Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 66
RESURRECTIO mortuoram universalis est opus Dei, quo post expletum electorum numerum omnes homines ab initiomundi mortui ex pulvere terrae resurgent, animabus eorum teunitis cum corporibus. Apocal. 6. v. 11. 1. Cor. 15. 1. Thessalon. 4. vers. 24.
Resurrectionem mortuorum universalem futuram, naturali lumine nemo cognoscit: quia pendet a libero Dei decreto & superna. turali operatione Dei: nemo autem hominum naturali lumine scirc potest arcanum Dei consilium & supernaturalem operationem; sed patefactione divina nobis innotescit
Certo autem futura est, & absque ulla dubitatione credenda est: qui a Deo ab aeterno decreta: per Prophetas. Christum & Apostolos predicta: & absolute puomissa est, Job. 19. v. 25, 16, 27. Ego novi redemtorem meum vivero; & posteriorem super pulverem resurrecturum: Et postquem vermes confoderint istud, evigilante me; tum carne mea mivisurum esse Deum Idem qui sum, ac non alienus visurus sum mihi, & oculi mei adspecturi. Act. 17. 31. Deus statuit diem quo juste judicatu rus est orbem terrarum, per eum virum quem definiit, fide ejus rei palam facta omnibus, illo ex mortuis suscitato. Ergo etiam statuit diem quo omnes mortui sunt resurrecturi, Dan 12. v. 2. Tandem multi ex dormientibus in pulverulenta terra expergiscentur. Joh. 5. 28, 29. Veniet. hora, qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, & prodibunt, &c. Apocal 20. 12, 1.
Idem evincunt argumenta ex Scripturis Sacris depromtaI. Christus Matth. 22. v. 31, 32. adversus Sadducaeos, qui dicunt non esse resurrectionem, sic argumentatur: De resurrectione vero mortuorum non legistis quod vobis dictum est a Deo dicente, Ego sum Deus Abrahami & Deus Isaaci & Deus lacobi? Deus non est Deus mortuorum, sed viventium
II. Christus resurrexit ex mortuis: Ergo & nos ex mortuis resurgemus. Hoc argumento utitur Paulus 1 Cor. 15 vers. 12. Quod sit Christus praedicatur ex mortuis suscitatus esse, quomodo dicunt quidam inter vos, non esse resurrectionem mortuorum? Consequentia certa est: quia Christus non resurrexit ut privata aliqua persona: sed resurrexit ut primitiae factus eorum qui obdormierunt. Deinde quia Christus considerandus est velut Adamo oppositus, ut sicut ex uno homine A damo propagata mors est, sic etiam ex uno homine Christo propagetur vita. Hanc probationem geminam consequentiae tradit Paulus v. 20, 21, 22, 23. Nunc autem Christus. suscitatus est ex mortuis: t primitiae eorum qui obdormierunt factus est. Quia enim per hominem mors, per hominem quoque resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adame omnes moriuntur, ita etiam per Christum omnes viv ficabuntur: N. nusquisque autem suo ordine: primitiae Christus, postea qui sunt Christi. in adventu ipsius.
III. Si resurrectio mortuorum non est, Christus quoque non st suscitatus. Hanc propositionem habet Paulus 1. Cor. 15. v. 13 2. 16. At Christum non esse resuscitatum, est absurdum, ut idem Apostolus probat versic. 14, 15, 17, 18. Quod si Ch,istus nus ers sefcicatus vanum videlicet est praeconium nostrum, vana atem est etiam fides vestra. Invenimur autem etiam falsi testes Dei: queniam aa Deo testifitus ti sumus, eum suscitasse Christum: quem tame non suscinvit, si videlicet mortui non suscitantur. Quod si Christus non es? fuscitatus, inanis est fides vestra: adhuc estis in peccatis veris. Nempe & qui el, dormierunt in Christo perierunt. Resurrectio igitur mortunturi; est
IV. Si non est resurrectio mortuorum, tum in hac solum vita peramus in Christo. At consequens hoc est absurdum: nam si in hasolum vita speramus in Christum, miserrimi omnium hominum sumus, 1. Cor. 15. 15.
V Si non est resurrectio mortuorum; tum nec Deus Pater. summus Rex, nec Christus omnium Dominus haberi potest. Atqui absurdum est, Deum Patrem non esse summum Regem & Christum non esse Dominum omnium: Ergo est resurrectio mortuorum. Argumenlum hoc exstat 1. Cor. 15. v. 24, 25, 26, 27. 28. Et tunc erit finit, quui tradiderit regnum Deo ac Patri: quum aboliverit omne imperium & omnem dominatorem, & omnes potentis. Futurum enim est ut regnet. quousque posuerit inimicos suos omnes sub pedes suos. Ultimus autem hostis aboletur mors. Nam omnia subjecit sub pedes ejus. Quum autem dicit omnia esse ei subjecta, palam est hoc dici excepto eo qui subjecit ei omnia. Postquam vero subjecta fuerint ei omnia, tunc & ipse filius subjici. aetur ei qui subjecit ipsi omnia, ut Deus sit omnia in omnibus.
VI. Si baptzamur in resurrectionem ex mortuis; tum certe est resurrectio mortuorum: At quod antecedit verum est: Ergo & consequens Assumtio certa est, quia Baptismus est symbolum resurrectionis ex mortuis. Hoc argumentum Paulus tradit 1. Corinth. 15. ver. .9. Alioquin quid facient, qui ablutione utuntur super mortuis? Si omnino mortui non suscitantur, cur ablutione utuntur super mertuis:
VII. Si nulla est resurrectio mortuorum, tum frustra fideles re ligionis divinae causa periculis variis & morci ipsi si nhjiciunt: Atqui absurdum est, hoc frustra facere fideles: Ergo, &c. Argui. iento isto utitur Paulus 1. Cor. 15. v. 30, 31. 3.
VIII. Si nulla est resurrectio mortuorum, cur non potius luxui & ventri studeatur, quam pietati? Atqui absurdum est luxui & ventri potius indulgere. Hoc argumentum Paulus adhibet 1. Cor capite decimo-quinto, versiculo trigesimo-secundo. Si mortiinvoitjuscit iutur, edamus & bibamus: eras coam noriemur. Firmum igitur maneat, resurrectionem mortuorum esse
Causa efficiens resurrectionis mortuorum est Deus Pater, Filius & Spiritus Sanctus, ut ostendunt haec testimonia, Romanor. capite octavo, versiculo undecimo: Si Spiritus ejus qui juscitavit Issuinm ex mortuis habitat in vobis: is qui excitavit Christum ex mortuis. vim, sicabit etiam mortalia corpera vestra per inhahitantem ipsius Spiritum in vobis. Johan. capite quinto, versiculo vigesimo-primo: Sicut Perer suscitat mortuos & vivificat: ita & Filius ques vult v. visicat, & vers. 28. Veniet hora qua omnos qui in monumiatis sint, audient vocem filii Dei: & prodibunt qui bona foccrunt in resurrettionem vitae. &c. Resuscitabit autem Christus omnesmortuos potentia suae divinitatis & voce sua potentissima: non autem per vim carnis humanae quae ipsa indigebat resuscitatione & etiamnum indiget conservatore Deo.
Forma resurrectionis est instauratio ejuidem corporis quod mortuum fuerat & unio ejus cum eadem anima quam prius habuit & vivificatio per eam & effectio immortalitatis in illo¬
Finis principalis est gloria justitiae, veritatis, potentiae & gratiae Dei: subordinatus vero est resurgi ntium quorundam gloria & salus quorundam ignominia & poena sempiterna, Daniel. 12 vers. 2. Tandemque multi ex dormientibus in pulverulenta terra expirgiscentur; his ad vitam aeternam, illi ad opprobria & contemtum aeternum. Johan. 5. v. 29. Et prodibunt, qui bona fecerint in resurrectionem vitae: qui vero mala egerint, in resurrectionem condemnationis,
Unde e finibus duplex est resurrectio: alia vitae seu ad vitam, alia judicii seu ad judicium. Resurrectionis ad vitam causa est meritum Christi, & vis resurrectionis ipsius, id verbum Dei testatur, Rom. 8. vers 11. & cap. 6. v. 5. & sequentibus. Idem obsignant & confirmant nobis Sacramenta Baptismus & Coena Domini. Resurrectionis autem ad judicium causa est decreti divini necessitas & efficacitas
Subjectum resurrectionis sunt omnes homines cujuscunque sexus & etatis, quicunque inde ab initio usque ad finem mundi fuerint mortur Joh. 5. vers. 28. Ac proinde abortivi etiam foetus, qui cum jam vixissent in utero materno, ibi sunt mortui. Vide Augustinum lib. 20. de Civitate Dei, cap. 13. lique tum pli, tum impii: unde e subjectis resurrectio est tum justorum, qui nατ εξοχl filij resurrectionis dicuntur Luc. 20. vers. 36. tum injustorum, Act. 24. v. 15.
Non erit autem resurrectio animalium brutorum: quia nec ad immortalitatem condita sunt, nec illorum animae extra corpus manent superstites, sed una cum corporibus ipsis extinguuntur. Quod vero Rom 8. 21. dicitur, conditum mundum liberatum iri ex servitu. te corruptionis ad libertatem gloriae filiorum Dei: id non de brutis animal bus intelligitur; sed de coelesti machina mundi, & aetherea regione, quae asserentur in statum illum felicem incorruptionis a corruptione, cui nunc sunt propter peccatum hominis mancipatae
Resurget totus quidem homo ολως consideratus, at non totum hominis: quia non anima, sed corpus surget quod ceciderat: ideo in symbolo credimus carnis resurrectionem
Idem numero corpus uniuscujusque quod in hac vita habuit & gestavit resurget ex mortuis, & non aliud, Job. 19. v. 26, 27.
Ratio I. Quia unusquisque reportabit in corpore sive bonum, ve malum quod fecit, 2. Cor. 5. v. 16.
II. Quia absurdum esset aliud corpus ornari corona gloriae quam in hac vita passum est; & aliud puniri, quam peccavit in hac vi¬
III. Quia etiam idem numero corpus Christi resurrexit quod in cruce mortuum & in sepulcro positum fuerat.
IV. Quia sic decretum a Deo, ut hoc mortale corpus resurgat: sic enim Paulus ait 1. Cor. 15. 53. Oportet corruptibile istud induere incorruptibilitatem, & mortale istud induere immortalitatem
Resurgemus autem corporibus immortalibus, incorruptibilibus, gloriosis, potentibus, spiritualibus; quemadmodum Paulus docet, 1 Cor. 15. vers. 35. & sequentibus: At dicet aliquis, Quomodo suscitantur mortut? quali autem corpore prodeunt? Desipiens, quod tu seris, non viviscit, nisi mortuum fuerit: Et quod seris, non corpus oriturum seris; sed nudum granum, si casus tulerit, tritici aut alicujus ex reliquis seminibus. Sed Deus ei dat corpus, ut voluit, & singulis seminibus suum corpus. Non omnis caro, eadem caro, sed alia quidem caro hominum, alia autem caro pecorum, alia autem piscium, alia vero volucrium. Et sunt. corpora coelestia, & sunt corpora terrestria: sed alius quidem coelestium decor, alius vero terrestrium. Alius decor Solis, & alius decor Lunae: & alius decor stellarum: stella enim stellae praestat decore. Ita erit & resurrectio mortuorum: seritur corpus cum corruptione, suscitatur cum incorruptione: seritur foedum, suscitatur cum gloria: seritur omnium viri um expers, suscitatur potens: seritur corpus animale, suscitatur corpus spirituale: Est corpus animale& est corpus spirituale. Ita etiam scriptum est: Factus est prior homo Adamus animal vivens: posterior autem Adamus factus est spiritus vivificus. At spirituale non est prius, sed ad nimale, deinde spirituale Primus homo e terra, pulvereus: secundus homo, ipse Dominus e coelo. Qualis pulvereus ille, tales & pulverei sunt & qualis ille coelestis, tales & qui coelestes erunt. Et sicut gessimus imaginem terreni, geremus etiam imaginem coelestis. Et talia quidem erunt: corpora justorum
Injustorum vero corpora immortalia quidem & incorruptibilia. resurgent, sed passibilia: quia cruciatibus & doloribus ineffabilibus afficientur ut puniantur. Recipient corpora non ad ornamentum, ut justi, sed ad tormentum.
Resurrectio universalis erit quidem ultimo die mundi, juxta dicta Joh. 6. v. 44. Ego suscitabo eum in novissimo die: & Joh. 11. 24. Marha de fratre suo Lazaro dicit, Scio resurrecturum in resurrectione ultimo illo die. Quando autem dies ille futurus sit, occultum nobis est Deus voluit Eadem erit manifesta & gloriosa; non occulta, non trepida. Fiet enim spectantibus omnibus, Angelis & hominibus cum letitia piorum & horrore impiorum
Dicitur resurrectio secunda, ut discernatur a resurrectione prima: haec enim est animarum vivificatio ex morte peccati, & fit in hac vita: illa, est corporum vivificatio e pulvere terraa, & fiet in extremo die:
Differt a resurrectione particulari, qualis fuit quorundam particularium hominum tum in Veteri, tum in Novo Testamento, ut fili viduae Sareptanae excitati ab Elia 1. Reg. 17. v. 22. filii mulieris Sunamitidis 2. Reg. 4. 33. Lazari Bethaniensis Joh. 11. 43. & aliorum quo rundam; quia hi rursus mortui sunt: atqui in ultimo die resurgent, corporali morte non amplius morientur.
On this page