Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 35
TTOMMUNIO SANCTORUM, est participatio eorundem communium bonorum, ad quae OMNES & soli sancti jus habent: sicut profitemur in Symbolo: Credo communionem sanctorum.
Estque tum Sanctorum cum Deo: tum eorundem inter se.1 Joh. 1. v. 3. Quod vidimus & audivimus, id annunciamus vobis, ut & vos communionem habeatis nobiscum: & communio nostra sit cum Patre, & cum Filio ejus JESUCHRISTO0. Et v. 7. Si in luce incedimus, sicut ipses( Deus) est in luco, communionem habemus cum eo mutuam,
Communio sanctorum cum Deo, est per quam sumus perpetuo nexus ita uniti Deo SUMMOEONO, ut toti quanti quanti sumus, omnibus tandem quibus fieri possit modis, unum cum ipso fiamus. Joh. 14. v. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & apud eum habitabimus. Hinc dicitur Deus portio piorum, ut Ps.16. 5. Iehova portio praedii mei & poculo mei. Et 23. v. 26. Deficionte carne mea Sanimo meo, rupes animi mei & portio mea Deus est in saculum.
Estque & cum Patre, & cum Filio, & cum Spiritu Sancto. 1. Joh. 1 v. 3. Et communio nostra sit cum Patre & cum Filio ejus IesuChristo. 2. Cor. 13. v. 13. Communio Spiritus Sancti sit cum omnibus vobis.
Communio sanctorum cum Deo Patre, est quod Deo Patri per Filium virtute Spiritus Sancti unimur, unde Pater in sactis habitat, ipsique sunt filii & haeredes ejus 1. Joh. 3. 1. Videte qualem charitatem dedit. nobis Pater, nempe ut Filii Dei vocemur. Rom. 8 v. 16, 17. Qui ipse Spiritus testatur una cum Spiritu nostro, nos esse Filios Dei. Quod si filii etiam haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.
Ea contingit propter Christum 1 Joh. 2. v. 13. Quisquis negat Filium: nec Patrem habet: qui agnoscit Filium, & Patrem habet
Idque solis vere credentibus Joh. 1. v. 12. Quotquot eum exceperunt. dedit eis hoc jus ut Filij Dei sint facti, nemee iis qui credunt in nomen eius. Gal. 3. 26. Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Et in luce incedentibus. 1. Joh. 1. v. 7. Quod si in luce incedimus, sicut ipse est in luce, communionam habomus cum co mutuam
Non autem incedentibus in tenebris. 1 Joh. 1 6. Si dixerimus nos communionem habere cum eo, & in tenebris incedimus, mentimur nec sincere agimus.
Gravissime igitur errant, qui contendunt etiam Cainum, Saule Achitophelem, Judam Ischariotem, Simonem Magum, Caligula, Neronem, Eliogabalum, Antichi istum filium perditionis, Mahome, tem, omnesque Epicuraeos, porcos & impuros canes, in gratiam & sinum Dei esse restitutos.
Tantum de communione cum Patre. Communio cum Filio Dei Domino nostro IesuChristo, est participa tio & ipsiusmet Christi, & omnium ejus bonorum. Heb. 3. 14. Christ. participes facti sumus. Sei, Est mansio Christi in sanctis, & sanctorum in Christo, Joh. 6. v. 53, 56. Caro enim mea vere e st cihus, & sanguis meus vere est potus. Qui edit meam carnem & bibit meum sanguinem. in me manet, & ego in eo. Coena cum Christo Apoc. 3. v. 20. Ecce, sto ad ostium, & pulsos si quis audierit vocem meam, & aperuerit ostium, ingrediar ad eum, &c cnabo cum eo, & ipse quoque mecum.
Eaque datur per Deum Patrem. 1. Corinth. 1 9. Fidelis est Deus, per quem vocati estis in communionem Filii ipsius IesuChristi Domini nostri. Joh. 6. 44. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.
At prophani Spiritum Sanctum non habert. Prophani igitur communionem cum Christo non habent Et solis credentibus Ephes. 3. 12. Et inhabitet Christus per fidem in cordibus vestris.
Increduli igitur non habent communionem cum Christo¬s Et omnibus qui ipsi auscultant. Hebr. 5. versic. nono: Consecratus factus est autor salutis aternae omnibus, qui ipsi ausculo tant.
Et perseverantibus usque ad finem. Hebr. 3. v. 14. Christi participes facti sumus, si modo priscipium illud quo sustentamur firmum retinuerimus ad finem usque
Proinde turpissime errant, qui communionem Christi & beneficiorum aeternae redemtionis, quam morte sua Christus invenit, Heb. 9. v. 12 communem faciunt omnibus & singulis hominibus, sive credant sive non credant
dici communionem esse omnium sive sint sancti, sive non: sed credo communionem SANCTORUM: ut prophani ab hac communione excludantur: sicut Paulus dicit 2. Cor. 6. 15. Quae portio fideli s
Porro haec communio cum Christo confirmatur credentibus loS i Christo induti fuistis. Et I. Cor. 10. v. 10, poculum benedictionis cui benedicimus nonne communio sanguinis Christi est? Panis quem frangi
Est autem communio cum Christo duplex, nempe, tum ipsiusmet Christi, tum bonorum eius. Rom. 8. 32. Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidi cum, qui non etiam cum co omnia nobis. gratificabitur?
Communio ipsiusmet Christi, est unio ipsius nobiscum, qua nos sibi vere & realiter copulavit, ut ipse in nobis & nos in ipso maneamus in sempiternum.
gratia, tertia in gloriPrima semel facta est in nostra natura in salvifica illa incarnatione, de qua dicitur Joh. 1. v. 14. SERMo ille caro factus est.
Altera, sit quotidie in singulis electorum personis, sed peregrinalibus a Domino, de qua dicitur Joh. 17. v. 21. Vt omnes unum siit, sicut tu Pater in me, & ego in te, ipsi in nobis unum sint. Rom. 12. v. 5. Multi unum corpus sumus in Christo. 1. Cor. 7. 17. Qui vero agglutinatur Domino, unus cum eo Spiritus est
Postrema, futura est post hanc vitam itidem in nostris personis, sed praesentibus apud Dominum, in-primis post universalem omnium mortuorum resurrectionem, quum Deus erit omnia in omnibus. de qua legitur Philip. 1. v. 23. desiderio tendo ad dimissionem, & ut cum Christo sim. Et I. Thess. 4. v. 10, 17. Ipse Dominus cum hortationis clamore, cum voce Archangeli, & cum Dei tuba, descendet e caelo: & qui mortui fuerint in Christo, resurgent primum. Deinde nos vivi qui reliqui erimus, rapiemur simul cum eis in nubes, in occursum Domini i1 nera: & ita semper cum Domino erimus. Joh. 17. v. 24. Pater quos dedisti mihi, velim ut ubi sum ego, & illi sint mecum. Matth. 24. v. 27, 28. Sicut enim fulgar exit ab Oriente & apparet usque in Occidentem; Iti etiam erit adventus Filii hominis. Ubicunque enim fuerit cadaver, illuc congregabuntur aquilae.
Prima, facta est per assumtionem naturae nostrae in unitatem pera sonae γ λόγε: sicut dicitur Heb. 2. v. 16. Semen Abrahae assumsti.
Secunda fit per assumtionem personarum nostrarum non quide in unam cum ipso personam, sed in gratiam, ut dicitur Rom. 14. v. 3. Deus enim eum assumsit: inque unum cerpus mysticum. cujus ipse caut est, nos finguli ejus membra, sicut Paulus ait Ephes. 5. vers 30. Membra sumus corporis ejus, ex carne ejus & ex ossibus ejus: adeoque in participationem naturae ipsius divinae, ut Petrus loquitur 2. Pet.1. v. 4 Ex co quod maxima illa nobis ac pretiosa promissa donavit, ut por haec efficeremini divinae consortes naturae, elapsi ex corruptione quae est in I
Tertia fiet per assumtionem itidem nostri omnium in gloriam cum ipso sempiternam. Eam promisit Christus Joh. 14. vers. 3. Po. it τ go ero, & vos sitis. Neque dubitandum, quin Christus nobis voluerit, prima unione secundam, secunda tertiam praemonstrare, ut ex jam facta, in spe ejus quae siet confirmaremur. Hoc adeo certum est, ut Paulus de futura unione non secus loquatur, ac si jam facta est set. Roman. 15. v. 7. Christus assumsit nos in gloriam Dei. Prim: unio refertur ad secundam, & secunda ad tertiam: sicut natura ordinata est ad gratiam, & gratia ad gloriam. Prima unio est causa secundae: secunda unio est causa tertiae. Nam in gloria Christo post hanc vitam uniri non possumus, nisi vere ei secundum gratiam in hac vita inserti simus, copulatique in eo maneamus: uniti autem Christo in gratia & adhaerere ei non possemus, nisi Christus ipse prior se nobis uni visset in natura a nobis accepta. Quicunque igitur unietur Christo in gloria, eum necesse est ante ei unitum in gratia &
Si causam efficientem unionis Christi nobiscum consideremus, ea gemina est, principalis & ministerialis
Principalis, est Sacrosancta ac benedicta illa Trinitus. Nam Pater, Filius & Spiritus Sanctus naturam nostram assumtam ex beata Virgine Maria personae γ λόγς univerunt. De Patre dicitur Hebi 1o. 5. Corpus autem aptasti mihi. De Filio, Philip. 2. v. 6, 7. Qui qui esset in forma Dei, non duxit esse rapinam, parem esse cum Deo: sed ipse sese inanivit, forma servi accepta. De Spiritus Sancto Luc. 1. 35. Spiritus Sanctus superveniet in te, & virtus Atissimi inumbrabit te: propterea etiam quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei
Similiter Pater unit quotidie electos Filio suo per ipsummet Filium virtute Spiritus Sancti, ut subjecta testimonia ostendunt, Jonan. 6, vers. 37. Quicquid dat mahi Pater, ad int vinict. Et v. 44. Nime potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. I. Corinth. 1. v. 9. Fidelis est Deus per quem vocati estis in communionem Filii ipsius Iesu Christi Domini nostri. Joh. 14. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum, & ad eum veniemus & mam sionem apud cum faciemus. Rom. 8. v. 9. Vos autem non estis in carnes sed in Spiritu: siquidem Spiritus Dei habitat in vobis. Quod si quis Spiritum Christi non habet, is non est eius.
Denique in extremo die Pater per Filium virtute ejusdem Spiritu Sancti Christo uniet electos in gloria: Sicut Paulus docet Rom. 8. v. I1. Si Spiritus eius qui suscitavit Iesum ex mortuis habitat in vobis: qui excitavit Christum ex mortuis, vivificabit etiam mortalia corpora vestra per inhabitantem ipsius Spiritum in vobis.
Causa min sterialis nostrae cum Christo unionis est Evangelium & fides salvifica, charitasque erga Christum sincera, seu quod eodem redit, fides quae per charitatem est efficax: non enim qualiscunque fides nos cum Christo conjungit, sed fides per charitatem efficax. Nam quod ad primam unionem attinet, dicit Esisabetha mater Johannis Baptistae ad Mariam matrem Christ Luc. 1. 45. Beata est, quae credidit: nam perficientur ea quae dicta sunt etaDomino.
De fide secundae unionis instrumentali causa legitur Gal. 2. 20. Vivit in me Christus: & vitam quam nunc vivo in carne, vivo per fidem illam Filii Dei qui dilexit me & tradidit semetipsum pro me. Et Ephes 3. 17. Et inhabitet Christus per sidem in cordibus vestris. De charitate sincera erga Christum, qua illi spiritaliter conjungimur, legitur Joh. 14. 23. Si, quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater. meus diliget eum, & ad eum veniemus, & apud eum habitabimus. Videatur Cyrillus lib. 10 in Johannem, c 15
De tertiae unionis ministeriali causa legitur, Hebr. 6. v. 11, 12. Cupimus autem ut unusquisque vestrum idem studium ad finem usque ostendat, ad certam spei persuasi nem: Vt ne sitis segnes, sed imitatores eorum, qui per fidem & patientem animum haereditario jure obtinent promissionem.
Si finem consideremus, unio prima facta est, ut Christus in seipsoLegem Dei pro nobis & nostro loco perfectissime impleret, Gal. 4. v. 4, 5. Postquam venit plenum tempus, emisit Deus Filium suum actum ex muliere. factum Legi subiectum: Vt eos qui Legi erant subie. cti redimeret, ut adoptionem acciperemus. Et peccata nostra expiaret, Heb. 10. vers 4, 5. Non enim potest sanguis taurorum & hircorum auferre peccata. Quapropter ingrediens mundum dicit, Sacrificium & oblationem noluisti, corpus autem adaptasti mihi: Et de corpore illo mox dicit v. 10. Qua uoluntate sanctificati sumus, per oblationem corporus Iesu Christi semel factam Secunda autem unio fit, ut perfectissimae impletionis Legis & expiationis peccatorum nostrorum participes fiamus, 1. Joh. 1. vers. 7 Quod si in luce ambulamus, sicut ipse est in luce, communicationem habemus cum eo mutuam; & sanguis Iesu Christi Filii eius purificat nos ab omni peccato.
Tertia unio fiet ad hunc finem, ut gloriam Christi spectemus, e usque participes fiamus, sicut Christus ipse a Patre petit Joh. 17. 24. Pater quos dedisti mihi, velim ut ubi sum ego, & illi sint mecum. Vt spoctent gloriam illam meam, quam dedisti mihi ante iactum mundi fundamentum
Iam explicandum qualis sit unio Christi nobiscum. Unio Christi nobiscum est vera ac realis, non autem opinabili & imaginaria. Vere enim & realiter, & non opinabiliter, non imagi natie Filius Dei sibi univit naturam humanam, sic ut detestemur dogma Marcionitarum aliorumque haereticorum, qui Christum δοκήσειν opinione duntaxat & κγ φμυτασίαν hominem esse blaspheme affirmant. Similiter vere & realiter, non opinione, non imaginatione uniti sumus Christo in gratia, sic ut ipse vere & realiter sit caput nostrum, nosque vere & realiter simus corpus ejus. Vere itidem & realiter, non opinabiliter, non imaginarie jungemur Christo post hanc vitam in gloria.
Eadem unio est arctissima. Nam primo humanam nostram naturam univit sibi Christus vinculo indissolubili unionis hypostaticae, nec unquam illam deseret. Deinde unio Christi cum Ecclesia in gratiae adeo est arcta, ut nonnunquam Christi nomine non tantum Christus Caput nostrum, sed etiam corpus ejus mysticum, quod est Ecclesia intelligatur: velut 1. Cor. 12. v. 12. ubi Apostolus ait: Sicut enim corpus unum est, & membra habet multa, omnia vero illa membra corporis quod unicum est, multa sunt, sed unum sunt corpus: ita & Christus. Hic enim intelligitur Christus mysticus, id est, Christus cum sua Ecclesia. Utque declaretur, quam arcta sit ista unio, utitur Scriptura Sacra similitudine capitis & corporis: vitis & palmitum: mariti & uxoris, seu sponsi & sponsae: fundamenti & domus superaedificatae: arboris & ramorum.
Eadem unio est essentialis: quia nos licet in terris corporibus nostris & substantia animae exsistentes, tamen & cum divina Christibatura in nobis habitante, & cum humana, quam jam in caelo est per eundem Spiritum Sanctum in illa & in nobis manentem vercopulamur, non minus quam per animam capiti brachia, tibiae, pedes & reliqua membra corporis conjunguntur: ac proinde non tantum donorum, sed etiam substantiae Christi communicatione uniohaec constat.
Unde eadem unio substantialis, naturalis & corporalis est, non respectu modi quo unio sit, qui non nium spiritualis est: sed respectu subj cti seu objecti cui unimur, quia illud est vera substantia & natura verum ipsius corpus & nostrae naturae affine: N & substantiae & naturae Christi utrique, atque sic & corpori ejus vete jungimur. Ergo vanum commentum est, communionem Christi esse exsistentiam corporis Christi intra nostra corpora. Unio nestri cum Christo est tanquam membrorum cum capite, & palmitum cumvite. Caput non est intra membra: nec vitis intra palmites: sed situ differunt, nexu autem conveniente in unum corpus copulantur.
Utque in Christi persona duae sunt naturae: ita quoque subjectum cui in Christo unimur, est duplex, divina natura & humana.
Unimur enim Christo θεαθθρωπῳ, secundum utramque naturam divinam & humanam. Communio cum Christo secundum divinam naturam, est quod ipse sua Deitate reipsa in nobis habitat & nos sibi conformes reddit. 2. Pet. 1. 4. Maxima illa nobis ac pretiosa promissa donavit, ut per haec ifficeremini divinae consortes naturae, elapsi ex corruptione, quae est in mundo per cupiditatem. Joh. 14. 23.
Communio cum Christo secundum humanam naturam, est nostram naturam fieri conformem humanae naturae Christi: idque I. In participatione naturae. Hebr. 2. 14. Quoniam pueri participes sumcarnis & sanguinis, ipse quoque consimiliter particeps factus est eo rundem.
Haec naturae participatio non est intelligenda de natura corrupta & peccato comquinata: sed sanctificata per Spiritum Sanctum. Et quoniam ex Christo natura sanctificationem haurit, ideo Paulus non dicit Eph. 5. vers. 30. Christum esse ex carne. postra & ex ossibus nostris, sed nos esse membra corporis ejus, ex carne ejus & ex ossibus ejus,
II. In participatione Spiritus. I. Cor. 6. v. 17. Qui agglutinatur Domino, unus cum eo Spiritus est, & cap. 12. v. 13. 1. Joh. 3. 24. & 4. v. 13: Per hoc cognoscimus nos in eo habitare, & ipsum in nobis, quod de Spiritu suo dedit nobis. Rom. 8. 11. Eph. 4. v. 4.
III. In participatione afflictionum, Rom. 8. 17, 18. Vt simul etiam cum eo glorificemur. Nam statuo minime esse paria quae praesentitempore perpetimur, gloriae in nobis retegendae. Philip. 3. v. 21. Qui trans figurabit corpus nostrum humile, ut conforme fin ejus corpori gloriosos Apoc. 2. 26, 27. 1. Cor. 15. 49 Sicut gestavimus imaginem terreni, gestabimus etiam imaginem caelestis.
de communione bonorum eius. Communio bonorum Christi, est participatio totius meriti & efficaciae ipsius, per Spiritum Sanctum & per fidem: beneficiorumque & donorum tum ad salutem, tum ad vocationem singulis necessariotum. 1. Cor. 1. 30. Christus Iesus factus est nobis a Deo Patre Sapientia justitiaque & sanctificatio & redemtio. Rom. 3. 25, 26, 28. & 51. A. ctor. 15 9. Fide purgatis cordibus eorum. Rom. 8. v. 1. Nulla igitur nunc est condemnatio iis qui sunt in Christo Iesu. & v. 10, 11. & 1. Cor. 12. v. 3. & seqq. Heb. 3. 1. 1. Cor. 9. 23.
Porro unio cum Christo contingit solis & omnibus electis ac credentibus inde ab initio usque ad finem mundi, I. Johan. 3. v. 2. Nam qui servat eius mandata, in eo habitat & ipse in eo, & per noc novimus, eum habitare in nobis, nempe ex Spiritu quem nobis dedit. I. Johan. 4. 13. Johan. 14. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit: & Pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & apud eum manebimus Et cap. 15. vers. 1, 2, 3. 4, 5, 6. Proinde soli vere fideles sunt nembra Christi: idque non quatenus homines, sed quatenus Christiani: nec secundum primam generationem, sed secundum regenerationem: ac proinde non secundum ipsam humanae naturae substantiam per se, sed quatenus illa in Christo ut altero Adamo renovatur, singulis ejus partibus novam ac spirituali qualitate sanctificat tis, ut simus novi homines, jam nunc quidem inchoata animae novitate, corporis autem incorruptione tandem quoque sequutura, Rom. 8. v. 10, 11
Insuper cum Christo nobis communio est, inde a sancta conceatione & nativitate ejus: quia ipse est nobis conceptus & natus, Jes. 6. v. 6. Luc. 2. v. 10, 11 Compatatur desponsationi in Cantico Canticorum, item Hos 2. 19, 20. Et desponsabo te mihi in saculum, desponsabo te, inquam, mihi justitia, judicioque & benignitate, ac misericordia: Et desponsabo te mihi fide, ut agnoscas Iehovam. Unde Christus est sponsus Ecclesiae, haec vero sponsa ChristiSacrae illius, augustissimae & beatissimae desponsationis causaefficiens & conservans est aeternus amor Christi erga Ecclesiam Cantic. 1. v. 2.
Compatatur eadem Christi communio convivio rerum pinguium & vini defecati, Jes. 25. 6. item nuptiis, Matth. 22 & cap. 25. 10. Apoc. 19. 7. 9.
munione cum Spiritu Sancto Communio cum Spiritu Sancto, est participatio Spiritus Sancti, qua in nobis habitat, & nos sibi unit, nos regenerat & ducit, testatur una cum Spiritu nostro nos esse filios Dei, una sublevat infirmitates nostras. interpellat pro nobis suspiriis inenarrabilibus, fortiter corroborat in interiore homine, & obsignat nos tanquam arrhabo haereditatis nostrae, dum in perfectam libertatem plene vindicemur, 1. Cor. 6, 19. Rom. 8. v. 9, 10. 14,16, 26. Eph. 3. 16. & 1. 13. 14
On this page