Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 34
Ex parte Dei est gratuita promissio, qua DEUS nobis pollis cetur SE DEUM NOSTRUM IORE, nempe citra omne nostrum meritum, tantum propter Christum Dominum.
Promissio verbis brevissima, at sensu amtlissima Hac enim comprehenduntur omnes quae in Scripturis divinis sparsae sunt promissiones de beatitudine tum temporaria, tum sempiterna.
Proinde ubi DEUS dicit, se fore nostrum DEUM, perinde est ac si diceret, se fore nostrum summum bonum, se non tantum in hac vita
Eaque sunt; donatio Spiritus Sancti, commurio sanctorum, conseruatio in hac communione, & donatio vitae aeternae.
Donatio Spiritus Sancti, est beneficium Dei, per quod nobis confert Spiritum Sanctum, qui nos Christi & omnium beneficiorum eus participes faciat, Act. 2. Heb. 12. 26.
Cognitionis Spiritus Sancti duae sunt partes: Prima, personae Spititus Sancti, secunda, officii ipsius
Officium vero Spiritus Sancti est quod per eum Pater & Filius virtutem suam exserunt & suae voluntatis decreta exsequuntur in creandis, sustentandis & movendis rebus omnibus: praecipue vero in movendis cordibus audientium Verbum Dei, & docendis do
Spiritus Sanctus est doctor veritatis, Dei villicus, Christi vicarius, vicaria vis a Christo missa, ut loquitur Tertullianus libro de Praescriptionibus adversus haereticos, c. 13. & 28.
Effecta Spiritus Sancti sunt duplicia: alia enim efficit in mundo, hoc est, nondum regenitis; alia in Ecclesia, hoc est, hominibus regeneratis, Joh. 16. v. 8 & seqq
Effecta quae in mundo efficit sunt aliquot: rimum est: arguere mundum de peccato. eo quod non credunt in Christum. Joh.168. Arguere, est convincere adversarium argumenis, & ita causam de qua agitur contra illum obtinere.
Arguit autem Spiritus Sanctus mundum de peccato duobus modis. Primo enim Judaeos, a quibus fuit rejectus & in crucem actus Christus, manifeste convicit festo Pentecostes & deinceps, eos graviter peccasse, quod in Jesum illum non crediderint, sed illum occiderint, in quem credere debuissent, tanquam in promissum ilum Servatorem Mundi. Unde Actor. 2. vers. 37. Judaei convicti de suo peccato, dicunt: Quid faciemus viri fratres? Deinde & quosvit alios peccati convincit. Incredulitatem autem solam nominaChristus, quia hac manente, caetera peccata quoque detinentur: & hac emissa, caetera quoque remittuntur. Nam ubi est vera fides in Christum: ibi est omnium peccatorum remissio¬
Secundum effectum Spiritus Sancti in mundo est, arguere mun conspiciendus sit. Hoc autem fecit, quum demonstravit & confirnavit justitiam & innocentiam Christi. Quum enim mundus videret effusum per Christum Spiritum Sanctum, potenter opus nnocentem, injuste & inique tanquam impium & blasphemum Deo Patre, sed ab eo dilectum & dextera ejus sursum sublatum i1 caelum, in quod nemo jus ingrediendi habet, nisi justus. Cognovit esum illum Sanctum & innocentem passum & mortuum, sempiternam justitiam in mundum adduxisse, Daniel. 9. vers 24. quam quis¬
uis non apprehendit, sed ex operibus Legis justitiam sectatur, ad Legem justitiae non pervenit, nec Christum videt per fidem quam solam servamur; nec visurus est, donec venturus est in gloria & majestatie Patris sui ad judicium, & videbunt eum plangentes qui transfixerunt. ipsum. Joh. 19. 37. Semel oblatus est in seipso ut attolleret multorum peccata, secundo absque peccato conspicietur iis qui ipsum exspectant ad salutem, Heb 9 v. 28.
Tertium effectum Spiritus Sancti in mundo est, arguere mundum de judicio, eo quod princeps huius mundi iudicatus est. Hoc praestitit Spiritus Sanctus, quum convicit mundum, Christum esse judicem illum potentia instructum insuperabili, qui diabolum principem hujus mundi una cum omnibus administris ipsius devici: & damnavit: Christo datum esse omne judicium, hoc est, omnem in caelo & in terra potestatem, quam diabolum superatum & condemnatum ejecit foras e cordibus hominum, in quibus ipse regnum erexit & obtinet. Loca huc pertinentia. Johan. 12. vers. 31. Nunc iudicium adest mundi huius: nunc princeps ille mundi huius eiicietur foras. Et cap. 14. v. 30. Venit princeps mundi huius, sed in me non habet. quicquam. Coloss. 2. v. 15. Exspoliata imperia ac potestates traduxit. pala n, triumphatis illis per eam. (nimirum crucem, quae fuit instar triumphalis currus. Ergo diabolus salutem aeternam nobis cripere non potest: ergo nos sibi subjicere & mancipare nequit. Judicium quo princeps hujus mundi judicatus est, nostra est ab solutio. Haec effecta sunt quae Spiritus Sanctus in mun¬
Primum est, docere intus veritatem Evangelii, eamque electis Dei patefacere plene & sufficienter ad salutem aeternam. Hoc a Christo promissum fuit Joh. 16. 12, 13. his verbis: Adhuc multa habeo quae vobis dicam, sed nunc non potestis portare. Quum autem venerit ille, id est; Spiritus ille veritatis, introducetvos in omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audierit, loquetur
Promissa est introductio in omnem veritatem, hoc est, plenissimae perfectissima revelatio doctrinae Evangelii. Haec enim doctrina Evangelii appellatur o λόγος τῆς ἀληθειας, sermo ille veritatis, Ephes. 1. vers. 13. Coloss. 1. v. 5. & veritas, 2. Thess 2. v. 12. 1. Tim. 2. v. 4. Tit. 1. v. 1. & passim. Ea plenissime revelata fuit Apostolis post missionem & effusionem Spiritus Sancti e caelis in eos. Cum hoc videtur pugnare quod Apostolus Paulus scribit I. Cor. 13. v. 8. & seq q. Charitas nunquam excidit: sed & Prophetiae evanescent, & linguae cessabunt, & conitio abolebitur. Ex parte enim cognoscimus, & ex parte prophetamus Postquam autem advenerit quod perfectum est, tunc quod est aliqua tenus abolebitur. Quum essem infans, ut infans loquebar, ut infans sapiebam, ut infans ratiocinabar: postquam autem factus sum vir, ut eo vanida sustuli quae infantis erant. Videmus enim nunc per speculum & aenigma, tum autem coram cernemus: nunc cognosco aliquatenus, tunc vero amplius cognoscam prout ampliore cognoscendi facultate donatu fuero Nam hinc ita colligi posse videtur:
Qui ex parte cognoverunt & ex parte prophetarunt, ii non sunt introducti in omnem veritatem: Atqui Apostoli ex parte cognoverumt. & ex parte prophetarunt, sicut Paulus de se & aliis ait in prima persona, ex parte cognoscimus, ex parte prophetamus: Et mox etiam singulariter de se ait; nunc cognosco aliquatenus, tunc vero amplius cognorcaprout ampliore cognoscendi facultate donatus fuero. Ergo Apostoli non sunt introducti in omnem veritatem: Ergo promissio Christi non est? ipsis praestita.
RESP. Primo, Major est inconsequens ab accidente ad substantiam. Non sequitur si accidens sit imperfectum, etiam substantiam est, imperfectam: ut imperfecta est Dei cognitio in nobis, sed num propterea imperfectus est Deus qui cognoscitur? sic si imperfecta est in nobis cognitio & prophetia seu explicatio Evangelii; num continuo Evangelium imperfectum censendum erit?
Deinde, Minor laborat fallacia a dicto secundum quid: Nam AposPaulus loco citato non simpliciter agit de cognitione Evangelii, sed conparate, comparans nimirum cognitionem quae in hac vita est cum illa quae post hanc vitam erit Apostolorum cognitio, qua in hac vit:. donati fuerunt cum aliorum fidelium cognitione, quae in hanc iti dem vitam cadit comparata, fuit perfecta, absoluta, integra: Eadem tamen si cum cognitione illa, quam in caelis post hanc vitam itidem Apostoli adepturi sunt comparetur, si gradus & amplitudinem spectes, est illustrior, amplior, excelletior: Proinde recte Apostolus Paulus, ut de aliis fidelibus, ita de se & aliis Apoitolis dixit; Ex parte cog. noscimus & ex parte prophetamus. Quapropter non continuo se quitur, illos non esse introductos in omnem veritatem:
Tertio, promissio etiam Joh. 16. facta intelligi debet secundum quid: Spiritus ille veritatis introducet in omnem veritatem: OMNER scilicet partibus, sic ut nihil sitis ignoraturi eorum multorum quae nunc non potestis portare: sed non gradibus, quae cognitio omnis perfecta suis gradibus, ipsis etiam Apostolis reservata fuit in caelum, id alteram ilsam vitam. Deinde introducet vos in OMNEM scil. in hac vi ta necessariam, quanta sufficit ad salutem, non in omnem simpliciter veritatem, scilicet, tam facti quam juris: Nam Spiritus Sanctus tam factum, quam jus tenet, & ut neminem in errorem juris, ita etiam neminem in errorem facti inducit Plena fuit revelatio Evangelii in hac vita: sed plenior revelatio in futurum seculum dilata fuit.
Unde consequitur, etiamsi Apostoli respectu futurae vitae ex parte cognoverint:tamen si doctrinam ipsam Evangelii in se & per se spectes, & cognitionem quam ante acceptum Spiritum Sanctum consequuti sunt conferas. ipsos in omnem veritatem, quam antea portare non poterant, introductos fuisse
Ecclesia operatur explicatum est: sequitur Secundum, quod est, ea quae ventura sunt, renunciare, id est, futuri statum regni Christi atque adeo Ecclesiae in hac vita militantis & in altera triumphaturae, declarare. Hoc Spiritum Sanctum fecisse, testatur abunde totum Vetus Testamentum, liber Actorum Apostolicorum, testantur Epistolae Paulinae & liber Apocalypseωs
Tertium effectum Spiritus zancti, quod in Ecclesia operatur, est glorificare Christum, quod facit, dum testatur, Jesum Nazarenum est. Christum illum & Filium illum Dei, Matth. 3. v. 16, 17. Joh. 1. v. 32, 93. & quia nullam novam doctrinam adfert, sed a Christo traditam docet, & animis hominum insculpit:
Quartum effectum, est fidem selvificam in cordibus electorum creare. Nec obstat quod per fidem recipere Spiritum Sanctum dicimur; quod sit duplici de causa. Primum, quia fides prius a nobis sentitur quam intelligamus Dei Spiritum in nobis inhabitare. Deinde, quia perfidem augentur in nobis dona reliqua Spiritus Sancti, aliaque indies adduntur ex demenso donationis Christi. Ideo Spiritum Sanctum eusque dona accip unt fideles in hac vita, sed ex parte, hic hoc, ille i ud donum, sed imperfecte singuli, in quibus lucta est novi hominis cum vetere spiritus cum carne. Iraque non mirum est. si non omnes. fideles in omnibus consentiunt, si duo aut plures inter se differunt sen¬ tentiis & voluntatibus, quum unus & idem homo a se sententia & voluntate discrepet, prout fidei & cognitionis aliorumque donorum Spiritus Sancti incrementa paulatim fiunt. Itaque ex dissensione duorum piorum in interpretatione Scripturae aut sententiis quibusdam, non est illico concludendum, alterum non habere Spiritum Sanctum aut Spiritum Sanctum a seipso dissidere: sed hoc potius, Spiritum Sanctum distribuere dona sua ut vult, alii haec, alii illa: alii majore, alii minore mensura: alii hodie, alii cras
Quintum effectum Spiritus Sancti, est regenerate nos, hoc faciquum indit novas qualitates, novas inclinationes cordibus hominum, hoc est, efficit in nobis resipiscentiam & conversionem ad Deum & virtutes utraque tabulam a Deo praeceptas: ut haec testimonia ostendunt, Jch. 3. v. 5. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, non potest. ingredi in regnum Dei, Matth. 3. 11. Ego quidem baptixe vos aqua in resipiscentiam, is vero qui post me venit baptizabit vos Spiritu Sansto & igni. Hic baptismus, qui sit a Christo per Spiritum Sanctum, est ipsa renovatio, eaque per externum baptismum Johannis & aliorum ministrorum significata, Gal. 5. v. 22. Fructus Spiritus est churitas, gaudium, pax, irae cohibitio, benignitas, bonitas, fides, lenitas continentia. Eph. 5. 9. fructus Spiritus situs est in omni bonitate & iustitia & veritate
Sextum est, conjungere nos cum Christo, ut simus ejus membra, & ab eo vivificemur, omniumque beneficiorum ejus sic fiamus particines 1. Cor. 12. v. 13. Per unum Spiritum nos omnes in unum corpus baptizati sumus. 1. Joh. 3. 24. Per hoc novimus, eum habitare in nobis. nempe ex Spiritu quem dedit nobis.
Septimum effectum, est regere nos. Est autem regi a Spiritus Sancto institui consilio in actionibus vitae & vocationis, & flecti ad sequendum jecta, & ad faciendum officia dilectionis erga Deum & proximum Sub hoc continentur omnes virtutes Christianae, primae & secunda tabulae, Rom. 8. 14. Qui Spiritu Dei ducuntur, hi sunt fitit Dei. Act. 2. v. 4. Apostoli coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus ille dabat eis eloqui. Et c. 16. 6, 7. Phrygia peragrata& Galatica regione, prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui sermonem Dei in Asia. Quum venissent in Mysiam, tentabant versus Bithyniam, sed non sivit eos ire Spiritus Iesus
Octavum Spiritus Sancti effectum, est consolari nos in periculis & fflictionibus Apostoli fugientes prius ac latitantes metu Judaeorum accepto Spiritu Sancto prodierunt in publicum & laetati sunt quum passi essent aliquid propter confessionem Evangelii, Actor. 5 41. Joh. 14. vers.16. Alium consolatorem dabit vobis, qui manebit vobiicum in aeternum. Nonum, est confirmare nos vacillantes in fide, & facere certos de salute aeterna, hoc est, continuare & conservare beneficia Christi usque ad finem Sic Apostolos reddidit animosos, qui prius fuerant infirmi, & multis dubitationibus involuti: quod ostendit collatio concionis Petra in Pentecoste & orationis euntium Emaunta, Luc. 24. 21. Nos aut sperabamus illum esse, qui redemturus esset Israelem, &c. De hoc loquitur Christus Joh. 16. 22. Gaudebit cor vestrum, & gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Joh. 14. v.16. Manebit vobiscum in aeternum
Decimo, effecta Spiritus Sancti sunt varia dona spiritualia, ad aedificationem Ecclesiae necessaria, qualia commemorantur 1. Cor. 12. v. ῆ, 5, 6, 7. 8, 9, 10, 11. Dona Spiritus Sancti sunt duplicia: quaedam sunt communia electis &reprobis: quaedam electorum propria. Quae communia sunt electis & reprobis itidem sunt duplicia; Quaedam datur ceris temporibus, ut facultas miraculosa linguarum, fides miraculorum, &c. quae in jaciendis fundamentis regni Christi erant necessaria: Quaedam omnibus temporibus Ecclesiae sunt necessaria, ut donum linguarum absque miraculo datum, donum interpretationis, scientiae artes, eloquentia & alia quae ad conservationem ministerii pertinent. Dona electorum propria sunt quae nomine sanctificationis internae & adoptionis comprehenduntur, ut fides salvifica, justificatio coram Deo, regeneratio, &
Haec sunt Spiritus Sancti praecipua effecta ad communionen Christi pertinentia, quorum respectu varia habet in Scripturis Sacris elogia. Hinc enim vocatur1 Spiritus q. θε ias seu adoptionis, quia nos certos facit de paterna Dei erga nos benevolentia, & nobis est testis gratuitae bonitatis & misericordiae, quam nos Pater complectitur in Filio unigenito. Ideo per hunc Spiritum clamamus Aboa Pater. Rom. 8. v. 15, 16.
2. Arrhabo & sigillum haereditatis nostrae, quia nos certos reddit de salute nostra, 2. Cor. 1 21, 22 Qui nos ofirmatvobiscum in Chrsiu, &qui unxit nos, Deus est, qui etiam obsignavit nos, & dedit arrhabone Spiritus in cordibs nostris. Eph. 1. 13. Postquam credidestis, obsignati estis Spiritu illo promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae
3. Vita seu spiritus vitae, quia veterem nostrum hominem mortificat, & novum vivificat, Rom. 8. 2. Lex Spiritus vitae, quae est in Christo. Iosu, liberavit me a legepiccati & mortis.
4. Aqua, quia nos refrigerat pene mortuos in peccatis, expurgat peccata & faecundat nos, ut fructum justitiae feramus Deo, Ezech. 36. 25 & c. 47. 1. Joel. 2 v. 28. Joh. 3. 8. & cap. 4. 14. & 17. cap. 37. v. 38, 39.
5. Ignis, quia assidue gliscentes in nobis concupiscentias & vitia exurit & excoquit, & corda nostra amore Dei & proximi accendit. Matth. 3. v. 1.
6. Fons aquae vivae, quia ex ipso & per ipsum omnes caelestes divitiae ad nos manant, Joh. 2. v. 14. Apoc. 7. 17. & 21. v. 4. Zach. 13. v 1, 7. Sporitus o ecum, quia ad precandum nos excitat & instruit: Zach. 12. vi runc. O Effandum, uper domum Davd & super habitators! rissatens S aritum gratiae & precum, & adspitrient ad meRom. 8 26. Spiritus sublevat infirmitates nostras: quid enim precemut. ut oportet non novimus, &c.
8. Olei latitiae, quia letos, alacres & vegetos reddit: Propterra un xit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae cosortibstuis. Ps. 45. 8. Heb. 1. 9. 9. rificat per eam conscientias & corda, & ita nos consolatur, ut in afflictionibus etiam gloriemur, Joh. 14. v. 16, 26, & 15 26.
I0. Advocatus, item intercessor, tum quia consolatur nos, tum quia interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus, Rom 8 26.
II. Spire, us verit itis, sapientiae, intelligentiae, consilii, gaudii, laeti iae, fidei, tin cris Dei, fortitudinis, gratiae, &c. Jes. 11. 2. Zach. 12. 10.
On this page