Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 62
BSIGNATIO beneficiorum Dei interna, est quae sit per tePstimonium internum in corde uniuscujusque vere credentis
Testimonium interaum Spiritus nostri est conscientia nostra per sanguinem Christi mundata quae nobis testatur, quod filii Dei simus & vitae aeternae haeredes; quum fide viva, charitate non ficta & spe vitae aeternae donati simus a Deo. Romanor. capite octavo, versiculo, decimo- sexto: Ipse Spiritus testatur, una cum spiritu nostro nos esse filios Dei. 1. Joliannis capite quinto, versiculo decimo: Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in seipso: qui non credit Deo, menda cem eum fecit, quia non credidit testimonio quod testificatus est Deu de Filio suo.
Testimonium internum Spiritus Sancti, est revelatio interna per: Spiritum Sanctum, unicuique fidelium facta, dum corda nostra perfundit ineffabili quodam sensu charitetis Dei, quam nos complectitur in Christo Jesu Domino & Servatore nostro, pro nobis in mortem? tradito, ut certitudinem salutis aeternae nobis obsignet. Romanor. capite quinto, versiculo quinto: Spes non pudefucit, eo quod charitas Dei fsuia est, id est, abundanter & opulenter testificata. in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Et cap. 8. 16. Hoc testimonio interno Spiritus Sancti omnium efficacissime gertitudo tum omnium beneficiorum divinorum ad salutem aetermam pertinentium, tum etiam externorum & aliorum internorum signorum infallibiliter nobis confirmatur, 2. Corinth. 1. vers. 21, 22. Qui nos confirmat vobiscum in Christum, & qui unxit nos, Deus est Qui etiam obsignavit nos, & indidit arrhabonem Spiritus cordibus noistris. Item cap. 5. 5. Ephes. 1. vers. 13. 14. Per quod etiam Evangelium posteaquam credidistis obsignati estis Spiritu illo promissionis sancto Qui est arrhabo haereditatis nostrae, dum in libertatem vindicemur, ad daudem gloriae ipsius. Et cap. 4. 30. Ne tristitia afficite Spiritum illum sanctum Dei, per quem obsignati estis in diem redemtionis. Apoc. 2. 17. Ei qui vicerit tribuam ut edat ex Manna illo abscondito, & dabo illi caleclum album, & in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novinisi qui accipit. Calculus iste albus est testimonium internum Spiritu Sancti, quo nobis Christus Dominus declarat & obsignat nos esse electos ad vitam & absolutos a condemnatione aeterna, nosque esse per Spiritum Sanctum novos homines factos, & in filios Dei adoptatos, sic ut non amplius filii irae & diaboli, sed filii Dei simus & vero nominemur, 1. Joh. 31. Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filij Dei nominemur. De hoc testimonio Spiritus Sancti Bernardis praeclare in epistolam centesima-septima ait: Prodit in lucem ad misericonsolationem, magnum censilium quod ab aterno latuerat in sinu aeternitatis, quod nolit videlicet Deus mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat. Habes homo hujus arcani indicem Spiritum jutificantem: eoque ipso testificantem spiritui tuo, quod filius Dei & ipse sis Et mox: Iustus autem quis est, nisi qui amanti se Deo, vicem rependit. amoris? Quod non sit nisi revelante spiritu per fidem homini aeternum Dei propositum super sua salute futura. Quae sane revelatio non est aliud quam infusio gratiae spiritualis: per quam dum facta carnis mortificantur, homo ad regnum praeparatur, quod caro & sanguis non possident; simul accipiens in uno spiritu, & unde se praesumat amatum & unde redamet, ne gratis amaturus sit. Hocitaque est illud sacrum secretumque consilium, quod a Patre Filius in Spiritu Sancto accipiens, suis quos novit per eundem Spiritum justificando eos communicar, & communicando justificat, quando id quisque accipit in sui justificatione, ut incipiat & ipse cognoscere sicut & cognitus est, cum videlicet datur & ipsi praesentire aliquid de sua ipsius futura beatitudine, quemadmodum ab aterno. latuit in praedestinante, plenius appariturum in beatificante.
On this page