Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 28
ORRO solus Iesus Christus est Mediator Dei & hominum; ut sequentia cum dicta Scripturae, tum alia argumenta bona consequentia e sacris literis petita, evincunt. Dicta Scripturae sunt haec, Iohan. 14. vers. 6. Ego sum via, veritas & vitai nemo venit ad Patrem nisi per me. 1. Timoth. 2. v. 5. Unus enim Deus, unus etiam mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus.
Argumenta alia haec sunt: PRIMUM. Pet cuius solius nomen salutem aeternam consequimur, is solus est Mediator Dei & hominum Atqui per solius Iesu Christi nomen salutem aeternam consequimur: ut patet ex Actor. cap 4. v. 10, 11, 12. Notum sit omnibus vobis, & toi populo Israel per nomen Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus excitavit a mortuis, per hoc inquam istum adstare in vestro conspectu sannm. Hic est lapis ille, qui pro nihilo habitus a vobis aedifi. cantibus, qui factus est caput anguli: Et non est in alio quoquam salus; nec enim aliud nomen est sub caelo quod datum sit inter homines, per quod oporteat nos servari. Ergo solus Iesus Christus est Mediator Dei & hominum.
SECUNDUM. Quicunque definitus est a Deo judex vivorum ad mortuorum, cui etiam omnes Prophetae testimonium dant, remissionem peccatorum accepturum per nomen eius quemvis qui crediderit: in eum, is est Mediator Dei & hominum: Sed solus Iesus Christus definitus est a Deo index vivorum ac mortuorum, huic etiam omnes. Prophetae testimonium dant, remissionem peccatorum accepturum per nomen eius quemvis qui crediderit in eum, Actor. 10. vers. 42, 43. Huc etiam pertinet quod dicitur Actor. 17. vers. 31. Eb quod statuit diem quo iuste iudicaturus est orbem terrarum, per eum virum quem definiit, fide palam facta omnibus, illo a mortuis excitato. Ergo, &c.
TERTIUM. Solus unigenitus Dei Filius, est Mediator Dei & hominum: At solus Iesus Christus est unigenitus Dei Filius: Ergo, &c.
Maiorem propositionem probant sequentes rationes. I. Quia quum Adamus qui creatione filius Dei erat, ut ex Luc. 3. v. ult. liquet, a Deo Creatore & Patre suo per transgressionem praecept. defecisset, & in se totam posteritatem suam a Deo alienasset; non poterat iterum uniri cum Deo, & rursum filius Dei fieri, nisi per proprium Dei Filium, hoc est, qui aeterna nativitate Filius Dei est, & qui absqui ulla mutatione suae personae divinae, quam quia nobis immutabilitatem afferre debuit, immutabilem manere necesse erat, simul filius hominis in eadem persona esset. Servari & haeredes caelorum fieri non poteramus, nisi filii Dei fieremus: id autem nisi per Filium Dei obtinere non valebamus, cuius fratres & cohaeredes facti sumus. Quo pertinet quod dicitur Iohan. 1. vers. 12. Quotquot eum exceperunt, dedit eis hoc ius ut filii Dei sint facti, nempe iis qui credunt in nomen eius Hoc argumentum insigniter tractat Paulus Hebr. 2. v. 10. & seq. usque ad finem
II. Quia ipse est sapientia illa aeterna, per quam totus mundus & in eo homo creatus est: decuerat ergo eundem fieri hominem ad hominem recreandum. Unde Paulus dicit Ephes. 2. vers. 10. Ipsius sumus ipus, conditi in Christo Iesu ad opera bona. Gal. 6. v. 15. In Christo Iesus neque circumcisio quicquam valet, neque praeputium, sed nova creatio; 2. Cor. 5. vers. 17. Si quis igitur est in Christo, nova creatura est: vetera praeterierunt, ecce nova facta sunt omnia.
III. Quia ipse solus est substantialis imago Patris: debuit ergo homo fieri ut per cum imago Dei in nobis instauraretur, Coloss. 1. versi. culo 15.
IV. Quia ipse est per quem se Pater a condito orbe patefecit; decuit igitur ipsum fieri hominem, ut in carne manifestatus, nobis in eadem Patrem manifestaret. Quo pertinet illud Iohannis Baptistae lonan. 1. v. 18. Deum nemo vidit unquam: unigenitus ille Filius, qui est in sinu Patris, idle nobis exposuit.
V. Quia in ipso erat vita & lux nostra. Decuit ergo ipsum fier hominem, ut nobis vitam & lucem per peccatum amissam recuperaret. atque restitueret
VI. Quia ipse est Filius ille, dilectus ille in quo Pater aequiescit: decuit ergo ipsum fieri hominem, ut in ipso fieremus dile ct.
VII. Quia ipse est media persona in S. S. Triade, ac proinde apta ad Mediatoris officium suscipiendum. Decuit ergo ipsum fieri hominem:
QUA RTUM: Quicunque potest Mediatoris officium praestare, is est Mediator Dei & hominum: Atqui solus lesus Christus potest Mediaporis officium praestare. Ergo &c.
QUINTUM: Qui pro omnibus intercedit, sic ut pro ipso nullus apud Deum intercedat; is est vere unicus Mediator noster apud Deum; fAngeli boni & homines etiam sanctissimi? Quod Angelos bonos atcinet, etiamsi Redemtore non eguerunt ac instauratore, non enim laipsi sunt, Mediatore tamen & Capite egent cujus nexu indivulso Deo. suo cohaereant. Homines vero sancti, licet jam in coelum translati, virtute tamen aeterna ejusdem Mediatoris grati sunt & manebum Deo, quum Christus illis non temporariam, sed aeternam invenerit. fredemtionem.
Atqui solus Jesus Christus pro omnibus intercedit, sic ut pro ipse hullus apud Deum intercedat. Hoc manifestum est ex verbis Joh. 11. vers. 42. Ego vero sciebam, me semper a te audiri. Cui tantus est cum Patre consensus ut ab eo prorsus nihil ullo tempore ipsi negetur, id profecto nullo intercessore eget, pro illo nullus intercedit. Jam Christo tantus est cum Patre consensus, ut ab eo prorsus nihiil unquam ipsi negetur: sic enim dicit veritas; Ego vero sciebam, me semper a te audiri. Quorsum igitur ipsi intercessore opus? quis pro illo interce dat.
SEXTUM: Quicunque hominum semper a Deo Patre auditur is certe est Mediator noster apud Deum: Solus homo Iesus Christus semper a Deo Patre auditur. Solus ergo homo Iesus Christus est Mediator noster apud Deum. Assumtio est Joh. 11. 42. Eadem illustratur comparatione dissimilium exemplorum: Moses fuit sanctus sed non semper est exauditus a Deo, veluti Deut. 3. v. 23, 24, 25, 26. Samuel Propheta non fuit semper exauditus, veluti orans pro Saule; 1. Sam. 15. 11. & c. 16. 1, 2. Elias Propheta non fuit semper exauditus veluti 1. Reg. 19. 4. Paulus Apostolus non fuit semper exauditus, veluti 2. Corint. 12. 7. 8, 9. Idem de aliis statuendum. Solus Jesus Christus semper fuit exauditus.
Neque nos movere debet, quod Papani excipiunt, Christum redemtionis tantum Mediatorem, Angelos vero & homines sanctos intercessionis Mediatores esse. Nam qui nos omnes & singulos redemit, is solus etiam pro omnibus & singulis in coelo intercedit: quia a redemtione virtus & efficacia intercessionis pendet. Atqui solus Christus nos redemit, non Angeli, non sancti defuncti. Solus igitur Christus pro omnibus & singulis in coelo intercedit.
Proinde errant gravissime Papani, quod uno Christo non contenti, innumeros sibi alios constituerunt Mediatores & intercessores. Contra illi contendunt, Scripturam Saeram id aperte testari, & proferunt loca quaedam tum ex Veteri, tum ex Novo Testamento quae a corruptelis illorum vindicabimus
PRIM O proferunt ea loca, in quibus pii in his terris orantes mentionem faciunt sanctorum jam defunctorum, ut Gen. 32. vers. 6 dixit Jacob, O Deus Patris mei Abrahami, & Deus patris mei Isagci, Exod. 32. vers. 13. & Deuteron. 9. vers. 27. oravit Moses; Recordares Abrahami, Isaaci & Israelis servorum tuorum. Psal 132. 1. Memor estos. Iehova, Davidis, cum tota afflictione ejus. & vers. 10. Propter Davidem servum tuum, ne avertas faciem uncti tui. Tres amici Danielis in eantico suo orant, Ne amoveas a nobis misericordiam tuam S Deus, propter Abraham dilectum tuum & Isaac servum tuum.
Hinc ita argumentantur: Quorum intercessionem pii in precibus suis ad Deum allegant, ilprofecto pro nobis intercedunt: At sanctorum demortuorum, veluti Abrahami, Isaa ci, Jacobi, in tercessionem pii in precibus suis ad Deum allegant
RESP. Assumtio negatur: quia pii non allegarunt in precibus ad Deum intercessionem Abrahami, Isaaci & Jacobi, sed fedus Dei cum sanctis illis initum, sed promissionem Dei sanctis illis factam & juramento firmatam, qua illis Deus receperat, se futurum Deum ipsorum & seminis ipsorum, ac proinde ipsis & semini ipsorum se adfuturum ac benedicturum. Hanc federis promissionem intelligebant, hanc allegabant, hac nitebantur, quum in precibus dicebant, O Deus Abrahami & Isaaci: item, Recordare, o Deus, Abrahami, Isaaci & lacobi: Item, M sericordiam nobis praesta propter Abrahamum & Isaacum, Hanc explicationem nostram confirmat collatio horum locorum cum aliis Scripturae locis, nempe Exod capite sexto, versiculo tertis & quarto, ubi ait Jehova; Itaque etiam prout stabiliveram fedus meum cum illis, me daturum illis terram Chanaan; terram peregrinationis ipsorum, in qua peregrinabantar: Etiam ego audivi gemitum filiorum Israelis, quos AEgyptiy servire cogunt: & recordor federis mei. Et Levit 26. vers. 40, 41, 42. Sin autem confitebuntur iniquitatem suam, & iniqeitatem patrum suorum, &c. Vtique recordabor sederis mei cum Isaaco, atque federis mei cum Abrahamo recordabor. Et eod. capit. vers. 45. Recordabor erga illos federis priscorum. Quin hoc ipsum manifestum est ex loco Mosis Exod. 32. v. 13. nam integer est; Recordare A brahami, Isaaci & Israelis servoram tuorum, te juravisse eis per te: & promisisse eis, multiplicabo semen vestrum tanquam stellas coeli: & totam hanc terram quam promifi dabe semini vestro, ut poffideant in seculum.
Adhaec assumtio cum aliis Papistarum sententiis pugnat. Tradum senim sanctorum animas non fuisse in coelo ante adscensionem Christi in coelum, sed omnes in limbo: Ergo in coelo non intercesserumt pro quoquam. Tradunt, eos qui in limbo sunt, pro aliis non intexcedere: Ergo nec Abrahamus, Isaacus & Jacobus, quia ex sententiaPapistarum in limbo erant, pro aliis intercesserunt.
Prae terea loca, ex quibus argumentum exstruitur, dissimilem rationem habent. Nam v. 1. & 10. Psal. 132. admodum inepte torquentur ad probandam intercessionem Davidis jam defuncti pro Israelis tis, quum David ipse vivens adhuc in his tarris Psalmum illum cecinerit ducturus arcam Dei Jerosolyma. Tum dato, sed non concesses Davidem non cecinisse Psalmum illum, sed aliquem alium Prophetam post mortem Davidis: tamen non Davidis intercessio, sed fedus & promissio Davidi cum juramento facta allegatur, ut vers. 11. ostendit; Iuravit Iehova Davidi veritatem, a qua non avertet se, dicens: De fructu ventris tui ponam in solio tuo. Apertius vero declatat Pro pheta Ethan Ezrachites Psal. 89. vers. 29. & sequentibus: In seculum servabo ei benignitatem meum, & fedus meum erit ei, &c. Unde in his & similib locis Scripturae Glossa ordinaria est: Firmiter promisisti, non licet mutar,
SECUNDo proferunt locum Jobi 33. vers. 23, 24. Si fuerit pro ea Angelus loquens, unus de millibus, ut annunciet hominis aequitatem: Miserebitur ejus & dicit: Libera eum, ut non descendat in cerraptionem: in veni in quo ei propitier. Hinc colligunt, Angelos pro nobis intercedere, & nostram aequitatem ad Deum referre¬
RESP. Petitio est principii: quia antecedens tanquam authenticum ponitur, quum tamen authenticum non sit, sed dubium, quum sumtum sit ex Editione vulgata Latina, vitiosa versione depravata. Nam secundum veritatem Hebraeam ita vertendum erat: Si adsit ex vel apud eum) nuncius (IPNyD, hoc est, Propheta, nuncians voluntatem Dei, quomodo accipitur vox eadem Jud. 2. v. 1 Sic Malach. 3. vers. 1. & Marc. 1. v. 2 Johan. Baptista praecursor Christi voratur Angelus. Sic Apocal. 2. & 3. Angeli vocantur Pastores Ecclesiarum interpres unus ex mille, qui indicet homini aequitatem (seu rectitudinem) illius, &c. Sensus igitur antecedentis secuntium veritater: Hebraeam est hic: Si adsit reccatori calamitate aliqua presso, vel lethalis ter aegrotanti minister Dei, annunciaus ei voluntatem Dei, & exhorians ad resipiscentiam & mutationem vitae in melius, cujusmod muncius & interpres fidus voluntatis Dei est ratissimus, qui indice non Deo, sed homini aequitatem seu rectitudinem illius, nimirum Dei, hoc est, justissimam & aequissimam gubernationem Dei, qua ille erga omnes homines & inprimis afflictos utitur, &c. Ita Elihus cujus verba illa sunt, ad Jobum loquitur de officio fidi ministri verb Dei hominen egrotantem seu alioquin gravissime afflictum visitantis, & de voluntate Dei, de resipiscentia, de providentia divina instruentis: & cum atque pro eo Deum orantis: sicut Hieron. pro exemplo hujus dicti allegat Jesaiam precantem Deum pro Ezechia Rege aegrorante. Ergo per angelum non est intelligendus Angelus aliquis in coelor seu spiritus invisibilis; sed homo in his terris hominem afflictum visitans, instruens, consolans, pro eo orans. Quod si Papistae non concesserint, hominem hic intelligendum; tunc praestat ine Angelum nterpretari de Christo, qui est Angelus ille magni consilii, quemadmodum interpretatur Gregorius Magnus in expositione 33. capitis Jobi, Glossa ordinaria & Cardinalis Hugo in Glossa ad hoc ipsum caput 33. Jobi. Quapropter ex hoc loco colligi nequit, Angelos sanctos pro nobis intercedere.
TERTIO producunt locum Jerem. capite decimo- quinto, vers. primo: Et dixit Dominus ad me: S steteris Moeses & Sa aaet coram me, non est anima mea ad populum istum. Inde inferunt, sanctos demortuos in coelo pro nobis intercedere.
RESP. Primo nego consequentiam: quia antecedens non confirmat, Mosen & Samuelem in coelo rasse pro (si aelitis: sed sententia ejus est, tam gravia esse peccata populi Israelitici, ut etiamsi Moes & Samuel, qui in his terris viventes soliti erant se sistere coram Deo, & iram ejus precibus a populo Israetitico avertere, ut, inquam etiamsi Moses & Samuel pro populo intercederet, Deus tamen non parciturus, non condonaturus sit peccata ista populo. Sic interpreta tur Hieronymus in Commentariis super Jer. capit 15. Theodoretus item in Jeremiam, Gregorius Magnus lib. nono expositionis moralis in Jobum cap. nono, Glossa ordinaria, Hugo Cardinalis de S. Charo cum quibus sentit & Thomas Aquinas, qui docet, loqui ibi Dominum de Mose & Samuele secundum statum, quo in hac vita fuerunt non autem secundum statum in quo tum erant, quum Dominus Jeremiae ista loqueretur. Sed operae pretium est verba Gregorii MagniPapae Romani adjungere: Quid est ergo (inquit) in dfficulcate seprecandi Mosen & Samuelem deducere, nisi apertius indicare, quid jus ira, neque illi si adstarent, obsisterent: qui idenco pro amicis intervenire citius possent, quia apud hunc intercedere & pro inimicis solerent: Ergo ex hoc Jeremiae loco non potest probari, Mosen & Samuelem post mortem intercessisse pro populo Israelitico. Quid quod non potuerunt tum in coelo stare in conspectu Domini? quia recepta apud Pontificios sententia est, ante adscensionem Christi in coelum sanctos demortuos non fuisse in coelo, sed omnes in limbo Patrum. Quin locus hic apud Jeremiam in adversarios validissime torqueri potest: nam quia dicit Dominus, Si staret Moses & Samuci coram, appare inde neque Hosen neque Samuelem tunc pro populo Israelitico ste isse, tunc nullam fuisse prorsus mortuorum intercessionem. Nam sit Moses & Samuel non intercesserunt multo minus aliis.
QUA RTO proferunt locum Evech. 14 v. 14. Si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noi, Daniel & Iop. &c. Hinc iterum colligunt, sanctos demortuos pro nobis in coelo intercedere.
RESP. Nulla prorsus est consequentia: Nam conditio nihil asfirmat, ac proinde nihil probat. Sententia autem est; Si Noc & Job reviviscerent, & Daniel qui tum Babylone erat adhuc superstes; & in medio eorum Jerosolymis essent: tamen nihil eis prodessent, neminem eorum liberarent, tanta est illorum malitia & perversitas
QUINTO; producunt locum Ezech. 22. v. 30. Quaesivi de eis virum, qui interponeret sepem & staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: Ergo sancti demortui intercedunt pro nobis.
REIP. Addu. unt testimonium prorsus ἀπροσνιόνυσον: nam il¬ lud loquitur de hominibus in terra viventibus, ait enim. Quaesivi DE At IS, nempe Israelitis, Principibus aut Sacerdotibus, ut explicat Theodoretus, quaesivi virum, qualis olim fuit Abraham orans pro Sodomitis: & Moses, qui se interposuit inter iram meam & populum Israeliticum, qualis fuit Samuel. Deinde addit Deus, se non invenisse ullum; quod aperte ostendit, Deum de viventibus in terra loqui, non de sanctis defunctis in coelo jam versantibus.
SEXTO proferunt locum Sachar. 1. vers. 2. Respondit Angelus Domini & dixit; Domine exercituum usquequo tu non misereberis Ierusalem & urbium Iuda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus est. Hinc colligunt, sanctos Angelos pro nobis intercedere: ac proinde etiam sanctos demortuos. RESP. Plus colligitur quam patitur antecedens, quod de une tantum eoque increato Angelo loquitur, qui est Christus intercessor Ecclesiae apud Patrem. Nam hic Angelus est vir insidens equo rufo& stans inter myrtos, id est, inter fideles, qui sunt Ecclesia Dei, quae vivit, viret, floret, fructum edit & odora est in Christo: Hic Angelus est qui Prophetae verbum suum inspiravit; Hic Angelus est, cui aiii Angeli rationes officii sui reddiderunt, ad eum perferentes responsa sua. Deinde etiamsi daremus antecedens loqui de Angelo creato, ta men non valeret consequentia, quam Papistae texunt ab Angelis ac sanctos demortuos, Angelis enim a Deo demandata est cura & defensio Ecclesiae in hac vita. Itaque & in terra versantes vident & cog noscunt nostras miserias, quas non vident sancti demortui, quibus officium defendendi Ecclesiam non est a Deo commissum. Tertio non omnis qui pro nobis orat, illico invocandus est: nam oratio pro nobis non est causa sufficiens, propter quam is qui pro nobis orat, invocandus sit.
SEPTIM o adferunt locum ex Bar. 3. versic. 4. Audi orationem mortuoram Israel. Ergo mortui sancti orant pro nobis
RESP. Primp petitio est principii, quia confirmatio petitur ex libro Apocrypho, ex quo in Theologia nihil potest probari. Secunde etiamsi liber ille admitteretur, tamen pro opinione Papanorum non faceret. Nam in loci citati allegatione peccant homonymia, quae est in voce mortuorum: siquidem mortui hic non intelliguntur, quorum animae a corporibus separatae sunt, ut Papistae volunt: sed qui adhuin corporibus viventes, mortui erant in peccatis squemadmodum & Paulus loquitur Ephes. 2. vers. 1. Et vos una vi vificavit, quum essetis mortui in lapsibus & peccatis, & v. 5. Etiam nos, quum per lapsus mor tui essemus, una vivificavit cum Christo. Qui autem in peccatis mor tui sunt, ii versantur in media morte. Hanc esse isto loco veram vocimortuorum significationem, sequentium verborum exegesis docet: in continenti enim additur, κι μῶν τον ἀμαρζανόντον ενανμον oς, hoc est, & filiorum eorum qui peccant coram te. Vulgata autem versio Latina vitiose habet, & filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, quum in Graeco sit Participium Praesentis temporis ἀμαρζανόντον, ac proinde intelligendum de filiis Israel tum viventibus, non autem praeteriti temporis ἡμαρτηκσταν, qui peccaverunt. Quod si quis praefracte neget vocem mortuorum hac significatione accipiendam, tum praestabit ex vers. 11. hujus capitis interpretari, coinquinatos cum mor tuis, reputatos cum iis qui in sepulcrum εiς ἀδυ descenderunt. q. d. Ex audi jam orationem Israelitatum versantium in media morte aut il portis mortis, viventium in afflictione & miseria tanta, ut instar mortuorum habeantur. Homines enim in magna calamitate positi mortuis comparantur & pro mortuis habentur, sicut Ezechiel. 37. per arida mortuorum ossa intelligitur populus Israeliticus in captivitat, Babylonica velut in sepulcro detentus. Quod si quis contendat, permortuos intelligendos sanctos vita functos pro nobis intercedentes annon absurdum erit, illos ipsos pro quibus sancti demortui intercedunt, orare ut Deus intercedentium illorum orationem exaudiat, hoc est, intercedere pro suis intercessoribus? Non minus stolidum est, orare pro suis intercessoribus, quam salutare beatam Virginem Mariam, & dicere, Ave Maria, hoc est, orare pro Maria; qui enim salutat aliquem, ei a Deo omnia bona precatur; quum salutatio nihil sit aliud, quam imprecatio boni alicujus. Denique dato, sed non concessos intelligendos hic sanctos demortuos, tum cum Nicolao Lyrano dicemus, sermonem hic esse de orationibus Patriarcharum & Prophe tarum, quas illi cum adhuc in his terris viverent, pro felici statu posteritatis conceperunt & fuderunt: tunc autem quum Baruch illa scriberet, mortui erant. Non intelligendas autem orationes eorum. quae a mortuis fiant, vel opinio Papistarum de limbo Patrum ostendit: nam qui in limbo erant, non poterant pro aliis intercedere, nec ab aliis invocar¬
OCTAVOcitant locum ex 2. Machab. cap. 15. in quo scribitur: Judas Machabaeus vidisse in visione duos defunctos, Qniam Sacerdotem & Jeremiam Prophetam, orantes pro populo: & additur, Oniam dixisse ad Judam Machabaeum de Jeremia; Hic est qui multum orat pro populo. Hinc colligunt sanctos defunctos pro nobis intercedere.
RISP. Primo petitio est principii, quia ex lib. Apocrypho nullum dogma Ecclesiasticum de fide vel cultu Dei exstrui potest. Deinde licet admitteretur liber ille, tamen ex eo opinio Papistarum non probaretur: quia locus citatus narrat visionem, non aute rem gestam. Extali autem visione tam probari potest sanctos pro nobis orare, quam gladios a sanctis in coelo gestari: legitur enim ibidem, Jeremiam dedisse gladium aureum Judae Machabaeo¬
to producunt. Ex Novo Testamento proferunt PRIM o locum ex Joh. 5. 45. Ne putate me accusaturum vos apud Patrem: est qui accuset vos Moses, in quo vos speratis. Hinc inferunt adversarii, sanctos in coelo esset nostros patronos, qui nos aut accusent aut tueantur pro meritis nostris
RESP. Primo est homonymia in Mosis nomine, quo Christus non intellexit ipsam personam Mosis, sed μετονυμιϰώς doctrinam sed scripta ejus, quemadmodum est Luc. 16. 29. Hahent Mosex & Prophetas, id est, scripta Mosis & Prophetarum. Sensus igitur Christi est: Vos persuadetis vobis & confiditis, si doctrinam Mosis sequamini, vos fore Deo gratos, ac proinde me rejicitis, tanquam adversarium doctrinae Mosis. Sed fallitis vos ipsos; ipsa Mosis doctrina vos accusat & condemnat in eo, quod me repudiatis: Nam Moses de me scripsit, & ejus doctrina paedagogus est ad me, neque alium habet scopum. quam ut homines ad me ducat: Quum igitur non sinatis vos ab ipsoad me duci, ipse Moses vos accusat & condemnat inobedientiae & pervicaciae. Deinde dato, sed non concesso, Mosis personam a Christointelligi: tamen non valebit consequentia; Moses vos accusat: Ergo Moses est patronus & intercessor. Sed contrarium potius sequetur. Moses vos accusat: Ergo non est patronus & intercessor vester: quia patroni non est accusare clientem, sed defenderes
SECUNDO allegant ex Apocal. 5. v. 8. Quumque accepisset librum. quatuor illa animalia & viginti quatuor illi Seniores prociderunt coram. Agno, habentes singuli citharas & phialas aureas plenas suffituum, quae sunt preces sanctorum. Ergo sancti mortui orant pro nobis
RESP. Primo plus colligitur, quam ferat antecedens; Sancti preces obtulerunt Deo: Ergo preces pro hominibus in terra viventibus obtulerunt. Deinde dato eos pro hominibus in terra viventibus preces obtulisse, non tamen valebit consequentia ab eo quod indefinite enunciatur, ad certam & definitam speciem: Sancti obtulerunt Deo preces: Ergo mortui sancti obtulerunt Deo preces. Nam non est netesse in loco Johannis mortuos sanctos intelligi, sed potius viventes in terris; quum Johannes visionem narret, non tem gestam,
Replicant Sancti illi in coelo visi sunt: Ergo sancti mortui & non viventes in terris sunt intelligendi.
RESP. Antecedens est ambiguum propter homonymiam vocis coelum. Nam etsi saepe per coelum intelligatur supremum illud habitaculum Dei, in quo Deus a beatis Angelis & sanctis hominibus vide tur: tamen in visionibus Johannis etiam significat Ecclesiam in terra quidem militantem, sed ortum e coelo & conversationem in coelo habentem, velut capit. 12. Apoc. v. 7. Factum est praelium in coelo: Michael & Angeli ejus praeliati sunt cum dracone, & draco pugnavit & ingeli ejus. Sed non praevaluerunt, neque locus eorum amplius inventus. est in coelo. Praelium factum in illo supremo coelo est absurdissimum: sed in Ecclesia in terra praelium a Satana, excitari, alias spirituale, alia; corporale, alias utrumque simul, est extra controversiam. Quum ergo Johannes visionem narret, veritati est magis consentaneum, quod per visionem Propheticam in Ecclesia orantes sanctos viderit in terra adhuc viventes, sicut ipsimet mox v. 10. dicunt, & regnabimus super terram. Quin etiamsi daremus, sanctos illos in supremo illo habita. culo Dei suffitus precum obtulisse: tamen Papistae non obtinerent quod volunt. Per preces enim intelligit Johannes hymnum & laudes divinas, quibro Agnum Dei extulerunt, non autem intercessionem prohominibus in terra viventibus, ut ex sequentibus liquet. Illico enim exponit Johannes quales fuerint preces illae sanctorum nimirum, Ceinerunt canticum novum, dicentes, Dignus es qui accipias librum & aperias ejus sigilla, quoniam mactatus es & redemisti nos Deo per sanguinem tuum ex omni tribu & lingua & populo & natione: Et fecisti nos Deo nestro Reges & Sacerdotes: & regnabimus super terram.
TERTIOcitant locum ex Apoc. 6. v. 9, 10. in quo commemorat Johannes, se vidisse sub altari animas eorum qui mactati fuerant propter verbum Dei, & propter testimonium quod tuebantur. Clamabant autem voce magna dicentes, Vsquequo Domine, qui sanctus es & verax, non judicas ac sanguinem nostrum vindicas, eum nempe reposcenlo ab iis qui habitant in terra
RESP. Primo est petitio principii, quia ex allegoria & visione confirmatur dogma Ecclesiasticum, unde confirmari non potest. Nam ex solo literali sensu peti debere argumenta efficacia, & fidei dogmata ex mysticis sensibus non posse efficaciter confirmari, fatetur Bellarminus. psemet lib. 3. de Verbo Dei, cap. 3. sect. 8. Jam certum est, in adducto loco visionem recitari, non autem tem gestam: non enim sancti in coelo clamant, non turbantur, non expostulant cum Deo ut litera sonat. Aliud ergo significatur, nempe causam propter quam Martyres sanguinem fuderunt, ipsumque adeo sanguinem Martyrum clamare. ad Deum pro vindicta, exigere & postulare vindictam, sicut Gen.4. v. 10. dicitur de Abele interfecto a Cajino: Vox sanguinum fratris tuime ab ipsa humo inclamat, id est, vindictam poscit: Deo autem Marvres curae esse propter Christum, qui est altate illud, sub quo Marty rum animae quiescunt: ac licet videatur connivere in persequutionibus quas tyranni movent, suo tamen tempore poenam de illis sumturum, & sanguinem Martyrum ulturum. Sic explicatur hic locus tom.4. Oerum Augustini in Quaestionibus ex Veteri & Novo Testamento, quaest. 68 pag. quinquagentes. triges. prima Editionis Frobenianae, Anni 1528. Sic animae occisorum clamant vindicari se postulantes, sicut sanguis Abel clamavit de terra: Causae ergo sunt quae clamare dicuntur, cum loqui non possint. Sanguis enim effusus quid aliud quam judicari se postulat, clamans non voce, sed ratione? Nam & opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod videntem se oblectat. Non enim tam impatientes sunt sancti, ut urgeant jam fieri, quod sciunt tempore praefinito futurum, quod nec anticipari potest, nec differri. Sed hoc dicto ostendere voluit, vindicaturum Deum sanguinem sanctorum suorum: ne quia tam patiens nunc videtur, inultum putaretur impium bellum quod contra sanctos geritur: ut & terrorem incutiat persequentibus De sarvos, & exhortaretur pro se patientes. Quare hic locus opinionem Papistarum non probat, Deinde dato, sed non concesso, animas Martyrum revera precatas ut litera sonat, tamen inde colligi non potest, illas precatas pro hominibus viventibus in terra, sed pro se, sicut verba eorum habent, Vsque quo Domine, qui sanctus es & verax, non judicus ac sanguinem nostru n vindicas ab us qui habitant in terra? Desiderant judicium illud universale, pro hominibus autem in terra viventibus nihil.
QUA RTO proferunt locum ex Apocal. 8. v. 3. & 4. Alius Angelus venit, & stetit ante aram habens thuribulum aureum: & dati sunt ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum omnium super alcare aureum, quod est ante thronum. Adscendit autem fumus suffituum cum precibus sanctorum e manu Angeli ad conspectum Dei. Ergo sancti Angeli intercedunt pro nobis.
RESP. Primo vitiosa est consequentia, quia ex particulari infertur conclusio indefinita aequipollens universali contra recte argumentandi leges.
Secundo, etiamsi forma bona esset, in materia tamen peccatur. Nam committitur petitio principii, quia ex loco allegorico seu visione confirmatio petitur dogmatis Ecclesiastici:
Ex refutatione Papisticorum argumentorum liquet, Scripturam non testari quod sancti defuncti pro nobis orent. Caeterum hoc concedi potest, sanctos defunctos in coelo jam cum Christo regnantes precari, ut adveniat regnum Dei, item precari pro Ecclesia communiter & in genere duntaxat, quum sint nobiscum membra ejusdem Ecclesiae Christi, quumque sancti charitatem erga ecclesiam militantem non deposuerint, sed ejus conservationem & liberationem exoptent: in particulari autem pro nemine orant, quia nec vident quarum rerum inopia premamur in particulari, nec gemitus nostros audiunt. Ita generales sauctorum in coelo preces pro nobis concedim? particulares constanter negamus. Atque orant sancti in coelo pro nobis in terra viventibus, ex communi membrorum consensu in Christo, non ex particulari aut singulari sensu in seipsis.
Sed praeterea objicitur istud Christus collegam habet Spiritum Sanctum in officio Mediatorio: Ergo Christus solus non est Mediator Dei & hominum.
Antecedens probatur: quia Spiritus Sanctus nominatur advocatus noster a Christo ipso, Joh. 14. v. 16, 17. Ego autem rogabo Patrem, & alium Paracletum, id est, advocatum dabit vobis, ut mancat vobus cum in aeternum: Nempe Spiritum illum veritatis quem mundus non potest recipere, quia non videt eum, nec novit eum: vos autem cognoscitis eum, quia apud vos manet, & in vobis erit. Et vers 26. Paracletus ille, id est, Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia quae dixi vobis. Et capite 15. 26. Quum autem venerit paracletus ille, quem ego mittam vobis a Patre. (piritus, inquam, ille veritatis, qui a Patre emanat) ille testabitur de me. Et cap 16. 7. Expedit vobis ut ego abeam: nisi enim abiero, paracletus ille non veniet ad vos. Intercedit pro nobis gemitibus inenarta: bilibus, Rom. 8. v. 26, 27. Itidem autem & Spiritus una sublevat infirmitates nostras, quid enim precemur ut oportet, non novimus: sed ipse Spiritus interpellat pro nobis suspiriis inenarrabilibus. Qui vero scruta. tur corda, novit quis sit sensus Spiritus: quia secundum Deum interpellat pro sanctis. De Christo vero dicitur I. Joh. 1. παρακληον, id est, Advocatum apud Patrem habemus, Iesum Christum justum.
RESP. Homonymia est in voce Graeca παργκλητος, quae & mediatorem patronumve, & consolatorem significat: sicut & verbum; Graecum ταργιλολεῖν, unde & nomen paracletus derivatum est, & patrocinari & consolari si gnificat. Sic igitur alio modo Christus, alios modo Spiritus Sanctus est Paracletus. Christus est paracletus noster, quia est Mediator & patronus noster placans nobis & propitium red dens Deum: Spiritus Sanctus vero est paracletus noster, quia est consolator animarum nostrarum subvehiens infirmitati nostrae docens nos, consulens nobis, & formans in nobis preces ad Deum; Nomen Latinum advocatus tanquam respondens Graeco παρακλη¬ τος, a Patribus etiam Spiritui Sancto tribuitur, ut a Tertulliano adversus Pi axean cap. 9. a Novatiano de Trinipate cap. 28. & 29. In vulgata versione Latina perperam Latine dicitur Paraclitus, quum dicendum sit Paracletus penultima producta; quanquam autoritate Patrum veterum illud defendi posse videatur: sed vetustas erroris non parit errori patrocinium, & turpe est retinere errorem veritate pate facta. Sed ex quo opere seu actu Spiritus Sanctus dicatur paracletus, exponit Origenes libro secundo ωρι δζχιν, de Principiis contra Celsum, capite septimo: Oportet ergo nos scire quia Paracletus est Spiritus Sanctus docens majora quam voce fieri possunt, & ut ita dixerim, quae ineffabilia sunt, & quae non dicet hominibus loqui, id est, quae indicare humano sermone non pessunt. Et paulo post: Paracletus vero quod dicitur Spiritus Sanctus, a consolatione dicitur: Paraclesis enim Latino consolatio appellatur. Si quis namque de Spiritu Sancto participare meruerit, cognitis in effabilibus sacramentis consolationem sine dubio & laetitiam cordis assumit. Quum enim rationes omnium quae fiunt quare voqualiter fiant Spiritu indicante cognoverit, in nullo utique conturbari ejus anima poterit, aut ullum sensum timoris accipere: nec in aliquo terretur, cum verbo Dei & sapientiae ejus inhaerens, dominum Iesum dicit. in Spiritu. Verum quoniam Paracleti fecimus mentionem, & pro viribus nostris qualiter de eo sentiri debeat exposuimus, dicitur autem etiam Salvator noster Paracletus in epistola Iohannis cum dicit, Si quis nostrum peccaverit, patacletum habemus apud Patrem nostrum Iesum Christum, & ipse est propitiatio pro peccatis nostrisi consideremus ne forte aliud significet haec appellatio paracleti de Salvatore, aliud de Spiritu Sanctos Videtur enim de Saivatere Paracletus dici deprecator. Virumque enim! gnificat in Graeco paracletus, & deprecatorem & consolatorem. Propter eum ergo qui subsequitur sermonem, quo ait, Et ipse est propitiatio pro¬ peccatis nostris, magis in Salvatore nomen paracleti pro deprecatere ntelligendum videtur. Deprecatur enim Patrem pro peccatis nostris. De. Spiritu Sancto paracletus debet intelligi pro eo quod consolutionem praestat animabus, quibus aperit & revelat sensum scientiae spiritalis.
On this page