritu regit, Matth. 28. v. 20. Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummat: onem seculi.
I. Quod nos nobisque partam salutem sua potentia contra ho stes nostros tuetur & conservat, & nos potenter liberat, Psal. 2. v. 9. Confringes eos virga ferrea; ut vas figlinum dissipabis eos. Et 110. 1 Donec disposuero inimicos tuos, in scabellum pedum tuorum. Jes. 9. v. 2. Populus in tenebris vidit lucem magnam. Et cap. 32. vers. 2. Et erit vir tanquam absconsio a vento, & latibulum ab inundatione; ut rivi aquarum in arido loco, ut umbra pecrae ingentis in terra fessa ex siti. Lachar. 3 v. 2. Joh. 10. v. 28, 29, 30. Eph. 4. v. 8 Ps. 68. v. 21.
Liberatio Ecclesiae est triplex. Prima est quam Christus praestitia in statu humiliationis, factus pro nobis homo, factus legi subjectus loco Ecclesiae, factus sacrificium propitiatorium pro ea, eamque ipsi manifestavit & communicavit.
Haec prima liberatio fons est liberationum reliquarum Partes ejus sunt duae: Prima est, quod homo factus, se Patri pro Ecclesia stitit & pro ea satisfecit & oravit. Secunda pars est, quod liberationem hanc Ecclesiae suae manifestavit & realiter applicavit
Secunda liberatio, est qua Christus ad dextram Dei sedens quotidie magis ac magis a malis tam spiritualibus quam corporalibus, qui nos etiamnum in finem usque seculi circumstant, nos liberat, sic ut nobis praevalere nosque superate nequeant. Roman. 7. Roman. 8 2. Corinth. 4.
Tertia liberatio, est qua Christus in gloria veniens ad judicium u niversale vivorum & mortuorum nos tandem plenissime ab omnibus hostibus & malis liberabit, & lucem suam clarissime manifestabit uejus clara visione in aeternum beati simus.
II. Quod hostes nostros debellat, partim per seipsum sua potentia, Psal. 110. vers. 2. Dominare in medio? nimicorum tuorum, Joh. 16. v. 33. partim nos ipsos instruendo armis spiritualibus, quib. diapolo & mundo resistimus & vincimus Rom. 16. 20. 1 Joh. 5. v. 4. 5. donec tandem nos plene ac integre ab illis asserat.
Haec hostium debellatio duplex est I. Quod omni potestate privat quosdam hostes, quantumvis potentes & superbos: ut Satanam & impios omnes Psalm. 2. vers 9. Confringes istos virga ferrca, ut vas figlinum dissipabis eos. & Psal. 110. vers. 5, 6. Dominus qui sedet ad dexteram tuam sapostrophe ad Deum; Patrem, Jfragens die irae suae Reges. Iudicium exercebit in gentes, complens corporibus, frangens caput in regionibus plurimis, hoc est, adversarios omnes ad unum male perdens & Satanae administros, Sacahamque ipsum qui mortis imperium obtinet, conterens sub pedibus nostris. Jes. 11. v. 14, 15. Ps. 68. v. 19, 22.
2. Quod alios prorsus abolebit, ut mortem. 1. Corinth. 15. vers. 26. Psalm. 110. vers. 7. De torrente in via bibet, idcirco attollet caput. hoc est, victoriam constantissime persequetur; quemadmodum strenui duces ne cibo quidem aut potui indulgent, quum fusos hostes persequuntur: propterea victoriam plenam consecutus triumphabit. cum gloria
Regnum Christi vel naturale est vel donativum. Regeum Christi naturale, est quod Christus a natura habet, estque commune totius Deitatis, Patris, Filii & Spiritus Sancti, quo regna tres illae personae Deitatis aequali potentia, majestate & gloria regnant in unitate essentiae & operationum communium, in omnibus. & super omnia, infinite & immutabiliter, ab aeterno in aeternum. Hoc regnum etiam universale dicitur, quia est simpliciter in univerยฌ
At Regnum Christi donativum, est quod Christus traditum a Patre ฮธฮตฮฑฮฝ ฮธฯฯฯฮฟฯ accepit: Quemadmodum testatur Deus Pater ipsi Psalm. 2. vers. 6. Ego inungens Regem meum, praefeci Tzioni monti sanctitatis mcae. Et vers. 8. Pete a me & donabo ontes in possessionem tuam & fines terrae jui possessionis tuae. Testatur Daniel Propheta cap. 7. v. 13, 14. Idem asseverat Servator ipse Matth. 11. 27. Omnia mibi tradita sunt a Patre meo: & Matth. 28. 18. Data est mihi omnis potestas i1 coelo & in terra. & Joh. 17. 2. Sicut dedisti ci autoritatem in omnem carnem, ut quotquot dedisti ei, det eis vitam aeternam. Hoc testatur Propheta Daniel cap. 2. vers. 44. quum ait, Suscitabit Deus coelere gnum. Hoc Angelus Gabriel, cum ait ad Mariam Luc. 1. versic. 31. Hic erit magnus & Filius Altissimi vocabitur, dabitque ei Dominus Deus sedem Devidis Patris ipsius. Unde promtum est colligere, regni istius causam efficientem principem & autorem esse Deum Patrem Hoc regnum est proprium Christi, quod ut Rex Mediator obtinei in persona sua: ac regnum etiam singulare dicitur, quia est peculiare i1 Ecclesia, quam & gubernat & adversus omnes hostes, spirituales & & re natuiae, quia est naturalis Filius Dei Patris: ita donativum regnum.
Hoc donativum Christi regnum est duplex, regnum gratiae, & regnum gloriae, Regnum gratiae, est gratiosa gubernatio Ecclesiae in hac vita, in qua gratiam suam exhibet electis suis ad procurandam sempiternam eoI
Idque suscepit in sese Christus secundum utramque naturam divinam & humanam Secundum divinam naturam suscepit illud in se per admirandam illam ฮตแผฐฮบฮฟฮฝฮฟฮผฮนฮฑฮฝ & dispensationem gratiae. qua integro servato natur rali jure & communi Deitatis regno, ultro sese propter nos homines & salutem nostram ad abjectiorem regni modum demisit, verum, ut dixi, salvo naturalis regni jure, quo se non abdicavit, & quod nequa quam amisiยฌ
Secundum humanam vero naturam suscepit illud in se per gratiosam illam unctionem, qua inaugurata est natura assunta ad hanc regiam dignitatem
dem etiam regnum gubernat Christus secundum utramque naturam, divinam & humanam in unitate personae & operationum per c. dem opere regio, Deitatis & humanitatis operationibus.
Praeest autem Christus huic regno ipsemet, & praesentissima Spiritus sui virtute regno suo adest, aderitque ad consummationem us que seculi: testante Jesaia & dicente c. 9. 6. Puer natus est nobis, ficius datus nobis, cuius humero adest principatus itse, id est, qui ipse humeris suis gerit & sustentat regnum suum, subditos suos, Ecclesiam sua am: non autem subditi ipsum sustentant, velut mundanum regent vel principem subditi sustentare coguntur. Et Domino ipso Matth. 18. v. 20. Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, illic sum i1 medio eorum. Et Matth. 28. 20. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus t
Porro quamvis Christus in hoc regno sit Monarcha: Administris tamen in ejus gubernatione uti dignatur tum Angelis, tum hominibus. Nam Angelorum opera hic Rex noster utitur, qui primEvangelium de Christo Domino nato annunciarunt: qui deinde J I s s Dignatur etiam uti opera Pastorum & Doctorum, per quos verbo & Sacramentis pascit animas electorum.
Pastorum autem & Doctorum plurium, quorum quilibet in suo grege est vicarius Christi, dum suum munus exsequitur, quemadmo, dum ait Paulus 2. Lor. 5. v. 20. Nomine Christi bgatione fungimur.
Non habet autem ullum generalem ex hominibus vicarium, qui s non agitur de regno ejusmodi, in quo vices Principis solus quispiam t. r. verbo absolvam, de Evangelii ministerio, quod in Verbi & Sacramentorum quovis loco administratione situm est. Haec vero nemoh uit
Haec de regni administris. Si materiam consideremus, regnum Christi vel figurate sumitur? V quod est instrumentum regni Christi: vel pro Ecclesia quae regnum Christi est subjective; unde regnum Christi ii sunt qui in eum cre6 n
Si formam spectemus, sita est illa in gubernatione spirituali, quam Christus efficacitatem verbo & Sacramentis ex Spiritu suo tribuit; a t. nana potentia & viribus carnalibus, non humanam arte aut autoritate: unde a Daniele lapidi comparatur, qui non sit in manibus ullis.
Effecta ad fideles subditos regni pertinentia sunt fructus quos exillo percipimus & commoda quae inde haurimus. Nam ad vitam aeternam nos attollit: bonis oninibus ad saluteni necessariis nos ditat: invictos adversus spirituales hostes reddit: ad patientiam animat: gloriandi materium & fiduciam nobis suggerit: fortitudine induit: ad charitatem impelli,
Pax quoque hominum inter se, potentissimis, ferocissimis & damnosissimis quibusque potentia Christi domitis & ad Ecclesiam adductis, sic ut ne trepidi quidem pueruli sibi ab illis amplius metuant quemadmodum praedictum fuit allegoria quadam hyperbolica, Jeso capite undecimo, versiculo sexto, septimo & c,ctavo. Quupropter commorabitur lupus cum agno, & pardus cum haoedo ricubabit, ditulus quei & juvenis leo, ac pecus pingue simul erunt, & guer parvulus dux inter tos futurus est. Et vacca ursaque compascntibus, simul retubabunt catu li carum, & leo sicut bos comedet stramen: Et oblcctabit se lactens sub per foramen haemorrhoi, & super specum viperae depul sus a lacte manum suam injiciet. Et capite sexagesimo-quinto, versiculo vigesimo, quinto.
Convocatio electorum ex omnibus populis & Gentibus & eo rum coadunatio, quae praedicta fuit Jes. 11. v. 10, 11, 12, 13. Erit autem tempore illo ut ad eum qui e radice Iischai stabit in signum populorum, gentes consulturae veniant; & sit requies ejus gloriosa, &c.
Effecta vero ejus adversus hostes sunt, quod eos comminuit & con terit. Ideo a Daniele comparatur lapidi de monte devoluto & omnia Jobjecta comminuenti: & a Zacharia lapidi onerosissimo, quem qui cunque e suo loco tollere conatur, nervos sibi rumpit ejus ve allisione conteritur. Necesse est evanescere & perire miserum modum, quic. quid unigenito Filio Dei est adversum. Necesse est everti & pessundari omnia regna, quae contraria sunt regno Filii Dei: quemadmodum praedicit Jesaias capite 60. versicul. 12 Gens ipsa & regnum quo non servient tibi (alloquitur Ecclesiam) peribunt, & haegentes penitus. desolabuntur. q. d. omnes Gentes, omnes populi aut servient tibi, audivinitus peribunt.
Tantum de effectis. Subjectum is 8, id est, unde originem habet, est coelum. Non enim est ex hoc mundo, ut ipse Dominus testatur, Johan. 18. versic. 36. Dei coelo missus Angelus Domini annunciavit Pastoribus Evangelium de nato mundo Servatore, qui Christus est Dominus, Luc. 2. versic. 10, 11. Ita e coelo coepit erigi regnum Christi per Evangelii praedicationem per exercitus coelestes.
Subjectum eฮฝd, in quo regnum gratiae erigi debuit, est totus terrarum orbis quemadmodum Daniel ait, lapidem qui contriverat i maginem effectum esse montem magnum & totam terram implevisse Hinc Christus praecepit Apostolis, ut irent in mundum univer sum, & praedicarent Evangelium omni creaturae, id est, omnibus hominibus, non tantum Judaeis, nec tantum in Judaea, Marc. 16. v. 15.
Adiuncta regni Christi occurrunt plura: Primum, est tempus quo coepit erigi, nimirum post finem regniquarti a Daniele descripti, statim cum initio annunciationis Evangelii de nato & exhibito CHRIST0. Evangelii enim praedicatione regnum hoc erectum est in terra & constitutum inter homines, ut paulo aute dictum, unde Evangelium regni a Marco vocatur, cap. 1. vers. 14.
Secundum adjunctum regni Christi, est subitus ejus adventus. Inopinata enim fuit ejus erectio, plerisque nihil de eo cogitantibus, quibusdam longa adhuc ejus exspectatione suspensis. Ideo comparatur sapidi e monte exciso & subito devoluto, Dan. 2. v. 41.
Tertium adjunctum est ejus tenuitas circa primordia: Fuit enim sub initium per quam tenue & exiguum. Hinc Matth. 13. versic. 31, 32. a Christo comparatum fuit grano sinapis, quod minimum quidem est omnium seminum: quum autem excreverit, maximum est, olerum & arborescit, adeo ut veniant volucres coeli & nidulentur in ramis ipsius. Item fermento, quod inditum in farinae modios aliquo totam massam fermentat, Matth. 13. vers. 33. Ita regnum Christi a tenuissimis principiis inchoatum, insperatos habuit progressus, & totum orbem brevi fermentavit, ut tanto melius admirabilem potentiam Dei in regni Christi amplificatione illustrarent.
Quartum, est conservatio ejus plane diversis mediis quam quibus regna terrena conservantur. Regnum enim Christi conservatur martyriis, continuatione ejusdem cultus Dei & praedicatione justitiae Christi: At regna tertena conservantur armis corporalibus & federibus humanis adversus hostes, & gravibus suppliciis adversus immorigeros & rebelles
Quintum adjunctum est immunitas ab interitu. Regnum enim Christi non potest everti unquam, nec in alium valentiorem transferri. Alia regna vel mole sua ruunt, intestinis dissidiis concussa: veab uno populo in alium transferuntur, quod plurimis exemplis de clarare promtum esset.
Sextum adjunctum est aeternitas. Regnum enim hoc est aeternum, quemadmodum ait Daniel, cap. 2. vers. 44. Ipsum stabit in secula. Quemadmodum enim Rex est aeternus in se: ita communicat est iam cum regno suam aeternitatem. Ista aeternitas regni Christi duc bus modis est consideranda: Nam & ad totum Ecclesiae corpus pertinet & ad quodlibet ejus membrum. Si totum Ecclesiae corpus spectemus, manet illud in perpetuum & conservatur mirabiliter. Etiamsi Ecclesia saepe dissipetur, ita ut nulla appareat sub oculis hominum: tamen non potest unquam deleri, sed Christus occulta sua virtute eam tuetur, ita ut ad finem mundi superstes sit futura. Quo referendum est quod dicitur Psal. 89. versic. 36, 37, 38. Semel juravi per sanctitatem meam, Davidi, non mentiar: Semen ejus in saculum fore, & solium ejus ut selem coram me: Vt Luna stabile fore in saculum: & ut testes in superiore nube fideles summe. Sin etiam quodlibet Ecclesia membrum intueamur, est illud quoque aeternum, renatum ex incorruptibili semine, & regenitum Dei Spiritu ad spem vitae melioris, sic ut homo sidelis non sit duntaxa: mortalis filius Adami, sed gestet vitam coelestem & sempiternam in seipso, quia Spiritus qui in ipso est, vita est, teste Paulo, Rom. 8. v. 10.
Hinc infertur, regnum Christi non esse aeternum. RESP. Proceditur a dicto secundum quid ad dictum simpl citer. Christus tradit regnum Deo ac Patriยฌ
am dissentanea regni Chrii removenda. Rex Messias haber debet regnum non mundanum, terrenum & corporale, in quo Judaeiยฌ alias nationes dominio corporali premant: sed spirituale, ut haec arยฌ
Quia in Rege Messia benedicendae sunt omnes gentes terrae, Gen. 12. & 22. Non ergo opprimendae servitute, non exstirpandae. II. Quia Rex Messias praedicitur futurus pauper, Zach. 9. v. 9. III. Quia Rex Messias negatur bellum corporale gesturus, Zach. 9. v. 10.
IV. Quia contemtissimus futurus & plurima passurus erat, etam mortem ipsam, sicut praedicitur, Jes. 53. Dan. 9.
VI. Quia ejus regnum debet extendi in omnes Gentes & nationes, earumque Reges & Principes quantumvis potentissimos, qui Regi Christo subjectos se fatebuntur, eique servient Regnum Christi non est cum externo quopiam majestatis splen dore conjunctum, ex quo possit agnosci. Hoc Christus docet, cum ait Luc. 17. vers 20. Non est venturum regnum Dei cum observatione, id est, cum apparatu & pompa qualis conspicitur in iis qui regnum terrenum capessunt. Hoc tenendum non tantum adversus Judaeos terrenum Messiae regnum exspectantes: sed etiam adversus Pseudochristianos qui Pharisaismo seu Judaismo fascinati, Ecclesiam Christi ex splendore externo, opibus & potentia terrena aestimant.
Qui nobis est omnia, in eo gloriari, in eo laetari, eo nos solari, in eo acquiescere & firmam constantemque fiduciam collocare, ad illum confugere in omnibus debemus:
esus Christus nobis est omnia. Est enim noster Deus, est Immanuel, Jesa. 7. vers. 14. id est, nobiscum Deus fortis: est Ithiel Proverb. 0. vers, 1. id est, mecum Deus fortis: est noster Vchal Proverb. 30. v. 1. id est, potens ille per quem omnia possumus: est puer ille natus nobis & filius ille datus nobis, Jesa. 9. v. 6. est nobis admirabilis. Jesa. 9. vers. 6. tum persona sua, quia verus Deus & verus homo in quo divina & humana natura personaliter coaluit; tum operibus universis atque in-primis erga Ecclesiam & singulos fideles, quum sit DEUS qui facit mitabilia solus, Ps. 72. v. 18. & 136. v. 4. &c.
Ergo in Iesu Christo gloriari, in eo laetari, eo nos solari, in eo acquiescere & firmam constantemque fiduciam collocare, ad illum confugere in omnibus debemus.
At Iesus Christus est Mediator noster apud Patrem: Ergo Iesus Christus non est accusator noster apud Patrem: Haec consolatio est magni momenti adversus terrorem judicii divini, quod peccator non potest non reformidare, nisi fides in CHRIยฌ. STUM & charitas erga Deum formidinem servilem & infidelem excutiat. Illustratur autem haec consolatio eo quod dicitur. Rom. 8. vers. 34. Quis est qui condemnet? Christus is est qui mortuus est, imo vero qui etiam suscitatus est: qui etiam est ad dexteram Dei: qui ciiam interpellat pro nobis
III. Solus Iesus Christus est in Novo Testamento simul Rex& Sacerdos: 1. Quia ipse solus per Melchisedechum fuit figuratus, Gen. 14. Ps. 110 Hebr.
2. Quia ipse solus fuit figuratus per primogenitos Patriarcharum, qui regni & sacerdotii quandam speciem inter suos gesserunt, ut Abrahamus, Isaacus Jacobus, & alii primogenitia
SYNESIUS epistola LVII. Quoniam, inquit, res divina humano more curabatur: propterea conjunctus prius in eadem persona vitas Sacram & principalem Deus separavit. Et ait venuste idem praestantissimus scriptor: ฮดฮปฮน ฯฮฟฮปฮนฯฮนฮบฮฎฮฝ ฮฑฯฮตฯฮฟฮฝ, แผฐฮตฯฯฯฯ ฮธฮท ฯฯ ฯฯฮนฮตฮนฮฝ, ฯฮฑ ฮบฮปฯฮดฮตฮนฮฝ แผฯฮต ฮถ แผฯฮฟฮณฮบฮปฯฯฮฑ: Politicam facultatem sacerdotio jungere, conglomeram est in unum res, quae natura sua conjungi nullo modo queant. Sed rationes cur in Ecclesia sua Dominus eam distinctionem servari voluc rit, explicat accurate Gelasius Papa, cujus verba hic adscribam: Fuerint haec, inquit, ante adventum Christi, ut quidam figuraliter, adhuc tamen in carnalibus actionibus constituti pariter Reges exsisterent & pariter Sacerdotes: quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit hitoria. Mox: Sed quum ad verum ventum est, eundem Regem atque Pontificem, ultra sibi nec Imperator Pontificis nomen imposuit, nec Pontifex regale fastigium vindicavit. Quamvis enim membra ipsius, id est, ver Regis atque Pontificis, secundum participationem naturae magnifire utrumque in sacra generatione sumsisse dicantur, ut simul regale genus & facerdotale subsistant: attamen Christus memor fragilitatis humana quo suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperans, sic astionibus propriis dignitatibusque distinctis, officia potestatis utriusque disprevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbid. rursus intercipi: ut & Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent: & Pontifices pro temporalium cursu rerum Imperia libus dispositionibus uterentur: quatenus spiritualis actio a carnalibus. distaret incursibus: & ideo militans Deo minime se negotiis secularibus mplicaret: ac vicissim non ille rebus diuvinis praesidere videretur, qui sset negotiis secularibus implicatus: ut & modestia utriusque ordinis curaretur: ne extolleretur utroque suffultus: & competens qualitatibus actionum, specialiter professio aptaretur, haec Galenus in tomo de Anathematis vinculo: unde accepit Nicolaus Papa, ex quo Gratianus partim capitulo Quoniam, Distinctione decima, & capitulo Cum ad verum, Distinctione nonagesima-sexta. Notabis duas causas gravissimas, cur in Ecclesia Dei nemo homo possit esse Rex & Sacerdos: Prior, modestia utriusque ordinis: appellat autor gravissimus modestiam, quam Graeci Politici cum de natura Rerumpublicat rum disputant, แผฯฮทฯฯฮฟฯฮนฮฑฮฝ & ฮถฮตฮณฮฟฯฮฌฯฮทฯฮนฮฝ: momentum aequale & libramentum par: docent enim non posse firmam & stabilem Rempublicam esse, cujus partes quae geometrica proportione illam constituunt, paribus hinc inde momentis in suo ac legitimo statu non contineantur, alioquin futurum omnino, quod hic ait Gelasius, ut nimia potestate suffulta pars extollat se, & quod aptissimo verbo dixit Polybius แผ:oฮนฮบs, id est, sua iode migret. Altera ratio est, ne id eveniat quod paulo ante e Synesio dicebamus: sed contra, res sacras sa cratae personae procurent: non sacras, non sacrati. Episcopi proviniarum Rhemensis & Rotomagensis ad Ludovicum Regem dicunt Deus in carne veniens, qui SOLUS REX PIERIPOTUIT ET SACERDOS & in caelum adscendens, suum regnum, id est, Ecclesiam inter Pontificialem autoritatem & regiam potestatem gubernandam disposuit.
IV. Apud Jesum Christum non tantum salus aeterna, sed etiam salus temporaria, veluti morborum sanatio aliarumque afflictionum & periculolum depulsio quaerenda per preces ex vera in illum fide profectas, ut sequentia argumenta evincunt.
2. quia est Messias ille promissus, qui omnia bona animae & corporis nobis daturus erat, Matth. 11. 4, 7.
3. quia est plenus misericordia, qui afficitur sensu infirmitatum nostrarum, tentatus in omnibus similiter, absque tamen peccato, Hebr 4. 15. 16.
4. quia in illum credimus, Matth. 9 2. 5. quia remittit peccata, utqui habet potestatem remittendi pec cata, quae sunt causa iniseriae nostrae, Matth. 9 2, 6.
6. quia vult nobis succurrere Matth. 8 3. 7. quia potest nobis succurrere, nos sanare & cripere: verbo enim ejus cedunt mali spiritus, morbi, tempestates, Matth. 8. versic. 8, 9: & cap. 96
On this page