Text List

Caput 11

Caput 11

CAPUT XI. Hucusque dissentanea bonorum operum: sequuntur comparata.

PONA opera sunt posteriora gratia Dei: nam sequuntur graTItiam, non praecedunt. Sunt posteriora justificatione: nam non praecedunt justificandum, sed sequuntur justificatum compatantur bona opera hostiis & sacrificiis veteris Testamenti, unde etiam hostiae & sacrificia appellantur, Hebr. 13. v. 16. Benesicentia vero & communicationis ne obliviscimini: talibus enim victi mis delectatur Deus. Psal. 4 v. 6. Sacrificate sacrificia justitiae. Et Psal. 11. vers. 19. Sacrificia Dei sunt spiritus fractus; animum fractum & contritum, o Deus, ne spernas.

Compatantur fructibus bonis, sicut & pii arboribus bonis per Spiritum Sanctum plantatis & irrigatis, Gal. 5. 22. Matth. 3. v. 8. Colosse I. v. 10.

Quod si fideles quibus bona opera insunt consideres, diversa sunt gradu: sicut & fideles gradu sunt diversi. Status quidem gratiae fideium omnium unus est in Christo, sed diversis gradibus. Omnes fideles sunt pares causis aeternae salutis, nempe electione gratuita, vocatione efficaci, justificatione, glorificatione & gratia in Christo Iesu, pares imputata justitia & sanctitate Christi; quemadmodum Paulus ad Romanos docet cap. 3. vers. 22, 23, 24.

Iidem vero inhaerente ipsis habitibus, nimirum religione seu pie cate, sanctitate & justitia, pro varia regenerationis mensura sunt dispares. Quapropter etsi beata Virgo Maria & alii fideles, & piae mulieros statu gratiae & reconciliationis cum Deo in Christo pares sint: tamen Virgo Maria gratia infusa dotibusque atque aliis praerogativis prae caeteris mulieribus insignis exstitit:

Eadem comparata subjecto cui insunt, longe praestantiora sunt illo: nam quod abstractum est, id in suo genere, praestantius eo est quod compositum est, quia simplicius. Exempli causa, justitia praestantior est justo; quandoquidem justitia nihil potest injuste agere, justus tamen potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11