Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
CAPUT XII. In quo de bonis & malis hominibus. Iconjugata consideremus, a bonis operibus, dicuntur BONI, sic Put e contrario a malis operibus, & peccatis MALI& PECCATORES. EONI, sunt qui bonorum operum studio sunt dediti ut Deo qui summe bonus est placeant & alios in bono & ad bonum aedificent: iidemque Synecdochice etiam, FIDELES, RECTI, JUSTI, INTEGM, PII, SANCTI, PROBi, appollantur.
Tales ut simus nobis elaborandum est omnibus modis: I. Quia tales nos Deus esse vult & jubet. II. Quia soli justi sunt beati etiamsi in carcere ÆEgyptio essent cum Josepho, etiamsi in fornacem Babylonicam aut lacum leonum conjicerentur, Psal. 112. v. 1. & 119. v. 1, 2, 3. Unde justis omnia bonorum genera divinitus tribuuntur, Proverb 10. 6. Benedictiones ad sunt capiti justi. Quia omne munus bonum bonumque perfectum superne descendit a Patre luminum Jac. 1. v. 17. propterea capitis potius Scriptura meminit, quod primum perfunditur optime percipit, & ex quo ad caetera membra bonum derivatur. Ps 97. 10, 11. Amantes Ienovae odio habete malum: servans animas suprum quos benignitate prosequitur, e manu improborum cripit eos. Lux sata est justo, & rectis animo laetitia. Cum illis Deus arcana sua communicat, Prov. 3. v. 32 Abominationi est Iehovae praefractus, apud rectos autem arcanum ejus ist. Illorum habitaculo benedicitur, Prov. 3 33 Exsecratio Iehovae incumbit domui impro bi, at habitatulo justorum benedicitur. & cap. 10. v. 29. Robori est cuique integro via Iehovae. Jes. 3. v. 10. Dicite iusto bene esse: nam fructu actionum suarum fruituros :sse¬
III. Quia sunt accepti Deo, Act. 10. v. 35. IV. Quia justorum absentium aut mortuorum grata est, sua; vis & odora recordatio, Prov. 10. v. 7. Memoria iusti est benedicta, non men autem, mproborum putridum est. V. Quia justis dabit Deus quod desiderant, Proverb. 10. vers. A 24. Quod formidat improbus, id eveniet, quod autem desiderant justi; dabit Deus. Et v. 30. Iustus nunquam dimovetur, improbi vero non inhabitabunt terram;
VI. Quia justis fundamentum erit perpetuum, Prov. 10. v. 25. Vt tanquam transeunte turbine non exstet improbus: justo vero sit. sundamentum perpetuum. & capit. 30. Iustus nunquam dimovetur. Matth. 7. v. 24. Quisquis igitur audit ex me sermones istos, & eos prae stat, assimilabo eum viro prudenti, qui aedificabit domum suam super petram. Et cap. 16. vers. 18. Rues Petrus, & super hanc petram aedificabo meam Ecclesiam: & portae inferorum non superabunt eam
VII. Quia justorum spes est laetitiae, Prov. 10. 28. Spes justorum est laetitia, exspectatio vero improborum perit.
IIX. Quia justi ex angustia liberantur, Prov. 11. 8. Iustus ex angustia liberatur, & devenit improbus in locum ejus.
IX. Quia de illorum bono urbs exsultat; Prov. 11. 10. Deo bonojustorum ex sultat urbs; & cum pereunt improbi, cantus exercetur.
X. Quia in illorum gratiam Deus benefacit propinquis ipsotum & aliis hominibus, eosque ab interitu servat: ut in gratiam Abrahami servavit Lothum cum filiabus ejus, Genes. 19. v. 29. Et fuit quum disperderet Deus urbes planitiei, recordatus est Deus Abrahami, & emisit Lothum e medio subversionis,
Quotquot boni, pii, & justi sunt, divina gratia tales sunt: Non parentum meritis: quia Esau & Jacobus uno concubitu ab Isaaco sati & a Rebecca concepti, tamen dissimillimis moribus exstiterunt.
Qui manent mali & peccatores & impii ex contemtu Dei & verb ejus atque disciplinae, nil nisi rebellionem quaerunt contra Legem Dei, Proverb. 17. 11. dicuntur improbi, item reprobi, Psal. 1. v. 1. Beatus est vir ille, qui non ambulat in consilio improborum, & viae peccato. rum non insistit, ac in consessu derisorum non desidet. Proverb. 10. vers. 6. Os improborum obtegit violentia. Dicuntur peccatores Psal. 1. vers. 1. Johan. 9. vers. 31. 2ατ ἔζοχιιον, quia peccato sunt dediti & peccati quas irtem factitant. Dicuntur derisores Psal. 1. v. 1. quia Deum & homines bonos derident. Dicuntur praefracti, rebelles Ose. ultim. vers. ult, contumaces: Dicuntur maligni & mali κγ συνεκδοχλ
Improbi ne simus aut fiamus unquam, solicite nobis cavendum: I. Quia improbos nos esse Deus vetat: ut videre est in Decalo go & passim in Scriptura Sacra.
II. Quia improbi sunt infelices & miseri, etiamsi possideret opes Croesi, imperium Cyri & gloriam Alexandri Magni. 1. Sam. 13. v. 27. Quod si ultro malefeceritis, tum vos, tum rex vester consumemini. Proverb. 17 vers. 20. Perversus corde non inveniet bonum. Os ipsorum obtegit violentia. Proverb. 10. v. 6. id est, improbitas os illis prae focat, obturat, occludit, ita ut nesciant quid dicant & faciant, & non habeant quo se defendant adversus justum judicium Dei. Job. 5. vers. 16. Nequitia obdit os suum, id est, vir improbus obmutescit prae stupore, adeo praesentibus judiciis Dei percellitur, Proverb. 10. versic. 24. Quod formidat improbus, id eveniet ei. Jes. 3. v. 11. Vae, improbo male est: nam retributio manuum ipsius conficietur ipsi. Matth. 3. v. 10. & capite 7. vers. 19. Proverb. 17. 11
III. Quia improborum nomen aut interit aut est ingratum & exosum, ut quod putriditate sua foeteat, Proverb. 10. v. 7. Nomen improborum putridum est. IV. Quia improborum vita est brevis, Psal. 37. 2. Nam sicub foenum cito succidentur & sicut viriditas tenerae herba decident. Item v. 9, 10. Malefici exscindentur: exspectantes vero Iehovam, ipsi haereditario jure possidebunt terram. Et adhuc paululum, plane non erit improbus: quod si consideraveris locum ejus, non exstabit. Et v. 35, 36. Vi. di improbum magna vi erumpentem; & sese explicantem tanquam arbor indigena virens. Deinde praeteriit, & ecce non erat amplius: nam quaesivi eum: sed non inventus est. Prov. 10. v. 25. Vt tanquam transeunte turbine non exstet. Et v. 27. Anni improborum decurtantur?
V. Quia improborum exspectatio perit, etiamsi judicio ipsius firmissima & fulta maximis viribus videatur, Proverb. 10. versic. 28. Exspectatio improborum perit. Et cap. 11. 7. Quum moritur bomo improbus, perit exspectatio; etiam spes valentissima perit.
VIII. Quia ipsorum domui incumbit exsecratio Jehovae, Proverb. 3. v. 33. Exsecratio Iehovae incumbit domui improbi.
IX. Quia improbitate sua concidunt, Proverb. 10. v. 29. & ca. II. v. 5. Improbitate sua concidit improbus.
X. Quia de illorum interitu urbs laetatur, Proverb. 11. versic. 10. Quum pereunt improbi, cantus exercetur.
AUGUSTINUS secundo tomo, epistolam centesima- quinta scripta Sixto Presbytero: Opera bona fiunt ab homine, fides autem sit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine.
Idem tertio tomo, enchiridio ad Lautentium capite trigesimo: Haec pars generis humani, cui liberationem Deus regnumque promisit aeternum, nunquid meritis operum suorum reparari potest? Absit. Quid enim boni operari potest perditus, nisi quantum fuerit a perditione liberatus:
FULGENTIUS de statu viduali ad Gallam epistolam secunda: In omnibus operibus bonis cave ne laudis humanae desiderio ventileris: laudari quippe in bonis operibus debes, sed in eo quod operaris, hominum audes exspectare non debes. Laudet te quidem humana lingua, sed ti laudem a solo Deo desidera. Atque ita fiet, ut dum tu laudem ab hominibus non quaesieris, Deus laudetur in operibus tuis. Et mox: Sic jubet, Christus bona opera fieri, ut non nosipsos, sed Deum, velimus in nostra. operatione laudari. Nam & Apostolus in suis operibus gloriam humanam vitabat, sed divinam gloriam quaerebat. Et paulo post: In studio prgo bonorum operum &laudis humanae contemtu, cave ne bonum quo- facis, non gratiae Dei, sed tuae velis assignare virtuti: imo firmiter tene, nullam tibi facultatem inesse posse uoluntatis aut operis, nisi id gratuite, munere divinae miserationis acceperis. Scito ergo Deum in te operari & velle & perficere pro bona uoluntate. Proinde cum timore & tremore, tuam salutem operare. Humiliare in conspectu Domini, exaltet te. Abillo posce voluntatis exordium, ab ipso postula bonae operationis effectum ab ipso perseverantiae donum pete. Nec aliquando te putes, illius adjutorio desistente, aliquid posse boni velle seu facere. Illum roga ut avertat oculos tuos, ne videant vanitatem. Ipsum postula, ut demonstret tibi viim in qua ambules. Ipsum obsecra, ut gressus tuos dirigat secundum verbum suum. Ipsi soli Deo immortali, bonorum omnium largitori & effectori, sit laus & gloria in aeternum. AMEN.
On this page