Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 36
USTIPICATIO gratuita hominis peccatoris apud Deum, est beneficium Dei, quo hominem natura impium, sed gratia vere credentem, justum pronunciat & liberum a condemnatione aeterna. participemque vitae aeternae, per obedientiam unius Jesu Christi Mediatoris & Servatoris nostri
Definitum ita determinatum est, ut ambiguitas exclusa sit: alioquin ustificatio vel coram tribunali Dei est, vel coram hominibus. lustificatio coram tribunali Dei, est beneficium Dei, quum is declarat aliquem absolutum esse a morte aeterna, & jus habere vitae sempiternae, propter justitiam omnibus partibus & gradibus perfectam
Nam justificatio non potest fieri, nisi per & propter justitiam Eaque vel legalis est, vel Evangelica. tustificatio legalis, est quum Deus declarat absolutos esse a mortie aeterna & jus habere vitae aeternae justos & pios, propter perfectam Legis impletionem ab ipsis praestitam, seu quod idem est, propter justitiam propriam ipsis inhaerentem, Rom. 2. v. 15. Qui Legem prae stant, justificabuntur. Et cap 10. v. 5. Moses enim describit justitiam quae est ex Lege, Quod qui praestiterit ea, vivet per illa Matth. 19. v. 7. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Luc. 10. v. 28. Hoc fac & vives. Hac justificatione Angeli sancti fruuntur.
Iustificatio Evangelici, quae justificatio vitae dicitur Rom. 5. 18. est adjudicatio vitae aeternae, contingens viva fide praeditis, propter unius Jesu Christi justitiam: est nostri in gratiam Dei receptio, qui Deus nobis propter Filium suum & peccata remittit & vitam aeternam adjudicat: quum Deus homines natura peccatores & impios sed ex gratia vere credentes declarat absolutos esse a morte aeterna. & jus habere vitae aeternae, propter justitiam Christi pro ipsis impletam a Christo. De hac in praesentia agimus. Genus ejus non est res missio peccatorum: nam Iustificare est absolvere a morte, non condemnate. Id autem non est idem proprie loquendo quod remittere peccata: quia justificari possunt, quibus nulla opus est remissione peccatorum, ut qui nullum habent, nullumque commiserunt. peccatum, sed perfecte Legem Dei impleverunt. Sic justificatus fuisset homo absque remissione peccaterum, si non peccasset, sed in obsequio Legis perstitisset: ut dicta de justificatione legali pau lo ante citata ostendunt. Ita in judicio forensi judex absolvi accusatum, qui vere innocens est, sic ut peccatum ei non remittat:
Justificatio peccatoris nihilominus est remissio peccatorum, figurate nimirum metonymice loquendo, quia remissio peccatorum est causa formalis justificationis peccatoris: proprie autem loquendo justificatio peccatoris non est ipsa remissio peccatorum, sed absolutio a condemnatione: Sicut anima rationalis non est propie loquend. homo, sed causa formalis seu forma hominis. Neque simpliciter id sunt absolutio a condemnatione & remissio peccatorum, quia illa la tiuus paret. Potest enim absolvi a condemnatione qui est innocens & non peccavit, quique remissione peccatorum non eget
Declarati, quod quis absolutus sit a morte aeterna, & jus habeat vitae aeternae, commune est justificationi legali cum justificatione Evangelica. Nam ut in judiciis humanis non tantum debitores interveniente sponsore justificantur, id est, absolvuntur a Judice ne in carcerem conjiciantur, sed etiam insontes absolvuntur & vero absolvidebent: ita etiam coram Deo non tantum peccatores absolvuntur pnopter Christum, sed etiam insontes, ut Angeli sancti: item homo, Legem implevisset & non peccasset, fuisset justificatus, id est, absolus tus a condemnatione atque immunis a morte aeterna, Rom. 2. v. 13. qui Legem praestant, justificabuntur
Justificat autem nos ipse DEUS, Pater, Filius & Spiritus Sanctus Rom. 3. 30. Unus Deus est qui justificabit circumcisionem ex fide, & praeputium per fidem. Et c. 4. v. 5. Ei vero quicon operatur, sed credit in eum qui justificat impium, imputatur fides sua pro justitia. Et c. 8. v. 33: Deus ost qui justificat
Filius nos justificat Deitatis suae virtute & humanitatis meriteo Zach. 3. v4 Angelus Iehovae, id est, Christus, Sermo ille Patris aetern& Mediator inter Deum & electos, ait ad Jehoschuham Sacerdotem summum, a quo jusserat amoveri vestes sordidas quae peccatorum erant symbola; Vide transtulate iniquitatem tuam, ut induam te mutatis vest, bus¬
Idque gratis, δαριαν, id est, dono gratuito, pro nullo nostro opero & merito, absque merito praecedentium operum, ut exponit Thoma Aquinas in explanatione tertii capitis ad Romanos, lectione tertiaex gratia, hoc est, paterna benevolentia erga nos, & misericordia, Rom. 3. 24 Iustificati gratis, ejus gratia, per redemtionem factam in Iesu Christo, Ephes. 2. v. 8. Gratia estis servati per fidem: idque non ex vobi: Dei donum est: Tit. 3. v. 5. 7. Non ex operibus iustis quae fecerimus nos, sed ex sua misericordia seruuit nos per lavacrum rigenera tionis, & renovationem Spiritus Sancti, &c. Ut iustificati ipsius graetia, haeredis efficeremur secundum spem vitae aeternae. Proverb. 16.. Gratia qua justificamur non est qualitas nobis infusa: quia gratia opponitur qualitatibus nobis infusis, Rom. 11. 6. Si per gratiam non ex operibus. Ita Paulus gratiam discernit ab operibus nostris bonis, id est, qualitatibus nobis inhaerentibus. Eadem distinctio est E phes. 2. v. 8, 9.
Non justificamur apud Deum ex nostris bonis operibus quae fecerimus nos: sive ceremonialibus sive moralibus, ac proinde non per justitiam nostram propriam, id est, nobis inhaerentem: quod consis¬ mant tum expressa Sacrae Scripturae testimonia, tum alii argumentae ex Scriptura depromta.
Testimonia sunt Rom. 3. 20. Ex operibus Legis nulla caro iustificabi. tur in conspectu eius. Et v. 28. Colligimus igitur, fide iustificari hominem absque operibus Legi. Gal. 2. 10. Scientes non iustificari hominem ex operibus Legis, sed per fidem Iesu Christi: etiam nos in Christam Iesum credidimus, ut iustificaremus ex fide Christi, & non ex operibus Legis. propterea quod non iustificabitur ex operibus Legis ulla caro. Eph. 2. 8, 9. Tit. 3. v. 7.
Argumenta autem alia, quibus confirmatur, nos non justificari apud Deum ex bonis operibus nostris, sunt haec inter multa:
I. Quia omnes peccavimus & destituimur gloria Dei. Hoc arasserens, & Gentiles & Judaeos peccasse: quod argumentum cap. 3. v 24. sic concludit: Propterea ex operibus Legis nulla caro iustificabitur in conspectu eius: per Legem enim agnitio peccati. Omnes enim peccaverunt: & destituuntur gloria Dei.
III. Quia nullus nostrum perfectam illam obedientiam quam Lex postulat, praestare in hac vita potest. Sic Petrus Apostolus dicit Actor. 15.
v. 10. Nunc ergo quid tentatis Deum, ad imponendum iugum cervici discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare valuimus:
V. Quia gratia just. ficamur. Hoc argumento utitur Paulus Apostolus Rom. 11. v. 6 Quod si per gratiam, non iam ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia.
V. Quia beati sumus remissione peccatorum. Hoc argumentum urget Paulus. Rom. 4. v. 6, 7. 8. Sicut etiam David declavat beatumeum hominem cui Deus imputat iustitiam absque operibus; dicens, Beati quorum remisse sunt iniquitater, & quorum obiccta sunt peccata. Beatus vir cui non impittarit Dominus peccatum. Quicunque beat sunt remissione peccatorum, ii profecto non justificantur apud Deum bonis suis operibus
VI. Quia bona opera non praecedunt, sed sequuntur justificatio nem coram Deo: sicut Augustinus ait, Bona opera non praecedunt. justificandum, sed sequuntur justificatum. VII. Quia Abrahamus non est justificatus bonis suis operibus coram Deo. Hoc argumentum proponit Apostolus Paulus Rom. 4. v. 1, 2. Quid igitur dicemus Abrahamum patrem illum nostrum nactum esse secundum carnem? Nam si Abrahamus ex operibus iustificatus fuit, habet quod glorietur, at non apud Deum.
1. Inanis esset fides, & vana promissio: quod absurdum colligit A postolus Rom. 4. v. 14. St ii qui ex Lege sunt, haerodes sunt, inanis facta est fides, & vana reddita est illa promissi. Gal. 3. v. 18. Si ex Lege est haereditas, non iam ex promissione 2. Christus frustra esset mortuus. Id absurdum colligit Paulus Gal. 2. 21. Si per Legem est iustitia, igitur Christus frustra est mortuus.
3. Christus non esset perfectus Jesus, id est, Servator: quia extra eum esset pars & causa aliqua justificationis & salutis nostrae.
. Gratia non justificaremur. Hoc absurdum infert Apostolus Paulus Rom 116. Sin ex operibus. jam non est gratia, alioquin opus non est opus
5. Essemus sub exsecratione Legis. Sic enim colligit Paulus Ga3. v. 10. Quotquot ex operibus Legis sunt, sub exsetratione sunt. Scripti est enim, Exsecrabilis est quisquis non manserit in omnibus quaecunque sunt in Libro Legis, ut faciat ea
6. Haberemus materiam gloriandi. Sed Paulus ad Eph. 2. v. 9. expresse inquit: nos non servari ex operibus, ne quis glorietur. Plura argumenta alibi tradita.
Non ergo justificamur nostris bonis operibus, aut propter merita nostra, aut nostram propriam satisfactionem & justitiam
Nec sunt ulla hominis bona opera praepatatoria ad justificatione nam Gentes quae non fectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam Rom 9. 30. Qui non sectabantur justitiam, ii certe ad eam consequendam se nequaquam praepatatum
Papani ut fundatissimam hanc Scripturae Sacrae doctrinam evertant, utuntur gemina distinctione sophisticajuna est iustificationis, altera operum. Justificationem coram Deo ajunt ess: duplicem, primam & secundam. Primam appellant, qua homo ex impio sit pias, ex injusto justus. Secundam vero nominant, quam homo justus sit justior, de qua dicitur Apocal. 22. vers. 11. qui iustus est, iustisicetur adhuc. Primam justificationem ajunt fieri absque meritis & operibus nostris: secundam ex operibus nostris. Quod bona opera attinet, dicunt illa tantum opera a Paulo excludi quae a nondum regeneratis fiunt solis liberi arbitrii viribus, vel e sola Legis cogniti cludi, non autem moralia Sed distinctiones istae falsae sunt, quia Scri pturis divinis adversantur, ut vel oratio Dominica abunde ostendit. ex qua talem argumentationem exstruimus:
Quicunque etiam in ultimo vitae suae articulo necessario precantur, Remitte nobis debita nostra, illi profecto nunquam in hac vi justificatur.
Refellii distinctiones Papista: u Apostolus Johannes epistolam pri¬ ma cap. 1. v. 8, 9, 10. Si dixerimus nos peccatum non habere, nos ipsos fallimus, & veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est & justus, ut remittat nobis peccata, & mundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus nos non peccasse, mendacem facimus eum, & sermo ejus non est in nobis. Apostolus, qui profecto regeneratus erat de se & aliis fidelibus ea pronunciat, quae nullam in hac vita justificat tionem coram Deo ex nostris operibus bonis concedunt. Eodem pertinent & haec testimonia, 1. Reg. 8. 46. Jobi. 14. 4. Ps. 51. 7. Prov. 20. 9. Ecclesiastae Salomonis cap. 7. 20.
Locus Apoc. 22. v. 11. non agit de justificatione peccatoris coram Bi Deo, quae sit uno momento: sed de justitia habituali in nobis inchoata, quae successive incrementa haber
Quod distinctionem operum attinet, falsissimum est a nondum renatis hominibus bona opera praestari posse; ideo non opus est illa excludi: nam quod non est, excludi non est necesse. Quod vero etiam illa opera e causis justificationis coram Deo excludantur, quae regenerati faciunt per Spiritum Sanctum: manifestum est ex Abrahami& sanctorum Apostolorum exemplo. Nam de Abrahamo credente ac proinde regenerato loquitur Paulus Roman. 4 & Galat. 3. diserte negans, Abrahamum bonis operibus suis justificatum apud Deum; De se autem & aliis Apostolis ait idem Paulus Gal. 2. v. 15,16. Nonatura Iudei, & non ex Gentibus peccatores: Scientes non justificari hominem ex operibus Ligis, sed per fidem Iesu Christi: etiam nos in Christum Iesum credidimus, ut justificaremur ex fide Christi, & non ex operibus Legi,
Illi vero non minus a mente Pauli Apostoli aberrant, qui opinam tur tantum opera Legis ceremonialia a causis justificationis coram Deo excludi, non autem moralia. Atqui Abrahamus justificatus fuit, coram Deo, sicut ante institutam circumcisionem & oblationem Isaaci, Gen. 15. v. 6. Rom. 4 vers. 10. sic etiam absque operibus Legis moralis, ut Paulus prolixe docet Gal. 3. Quapropter Augustinus tertio tomo, libro de Spiritu & litera cap. 6. & 14. ait: Legem ex quaApostolus constantissimus gratiae praedicator, dicit neminem justificari, non tantum in circumcisione, & in illis Sacramentis, quae habuerunt ? promissivas figuras, verum etiam in illis operibus vult intelligi, quae quisquis fecerit, juste vivit, nempe de Lege decem praeceptorum. Vide in illis capitibus plura, quae huc adscribere, nimis prolixum.
Consentiunt nobiscum orthodoxi Patres, quorum testimonia videantur in Symphonia nostra Catholica, c. 12. thesi tertia & quarta; quibus addantur & ista¬
AMEROSIUS lib. 2. de Vocatione Gentium, c. 8. ait: Qui gratiam Dei secundum merita hominum dari audet asserere, contra fidem Catholicam praedicat
HIERONXMUS contra Pelagianos, primo libro, capite tertioTunc ergo justi sumus, quando nos peccatores fatemur. Nostra justitia non ex nostro merito, sed ex Dei consistit misericordia: Non in hominis merito, sed in Dei gratia.
AUGUSTINUS tertio tomo, Enchiridio ad Laurentium cap. 30. Haec pars generis humani, cui liberationem Deus regnumque promisit aeenim boni operari potest perditus, nisi quantum fuerit a perditione liberatus? Nunquid libero voluntatis arbitrio? Et hoc absit, nam libero arbitrio male utens homo, & se perdidit & ipsum.
iam si non justificamur apud Deum bonis nostris operibus, tum nec propter justitiam nostram propriam, sicut Paulus de seipso testatur Philipp. 3. v. 7, 8, 9. Sed quae mihi erant lucra, ea duxi propter Christum damnum esse. Quin etiam cerre duco omnia damnum est. propter eminentiam notitiae Christi Iesu Domini mei: propter quem omnibus istis meipsum multavi, eaque duco pro stercoribus, ut Christum lucrifaciam, Et comperiar in eo, non habens meum justitiam, nempe, & quae est ex Lege.
Quod side justificemur apud Deum, ne Papistae quidem negant; sed in eo a nobis discrepant, quod aliter fidei justitiam definiant, & & quod SOLA fide nos justificari apud Deum nogent.
Orthodoxa sententia haec est: Iustificari apud Deum sola fide, est justificari solam justitia fidei, seu justitia Jesu Christi, quam sola fide viva in Christum & efficace per charitatem, tanquam unica illa manuapprehendimus, accipimus & nobis applicamus, Gal. 2. v. 16. scientes. nominem non justificari ex operibus Legis, ἐαν μη δα πισεως ιnσοῦ Xρισοῦ, hoc est, NISi, seu, sed tantum per fidem Iesu Christi, hoc est, per opera quae Christus loco nostro fecit, per obedientiam Christi, quam solam fide nobis applicamus. Unde fides imputatur ad justitiam, ut Paulus loquitur Rom. 4. v. 5. non quatenus est qualitas nobis inhaerens, nec quatenus est opus, multo minus quatenus est meritum, sed metony mia adjuncti correlative intellecta per vocem fidei justitia Christquam fides apprehendit, ut patet ex eodem cap. 4. v. 11, 13:
Ac proinde fides nos justificat, non in se, est enim ex parte & Leg Dei non satisfacit: non sua vi & dignitate: non ob charitatem pequam efficax est, non quatenus conjunctam sibi comitem habecharitatem, nec quatenus est qualitas aut habitus nobis inhaerens nec quatenus est opus bonum, quia Apostolus diserte dicit, non operibus justificamur, sed fide: nec quatenus est cultus Dei & radix omnium aliorum bonorum operum: sed quatenus nos Christo conglutinat, ut unum cum illo facti, participatione justitiae ejus fruamur.
colam fidem quum dicimus, non privamus eam bonis operibus: sed duntaxat excludimus bona opera a causis efficientibus justificat tionis. Nam bona opera non praecedunt justificandum, sed sequuntur justificatum, ut Augustinus loquitur
At Pontificiis jUSTIPICARIFIDA est, justifica ivirtute fidei, ut est operum principium: vel praepatati fide ad justitiam, hoc est, ad dilectionem, propter quam postea accepti simus. Et sic quod dicit Paulus Rom. 4. v. 5. Fides impio imputatur ad justitiam: Papani interpretantur; Deus fidem inventam in peccatore dignam ducit, cui confei
I. Quia in impio Deus nihil reperit, ob cujus dignitatem eum justificet, alioquin jam non esset impius ante justificationem, sed pius & justus. Haec enim mutuo se destruunt, esse impium, & habere in se aliquid, ob cujus dignitatem justificeris.
II. Quia perpetua antithesis fidei & operum: item gratiae & oerum: item justitiae fidei & justitiae legis: item justitiae propriae & justitiae Christi, quam Apostolus Paulus in hac disputatione urget, & exqua contra justitiam operum passim argumentatur, glossam Pontificiam nulla ratione admittit
justificatur autem quisque fide SUA, id est, propria ac singulari, qui unusquisque gratiam Dei in Christo Domino pro se apprehendit & firmiter cuedit, sua sibi peccata esse a Deo propter Christum remissa,
Tali fide propria, seu speciali & singulari unicuique ad justificationem sui opus esse, argumenta sequentia confirmant: I. Quia justus ex fide SUA vivet. ut Spiritus Sanctus dicit Habac. 2. v. 4.
II. Quia ad singulos electos pertinet in specie promissio federit gratiae, Ego sum Deus tuus & Deus seminis tui post te
III. Quia singuli pro se baptizantur: igitur singuli pro se credere debent, se ablutos sanguine Christi a peccatis, se Christum induisse Marc 16. v. 16. Rom. 6. v. 3. Gal. 3. 27.
IV. Quia singuli vere fideles accipiunt pro se tum panem & vinum Domini, tum corpus & sanguinem ejus: ergo singuli credere debent, se obedientia Christi in mortem corpus suum tradentis & sanguinem effundentis justificari coram Deo. 1. Corinth. 10. 17. & cap. 11. 28.
VI. Quia singuli invocant & invocare tenentur Deum ut Patrem suam & ab eo quisque pro se salutem exspectat: Quapropter unusquisque fidelium pro se, sua speciali & propria fide coram Deo justificatur, salutem in Christo Domino apprehendit, complectitur & E
Hoc dogma de justificatione cujusque per fidem suam specialem singularem, propriam, nequaquam novum est, sed antiquum, sed perpetuum, utpote per Prophetas veteris Testamenti, Christum ipsum & Apostolos traditum & in Ecclesia Dei ad nos usque propagatum, sic ut temere a Papanis suggilletur tanquam novum & Ecclesiae Dei prius inauditum.
Causa per & propter quam justificamur apud Deum, est justitia. Pet. justitiam enim nos justificari coram Deo, certum est: nam sine justitia justum censeri perinde esset, ac sine doctrina doctum, sine sapientia sapientem censeri.
Ea autem justitia, non est nostra propria justitia hoc est, nobis in haerens, sive sit a nobis ipsis comparata, sive a Spiritu Dei in hominem infusa, illa enim coram tribunali Dei non consistit: ut sequentia
gumenta ostendunt. Primum: Justitiam quam coram tribunali Dei consistimus, perfeternum, nunquid meritis operum suorum reparari potest? Absit: Quid F
ctam omnibus numeris, partibus & gradibus esse necesse est: At justitia nobis infusa, non est omnibus numeris, partibus & gradibu perfecta: Ergo justitia nobis infusa non est justitia illa qua coram tribunali Dei consistimus.
Major propositio est certissima: Nam quo coram tribunali Dei cosistimus, id Legi Dei penitus satisfacere necesse est. Legi satisfactum esse oportet, aut justi esse non possumus. Non enim aliam Dominus justitiam probat, quam illam ipsam quae Lege describitur, quam ciantur.
Minor propositio etiam certissima est: Nam justitia nobis infusa nequaquam est perfecta in hac vita: quia fides inchnata est, & nobis semper precandum est, ut ea auctior esse possit: orandum semper est, ex fide etiam imperfecta & quotidie nova incrementa accipiento in Christo, & quasi ex fide in fidem majorem progrediente: Quem admodum etiam in imaginem Dtransformamur ex gloria in gloria ut dicitur 2. Cor. 3. v. ult. hoc est, successive de gradu in gradum, & gloria in gloriam majorem. Quod si fides imperfecta est in hac vita; justitia infusa quae ex fide nascitur, perfecta esse non potest. Estque certissima haec argumentatio¬
Qualis est fides in hac vita, talis est justitia nobis infusa: At fides in nac vita est imperfecta: Ergo & justitia nobis infusa est imperfecta inhac vita.
Major est indubitatae veritatis: nam impossibile est causam effi, cientem esse deteriorem suo effectu: impossibile effectum esse per sb
Minor est verissima: Nam Propheta Jesaias de sua & aliorum fide ta ni¬ omnes justitiae nostrae; diffluimusque velut folium omnes nos, & iniquitates nostrae ut ventus auferunt nos. Similiter Job ait cap. 9. versicul. 3. Si volet litigare cum eo non poterit ei respondere ad unum ex mille Et versicul. 18 & sequentibus; Formido omnes dolores meos; recognoscofore ut non purges me: Sed me tanquam improbum fore; quare iam in vanum laborarem? Si lavero me aquis nivalibus & emundavero smegmate manus meus: Tum in foveam demerges me, & abominabuntur. me vestes meae,
Sic David ait Psalm. 13o. 3. Si iniquitates observaveris, Iah; Domine quis possit consistere? Et Daniel Propheta cap 9. vers. 7. Penes te, Domine est iustitia ipsa, at penes nos pudor faciei. Et Ezra cap. 9. 15. Ecce nos sumus coram te in reatibus nostris, & ob id ne consistere quidem poterimus in conspectu tuo. Et Johannes, epistola prima versicul. 8 Si dixerimus nos peccatum non habere, nos ipsos fallimus & veritas in nobis non est?
Excipiunt Papistae per distinctionem; De ea justitia quam ipsi nobis absque ope Christi comparate possumus recte dici, illam esse impuram, at de illa justitia quam suo nobis sanguine Servator prome. ruit, & quam in corda nostra diffundit, nequaquam concedi posses eam esse impuram,
Ad hanc distinctionem replicamus duo: Primum est, eam falsam esse parte priore: nam justitia, quam ipsi nobis absque ope Christi comparare possimus est prorsus nulla: sicut dicit Christus Joh. 15. v. 4. 7. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, id est, nisi manserit in vite: ita nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: is qui manet in me, & in quo ego maneo, hic feri fructum multum: nam scorsim a mesvel sine me] NIHIL potestis facere (nempe justi & boni.] Ne minima quidem gutta justitiae in nobis est aut esse potest quam non beneficio & ope Christi habeamus
Alterum est, fallaciam necti ex pluribus interrogationibus in parte posteriore distinctionis; alia enim ratio est illius justitiae quam suo sanguine Servator promeruit, ut per eam justi coram tribunali Dei constitueremur: alia vero est ratio justitiae quam cordibus nostris in fundit. Illa est purissima atque ab omni labe sejuncta, quia est justitia in Christo; & de hac minor nostra propositio non loquitur: nec enim nobis inhaeret, sed tantum gratiose imputatur. Haec vero justitia quam Christus nobis per Spiritum Sanctum infundit, multiplici labe est contaminata, non Dei infundentis vitio, sed nostro qui adhuex parte sumus polluta vasa, dum in hac vita manemus: sicuti aqua pura ex fonte puro manans vitio canalis inficitur & impura sit. Justitia enim quae erat in Jesaia, Jobo, Davide: Daniele, Hezra, Johanne fuit impura, ut ex omnium ipsorum confessione constat: Justitia autem illa quae erat in Jesaia, Jobo, Davide, Daniele, Hezra, Johanne, ope & beneficio Christi in ipsis fuit: Justitia ergo ope & beneficio Christi in renatis exsistens, est impura. Nostram responsionem confirmat contra Papistas Bernatdus, qui in Calendis Novembris de verbis Jesatae sermone quinto ait: Cernere est, quam sit illa iustitia sublimis, quam sicut montes Dei Propheta esse miratur. Nostra enim st qua est) humilis iustitia, recta forsitan, sed non pura: nisi forte meliore: nos esse credimus, quam patres nostros, qui non minus veraciter, quam humiliter aiebant; Omnes institiae nostrae, tanquam pannus menstruata. multeris. Quomodo enim pura iustitia. ubi adhuc non potest culpa deesse Ante Bernatdum Concilium etiam Milevitanum sub Innocentiao rimo Papa, a quo confirmata sunt in eo definita, idem statuit nobiicum cap. sexto, septimo & octavo, in quibus docet, omnes sanctos & justos dum sunt in hac vita, non tantum humiliter, sed etiam veraciter confiteri, quod nemo sit, qui esse posut sine peccato, quod unum quemque etiam justum dicere oporteat, Dimitte nobis debita nostra; idque non tantum humiliter, sed etium veraciter
Certum est igitur, nos propria justitia nostra coram Deo non esset ustos: aliena igitur justitia nos justos constitui necesse est: quid enim ex se agere poterat, ut semel amissans iustitiam recuperaret, homo servus peccati, vinctus diaholi? Assignata est ci proinde aliena, qui caruit suaut loquamur cum Betnardo epistol. centes. nonages. quae est ad Innocentium Romanum Pontifirem.
Eaque non est essentialisjustitia Dei, ut Andreas Osiander contendebat, cujus errorem refutavit Johan Calvinus Institut. religionis Christianae tertio libro, capite undecimo, sectione quinta & aliquot, sequentibus
Nec composita partim ex Christi, partim ex nostra justitia, qualem finxerunt Sophistae, quos eodem capite Calvinus refellit,
Sed sola justitia Jesu Christi, Mediatoris & Servatoris nostri: ut Paulus Apostolus docet & confirmat Roman. 5. versicul. 12 & sequentibus.
Iustitia Iesu Christi per quam iustificamur coram Deo, est perfectissima totius Legis divinae obedientia, consistens in exactissima totius naturae humanae Christi, omniumque actionum & passionum ejus internarum & externatum conformitate cum tota Lege Dei, quam loco nostro perfectissime implevit, ut nobis a morte aeterna liberationem & jus vitae aeternae acquireret.
Nam justitia est impletio Legis, Oportet enim nos justificari per impletionem legis sive nostram, sive alterius pro nobis,
Ergo per alterius, videlicet Christi pro nobis Unde sequitur, etiam justitiam in Evangelio patefactam esse im pletionem Legis, a Christo factam pro nobis: nobis vero ex gratia a Deo imputatam, perinde ac si a nobis facta esset, & in nobis ipsis resideret, Roman. 10. versicul. 4. Finis Legis est Christus ad iustitiam N cuivis credenti. Rom. 8. 3. 4.
Per Evangelium enim Lex non aboletur, sed stabilitur, Rom. 3. 31. Et haec justitia Jesu Christi tum culpam tegit omnium nostrorum peccatorum, tum poena quam promeriti eramus nos liberat
Haec autem justitia imputata, est duntaxat unica numero; sed par tes ejus duae sunt; perfectissima mandatorum Legis obedientia in Christo residens, & voluntaria poenae propter nostram inobedientiam persolutio a Christo facta.
Perfectissima mandatorum Legis obedientia in Christo exsistens, est rima justitiae nobis imputatae pars, quae est plenissima & exactissima. humanae Christi naturae actionumque illius conformitas cum voluntate Dei in mandatis Legis patefacta
Innocentia Christi, est immunitas ab omni noxa peccati cum originalis, tum actualis Nam Christus nullum peccatum habuit, nec ullum fecit peccatum: non est conceptus & natus in peccato, quemadmodum omnes alii posteri Adami in peccato concipiuntur & nascun 6 peccavit, Johan. 8. 46. 2. Corinth. 5. v. 21. 1. Petr. 1. v. 19. & 2. 22, 23. Hebr. 4. v. 15.
Sanctitas Christi, est integritas puritasque, quam Christus habuia primo momento conceptionis, & custodivit in omnibus cogitatiobibus, dictis atque factis, in ipsis denique cupiditatibus tota vita sua u & t. Actor 3. v. 14. & 4. 27, 30. Daniel. 9. v. 24. 1. Johan. 2. 20. Apocal. 37.
tae pars. Voluntaria persolutio poenae ob nostram inobedientiam a Christo fa Christi ab initio conceptionis ad glorificationem usque, hoc est, assumtio formae servi seu carnis humilis & consimilis carni peccato obnoxiae, & tolerantiae servitutis, penuriae, ignominiaerinfiimitatis mul tiplicis, gravissimorum dolorum animae & corporis, maledictionis n cruce, effusionis sanguinis, ac denique mortis ipsius, Philipp. 2. 7. 8. Rom. 8. 3. 2. Corinth. 8. v. 2 Matth. 8. v. 20. & cap. 10. v. 25. & 12. 24. Jesa. 53. Matth. 26. & 27. Gal. 3 v. 13.
Ex his duabus partibus constat integra ac perfecta illa justitia que a Deo nobis peccatoribus imputatur
QUAERITUR: An non sola persolutio poenae, quam Christus locnestro subiit; an vero totius Legis obedientia, quam Christus in se habuit perfectissimam, hoc est, etiam mandatorum moralium impletio a Christo facta, ac proinde innocentia, sanctitas & puritas, in qua est conceptus. in qua natus est, & vixit usque ad extremum vitae anhelitum in cruceitque adeo perfecta illa cum tota Lege divina conformitas, quae in humana Christi est natura, quam pro nobis suscepit, nostra sit iustitia perquam coram Deo iustificamur.
RESP. Ut toto pectore credimus, ac libentissime confitemur. persolutionem poenae, quam Christus loco nostro subiit, nobis in justitiam imputari; sicut docetur Rom. 3. vers. 25. & 5. 9. 1. Joh. 1. 7. Itaetiam fitmiter credimus & profitemur, mandatorum Legis perfectis sic ut retius Legis impletione intelligamus, quod Christus pro nobis exinanitus, forma servi assumta, expers omnis peccati, tum originalis, tum actualis, quod Lex prohibet; & contra plenus omni sauctitate, quam Lex requitit, omnibus mandatis Dei integerrimam obedieniam, internam & externam, praestitit, ac praeterea ultro factus est obnoxius poenae; quam lex a nobis pro peccatis nostris exigebat. Ita Christi obedientia, qua in sua humana natura est justissimus, & Le nostra est. Et ut verbis utar Confessionis Helveticae posterioris e cap. duodecimo: Christus est perfectio Legis & adimpletio nostra: qui exsecrationem Legis sustulit, dum factus est pro nobis maledictio vel exsecratio; ita communicat nobis per fidem adimpletionem suam, nobisque ejus imputatur iustitia & obedientia. Cum quibus consentit, quod Beatus Athanasius Patriarcha Alexandrinus de incarnatione Verb Dei contra Paulum Samosatensem pag. quadringentes. sexages. prima, tomo primo, Editionis Commelinianae Anni 160O0 ait: Impossi bile est, puritatem & innocentiam in humana natura exhiberi, nisi Deus credatur in carne esse, qui iustitiam omni peccato liberam in mundum introduxit, cuius quia participes redditi sumus, vivemus & salvabimur. Illud enim, Non est iusius in terra, qui bonum faciat & non peccet, in commune ad omnes homines pertinet. Unde ex caelo descendit. qui immaculatam iustitiam ex se daturus erat. Meritum autem est justitia illa: tum quia est justitia aeterns Filii Dei, ac proinde Dei; siquidem nemo, qui tantummodo mera creatura est, quicquam apud Deum vel de Deo mereri potest, sed simul natura Deum esse oportet: tum quia nullam obedientiae illius partem Christus pro se praestare tenebatur, sed totam pro nobis & loco nostro subiit ultro sponsor pronobis factus; nullius enim opus, quantumvis perfectissimum, meritum esse potest, si is qui fecit, pro se illud praestare tenebatur, Luc. 17. 9. 10. tum quia propria est Christi illa justitia, non aliena; siquidem meriti ratio requitit, ut quis de suo illud praestet, non de alienm: tum quia proportione respondet & aequivalens est vinae aeternae, quae a Deo propter illam nobis datur: imo justitia Christi, per quam nos justificamur, proportione longe superat & excellit vitam aeternam. quae nobis a Deo datur.
Quod persolutione poenae, a Christo loco nostro facta, coram Deo justificemur, non vocatur in dubium, sed in Ecclesiis reformatis de ex consentitur; proinde nulla opus habet probatione: ac si centies mil le testimonia exstarent, quae docerent, nos sanguine Christi justificat ri, nos remissionem peccatorum habere in sanguine Christi, tanto id gratius nobis esset: nam & nos hoc ipsum ex animo amplectimur. Quin etiam hoc addimus: Christum non potuisse esse justitiam nostra nisi pro nobis passus & mortuus esset. Patiendo enim & moriendo opus redemtionis nostrae complevit: sic ut justitia nostra, & in mandatorum Legis impletione perfectissima, & praecipue in passione & morte pro nobis obita, quae totius obedientiae coronis atque obsignatio est, consistat. Unde non dubitamus dicere cum B. Athanasio libro Quaestionum ad Antiochum Principem, responsione ad quaestionem triges. octavam, pag. ducentes. octoges. quinta, tomo secundo, Editionis Commelinianae: Non in Lege Christus diabolum e vacuavit & demonas, neque in ea salutem operatus est, sed in Cruce. Quia absque obedientia in Cruce praestita, nihil nobis profuisse mandatorum Legis impletio: quum non tantum ad implenda mandata Legis, verum etiam ad poenam obejus transgressionem fuerimus obligatis
Quod vero totius Legis, hoc est, etiam mandatorum impletione (qua simul nativam sanctitatem & puritatem Christi intelligimus, quum & illam habendo Legis mandatis conformis fuerit,) justificemur, a Papistis & aliis in controversiam trahitur: ideo de hoc, Christo duce freti, argumonia ad probandam sententiam orthodoxam afferemus.
PRIMUM argumentum petimus ex cap. 5. ad Roman. versic. 19. Sicut per inobodientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita per unius obedientiam iusti constituentur multi. Ex hoc loco sic coldigimus.
Obedientia Christi, est justitia illa per quam justi coram DEO D constituimur: Obedientia Christi est totius Legis impletio; Ergo totius Legis impletio est justitia illa per quam coram Deo justi constituimur.
Assumtionis confirmatio prima: Si inobedientia Adami, per quam peccatores constituti sumus, est totius Legis transgressio: tum obedientia Christi, per quam justi constituimur, est totius Legis impletio: Prius est: Ergo & posterius.
Propositionis in hac prima confirmatione probatio: Si inobedientia Adami est contraria obedientia Christi, tum quemadmodum inobedientia Adami est totius Legis violatio, ita obedientia Christi est totius Legis impletio. Nam contratiorum contraria sunt consequentia.
Assumtionis confirmatio secunda, a definitione obedientiae: Si omnis obedientia Deo debita nihil est aliud, quam conformitas cum voluntate Dei in Lege patefacta: tum & obedientia Christi. Quod antecedit verum est: Obedientiae enim haec natura. haec definitio est: obe dientia ne cogitari quidem potest, nisi respectu voluntatis Dei in Lege patefactae. Ergo verum est quod sequitur Assumtionis confirmatio tertia, a sine obedientiae Christi. Si obediet tia Christi debuit Legi satisfieri pro nobis inob: dientibus, ac satisfieri pro inobedientia nostra non potuit, nisi totius Legis impletione, hoc est, & mandatorum & comminationis mandatis annexae: tum certe obedientia Christi est totius Legis impletio: Antecedens est verum. Nam obedientia Christi debuisse Legi satisfieri pro nobi inobedientibus neminem piorum in dubium vocare certum est: Leg etiam satisfieri non potest, nisi totius Legis impletione, hoc est, & mandatorem, & comminationis mandatis annexae. Verum igitur est, & consequens.
Assumtio: is confirmatio quarta: Perfecta Dei & proximi dilectio est Legis totius impletio: At obedientia Christi, etiam in passione & morte fuit perfecta Dei & proximi dilectio. Nam Christus mortem aditurus ita discipulos alloquutus est, Johan. 24. 31. Sed ut norit mundus, quod ego Patrem diligo, & prout mandavit mihi Pater, ita facio: surgite, abeamus hinc. De dilectione proximi dicitur, Johan. 13. 1. Quum dilexisset suos illos qui erant in munde, usque ad finem dilexit eos. Quin implebat dilectionis Legem etiam in cruceorans pro hostibus suis, a quibus crucifigebatur, Luc. 23. 34. Pater, remitte ipsis: nesciunt enim quid faciant: Ergo obedientia Christi fuit: Legis totius impletio¬
Assumtionis confirmatio quinta: Si obedientia Christi, per quam justi constituimur non est totius Legis impletio: tum sequitur, mutila manca & lacera obedientia Christi nos justificari. At nequaquam mutila, manca & lacera obedientia Christi justificamur. Ergo obedientia Christi, per quam justi constituimur, est totius Legis impletio.
Assumtionis confirmatio sexta: Justitia, quam Lex nec perfectiorem, nec pleniorem, requirere potest; non est, nec potest esse alia, quam totius Legis impletio: At obedientiam Christi necesse est justitiam esse qua Lex nec perfectiorem, nec pleniorem requirere potest: Ergo obedientiam Chr sti esse totius Legis impletionem necesse est.
Assumtionis confirmatio septima: Obedientia Christi, per quam justi constituimur, aut est partis duntaxat Legis, aut totius Legis impletio: At non est duntaxat partis Legis impletio: Quia impossibile est, impletionem partis Legis esse perfectam justitiam, per quam coram tribunali Dei subsistere possimus, & justi constitui: Ergo est totius Legis impletio
Hae sunt confirmationes ex contextu petitae; cum his consentiunt. testimonia orthodoxi consensus Doctorum Ecclesiae in hujus lociPaulini declaratione. Consentiunt enim nobiscum. Justinus Martyr in Exposit fidei, pag. ducentes. nonages. nona, editionis Commelinianae: Irenaeus, libro quinto adversus Haereses, cap. octode cimo. Idem libro quinto capite quindecimo: Ambrosius, Comment in¬ A cap. quartum epistolisecundead Corinth. Idem Comment. In 1. Corinth.
15. pag. ducentesi octuages. prima: CHRVSOSTOMUS, super cap. quintum ad Romanos, homil. decima pagina triges. octava 8. editionis Graecae Veronensis: Idem super cap. nono ad Roman. homil. decimasexta, pagina septuages. quinta. Cyrillus, lib. undecimo in Iohannem, cap. vigesimoquinto: Idem in Iohan. libr. duodecimo, cap. decimo. sexto: Idem, tomo tertio, libr. de recta fide ad Reginas, pag. centes. vigeses nona. Theodoretus, serm. decimo, de curat, graec affect, pag. centes. quadrages. octava, edit. Commelin: Idem in divinorum decretorum Epito me ad hunc locum: Idem in Dialogo tertis qui Impatibilis inscribitur? pag. trecentes. quadrages sexta secundi tomi: Augustinus, tomo septimo, libr secundo contra Pelagium & Caelestium, cap. viges. quarto, pag. quin gentes. quadrages prima, edit. Froben. Anni 1529. Leo I. Episcopus Romanus epistola septuages. quae est ad Iuvenalem Ierosolymitanum Episconum: Glossa ordinaria marg. super cap. 5. ad Roman. ad verba: Qui est forma futuri: Et postea, ad verba: Sicut enim mundus delicto. Bernardus, serm, ad Milites templi, cap. undecimo, pag. quadringentes. nona¬
ohannes Calvinus in Commentariis super hunc versum. Idem In stitut, libr, secundo, cap. primo, sectione sexta: Idem Institut. libr. secundo. cap. sedec. §. quinta: Idem, libr. tertio, cap. undec, sectione viges. tertia. acharias Ursinus, in Volum. Tractationum Theologicarum, loco de Libero arbitrio, pag. ducentes. quinquages: septima, edit. Neustad. in folios Anni 1589. Guilielmus hitaRerus, respons. ad rationem octavam Edmundi Campiani, pag. centes. sexages. quarta, edit. Rupell. in octavo Anni 1585. Idem, libro octavo adversus Duraeum, sect. triges. secunda pag. quingentes. septuagesima. Collocutores Evangelici in colloquio secundo Ratubonensi anno 1546. edito a Martino Bucero anno 1548. pag. ducentesima vicesimanona, & trecentesima vice sima septima.
tores. Papani negant, justitiam seu conformitatem illam perfectissima cum Lege, in humana Christi natura haerentem, nobis imputari, nostrumque hoc argumentum oppugnant. Proinde, ne quid in eo dubii relinquatur, jam illud defendemus.
Impugnat illud BELLARMINUS, tomo tertio, tertiae controversiae generalis, controversia secunda principali, quae est de Justifica. ione, libro secundo, cap septimo. Ait de loco Rom. 5. 19. Inobedientia Adami non imputative, sed vere peccatum in nobis impressit: Igitur obedientia Christi non imputative, sed vere peccata nostra sustulit.
RESP. Primo peccat Bellarminus ignoratione elenchi: quia ad lium controversiae statum facit, quam revera est. Non enim quaeritur inter nos; Christi obedientia imputativene, an vere peccata nostra sustulerit? Asseveramus enim perspicue & diserte, Christi obedien tiam vere, vere inquam, non autem imputative, peccata nostra sustu lisse. Haec Bellarmini sophistica similis est illi Stapsetoni, qui fingit nos statuere non veram remissionem peccatorum, sed imputativam, Quis igitur est status controversiae? An obedientia Christi, hoc est, perfectissima totius Legis impletio; ac proinde etiam conformitas cum Lege, inhaerens humanae Christi naturae sit nostra iustitia per quam coram Des justi constituimur.
Secundo, antecedens Enthymematis vitiosam habet expositionem dicti Paulini. Nam quod Paulus ait, per inobedientiam Adaminos peccatores constitutos; id antecedens Enthymematis explicat, inobedientiam Adami peccatum in nobis impressisse, non imputative sed vere. At valde impropria est ista loquutio, & obscura. Vera & perpicua haec est sententia nostra: per Adami inobedientia nos constitutos peccatores, hoc est, Adami tanquam Capitis & radicis generis nostri, inobedientiam primam, quam & voluntate sua a Dei voluntate aversavoluit de vetito fructu contra mandatum Dei edere, & reipsa comedit, nobis, tanquam ejus membris, justissime a Deo imputari: ac proinde inobedientiam illam primam non transiisse quidem in nos actu ita ut vere dici possimus actualiter in illo peccasse, quia actu nondum fu mus, sed tantum δυυνώμει & originaliter in ejus lumbis; verum. transiisse in nos culpa atque reatu. Hanc imputationem primae inobedientiae necesse est statui: alioquin sequetur, injuste a Deo infantes privatione justitiae originalis & corruptione totius naturae, cum qui privatione & corruptione concipiuntur & nascuntur, puniri. Poena enim imponi juste nemini potest, nisi propter peccatum, vel ab eo ad missum actu ipso, vel ei juste imputatum: Privatio autem justitiae originalis & corruptio totius naturae est & peccatum & poena. Inobedien tia prima non est in nobis subjective: quia nos non peccavimus in Adamo actu, quia actu nondum exstitimus; sed peccavimus tantum originaliter, ut loqui slet Augustinus, hoc est, voluntate actuali in Adamo peccavimus Adami enim voluntas, nostra fuit: quantum Adamus voluit, tantum nos etiam putandi sumus voluisse: Adamus autem sciens volensque peccavit. Nos igitur in illo, eaque eius voluntate, & peccavimus, & peccare voluimus. Sed quia peccante Adamo nos non exstitimus, nisi δυυαμει in lumbis ejus, tanquam in semine & principio naturae humanae: certum est, non aliter inobediens tiam Adami fieri nostiam, nisi imputatione. Sic docuerunt Patres: ut Bernas dus Sermone ad milites templi cap. XI. pag. quadringent nona, edit Hervag Adae peccatum imputabitur mihi, & Christi. justitia non pertinebit ad me? Item Dominica prima post octavam Epiphaniae, sermone primo: Aliena lavit aqua, quos culpa inquid paverat aliena. Nec tamen sic alienam dixerim, ut negem nostram, alioquin nec inquinaret. Sed aliena est, quia in Adam omnes nescientes pec- cavimus? nostra, quia etsi in alio, nos tamen peccavimus, & nobis iustos Dei iudicio imputabatur licet occulto. Sic Lyranus in cap. quintum ad A Romanos: Peccatum Adae imputatur omnibus ab eo descendentibus secundum vim generativam; quod sic sunt membra eius, propter quod vocatur peccatum originale. Sic Caietanus Cardinalis, & Ecclesiae Pontificiae columna, in 5. c. Rom. Poena mortis inflicta ei pro totoa posteritate testatur peccatum, cuius est poena, imputari ei & toti posteritat:. Quin ipsemet Bellarminus, tomo tertio, de amiss. gratiae, libro quinto. car decimosept, sic loquitur de peccato primo: Solus ipse (Adamus) actua li voluntate illud commisit: nobis vero communicutur per generatio nem eo modo, quo communicari potest id quod transit, nimirum per imputationem. Omnibus enim imputatur, qui ex Adamo nascuntur: quoniam omnes in lumbis Adami exsistentos, in eo & per eum peccavimus, quum ipse peccavit. Et paulo post dicit: In omnibus nobis, quum primum homines esse incepimus, praeter imputationem inobedientiae A dami, esse etiam similem perversionem & obliquitatem unicui que. inhaerentem, per quam peccatores proprio & formaliter dicimur:
INSTAT Bellarminus, eodemque libro, cap. decimotertio ait. Sicut peccatum Adae in nes traductum, non est illud, quod Adamo inhaerebat, sed aliud nobis inhaerens, sed ab illo derivatum: sic iustitia Christi nobis donata, non est illa, qua ipse iustus est, sed alia quae nobis inhaeret: sed ab illa sine dubio derivata.
RESPON. Utraque comparationis istius pars est ambigua. Si per peccatum Adami intelligatur privatio justitiae originalis, cum corruptione habituali totius naturae; vera est ωροτασις: sin vero intelligatur prima inobedientia, quae peccatum actuale fuit; falsa est ωροτασις. Etsi enim privatio justitiae originalis cum corruptione habituali in nos traducta, non est illa quae Adamo inhaerebat, sed alis nobis inhaerens, verum ab illa derivata: tamen prima Adami inobedientia, quae nobis juste a Deo imputatur, & proinde in nostra generatione culpa & reatu ad nos est transmissa ac derivata, non est alia quam quae Adamo subjective inhaerebat; nobis autem illa subjective inhaerere non potest. Liberi enim non trahunt a parente actus: sed naturales qualitates, aut etiam culpas per imputationem, quatenus parentis delictum ipsis etiam liberis imputari soet. Pari ratione, si per justitiam Christi intelligatur illa, quam Christus in nobis per Spiritum Sanctum in hac vita inchoat: vera est δτδοσις: sin autem intelligatur illa justitia, per quam coram tribunali Dei justi censemur, & cum a poena aeterna absolvimur, tum digni haereditate vitae aeternae pronunciamur: falsa est δτίδεσις. Nam ustitia, quae nos a damnatione liberet, & vita aeterna dignos reddat debet esse numeris omnibus absoluta, nullo defectu laborans, nul lis vitiis permixta, qualem Lex divina requirit. Talis non est justitiae nobis inhaerens. At illa, quae CHRISTI humane naturae inhaeret & nobis per fidem imputatur communicaturque, sola potest nos: maledictione Legis defendere, sola potest dignos vita aeterna efficece: quia Legi sola satisfacit, justum neminem, nisi qui fecerit universa, quae illa requirit, pronuncianti
tentiae nostrae argumentum. SECUNDUM argumentum petimus ex cap. 6. ad Roman. v. 2. Lex Spiritus vitae, qui est in Christo Iesu, liberavit me a Lege peccati & mortis. Lex Spiritus vitae, est vis illa atque efficacia Spiritus Sancti nos vivificantis & sanctificantis in Christo: Et versi. 3. Nam quae Legi erat impotentia, quum viribus esset destituta per carnem: Deus suo ipsius Filio misso, in forma consimili carni peccato obnoxiae: idque pro peccato, condemnavit peccatum in carne. Hujus loci sententia haec est: I. ex data erat a Deo, ut hominem qui illam impleret, purum, integrum & justum praestaret coram Deo. Sed quum Lex esset impotens, nullas haberet, non quidem suo, sed nostro vitio, vires, ad nos justificandum & vivificandum, Gala. 3. 21. efficiens nimirum in nobis, ut opera, quae ipsa requirit, faceremus, ut per illa justificaremur: ut explicat Athanasius Quaest. centes. viges. quinta: (nam ad condemnandum & occidendum viribus destituta non fuit) Sicut medicamentum aliquod, alioqui bonum & efficax, datum homini corruptum plane stomachum habenti, vires suas non exserit: Misit Deus Filium suum Unigenitum, in forma consimili carni peccato obnoxiae: idque ut peccatum aboleret, condemnavit peccatum in carne Christi: Condemnavit autem Deus peccatum in carne Christi: quum omne jus quod peccatum habebat ad nos damnabiles faciendos, ei abjudicavit & irritum fecit: propterea quod Christus in carne sua peccatum nascendo non sensit, Legi conformis exsistens perfectissime & constantissime; & moriendo illud extinxit, omnemque nos damnand. potestatem ei ademit. Quum enim peccatum jus sibi acquisivisset, o mnes Adami posteros naturaliter generatos, tum invadendi per imputationem & naturalem propagationem in illos, tum habitandi in illis dominandique amaris peccatorum actualium fructibus productis, tum faciendi obnoxios morti: nec enim mortis reos facere potuisset Adami posteros peccatum, nisi ad minimum illis juste imputatum, in ipsosque propagatum fuisset (nam ne quidem infantes a reatu immunes facimus;) contrario modo jus adimi peccato oportuit, ab eo, in quem solum jus habuit nullum: nempe a Christo, qui ex posteris Adami solus nove & praeternaturaliter, non ex vitili semine, sed ex Virgine concubitus virilis experte, natus est. Propterea Deus in Christi carne peccatum condemnavit: quia in illam solam jus habuit nullum: quum nec imputari ipsi potuerit, quomodo nobis imputatur qui non tantum ex Adami, sed etiam per Anamum propaguti sumus; Christus autem ex Adamo quidem est, sed non per Adartium: nec in eam nascendo propagari, nec in ea habitare dominarique. nc proinde nec reum in se & pro se mortis efficeret. Hoc ipsum & orthodoxi Patres docutrunt: Tertullianus, libri de carne Christi, cap. decimosexto: Ambrosius, in Comment. ad hunc locum: Idem libro primo de poenitentia, capite secundo: Et Comment. in caput secundum epist. ad Col. fol. quingentes. quinto, litera C. Augustinus como septimo, libro secundo de peccato Originali, contra Petag. & Caeestium, capite quadrages. ex Ambrosio citat & approbat hanc ipsam sententiam: Christi caro damnavit peccatum: quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit. Hieronymus in caput secundum ad Galatas: Chrysostomus homil. decim asexta in Mattheum: Cyrillus Collocutores Augustanae Confessionis in Colloquio Ratisbonenfi, anno 1546. edito a Martino Bucero anno 1548. pagina ducentesima sexagesimasext.
Hinc talem demonstrationem exstruimus: Propter quod damnatum est peccatum in carne Christi, id certe est justitia illa per quam justi coram Deo constituimur. At propter impletionem totius Legis id est, quod Christus peccatum nascendo non sensit, & quod non peccavit, dissentiens a peccato, & quod moriendo peccatum crucifixit: damnatum est peccatum in carne Christi: Ergo propter illam totius Legis impletionem justificamur coram Deo.
TERTIUM argumentum petimus itidem ex c. 8. Rom. v. 4. Vs. ius illud Legis compleatur in nobis, qui non secundum carne incedimus, ed secundum spiritum. Jus illud Legis est ipsa Legis Dei substantia; vel illud ipsum quod requitit Lex, ut possimus justi coram Deo inveniri. Sic interpretatur Chrysostomus Homil. decimatertia, in locum citatum, τι ἐσι τό δεκαιωμας το τεολος, ὀ σκθπες, το κατυρθενμα, τι ηῶ εκεινοςν Θομος Jεζαλιτορκι τι ωοτ ἐπξατιεν, αυαμαρτετον είναι. τῶτο τοίνμν κα¬ τάρθεταινθθημιν δα χρισ8ῦ. κι τό μδι αθτσκθίαικι ωριθεεθει, γιγονον κεινς. τό δε λτολαυσαμ τυθικης, ημετερον,
Inde sic argumentamur: In quibus jus Legis completur, iis totius legis impletio a Christo facta in justitiam imputatur: At in nobis; qui sumus in Christo Jesu, jus Legis completur: Ergo nobis, qui sua mus in Christo Jesu, totius Legis impletio a Chiisto facta in justitiam imputatur
Major est verissima: Nam in quibus jus Legis completur, ii vel isimet Legem impleverunt, vel impletio a Christo facta ipsis imputatur: quorum nullum est tertium. At ipsimet Legem non impleverunt: quia praeter Christum, implere potest per se & in se nemo. Ergo impletio a Christo facta in justitiam ipsis imputatur. QUA RTUM argumentum depromimus ex cap. 6. ad Rom. v. 32. Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum: qui non etiam cum eo omnia nobis gratis donabit? Unde sic argumentamur. Si Deus cum Christo omnia nobis gratis donat; tum certe etiam in nocentiam & sanctitatem Christi: & conformitatem cum praeceptis Legis. Prius est: Ergo & posterius.
QUINTUM argumentum depromimus ex cap. 10. ad Rom. v. 4. Finis Legis est Christus, ad iustitiam cuivis credenti. Sententia est: Christus est is, ad quem Lex respicit & ducit: ut qui solus eam impleveri perfectissime, ut omnis, qui credit in Christum, qui Legem implevit: perinde a Deo justus censeatur, ac si ipsemet Legem implevisset. Sicexplicat Ambresius, in Comment. in cap. 10. ad Rom. Hoc, nempo Christum esse finem Legis, dicit: quia perfectionem Legis habet, qui credit in Christum. Quum enim nullus insiificaretur ex Lege; quia ne quae crederet perfectionem Legis, ut omnibus praetermissis fides sutisfaceret pro tota Lege & Prophetis, Hinc tale argumentum exstrui debet: Si Christus est finis, id est a Christo facta nobis in justitiam imputatur: Verum est quod antecedit: teste Paulo. Verum igitur est & quod sequitur SEXTUM argumentum suppeditat locus 1. Cor. 1. v. 30. Sed ex ipso vos estis in Christo Iesu: qui factus est nobis sapientia a Deo, iustitiaque de ex eo demonstrationem ducemus.
Christus factus est nobis justitia, quoad humanam naturam: quem admodum explicat hunc locum Athanasius, Dial, quinto de S. Trinit. pag. centes. octuages. prima, edit. Henrici Stephani, in octavo, Ann 570. is qui iustitia est, factus est, si humanam naturam respicias, justi Deus & Homo: ita ut, quatenus quidem est Deus, sit iustitia: quatenus vero est homo, sit factus iustitia. Quomodo vero Christus secundum humanam naturam nobis justitia factus sit: declaro verbis ejusdem Athanasii, qui in Epist. de Incarnat. Verbi Dei, contra Paulum Samosat. tomo primo, pag. quadringentesima sexagesima prima, edition. Commelinianae in hunc modum scribit. Deum in carne maniselatum esse, secundum Apostolicam traditionem, ac iustitiam confitcan divina puritate (quia videlicet nudus homo legem implere non poterat: nisi simul in eadem persona Deus esset;) Alioqui impossibile est, puritatem & innocentiam in humana natura exhiberi: nisi Deu. credatur in carne fuisse, qui iustitiam omni peccato liberam in Mundum introduxit: cuius quia participet redditi sumus, vivemus & salvabimur. Illud enim, Non est iustus in terra, qui bonum faciat, & non peccet: in commune ad omnes homines pertinet. Unde ex caelo descendit, Lut ipse inquit) qui immaculatam iustitiam ex se donaturus erat Sermo¬
Inde argumentamur in hunc modum: Si Christus factus est nobis justitia, hoc est, missus a Deo Patre puritatem & innocentiam in huXI
ma totius Legis, ac proinde etiam mandatorum impletio, in justitiam nobis imputur: Verum est prius; Ergo & posterius. SEPTIMUM argumentum sumimus ex 2. Cor 5. v. 21. Fecit enim, ut qui non novit peccotum, pro nobis peccatum esset, ut hos efficeret mur iustitia Dei in eo. Quibus verbis Apostolus Paulus docet: Deum; Christo sponsori nostro imputasse quod nostrum erat; nobis vero imputare quod Christi est. Nam quod prius attinet, CHRISTUS, qui in sese peccator non erat, & a peccato omni alienus exsistebat, pronobis peccatum factus est duplici ratione: tum quia omnium nostrum peccatum ipsi est imputatum; tum quia factus est hostia seu sacrificium pro peccato nostro, ad illud morte sua expiandum. Nec enim poenam peccati nostri perferre potuisset, nisi peccatum nostrum ei imputatum fuisset. Sic exponit Athanasius Oratione tertia contra Arianos pag. ducentes. vigesimanona primi tomi: Dicitur pec- catum pro nobis sactus esse & matedictio, quanquam ab eo peccatum non sit, sed quia gestaverat peccata nostra & maledictionem. Quod vero attinet posterius, nos effecti sumus justitia Dei in eo, itidem duplici ratione: tum quia Deus nobis non imputat nostrum peccatum, sed innocentiam & integerrimam conformitatem Christi cum Leg. nobis imputat; tum quia a poena omni nos absolvit, & vita aeterna dignos pronunciat. Hoc ipsum docuit Gregorius Nyssenus orat, secunda in Cantica Cantic. Christus in se translatis peccatorum meorum sordibus, puritatem suam mecum communicavit meque pulcritudine eius, quae in ipso est, participem fecit: postquam ex desormi primum meamabilem fecit; ita deinde amore complexus est. Et Chrysostomus, homil. undec. in Epist. secundam ad Corinth. Eum qui nescivit peccatum, & exsistentem ipsammet iustitiam, peccatum fecit, hoc est, quast peccatorem condemnari permisit, & qua si maledictum mor¬
Hinc demonstrationem hujusmodi ducimus: Sicut Christus pro nobis peccatum factus est, ita nos fimus justitia Dei in Christo: At Christus factus est pro nobis peccatum; quia & peccatum nostrum ipsi est imputatum nempe ut sponsori nostro qui ultro vices nostras subiit & poena peccati nostri, ut victimae imposita: Ergo & nos justi tia Dei in Christo fimus; quia & innocentia Christi atque integerrima cum Lege conformitas nobis imputatur, & cum cuipa poena omnis nobis condonatur.
OCTAVUM argumentum subministrat Apostolus Gal. 3. v. 10. Quotquot ex operibus Legis sunt, sub exsecratione sunt. Scriptum est enim: Exsecrabilis est, quisquis non manserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Et vers. 13. Christus nos redemit ab exsecratione Legis, dum pro nobis factus est exsecratio. Scriptum est enim Exsecrabilis est, quisquis pendet in ligno. Ex quibus verbis manifestum est, duplicem maledictionem nobis incubuisse: unam inobedientiae alteram poene. Thomas Aquinas in explanatione tertii capitis episto lae Pauli ad Galatas, lectione quinta: Secundum duplex malum potest. dici duplex maledictum, scilicet maledictum culpae & maledictum poenae. &c. Exsecratio inobedientiae, est quae incumbit illi, qui Legem transgressus fuerit, & qui non manserit in omnibus, quae scripta sunt in li bro Legis, ut faciat ea. Exsecratio poenae, est quae incumbit illi, qui poe nam inobedientiae perfert: de qua dicitur; Exsecrabilis est, quisquis pendet in ligno. Ab utraque exsecratione Christus nos redemit, factus exsecratio pro nobis. Non potuisset autem ab illa nos redimere, nisimanens in omnibus quae scripta sunt in Lege, & faciens ea: procidubio loco nostro, pro quibus exsecratio factus est in cruce. Nobis enim serviebat; non sibi. Eos autem, quos Christus non redemit, utraque manet exsecratic: quemadmodum judex vivorum & mortuo rum dicet :is qui ad sinistram eius erunt: Exsecrati, abite a me in ignem aternum, qui paratus est Diabolo & angelis eius, Matth. 25. 41
Hinc vero talis exsistit demonstratio: Quos Christus ab utraque exsecratione in Lege denunciata redemit: illis non tantum mors crucis, sed etiam permansio in omnibus quae scripta sunt in Lege, in justitiam imputatur: Atqui nos Christus ab utraque exsecratione in Lege denunciata redemit: Ergo nobis non tantum mors crucis sed etiam permansio in omnibus quae scripta sunt in Lege, in justitiam imputatur.
NONUM argumentum petimus ex Gal. 3 vers 27. Quicunqui in Christum baptizati fuistis, Christo fuistis induti. Sententia est: Ecclesiam oportete Christo tanquam veste operiri, & sub ea delitescere, ut sancta sit prorsus & irreprehensibilis. Quemadmodum Jacob prime genituram a seipso non meritus, habitu fratris occultatus, ejusqui veste indutus, quae optimum odorem spirabat seipsum insinuavit Patri, ut suo commodo sub aliena persona benedictionem acciperet; it nos sub Christi primogeniti nostri fratris, pretiosa puritate delitesce re oportet, ut testimonium justitiae in conspectu Dei referamus. Quo in salute coram facie Dei compareamus, bono ejus odore fragrare nos necesse est, & ejus perfectione vitia nostra obtegi ac sepeliri. Christus a nobis induitur primo & principaliter, quia ipsius satisfactio nobis imputata, nos tanquam vestis tegit & ornat in conspectu Dei: deinde etiam, quia in hac vita incipimus ei conformes fieri. Sed Paulus hic praecipue de imputatione justitiae & reconciliatione perChristumdoquitur, cujus testimonium allegat baptismum.
Hinc ita argumentamur: Quicunque Christum induetunt, iis perfectissima illa Christi obedientia, quamtotam Legem implevit, injustitiam imputatur. At nos, quotquot in Christum baptizati sumus Christum induimus: Ergo nobis, quotquot in Christum baptizat umus, perfectissima illa obedientia, quam totam Legem implevit, injustitiam imputatur.
DECIMUM argumentum suggerit Paulus Gal. 4. v. 4. 5. Post. quam venit plenitudo temporis, emisit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum Legi subiectum: ut eos qui Legi erant subiecti, redime- ret, ut adoptionem acciperemus. Docet Apostolus, Christianos redemtos esse a servitute illa Legis per Christum, qui factus est Legi subjectus voluntatia sui humisiatione, qui natura Legi subditus non erat Non enim pro se Legi subjectus fuit; quia primo TA CTUS est Lex i subjectus, dum qui natura liber erat a Lege, voluntartie fecit se subjectum Legi. Secundo, quia non tantopere praedicaret Apostolus sub ectionem illam, si ad eam pro se Christus obligatus fuisset, quod et commune nobiscum fuisset. Jam quod Christo commune est nobis cum, quid attinet tantopere praedicare, tanquam peculiare, singulare & magnum quiddam? Certe quod Christus factus est Legi subjectus, allegat Paulus ut singulare & magnum beneficium, quo nos a Legis servitute redemti sumus. Tertio, quia finis subjectionis illius evincit, eam loco nostro factam. Nam quorum redimendorum cauia Christus factus est sub Lege, eorum profecto loco Legi se subjecit. Atqui nostri redimendi causa Christus factus est sub Lege. Ergo nostro loco Legi se subjecit. Hoc declarat simile exemplum: Quum plures debitores sunt obstricti eidem creditori pro se, si unus debitum solvat, caeteri non redimuntur, quia unus ille pro se tenebatur, ac pro emit: Ergo Christus pro se non tenebatur Legi, sed pro nobis quos redemit. AMEROSIUS libro primo de Fide ad Gratianum Aujustum, cap. sexto, in hujus loci expositione ait; Christum factum ex muliere per carnis susceptionem: Factum sub Lege per observantiam Legis. Citatur hoc ipsum in secundo tomo Coneiliorum, in actione rima Chalcedonensis Concilii, pag. octoges. prima. THEODORETUS in Epitome divinorum decretorum, capite de Servatoris dispensatione seu incarnatione: Quantum enim (inquit) ad humanitatem attinet, cum Legi subjectus Legem implesset, eos qui Legem transgressi erant liberavit a maledictos
Inde argumentamur in hunc modum: Qui pro nobis factus est Legi subjectus, ejus perfecta cum Lege conformitas nobis in jutitiam imputatur: At Christus pro nobis factus est Legi subjectus Ergo perfecta Christi cum Lege conformitas nobis in justitiam imputatur.
assumtionem probant praeter jam recitata argumenta, etiam haec:¬ I. Qui puo nobis factus est homo & non pro se; is etiam pro nobis factus est Legi subjectus & non pro se: At Christus pro nobis factus est, homo & nequaquam pro se: sicut & orthodoxa vetus Ecclesia docuit. Iustinus Martyr, Apol. prima pro Christianis, pag. triges. quinta; edit. Commelinianae: Nam & homo, sicuti prius diximus, est factus, de Dei & Patris uoluntate, partu(nempe Virginis) editus pro credenti bus hominibus. Et Apol, secund. pag sexages. sexta: pro nobis homo factus. Et pag. septuages. quinta: nunc vero peruoluntatem Dei pro humano genere homo factus. Item in Dialogo cum Tryphone Judaeo, pag ducentes. sexta: Neque nasci ipse neque crucifigi, ac si opus haberet, istis, sustinuit; sed pro genere hominum, quod per Adamum in mortem & seductionem serpentis inciderat.
Similiter Ireneaus, libro primo adversus haeres cap. primo, pag. trires. secunda, edit. Gallasianae: Unius Dei unigenitus ille Filius secundum Patris beneplacitum incarnatus pro hominibus.
Sic Athanasius, Orat. tertia contra Arianos, edit. Commel. Anni 1600. pag. ducent. quadrages. prima: In illa carne factum est initium novae creaturae, eo quod ipse creatus sit homo pro nobis.
Non est autem Christus factus homo propter seipsum: sicut idem Athanasius Orat. tertia contra Arianos, pag. ducent. viges. nona ait: Non propter seipsum, sed propter nostram salutem, & ob demelitionem mortis & condemnationem peccati advenit. Athanasii sententiae suffragium addit E. Cyrillus, libro secundo in Joh. cap. 3. pag. viges. quinta Edit. Catandr. Non propter seipsum homo factus est, sed ut caelestium bonorum via nobis & ianua fiat
II. Qui Legi subjectus factus fuit, ut nos qui sub Lege eramus idoptionem acciperemus, is profecto pro nobis Legi subjectus factus fuit. Filii enim Dei esse nequeunt, nisi qui puritate Lege requisita. ornati sunt. At Christus Legi subjectus factus fuit, ut nos qui sub Lege eramus adoptionem acciperemus: Ergo pro nobis Legi subjectus factus fuit.
Hoc orthodoxi Patres agnoscunt: Ambrosius, libro secundo de Fide ad Gratianum Augustum, cap. quarto, fol. octoges. secundo, liter X: Pro me (inquit de Christo) atque in me subditus atque subiectus Athanasius tomo secundo libro Quaestionum ad Antiochum Principem, Responsione ad Quaestionem trigesimamoctavam, Quare quum Christus sit circumcijus, nos non similiter circumcidimur? ait Quum Christus ipse pro nobis, quae sunt in Lege adimpleverit, iam non testabat ultra quod nos essemus sub Lege, sed sub gratia, Augustinus nono tomo, tractatu tertio in Johannem: Unde facti erant homines subLege? Non implendo Legem: qui enim Legem implet, non est sub Lege sed cum Lege. Qui autem sub Lege est, non sublevatur, sed premitur Lete. Et tractatu quarto in Johannem Christum loquentem facit: Mori veni pro hominibus, baptizari non debeo pro hominibus: UNDECIMUM argumentum tradit Paulus Ephes. 1 vers. 6. Nos gratis sibi acceptos illo effecit in dilecto. Apostolus acceptionis nomini certe justificationem designat. Unde sic argumentamur: Si Deus nos gratis sibi acceptos effecit in illo dilecto, id est, in Christo; justitiam Christo inhaerentem nobis imputat: At verum est antecedens: Ergo & consequens.
Connexi probatio: Si Deo acceptus nemo esse potest, nisi qui sanctitate & justitia, qualem Lex divina postulat, ornatus coram ipso con pareat: tum si Deus nos gratis sibi acceptos effecit in illo dilecto, justitiam Christo inhaerentem nobis imputat. Certum est antecedens: ut patet ex Psalm. 5. 5. Non es Deus fortis, qui delectetur iniquitate: non est commoraturum apud te malum. Psalm. 15. v. 1 & seqq Conversi recipiuntur in gratiam: non propter initium obedientiae in ipsis; sed proptor imputatam ipsis perfectam obedientiam Christi. DUODECIMUM petitur ex c. 5. ad Ephes. v. 27. Vt sisteret eam sibi gloriosam, id est, Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut quicquam eiusmodi; sed ut esset sancta & inculpata. Senientia est: Ecclesia Dei, quae adhuc est in his terris, est in se polluta; in Christo autem est tota sine maeula & ruga coram Deo: quae vero jam in celis cum Christo triumphat, etiam in se non amplius habet maculam aurugam, aut quicquam ejusmodi. Sic nos in hac vita militantes, sumus in nobis ipsis polluti: (etsi enim peccatum nobis remissum sit; tamen non est in nobis penitus deletum & abolitum: remissum est, non u non sit, sed ut non imputetur;) In Christo vero considerati, etiam in hac vita, sumus sine macula & ruga; at in patria erimus etiam in nobis gloriosi, sine macula & ruga¬
Inde sic argumentamur: Quoscunque sibi Christus sistit gloriosos, non habentes maculam aut rugam, aut quicquam ejusmodi, sed ut sint sancti & inculpati; iis justitia ac puritas Christi imputatur: At nos sibi Christus sistit gloriosos, &c. Ergo nobis justitia ac puritas Christi imputatur
DECIMUMTERTIUM argumentum praestat Paulus Philip3v. 9. Et comperiar in eo, non habens meum iustitiam, quae est ex Lege, sed eam quae per fidem est Christi, iustitiam quae est ex Deo per fidem. Privat nos sumus incomparabili bono justitiae Christi, donec Christus noster fiat. Conjunctio igitur illa Capitis & membrorum, habitatio Christi in cordibus nostris, mystica denique unio, a nobis in summo gradus statuitur: ut Christus noster factus, donorum, quibus praeditus est, nos faciat consortes. Non ergo eum extra nos procul speculamur, ut nobis imputetur ejus justitia: sed quia ipsum induimus, & insiti sumus in ejus corpus, unum denique nos secum efficere dignatus est; ideo justitiae societatem nobis cum eo esse gloriamur
Hinc ita colligimus: Quicunque inveniuntur in Christo, habentes justitiam eam quae per fidem est, id est, Christi: iis profecto justitia D Christo inhaerens imputatur: At nos, quotquot credimus in Christum, invenimur in Christo, habentes justitiam eam quae per fidem est Christi. Ergo nobis, quotquot credimus, justitia Christo inhaerenimputatur
DECIMUM QUA RTUM argumentum sumitur ex Coloss. 2. v. 10. Et estis in co co mpleti (seu perfecti) qui est caput omnis imperii apotestatis. Conversi sunt perfecti in conspectu Dei, non tantum partibus verae pietatis, quae omnes in ipsis inchoatae sunt; sed etiam gradi bus verae & integrae justitiae Christi ipsis imputate. Ex hoc loco sic inserimus: Quicunque sunt completi seu perfecti in Christo, iis perfectio & justitia humanitati Christi inhaerens imputatur: At nos sumucompleti seu perfecti in Christo: Ergo nobis perfectio & justitia humanitati Christi inhaerens imputatur
DECIMUM QUINTUM sumitur ex Hebr. 9. v. 14. 1. Petr. 1. 19. Propter quod gratum fuit Deo sacrificium Christi pro nobis oblatum id nobis in justitiam imputatur: Atqui propter innocentiam Christi. acrificium ab eo pro nobis oblatum, Deo gratum fuit. testante Paulo Hebr. 9 14. Christus seipsum obtulit ancuipatum Deo: Cut inculpatum? quia propter innocentiam Sacerdotis oportuit gratum esse Deo. sacrificium sine qua nequaquam fuisset acceptum. Item Christus ob tulit se inculpatum: Ergo obtulit innocentiam suam unam cum naturaassumta. Imo Christus innocentia sua placavit Patrem sacrificium offerens. Simi liter 1. Petr. 1. 19. dicitur: Redemti estis pretioso sanguine, utpote Agni inculpati & incontaminati, nempe Christi.
DECIMUM SEXTUM argumentum hoc est: Quos Christus liberavit ab omni debito, quod Lex exigebat; nimirum, & a debito prae standi in hac vita perfectissimam obedientiam & a debito perferend. poenam conminatam ob illam non praestitam: illis profecto non tantum perpessio poene, sed etiam perfectissima illa obedientia a Christo Legi prestita, in justitiam imputatur. At nos, qui justificati sumus Christus liberavit ab omni illo debito, Colos. 2. v. 14. Deleto quod ad versus nos erat rituum chirographo, quod, inquam, erat nobis contrarium, ipse vero cruci affixum e medio sustulit. Ergo &c.
Major verissima est: Nam non peccando Salvator vicit peccatum quod hominem tenebat obnoxium, ait Ambrosius in Commentariis ad secundum caput epistolae ad Colossenses ad versicul. 14. Ibi dem ait Ambrosius, quod Christus non peccando principatus & imperia vicerit.
DECIMUMSEPTIMUM argumentum suppeditat Paulus Hebr. 7. v. 22. Tanto melioris pacti sponsor factus est Iesus. Sponsor noster Jesus procul dubio totius debiti nostri solutionem in se suscepit Ex hoc igitur loco sic argumetamur; Quicquid Christus sponsor noster in se loco nostro suscepit, id est justitia illa quae nobis a Deo ex gratia imputatur: At tum impletionem mandatorum Legis divinae omnibus numeris absolutissimam, tum poenae pro nostra inobedientia perpessionem, qua justitiae Dei satisfieret, Christus sponsor noster it se loco nostro suscepit: Ergo utraque est justitia illa quae nobis a Deo
Assumtionis haec est confirmatio: Ad quod nos Deo obligati poslapsum fuimus, id Christus sponsor noster in se loco nostro suscepit: Atqui & ad impletionem mandatorum Legis divinae omnibus numeris absolutissiimam, & ad poenae pro nostra inobedientia perpessionem, quam justitiae Dei satisfieret, nos Deo obligati post lapsum fuimus: Ergo utramque Christus sponsor noster in se loco nostro suscepit
Assumtio prosyllogismi hujus certa est: Nam quicquid Deus a nobis post lapsum severissime exigebat, ad id nos Deo obligari post lapsum fuimus: Jam vero & imidetionem mandaeorum Legis divinae omnibus
Trens: At justitia Christi nobis imputata, est qualitas in Christo inhaenumeris absolutissimam, & poenae pro nostra inobedientia perpessionem, quam justitiae Dei satisfieret, Deus a nobis post Iipsum severissi me exigebat: Ergo ad utramque nos Deo obli gati post lapsum fuimus.
Impletionem mandatorum Legis divinae omnibus numeris abso¬ lutissimam Deus tum ab homine integro, tum ab homine lapso severissime exigebat. De homine integro testatur Moses Genesi 2. 16. 17. Interdixit Iehova Deus homini, dicendo: de fructu quidem omnis arboris huius horti libere comedes: De fructu vero arboris scientiae boni mali, de isto ne comedas: nam quo die comederis de eo, utique moritus rus es. De homine lapso idem testatur Decalogus, ejus que tam frequens repetitio & explicatio: Testatur Christus Dominus Matthae: 22. 37. quum summam Legis sic complectitur: Diliges Dominum Deum tuum, &c.
DECIMUMOCTAVUM argumentum est: Quemcunque non tantum non injustum, sed etiam justum esse oportet, si vitam aeterna. consequi velit; ei non tantum passionem, ve um etiam innocentiam & puritatem Christi, adeoque totius Legis impletionem imputari necesse est: At nos non tantum non injustos, sed etam justos esse oportet, si vitam aeternam consequi velimus: Ergo nobsnon tantum passionem, verum etiam innocentiam & puritatem Christi, adeoque totius Legis impletionem imputari necesse est.
Differunt non iustu. & iniustus. Non iustus est mera negatio justiiniustus vero ponit qualitatem contrariam
Differunt etiam non iniustus & iustus. Non iniustus negat qualitatem iniustitiae, sed non illico ponit contrariam qualitatem, justitiama Iustus autem ponit qualitatem contrariam injustitiae, nempe justitia per actus externos se exserentem, sicut dicitur 1. Joh. 3. 7. Filieli, nem vos seducat; qui exercet iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est. Quo pertinet illud Jac. 2. 8, 15, 16. Subscribit Climens Alexandrinu, qui libr sexto Stromatum pag. ducent. duodecima, editionis Latinae Florentinae An. 1551. ait: Non enim qui abstinet solum a mala actione, est iustus, nisi praeterea perfecerit, ut & benefaciat & cognoscut propter quam causam abstinendum quidem sit ab his, illa vero siut agendi
Similiter differunt non habere odio & charum habere: potest enim aliquis non habere odio quempiam, quem tamen nec diligat, ut manifestum est de omnibus iis qui plane ignoti sunt cuipiam. Augustus Caesar non habuit odio Christum, nec tamen eum dilexit. ClemenAlexan. lib. 4. Stromatum ait: ἔδο μιν, δ εγίν αγαθον, τῶτο δυθεως κακον
Plura argumenta non addo, ex his manifestum est, justitiam Christi per quam justi coram Deo constituimur seu quae nobis a Deo imutatur, esse perfectam Ubedientiam & impletionem totius Legis, tum quoad mandata, tum quoad comminationem poenae.
Porro justitia haec, per quam coram Deo justificamur, non est vel naeret in nobis ipsis, sed extra nos est, & subsistit in Christi humana natura, in qua illam Christus praestitit & comparavit. I. Quia obedientia Christi, quae est nostra justitia, non in nobis haeret, sed in Christo, Rom. 5. 19.
Est etiam infinita, quia est personae infinitae: ac proinde justitia hae augeri non potest. Eaque justitia quam Christu: habuit in statu humilitatis quaeque nobis imputatur, non transiit etsi actus iilius convenientes statui humilitatis transierint: neque evanuit per glorificationem illius, sed manet & est in eo etiam glor: oso¬
1. Quia est sempiterna, juxta testimonium Angeli Gabrielis Dan. 9. v. 24. dicentis de Messia; Adducet iustitiam sempiternam.
2. Quia eadem nunc quoque intercedit pro nobis tanquam Sacerdos aeternus, Rom. 8. 34. Hebr. 9. 2.
5. Justitia per Spiritum Sanctum instaurata manebit in nobis glorificatis: multo magis manet justitia in Christo¬
6. Injustitia & iniquitas damnandorum haerebit in ipsis in aeternum; & justitia Christo non inhaereat in aeternum in gloria
Estque justitia haec Christi multo validior & efficacior ad nos servandum, quam est peccatum Adami ad nos perdendum.
Quin etiam est mulio praestantior, quam vita nostra aeterna. πλιον, ζωησἡη δικαιοσοθη επειδη κι ριζα iσι ζωης, Chrysostomus homil. 10. super Rom. 5.
Etsi autem justitia Christi recte dicitur remissio peccatorum, tropo Metonymiae; quum sit causa remissionis peccatorum; proprie tamen ipsa remissio peccatorum non est; quod sequentes rationes evincunt.
I. Quia remissio peccatorum est propria Christi secundum Deitatem: unde probamus, Christum esse natura Deum, & Patri aμοῳ σιον. At justitia nobis imputata est propria Christi, non secundum divinam, sed secundum humanam naturam, Is qui iustitia est, (ait Athanasius, Dial. quinto de S. Trinitate) factus est, si humanam naturam respicias, justitia; ut nos, qui iustitia non eramus, sua gratia iustificaret. Estque idem Deus & homo: ita ut quatenus quidem est Deus, sit iustitia; quatenus vero est homo, sit factus (nobis) iustitia.
II. Quia remissio peccatorum non est ipsa Legis impletio seu conformitas cum Lege: At justitia Christi seu Evangelica nobis imbutata, est Legis impletio, seu conformitas cum Lege, Christo inhaerens, nostra autem per fidem facta
III. Quia illud, propter quod remissio peccatorum nobis datur, non est ipsa remissio peccatorum: Nam causa efficiens non est iipsum effectum: At justitia Christi nobis imputata est illud, propter quod remissio peccatorum nobis datur.
IV. Quia remissio peccatorum non est qualitas in Christo inhaerens: quia est conformitas cum Lege,
V. Quia remissio peccatorum non est imputativa, seu nobis non imputatur: At justitia Christi, per quam coram Deo justi constituimur, est imputativa, seu nobis imputatur
VI. Quia remissio peccatorum est condonatio culpae & poenae: At justitia Christi nobis imputata, non est ipsa condonatio culpae & poenae. Nam justitia illa est conforinitas Legis, in humana Christinatura inhaerens: condonatio autem culpae & poenae, est actio Patris, Filii, & Spiritus Sancti.
Ex his rationibus (pluribus enim adferendis supersedeo) manifeste liquet, justitiam Christi, quae nobis per sidem imputatur, non esse ipsam peccatorum remissionem, sed ab ea distinctam, ut causam abeffectu,
cemur. Papistae e contrario contendunt, nos coram Deo bonis operibus nostris justificati & non sola fide. Argumenta illorum quanta fierpoterit perspicuitate refellemus.
PRIMUM: Quibus Deus reddit & retribuit secundum iustitiam ipsorum & puritatem manuum ipsorum: ii coram Deo boxis operibus iustificantur: Piis Deus reddit & retribuit secundum iustitiam ipsorum & puritatem manuum ipsorum: Ergo pit coram Deo bonis operibus instificantur.
Assumtionem probant ex Psalm. 18. v. 21. Retribuit mihi Iehova secundum iustitiam meam, secundum puritatem manuum mearum restituit mihi.
RESP. Falluntur & fallere conantur ex ambiguo dupliciter Primo enim reddere, retribuere, restituere, rependere & similia verba vel proprie sumuntur, vel improprie. Proprie Deus redderet & retribuo ret ei, qui nullum bonum a Deo accepit, sed qui prior dedit Deo. Im. proprie autem Deus dicitur retribuere seu reddere ei, qui Deo nihili prior dedit, sed qui omnia bona opera quae habet a Deo accepit. Qui bus igitur Deus reddit, retribuit & rependit, proprie loquendo, ille bonis operibus justificantur apud Deum. At Deum Davidi & alii iis reddere, retribuere & rependere, proprie loquendo, negatur Nam quis prior dedit Deo, ut retribuatur ei? Roman. 11. 35. Quid habet boni ullus hominum, quod non acceperit a Deo: sicut Paulus ait I. Corinth. 4. v. 7. Quid autem habes quod non acceperis? quod si etiam accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Nullius ergo hominis bona opera sunt meritoria apud Deum, nullus meritis suis justificatur cotam Deo. Deinde Psal. 18. v. 21. tantum de justitia causae agitur, non de personae justitia, quam perfectam in Davide regenerato non fuisse, testantur tot ejus lapsus, & confessio peccatorum Psalm. 32. 38. & 5
SECUNDUM sumunt ex cap. Jacob. 2. 24. in quo haec verba exstant: Videtis quod ex operibus iustificetur homo & non ex fide tantum Hinc colligunt: Pios coram Deo bonis suis operibus iustificari
RESP. Fallere conantur Papistae duplici homonymia, quarum iltera est in verbo iustificari, altera in nomine fidei. Nam instificar acobo hic est justum ostendi & comprobari coram hominibus & justum agnosci ab hominibus: non autem justum constitui apud Deum: & fides hic intelligitur notitia, cujus externa professione mult sibi justitiam ac salutem falso promittebant, etiamsi bonis operibus fidem non testarentur, ac proinde fides mortua hic intelligitur, non autem fides viva per charitatem agens, seu fiducia recumbens in misericordia Dei & merito ChristiREPLICANT & negant esse homonymiam in his vocibus: & quod verbum iustificari atunet, negant id Jacobo significare justum opstendi & coprobari coram hominibus & justum agnosci ab hominibus: idque sic stabilire conantur: Si iustificari hi significat iustum ostendi & comprobari coram hominibus, & iustum agnosci ab hominibus, sequitur Apostolo id tantum curae fuisse, qua demum ratione iustitiae opinionem apud homines consequeremur, de vera autem iustificatio ne, qua coram Deo iusti efficimur, non fuisse solicitum: At abjurdum est, consequens. Ergo & antecedens:
RESP. In propositione committitur error falsi consequentis. De inde quis nostrum unquam dixit, Apostolum id tantum docere voluisse, quemadmodum quis possit justitiae quandam opinione apud homines sibi conciliare, de vera autem justitia nihil tradidisse? Quasi qui praescribit quibus indiciis atque argumentis te vera justitia praeditum esse comprobes is minime sit de vera justificatione solicitus. Quum Jacobus justitiae fructus proponit, veramque justitiam ex perpetuis & necessariis effectis demonstrat, nonne veram justitiam a fal sa justitiae opinione distinguit, & de vera justificatione, quam coram Deo justi sumus, se esse solicitum declarat? Sin id minime curandum videtur, possimus ne justitiam nostram hominibus testatam facere, ut nos esse justos omnes intelligant, quamobrem Apostolus ait, Ostende mihi fidem tuam ex operibus, & ego ostendam tibi ex operibus fidem meam? Nullam ergo sidem Jacob. putat esse veram, nisi quae possit factis verae sidei propriis agnosci, nec ulli justificantur coram Deo (infantes semper excipio) nisi qui se justos esse veris operibus testatur
Operibus igitur fides iustificans non demonstratur. RESP. Assumtio est mera calumnia. Nostrum hoc dogma non est? justificatorum & renatorum opera nihil aliud esse, qua inquinamenta, & sordes & mera iniquitate. Piorum opera dicimus esse Dei dona, Dei placere, iisque amplissimam & promitti & persolvi mercedem: tamennon esse perfecta, quemadmodum lex divina postulat, nec omni vicio carere, propter illam peccati contagione quae naturam nostram cor¬ Arupit, nec penitus in hac vita exstirpari potest. Opera vero piorum sic
Deus probat, quemadmodum pios ipsos suscipit. Etsi enim pii multia viciis laborant, illos tamen Deus propter Christum amat: sic opera nostra, quanquam non omnino perfecta, rocipit Deus ac remuneratur, sibique grata esse testatur. Verum ut opera sanctorum nihil sint aliud, quam sordes, quam inquinamenta, quam iniquitas, id a nostra ententia longissime alienum esse profitemur.
INSTANT & negant, probari posse Iacobo idem esse iustificari, quod iustum comprobari & agnosci hominibus.
RESP. Jacobo Apostolo instificari idem esse quod justum manifestari & ostendi hominibus, talemque ab illis agnosci, constat primum ex scopo Jacobi, cui propositum est eos refutare qui se fide justos ese gloriabantur, id autem operibus non demonstrabant: Deinde ex duo bus illis exemplis Abrahami & Rahabae, qui se justificatos fuisse vera fide, operibus bonis demonstrarunt. Id enim ipsa Glossa ordinaria sic. explicat. Quoniam, inquit, Abraham per fidem sine operibus iustificatus dicitur, de operibus quae praecedebant intelligitur: quoniam per opera quae fecit, iustus non fuit, sed SOLAHIDE: hic de operibus agitur, quae fidem sequuntur, per quae amplius iustificatur, quum iam per fidem fuisset iustus: inde Paulus, Fide Abraham obtulit Isaac, quim tentaretur. Haec oblatio est opus & testimonium fidei & iustitiae. Hactenus Glossa ordinaria matginalis. Glossa interlinearis sic habet: Per fidem ante erat iustus, & fidet duxit opera, & per opera fides ipsa est augmentata & comprobata. Tertio ex testimonio Thomae Aquinatis, qui hunc locum Jacobi ita exposuit: Hic loquitur de operibus sequentibus fidem, quae dicuntur iustificare, non secundum quod iustificatio dicitur justitiae infusio, sed secundum quod dicitur iustitiae exercitatio, vel ostensio, vel consummatio. Haec Thoma: Aquinas. Consummationis autem vocabulum, quam vim habeat; exaliis ejusdem verbis connosci potest: Consummata est, id est, augmentat & comprobata & osfensa. Ita Thomas Aquinas docet, opera justificare ostensive, non causative: sunt enim effectus & signa, non cauae justificationis Lectione 4. super Gal. 3 ait: Opera non sunt causa quod aliquis sit iustus apud Deum: sed potius exsequutiones & manifestationes iustitiae.
REPLICANT etiam ad alteram distinctionem quae est nominis fidei. Negant enim, Apostolum Jacobum per fidem intelligere fidem mortuam, quae in nuda rerum divinarum cognitione & externae Christianae religionis professione consistit. RESP. Jacobum de fide mortua loqui certissimis argumentis: ex contextu ipso desumtis evinci potest.
II. Fides, quae tantum in verbis consistit, quae tantum in quadam inani verborum jactatione posita est, ea mortua est: At Jacobus loquitur de tali fide, quae tantum in verbis consistit, ut patet ex versu 14.
II. Fides quae est vacua operibus, quae nullis operibus comprohata est, ea est mortua: At Jacobus loquitur de tali fide, quae est vacua operibus, v. 18. III. Fides quae nudis & egentibus, nonnisi verbis succurrit, nihile vero opis reipsa praestat, ea est mortua: At Jacobus loquitur de tali fide, ut videre est versu. 15, 16, 17.
IV. Fides, quae etiam in diabolos eadit, est mortua: At Jacobus de tali fide loquitur quae etiam in diabolos cadit, versu. 19.
Fides, quae est dissimilis fidei Abrahami, ea est mortua; At Jacobus loquitur de fide, quae est dissimilis fidei Abrahami & Rahabae. Nam Abrahami & Rahabae fides fuit actuosa & demonstrata operibus: At fides quam Jacobus negat justificare, est operibus vacua, ver 20, 21, 22. 23, 24, 25.
VI. Fides, quae est instar corporis sine spiritu, est mortua: At Jacobus loquitur de side, quae est instar corporis sine spiritu, v. 26. Ham gitur fide, quam verius cadaver fidei licet appellare, Jacobus negat ad justificatione esse sufficientem: sed qui justificatur, eum ex operibus justificari oportere docet, id est, justum coprobari, declarari, demonstraris
TRIPLICANT Papistae & Jacobum non loqui de fide mortur sic ostendere nituntur: De ea fide quae nihil efficacitatis habet, imo etiam noxia valde est, de ea, inquiunt, fide non loquitur lacobus. Esset enim hoc alienum ab ipsius scopo: At mortua fides nihil efficacitatis habet, &c. Ergo de mortua fide non loquitur lacobus.
RESP. Propositio & ejus probatio est falsa. Nam Jacobus falsam quorundam persuasionem diluit, qui putabant sufficere homini fide id est, rerum divinarum cognitionem, etiamsi male viverent & bona. opera non haberent: & convincit ea fide quae tantum in ista divinarum rerum cognitione consistit, neminem justificari posse. Hanc esse Apostoli mentem Augustinus testatur de fide & operibus cap. decimoquarto; lacobus vehementer infestus est eis, qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam demonibus comparet. Vides ergo Jacobum ex Augustini sententia, de fide mortua operumqui vacua loqui: nam daemoniacam esse mortuam nemo dubnat. At ue ex hac Jacobi disputatione ad extremum colligit Augustinus: Quousque igitur falluntur, qui fide mortua sibi vitam perpetuam pollicentur: INSTANT: Fides Abrahami & Rahab non fuit mortua: Et tamen sola, quam habuerunt fide, licet viva, iustificatos non esse lacobus diserte pronunciat: Ergo non de mortua fide loquitur, sed de viva
RESP. Abrahami & Rahabae veram vivamque fidem fuisse Scriptura praedicat, quod fuit ex illorum operibus manifestum. Hanc vetam Abrahami & Rahabae fidem, quam suis factis declararunt, ho¬c um inani opinioni dissimilimam fuisse Apostolus contendit. Nam quod exemplum Abrahami & Rahabae producit, id facit eo fine, ut demonstret, eam fidem, quae dissimilis esset fidei Abrahami & Rahabae, esse mortuam. Quod autem Papistae ajunt, Jacobum diserte pronunciare, Abrahamum non fuisse solam fide justificatum, quam umvis verissima, id apud Jacobum nusquam invenitur. Ait quidem Jacobus, illum operibus justificatum esse, hoc est, justum declaratum: giia verae fidei qua justificamur fructus veros protulit, quando Isaacum obtulit. Itaque hunc non mortua, sed vera fide praeditum fuisse res ipsa comprobavit, qualem isti homines jactitabant, non ostendebant. Atque hoc est, quod Abrahamo Angelus dixit Ger 22. v. 12. Nunc expertus sum te timere Deum, quum non subtraxeris filium tuum unicum a me. Hoc facto justificatus, id est, justus cognitus fuit Abrahamus, quia se in Deum vere credere testatus est, atque eo modo, ut Apostolus ait, impleta Scriptura fuit, & omnes verum. esse perspexerunt, illum Deo credidisse, atque hoc ei ad justitiam imbutatum esse, in quo fidei solius justitiam Jacobus nullo verbo Bt violavit.
INSTANTamplius: Qui fide mortua credit, non bene credit: At Iacobus loquitur de fide qua bene creditur: No igitur lequit de fide mortua.
Assumtionem probare conantur ex eo quod Jacobus dicit: Ti. credis, inquit quod unus est Deus, bene facis. Num vero eum bene facere quis existimet, qui fide ficta Deum esse credit? Ergo Iacobus (ajunt. non loquitur de fide mortus.
RESP. Homonymia est in adverbio bene. Nam quum ait Jacobus, qui credunt unum Deum esse, eos bene facere, non innuit eo viva fide credere, sed tantum concedit eos in hoc non errare, quod ut num Deum credant, hoc est, non falli multorum deorum falsa opinione, sed credere, quod est verissimum, quodque omnes crederet necessario debent. Interim refellit eorum opinionem, qui existimabant sufficere ad salutem, credere unum esse Deum: & refutationis ai gumentum ducit a pari: quia idipsum etiam credant daemones, nec tamen propterea salutem consequantur, sed potius contremiscant Quod ergo istos homines bene credere affirmat, idipsum etiam credere daemones docet: ex quo hac fidem, quam bene credunt unum est Deum, mortuam esse intelligimus, quum eam Jacobus daemonibus etiam tribuat.
TERTIUM argumentum sumunt Papistae ex eodem cap. 2. Jacobi, v. 21. Abrahamus pater ille noster nonne ex oporibus justificatus est, quum obtulisset Isaacum filium suum super altare
RESP. Hoc de justificatione coram Deo, intelligi non potest tribus de causis. Prima est, quia historia sacra testatur, Abrahamum multo aute, videlicet triginta prope annis ante oblationem filii justum a Deo pronunciatum fuisse, ut videre est Genes. 15. v. 6. Secunda est, quia Paulus docet ex Scriptura Rom. 4. Abrahamum non operibus, sed fide coram Deo justificatum esse. Tertia, oblatio filii non fuit integra Legis impletio, sed unicum opus: non ergo potuit integra justitia esse & Abrahamum justificare coram Deo
QUA RTUM sumunt ex parabola Matth. 20. de operatiis in vineam conductis, quibus paterfamilias jussit mercedem reddere; inde colligunt, meritis nostris vitam aternam nos consequi ac proinde & justificari coram Deo.
RESP. Christus per mercedem seu denarium non intelligit vitam aeternam, quia istum denarium accipiunt etiam illi, qui oculum malum habent, qui denarium invident aliis, qui murmurant adversus patremfamilias, qui moleste ferunt sibi in mereede alios aequariqui non contenti sunt denatio suo, qui ablato suo denatio abeunt a patrefamilias: at qui vitam aeternam accipient illi nec invidebunt eam aliis, nec murmurabunt adversus Deum, nec moleste ferent alios si bi aequari in communione vitae aeternae, & omnibus modis conteri erunt beatitudine vitae aeternae, & nequaquam a Deo abibunt, sed cum eo manebunt. Sed confirmat Christus hac parabola, multos primos fore ultimos, & ultimos primos, hoc est, eos qui sibi videntur primi, qui suis bonis operibus volunt vitam aeternam consequi, qui gloriantur se omnia mandata Dei servasse, fore ultimos, hoc est, non ingressuros in regnum Dei: eos autem qui sunt in hac vita ultimi, hoc est, qui contemti sunt in hoc mundo, qui Christi causa omnia relinquunt, fore primos, hoc est, vitam aeterna haereditatis jure possessuros. Summa igitur parabolae Christi haec est: Qualis est ratio operatiorum diviti alicui patrifamilias in vinea ipsius laborantium: talis est etiam ratio vocatorum a Deo in Ecclesiam. Jam multi operatioru in vinea videntur sibi strenui esse & aliis praeferendi, quum tamen sint mali, invidi, non contenti mercede pacta, queruntur de patrefamilias ac si injurius in illos esset; alii vero modesti sunt, acquiescunt in eo quod ipsis dat paterfamilias, & de eo sibi gnatulantur: Ita etiam multi in Ecclesia Dei sunt qui sibi videntur aliis praeferendi sanctitate, pietate, meritis, qui tandem manifestabuntur quod sint ultimi, hoc est, mali & reprobati a Deo.
QUINTUM capiunt ex Matth. 25. v. 34. & sequentibus, unde sic ar gumentantur: Si regnum Dei possidetur propter bona opera, tum etiam bonis operibus coram Deo justificamur. Antecedens verum est: Ergo & censequens. Assumtionem ajunt a Christo confirmati his verbis: Venite benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis a jacto mundi fundamento. Esurivi enim, & dedistis mihi quo vescerer: sitivi, & de distis mihi potum: hospes eram, & collegistis me: Nudus, & amicivistis. me: aegrotavi, & invisistis me: in carcere eram & venistis ad me¬
RESP. Primo; assumtio est falsa. Deinde, in ejus probatione pec- eatur allegatione testimonii alieni. Non enim dicit Christus: Possidete regnum propter vestra merita: nec ex verbis Christi hic sensus elici potest; Esset enim ἀουςατος Christi oratio. Quia si regnum Dei datur propter merita: non igitur datur benedictis Patris. At Christus benedictos Patris vocando, admonet ex gratuito Dei favore salutem eorum profectam Servantur ergo fideles, quia Deus Pater illis benedixit, hoc est, gratuito suo favore & amore complexus est. Deinde si regnum Dei datur propter merita, non est igitur haereditas. At regnum Dei est haereditas, quia diserte ait Dominus
κληρονομησατ, hoc est, haereditatis jure adite & possidete. Quod si est haereditas, obvenit quia filii Dei sumus, non natura quidem, non meritis, sed adoptione gratuita. Instantia I. Atqui Christus opera recenset, quae caeli remuneratione compensat: Ergo opera sunt merita seu causae salutu.
RESP. Fallacia est secundum non causam ut causam Opera recenset non ut causam salutis, sed ut testimonia & signa certissima vetorum caeli haeredum. Hortatur enim Christus ad bene recteque agedi studium, & promittit vitam aeternam bene operantibus quidem l
Instantia. II. Christus opera commemorans utitur particula causali γο, hoc est, enim: Ergo possessionis regni caelorum docet causam esse opera¬
RESP. Particula γο, hoc est, enim, non semper causam declarat, sed generatim consequentiam notat seu argumentum, quod non semper ducitur e causa, sed saepissime ex aliis locis, ut Rom. 3. v. 22. Iustil mnes qui credunt: non enim est distinctio: Omnes enim peccaverunt ad deficiuntur gloria Dei. Certe peccatum non est causa justitiae fidei, sed duntaxat antecedens adjunctum omnibus hominibus inhiaerens. SicHaec est vera mater infantis; quia non vult infantem in duas parte dividi. Recusatio divisionis infantis in duas partes, non est causa efficiens matris, sed duntaxat τεκμηριον & certum signum ostendens. quod sit vera mater
Instantia. III. In die judicii non ex Christi obedientia, vel fide, sed ex propria obedientia quisque judicabitur.
Ergo, &c. RESP. Impios opera palam damnabunt: pios fides liberabit. s condemnatur. Et Johan. 5. versic. 24. Qui sermonem meum audit & credit ei, qui misit me, habet vitam aternam & in condemnationem 1 que Deo cognita, factis declaratur, quae omnib. nota sunt & manifesta, consentaneum est ex factis potius, quam fide, sententiam a Judice pronunciari, ut toti mundo manifesta sit justitia sententiae a Judice prolatae
RESP. Qua de causa Christus operum sit facturus in die judicii mentionem, exposuimus. Fidem enim, ut Jacobus ait cap. 2. 18. opera ostendunt, atque comprobant. Antequam autem Christus haec sanctorum opera commemorat, veras & proprias salutis causat attingit, ne quis cum nostris Sophistis illos operum suorum dignitate meritos existimet aeternam felicitatem. Quando enim haereditatem eos adire jubet, Dei in Christo adoptioni omnem justit: a ac salutis causam tribuit. Quod enim aliquis jure haereditatio
possidet, id suis operibus minime meretur. Tum quod subjungit, paratum hoc illis fuisse regnum a jactis fundamentis mundi, aeternam. Dei electionem omnibs operum meritis opponit. Num enim Deus hoc illis regnum praeparavit, quia egregia illorum opera praevidit? Thomas Aquinas de verit. quaest. 6. art. 2. multis & firmissimis argumentis operum praescientiam docet non esse praedestinationis atque electionis causam. Nam praedestinatio est prior meritis. E Apostolus Tit. 1. ait: Non ex operibus justitiae, quae fecimus nos: Et tum nullus esset praedestinatus, nisi merita habiturus, quod patet in parvulis esse falsum. Quum ergo praedestinatio gratuita omnino sit, sanctores salute esse prorsus gratuita manifestum est: quum praedestinatio nihil ali
SEXTUM: Zacharias & Elizabeth bonis operibus coram Deo justificati sunt: Ergo & nos bonis operibus coram Deo iustificari necesse est. Antecedens probare conantur testimonio Lucae c. 1. v. 6. Erant iusti ambo in conspectu Dei, incedentes in omnibus mandatis & constitutionibus Domini inculpate.
RESP. Primo negatur antecedens, neque illud probatur testimonio Lucae; quia aliud est iustificari coram Deo, aliud justum esse coram Deo. Nam iustificari peccatorem coram Deo, est a Deo recipi in gratiam & accipere remissionem peccatorum propter solius Christii tus est per Christum Homo natura impius justificatur coram Deo. ex gratia: justificatus ex gratia, est demum justus coram Deo. Deinde justum esse coram Deo seu in conspectu Dei est hoc in loco Lucae idem quod sincere & serio, sine hypocrysi & simulatione, sic ut justitiae studium non coram hominibus prae se ferrent, sed ut ei dediti essent toto corde coram Deo cordium scrutatore. Sic etiam usurpatur haec phrasis Genes. 17. vers. 1. Ephes. 1. ver. 4. 2. Corinth. 7. v. 12. Deinde Zacharias & Elizabeth incesserunt in omnibus mandatis & constitutionibus Domini inculpate, non quod nihil inllis reprehendere Deus potuerit, sed propter conversationem interI vocari, & quam propterea in Dei conspectu habuisse feruntur, quia in ea homines nulla simulatione fallebant, sed ut apparebant, ita noti erant oculis Dei, non autem secundum illam perfectionem. ustitiae, ut verissime hunc locum interpretatur Augustinus contra Pelagianos & Caelestium, libro primo, capite quadragesimooctavo. Si enim ita purus fuisset Zacharias, ut nihil peccarit, cur illi mox poenam peccati Deus imposuit? Mutus enim exstitit, quia non credidit Dei verbis
SEPTIMUM ex Luc. 7. v. 47. Quaecunque est causa remissionis peccatorum, eadem est causa iustificationis coram Deo: Sed charitas est causa. I
Assumtionem conantur probare ex loco allegato, in quo Christus ait: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
RESP. Assumtio negatur: Deinde ea probari nequit dicto allega0, in quo dictio οn, quoniam, non est αἰπολογικi, sed onucionus. Charitas enim non est causa remissionis peccatorii, sed remissionis certo acceptae effectum, τεκμήριον & testimonium. Nemo enim vel Christum vel proximum propter Christum diligere potest, nisi cui remissa sunt peccata: Id autem manifestum est ex scopo orationis Christi. Propositum enim erat Christo, demonstrare Simoni, Mariam Mag dalenam non esse jam peccatricom, ut cui multa essent remissa pec cata: argumento ducto ab effectis Mariae, quia dilexisset multum Dilectio igitur nan est causa. sed signum demonstrans homini esse remissa peccata. Hoc autem Christi propositum esse, ostendit primo parabola seu similitudo a Christo allata de duobus debitoribus cujus haec summa est: Ut is debitor, cui plus aeris alieni a creditore remittitur, plus creditorem debitum remittentem diligit, quam is, cuexiguum debitum sit remissum: Ita etiam Maria Magdalena, cuplurima peccata sunt remissa, plura charitatis suae erga me documenta ostendit, quam tu Simon. Ac propterea instituit συγκρισιν set comparationem inter Mariam Magdalenam & Simonem, qui Christum invitaverat: qua comparatione confirmat δυδοσιν parabolae ale latae. Dicit enim Simoni: Vides hanc mulierem? Ingressus sum domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem Iacrymis rigavit pedes meos, & capillis capitis sui extersit. Osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit, non intermisit deosculari pedes meos. Cujus rei gratia dico tibit remissa esse peccata ejus multa: nam dilexit mui tum, qd. Hinc colligitur Mariae esse multa peccata remissa: quia post quam accepit remissionem peccatorum, multis modis suam erga me charitatem declaravit. Deinde idem ostendit conclusio sermonis Christi: Cui autem palulum remittitur, paululum diligit: Hinc licet concludere: Ergo quia Mariae multum est remissum, ideo multum diligit:
Instant. I. At charitas non potest esse consequens remissionis peccatorum: Nam quum de charitate Christus loquitur, utitur praeterito tesenti tempore, remittuntur
RESP. Est Filsa versio Latina Vetus: Nam in Graeco est ἀφιον τοι, quod est Praeteritum perfectum Ionicum, non praesens: verter dum igitur fuit, remissa sunt
Instant. II. At quum de dilectione Mariae loquitur, utitur Christus praeterito tempore; quia dilexit: Ergo vult innuere dilectionem esse causam remissionis peccatorum.
RESP. Recte utitur Christus praeterito tempore, quia loquitur de declarata jam dilectione: at praeteritum illud tempus non arguit, causam efficientem remissionis peccatorum
Instant. III. & ajunt, probari posse, quod dilectio antecesse rit remissionem peccatorum, si Syllogismus integer ex textu depromatur:
Qui dilexit multum, ei remissa sunt peccata multa: Maria Magdalena dilexit multum: Igitur ei remissa sunt peccata multa. Hic consideretur propositio: Qui dilexit multum, est subjectum: e remisse sunt peccata multa, est praedieatum. Jam subjectum antecedit. praedicatum: Ergo dilectio antecessit remissionem peccatorum:
RESP. Homonymia est in verbo antecedere. Nam alias significat antecedere tempore, ite natura, alias antecedere ordine in oratione. Jam non omne quod in orationis ordine antecedit, tempore & natura antecedit; Causa saepe enunciatur de effecto, ut Mundus est a Deo: Filius Dei est genitus a Patre: & quis tamen dixerit, effectum esse ante causam natura? Mundum esse ante Deum natura? Filium osse natura ante Patrem?
RESPON. Quia, non est semper nota causae: sed est nota ratiocinationis vel enthymematicae, vel syllogisticae, quodcunque argunentum adhibeatur, sive causae, sive effecti, sive subjecti, sive adjua cti, &c. ut: Sol ortus est, quia dies est: Hic, quia, adhibetur, neque tamen dies est causa ortus Solis sed effectum: Sic: Laudate Jehovam: quia est bonus. Bonitas non est causa Jehovae, sed proprietas essentialis
OCTAVUM, petunt ex Luc. cap. 10. v. 28. Dixit Iesus, hoc fac & vives; Ergo bonis operibus justificamur coram Deo.
RESP. Amphibolia est in responso Christi propter Ironiam. Non enim ideo mandat Legisperito facero hoc, ut ostendat, quo possit id Legis peritus perfecte facere, ac sic vitam consequi: sed ut redarguat hypocrisin ejus. itaque ex mandatis ἀσυλογίσως colliguntur praestandi vires & facultates. Nam Lex docet non solum quales sint homines post lapsum, sed etiam quales a Deo sint initio conditi. Item docet, non quid facere homines possint, sed quid facere debeant. Item docet, quum non possint facere quae debent, ut quaerant Mediatorem, qui puo ipsis satisfaciat: ita Lex sit Paedagogus ad Christum. Quod vero Legis perito seipsum justificare cupienti Christus respondit, serva mandata, mirum non est Neque enim melius inane justitiam refutare potuit, quam si illam ad Legem exigeret. Ita noPap stis suam justitiam jactantibus respondemus; Facite mandata. Dei & vivetis. Sed illa nec faciunt, nec facere possunt. Quare tandem aut Dei justitiam agnoscant & propriam abjiciant, aut se a vera justitia alienissimos esse intelligant
NONUM: Rom. 2. v. 6. Paulus ait: Qui reddet unicuique secundum opera ipsius: Ergo bonis operibus justificamur coram Deo.
RESP. Vitanda est ambiguitas, in phrasi secundum opera. Nam non idem valet quod propter opera, sed secudum operum testimonia, ut interpretatur Paulus Eremita. Sunt enim opera omnibus manifesta, & mentem cujusque facile produnt, quia sunt testimonia vel fidei cujusque vel infidelitatis. Erit ergo expeditum juxta opera judicium, sed non proinde sequitur, quemquam ex operum merito coram Deo. justificati, Instant: Secundum opera: Ergo propter opera. RESPONDEO verbis Gregorii Magni Romani Pontificis, qui in explanatione septimi Psal mi poenitentialis, super verba, Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, sic scribit: Si illa sanctorum felicitas misericordia est, & non meritis acquiritur, ubi erit quod scriptum est: Et tu reddes unicuique secundum opera sua? Si secundum opera redditur, quomodo misericordia aestimabi tur? Sed aliud est secudum opera reddere, & aliud propter ipsa opera redlere. In eo enim quod secundum opera dicitur, ipsa operum qualitas intelligitur, ut cujus apparuerint bona opera, ejus sit & retributio gloriosa; Illi namque beatae vitae, in qua cum Deo & de Deo vivitur, nullus potest. tquari labor, nulla opera comparari, &c.
DECIMUM, Rom. 2. v. 13. Non enim qui audiunt Legem, justi sunt apud Deum, sed qui legem praestant, justificabuntur;: Ergo, &c.
RESP. Apostolus vanam Judaeorum spem ac confidentiam evertit, qui quod legem quotidie audirent, beatos se ac justos esse sibi persuadebant, cum tamen legem multis modis violarent. Quare Apostolus negat satis ad justitiam esse, ut legem audias & cognoscas nisi etiam legi satisfacias. Si perpetuo in illis stetissemus (inquit Propheta Esaias 64. 9.) servati fuissemus. Lex enim nullos justos esse pronunciat, nisi qui legem omnem praestiterint. Haec igitur verba ad eos pertinent, qui legis justitiam sequebantur, & se legis observatione justos esse existimabant. Si illam justitiam confectaris, fac quod lexpraecipit, & eris hoc modo justus. Sed nihil minus potes, quam legem praestare: itaque ad aliam justitiam confugias est necesse, quae non operanti, sed credenti imputatur: nisi te forte Abrahamo, Davide, Paulo. justiorem esse putas, qui non praestanda Lege, sed credendo justificati sunt conam Deo.
UNDECIMUM, Philip. 2. 12. Salutem nostram cum timore & tremore conficere jubemur: Ergo bonis operibus justificamur & salutem pore, quia dilexit multum: at quum de remissione loquitur, utitur prae¬
RESP. Est amphibolia in phrasi. Nam salutem conficere Paulo est, in bonorum operum stadio currere, ad salutem contendere, cum filii Dei ejus Spiritu ducantur, per quem sunt justificati, ut in bonis opetibus ambulent, Rom. 8. 14. Quod additur, cum timore & tremores id pertinet ad amovendam securitatem carnalem:
DUODECIMUM; Christus & Apostoli saepe ad obedientiam Legis hortantur: Ergo bonis operibus iustificamur coram Deo.
RESP. Processus est a non causa ut causa. Nos enim Christus & Apostoli ad legis obedientiam cohortantur, non quo nostris operibus Et
culo stadioque versari, in quo sumus collocati, ut ambulantes in bonis operibus & in illa via insistentes, quam nobis Dominus proposuit, ad metam felicissimam tandem perveniamus. Etsi enim ad metam nunquam pervenitur, nisi viam rectam ingredimur, vita tamen non est causa metae. Obedientia ad quam Christus hortatur, via est ad metam, quae causa metae non est
sequitur de partibus iustificationis. Justificatio unum duntaxat est Dei beneficium, sed cujus partes duae sunt individuo nexu cohaerenres: imputatio iustitiae Christi, & remissio peccatorum
De iis quaeritur, An re differant, nec ne? RESP. Distinguedum est; nam redifferre ambiguum est. Vel enim idem est quod subiecto differre, & tum imputatio justitiae Christi & remissio peccatorum re nequaquam differunt, quia uni eidemque competune & tribui possunt, ime & tribui debent. Nam cuicunque amputata est a Deo Patre justitiae Christi, eidem remissa sunt peccata: & cuicunque remissa sunt peccata, eidem imputata est Christi justitiae
Vel re differre idem est quod differre ut rem & rem diversam qui missio poccatorum re differunt; quia differunt ut causa & effectum mputatio enim justitiae Christi est causa remissionis peccatorum & prior est remissione peccatorum: ac proinde imputatio justitiae Chri sententiam hoc argumento confirmamus
At imputatio justitiae Christi, ordine causae prior est remissione ccatorum: Ergo imputatio justitiae Christi non est ipsa remissio peccatorum. Major propositio sua luce clara est. Minoris haec est probatio: Si pr. res jor. sec
ut imi illis tiam but. ait: acces Chri tatat tatioSimi nunc. bus a dentes hnc in loco nisi per & propter justitiam Christi gratuito nobis imputatam? Sic 1. Cor. 6. v. 11. Iustificati estis in nomine Domini Iesu: quid hoc aliud est, nisi per justitiam Domini Jesu ex gratia imputata: Ita legitur I Joh. 2. 12. Scribo vobis, fitioli, quoniam remissa sunt vobi peccata propter nomen ejus. Si propter nomen Christi, id est, propter justitiam & obedientiam Christi perfectissimam ex gratia nobis imputatam peccata nobis remissa sunt: tum profecto imputatio justitiae Christi non est ipsa remissio peccatorum. Et Actor. 4. v. 11, 12. di cunt Apostoli: Hic est lapis ille pro nihilo habitus a vobis aedificantibus, qui factus est caput angult. Nec est in alio quoquam salus, nec enim aliud nomen est sub caelo quod datum sit inter homines, per quod oporteat. nos servari. Si per nomen, id est, justitiam solius Christi nobis gratioSe imputatam servamur, id est, remissionem peccatorum & salutem aeternam consequimur: tum imputatio justitiae Christi non est ipsa tem ssio peccatorum. Ita in his dictis omnibus justitiae Christi imputatio a remissione peccatorum distinguitur, sic ut illa hanc ordine causae antecedat, etiamsi tempore simul sint. Quisquis igitur negat, imputari nobis justitiam Christi, is quoque remissionem peccatore negat: negata enim causa, negatur effectus. Et quisquis imputationem justitiae Christi & remissionem peccatorum proprie pro eodem habet, is causam cum effecto confundit & causam effectumque pro eodem habet,
Potro duas esse justificationis nostrae coram Deo partes distinctas quidem, sed ad ejusdem beneficii integrationem concurrentes, imputationem justitiae Christi & remissionem peccatorum, ex sequentibus
Primum: Quia utraque pars in Sacra Scriptura docetur, ut ex his quae jam dicta sunt, manifestissime liquet
S. cundum: quia per justificationem consequimur jus vitae aeternae, Rom. 5 v. 21. Ut quemadmodum regnaverat peccatum ad morte: ita etiam gratia regnaret per iustitiam ad vitam aeternam, per Iesum. Christum Dominum nostrum Rom. 8. 10. Spiritus vita est propter iustitiam. Propter quam just. tiam, nisi fidei? ut recte exponit Augustinus septimo tomo, libro de peccatorum meritis & remissione contrPelagiano, cap. 7. Atqui jus vitae aeternae non habet, qui praeter immunitatem a peccato, non habet justitiam immutabilem & sempiternam, quam Lex requirit: velut Adamus ante lapsum nullum qui dem peccatum habebat vel fecerat, ac proinde peccator non erat: ne tamen habebat jus vitae aeternae ex formula Legis, quia non habebat justitiam propter quam Lex vitam pollicetur. Lex enim vitam pol licetur non incipientibus obedire, sed persistentibus in Legis obedientia, sed permanentibus in omnibus quae scripta sunt in Lege ut faciant ea Ita necesse est, nobis non dari tantum remissionem peccato. rum, sed etiam sempiternam atque immutabilem justitiam Christ? imputari ac donam
Tertium: quia justificati accipiunt praeter remissionem peccato. rum etiam justitiam sempiternam, quam Christus adduxit, & quae ipsis donatur Dan. 9. 24. Rom. 5. 7. Etenim si per unum lapsum mors regnavit per unum, multo magis ii qui redundantiam illam gratiae & doni iustitiae recipiunt, in vita regnabunt ver unum Iesum Chritum. Recipimus DONUM JUSTITIAE: Ergo justitia nobis donatur, utique non alia quam justitia Christi.
Quartum: quia perfecta demum justificatio est, per quam & injustitia nostra aufertur, & vita aeterna nobis adjudicatur, quorum neu trum fieri potest, nisi ob justitiam Christi nobis imputatam. Remissis nobis peccatis justificati sumus, hoc est, absoluti a poenis peccato. rum, ne illas pati aeternum teneamur, cum Christus eas pro nobis si passus: sed nondum habemus justificationem vitae, hoc est, qua digni pronunciemur vita aeterna, nisi propter impletionem mandatorum Legis a Christo factam accipiamus adoptionem Gal. 4. 4. hoc est, us, ut simus Filii DEI & haeredes ejus per Christum.
Quintum: quia ut Adamus non solum mortis nos reos in se fecit, sed etiam perdidit & sibi & nobis jus vitae aeternae, quod retenturus erat, si obedientiam DEO constanter probasset: ita Christus non tatum reatum mortis a nobis abstulit, sed etiam jus vitae aeternae praeterea donavit. Non minus enim a Christo accipimus, quam in Adamo amisimus: nec imbecillior est Christus in transferendis in non suis bonis, quam fuit Adamus in propagandis in nos suis malis. Hoc est quod Paulus urget Rom. 5 a v. 12 usque ad finem
Sextum: quia per justificationem nos oportet in meliorem statum adduci, quam in quo fuit Adamus ante lapsum. Atqui si tantum res missionem peccatorum habeamus, & justitiam sempiternam atque immutabilem non accipiamus: non adducti fuerimus in meliorem statum, quam in quo Adamus fuit. Nam & Adamus ante lapsum propeccatore coram DEO non habebatur: sed vitam aeternam consequinon poterat, nisi haberet justitiam Legis, justitiam, inquam, immutabilem & sempiternam.
Septimum: quia cum Christus non sua causa, sed nostra causa i1 mundum advenerit, sicut remissionem peccatorum nobis peperit, it etiam sempiternam justitiam adduxit. Non tantum venit, ut dare animam suam in redemtionis pretium pro multis, & funderet sanguinem in remissionem peccatorum nostrorum: Sed etiam ut vitam haberemus, Joh 10. 10.
Octavum: quia Christus non hoc tantum effecit, ut pro peccatoribus non habeamur coram DEOSsed etiam, ut nostra fieret obediens tia Legi toti ab ipso praestita, quam exsolvit tum debitum poenae propeccatis nostris; tum debitum obedientiae mandatorum, ad quod solvendum nos eramus obligati, si aeternum vivere vellemus.
Nonum: quia Christum induimus, & communionem cum ipso habemus: proinde & justitiae se cietas nobis est cum ipso. Qui Christum per fidem induit, eum innocentia & sanctitate Christi vestitum esse, certum est. Decimum: quia Christus & debitorum nostrorum solutionem in se recepit ut sponsor, & bonis suis nos ditat ut dives. Quemadmo dum si quis aliquem debentem obolos decem in carcerem conjiceret, nec ipsum solum, sed & uxorem & liberos & domesticos propter ipsum: veniret autem alius, qui non solum decem illos obolos solveret, sed etiam infinita talenta auti donaret ei qui incarceratus antea fuerat, eumque in regia sua palatia deduceret, in solio regio collocaret, & participem supremi honoris faceret, non posset in poste tum meminisse decem obolorum, quos debuerat creditori: ita & nobis accidit. Nam multo plura quam debebamus, Christus, persola vit, & tanto plura, quanto infinitis partibus major est Oceanus ad parvam guttam collatus. Sicut autem actus creditoris distincti sunt, acceptatio solutionis a sponsore factae pro debitore & dimissio debi toris ex carcere, illa enim est hujus causa: ita actus distincti sunt, imputatio justitiae Christi & remissio peccatorum. Imputatio justitiae Christi est actus quo Deus ita acceptat justitiam Christi, ut eam non bis adscribat, perinde ac si a nobis ipsam accepisset Christus pro nobis solutionem fecit, illam Deus nobis imputat, hoc est, nobis illam adscribit ac si a nobis eam accepisset. Remissio peccatorum cum adudicatione juris vitae aeternae consequitur
Undecimum: quia idem testantur sacramenta, quae nobis non tantum remissionem peccatorum obsignant, sed etiam sunt sigilla justiciae fidei: sicut Paulus ait Rom. 4. v. 11. Et signum accepit circumcisios nis, sigillum iustitiae fidei receptae in praeputio. Sicut igitur Evangelium sic sacramenta testantur, praeter donum remissionis peccatorum, justitiam Christi nobis imputari¬
Duodecimum: quia figurae in veteri Testamento idem docent Adamo vestis nuditatem pudendam tegens a DEO data. Ut Jacobus benedictionem consequeretur, vestem primogeniti induit. quam figuram Ambrosius libro secundo de Jacob. & vita beata cap. secundo observavit. Nempe quemadmodum ille primogenitur tam a seipso non meritus, habitu fatris occultatus, ejusque veste indutus, quae optimum odorem spirabat, se ipsum insinuavit patri, ut suo conimodo sub aliena persona benedictionem acciperet: ita nos sub Christi primogeniti nostri fratris pretiosa puritate delitescere, ut testimonium justitiae a conspectu DEI referamus. Verba Ambrosii sunt: Quod Isaac odorem vestium olfecit, fortasse illud est, quia non operibus iustificamur, sed fide: quoniam carnalis infirmitaoperibus impedimento est, sed fidei claritas, factorum obumbrat erro rem, quae meretur veniam delictorum. Et sane ita res habet: nam quo in salutem coram facie DEI compareamus, bono ejus odose fragrare nos necesse est, & ejus perfectione vitia nostra obtegi ac sepeliri Zachar. 3. vers. 3. Sacerdos Jehoschuah exuitur vestibus sorlidis, & contra induitur vestibus mundis. Per amotionem vestium sordidarum significata fuit translatio iniquitatum a Jehoschuah, seu remissio peccatorum ipsius, vers. 4. Unde vi oppositionis sequitur, per aptationem vestium mundarum significatam fuisse communicationem justitiae Christi, quae est vestis illa candida, in qua cotam DEO puri comparemus, Apocal. 7. 9, 13, 14. & c. 19. 13. 14.
Dicimum: ertium: quia has easdem partes agnoscunt vere fideles. Doctores alii, ut Bucerus & alii collocutores Evangelici in colloquioe Ratisbonensi altero, anno XIVI. pagina ducentesima vigesimanona.
Certum igitur est, duas esse has partes justificationis nostrae cora Deot: ideamus jam utriusque definitionem
IMPUTATIO JUSTITIAE CHRISTI, est prima gratuitae justificationis pars, quum Deus justitiam Christi nobis donat, seu nobis adscribit, ac si a nobis ipsis praestita, & in nobis ipsis esset, propterea quod illam Christus ut Caput nostium & sponsor, pro nobis ut membris suis & debitoribus praestitit, ut per illam habeamus jus naereditatis vitae aeternae. Haec enim est justificatio vitae, Roman.5. versic. 18. Haec est gratia regnans per justitiam (scil. Christi nobis imbutatam) ad vitam aeternam, Roman. 5. vers. 21. Hinc Spiritus vitaest propter justitiam (scil. Christi nobis imputatam,) Roman. 5. v. 10. De eadem Paulus loquitur Philip. 3. v. 7. 8, 9. Quae mihi erant lucra, ea duxi propter Christum damnum esse. Quin etiam cerre duco omnia damnum esse propter eminentiam cognitionis Iesu Christi Domini mei: propter quem omnibs istis meipsum multavi, eaque duco pro sterco. ribus, ut Christum lucrifaciam; & comperiar in eo, non habens meum ustitiam, quae est ex lege, sed eam quae per fidem est Christi, id est, justitiam quae est ex Deo per fidem
Justitiam Christi nobis imputari, Scriptura Sacra docet, ut jam inte abunde ostendimus. Tum quia peccatum Adami imputatur omnibus filiis Adami ab eo carnaliter propagatis: certi & justitia Christi imputatur omnibus a Christo spiritualiter res generatis.
Tum quid perversius fingi potest, quam nobis sanctorum merita. imputari, Christi justitiam non imputari? Qui enim indulgentias redimunt numis, non dubitant, quin ex aliorum meritis maximor sint ipsi fructus, & lucrum eximium percepturi. Si ergo possunt merita sanctorum, ut ipsi Papistae existimant, eos facere justiores in quibus non inhaerent, quam impium atque absurdum fuerit, Christi meritis ac justitiae vim imputationis minorem attribueres
multiplex. Primus est, ut tranquillas conscientias habeamus, certo nos cora judicio DEI damnari non posse, quum perfecte simus justificat,
Secundus, justitiam nostram, qua coram Deo justificamur, esse in hac vita omnibus modis perfectissimam, qua nec meliorem, nec abolutiorem Lex Dei exigere possit: quia est obedientia Christi perfectissima, per imputationem nosti a facta
Tertius, nos justitia Christivestitos Deo placere, & propter suavissi¬ mum justitiae illius odorem, benedictionem a Patre nostro caelesti Aconsequi
Quartus, justitias nostras omnes foetere in conspectu Dei, nisi a Christi innocentia bonum odorem ducant
Quintus, Nos quotquot justificati sumus, perfectos esse in Chri, cujus perfectio & conformitas cum Lege nobis imputatur. Sextus, opera nostra justa esse & haberi: quia quicquid alias viti in ipsis est, Christi puritate velatum, non imputatur. DEUS nos & nostra omnia in Christo intuetur. Quemadmodum ergo nos ipsi, ubi inChristum insiti sumus, ideo justi apparemus coram Deo, quia ejus innocentia conteguntur nostrae iniquitates: ita opera nostra justa sunt, & habentur, quia quicquid alias vitii in ipsis est, Christi puritat sepultum, non imputatur. Ita merito dicere possumus, solam fide non tantum nos, sed opera etiam nostra justificari
de remissione peccatorum. REMISSIO PECCATORUM, est secunda gratuitae justificationis pars, dum Deus peccata non imputat, sed & culpam & poenam pec- catorum nobis condonat, ut liberi simus a condemnatione mortis aeterne, Ps. 32. & 41. 5. & 51. 3. & seqq. & 65. 4. Rom. 4. v. 8. 2. Corinth 5. v. 19.
Est quidem pars justificationis nostrae coram Deo: Synecdochis ce tamen frequenter pro tota justificatione ponitur, ita ut recte dicatur justificationem peccatoris coram Deo in sola remissione pec- catorum consistere. Nam remissio peccate rum non excludit imputationem justitiae Christi, sed necessario ponit; quia nemini Deus remittit peccata, nisi cui justitiam & satisfactionem Christi imputavit: Verum excludit tantum merita nostra, satisfactiones nostras & quoscunque modos justificandi coram Deo ab hominibus excogitatos. Sicut vicissim recte affirmatur, justificationem coram Deo consistere in sola imputatione justitiae Christi: nam imputatio justitiae Christi non excludit remissionem peccatorum, sed necessario in fert. Nam cuicunque Deus imputat justitiam & satisfactionem Christi, eidem certo remittit peccata: quia remittit illa ex mera misericordia & gratuito amore erga nos, propter intercessionem & satisfactionem Christi Mediatoris nostri nobis applicatam per fidem, 1. Job. 1. v. 7. Coloss. 1. v. 20, 21, 22. Rom. 3. v. 25. Ephes. 1. vers. 7. Heb. 9. v. 22. & cap. 12. 24.
deo remissio peccatorum respectu nostri est gratuita. Fit a solo Deo autoritative & potestative, ut loquuntur: a ministri verbi Dei tantum nunciative. Nam solus Deus remittit peccata aucoritate & potestate sua: ministri autem Ecclesiae sunt tantum nunc ii remissionis divinae.
Congruit cum justitia Dei & nequaquam cum illa pugnati: Non est deletio atqabolitio peccati in hac vita, sic ut non sit: quia peccatum originis licet remissum in regeneratione spirituali, manet tamen in carne mortali
Ideo non semel tantum peccatorum remissio nobis a Deo data est: sed ejus misericordia, assidua peccatorum remissione nos subinde absolvit, quia quotidie peccamus & labimur.
Una autem remissione nobis remittitur & culpa & poena: quia Christus utramque in se transtulit: quod agnoscit etiam Jus Canonicum de consecrat. Distinct. quarta, capit. 8. Filius Dei carnem peccati suscepit, & poenam sine culpa, ut in carne peccati & culpa solveretur & poeca. Et vetus receptumque in Ecclesia distichon habet
Aut nihil aut totum, te lacrymante dabit. Errant igitur Papistae, qui contendunt, tantum culpam a Deo remitti, non etiam poenam, pro qua volunt satisfacere per se debere quemvis, cum nullus sit qui possit.
Accipitur remissio peccatorum per fidem vivam: sicut dicimus in tymbolo, Credo remissionem peccatorum. Tum remissio peccatorum, semel a Deo data, nunquam fit irrita, hoc est, peccata semel remissa nunquam amplius deinceps imputantur, Ezech. 18. v. 21, 22. Jes. 44. v. 21. Mich. 7. v. 19. Jer. 31. v. 35. Datur singulis & solis electis hominibus ad vitam aeternam: quia datur singulis & solis credentibus: nulli autem credunt, nisi solitele cti. Act. 10. v. 43.
Non semper omnes electi eam habent actu: sed omnes credentes. eam actu habent semper: ergo electi eam tum demum habent actu cum convertuntur & fide donantur: quoad propositum vero Dei ex semper habent.
Eaque in hac tantum vita obtingit: sicut ait Ambrosius libro de bono mortis capite secundo: Festinabat etiam sanctus David de hoc loco poregrinationis exire, dicens: Advena ego sum apud te in terra & pereginus, sicut omnes patres mei. Et ideo tanquam peregrinus, ad illam sanctorum communem patriam omnium festinabat, petens pro hujus commorationis inquinamento, remitti sibi peccata, priusquam discederet de vita. Qui enim hic non acceperit remissionem peccato. rum, illic non erit. Non erit autem, quia ad vitam aternam non poterit pervenire, quia vita aterna remissio peccatorum est,
Aut contingit saltem in extremo vitae hujus momento seu in ipsa morte, ut exemplum latronis cum Christo crucifixi & in cruce conversi indicat.
Post hanc autem vitam, id est, postquam anima e corpore mortali excessit, proprie nulli peccata amplius remittuntur, nec post universalem mortuorum resurrectionem remittentur.
Plenum tamen remissionis peccatorum fructum non percipient X fideles, nisi extremo illo judicii futuri die, quo Christus declarabit publice coram Angelis & hominibus, quibus in hac vita peccata fuerint remissa, quibus non fuerint remissa. Eo demum die penitus sua judicia Dominus revelabit & exsequetur. Quo pertinet illud Christi Matth. 12. vers. 32. Quisquis fuerit locutus adversus Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro. De quo loco ait beatus Fulgentius lib. 1 de peccatorum remissione, cap. 24. Hoc verbo Dominus & Salvator noster non aliqua peccata in futuro seculo dimittenda, quae in hoc seculo dimissa non fuerint, sed bene intelligentibus ostendit, non alia, sed illa tantum in futuro seculo dimittenda, quae in hoc seculo in una & vera Ecclesia Catholica fuorint unicuique dimissa
Denique remissio semel facta in hac vita, semper & in omnem aeternitatem durabit, sic ut in aeternum non imputanda sint nobis peccata, semel remissa
Obiicitur: Ubi non est peccatum, ibi non habet locum remissio peccatorum: In vita aterna non erit peccatum: Ergo in vita aterna non habebit locum remissio peccatorum.
RESP. Conceditur totum recte intellectum: In vita aeterna non habebit locum remissio peccatorum, nempe praesentium, rata tamen manebit remissio peccatorum praeteritorum.
Tantum de partibus iustificationis nostrae apud Deum. Finis ejus proximus est pax conscientiae & salus nostra aeterna Rom. 3. v. 26. Tit. 3. v. 7. Ultimus vero est gloria Dei in admirabil temperamento justitiae & misericordiae: Justitiae, quod Filium voluerit loco nostro satisfacere; misericordiae, quod satisfactionem Filis nobis voluerit gratiose imputare
Effecta seu utilitates & fructus justificationis gratuitae coram Deo sunt. Ipax erga Deum, Rom. 5. 1. id est, tranquillitas conscientiae coram Deo sublatis inimicitiis quae inter Deum & nos erant
II. Liber aditus ad Deum, Rom. 5.2 III. Spes certa gloriae aeternae, Rom. 5. 2. IV. Consolatio & patientia in afflictionibus. Rom. 5. 3. Imo etiam liberatio a morbis & aliis calamitatibus, ut Matt. 92. dicit Christus paralytico, quem mox sanaturus erat: Confide fili, remissa sunt tibi peccata tua.
sanguine, servabimur multo magis per eum ab ira illa. VI. Glorificatio nostri, Rom. 8. 30 Quos autem justificavit, eo etiam glorificavit. Glorificatio haec est regeneratio, renovatio, sanctificatio nostri & instauratio ad gloriam aeternam, inchoata in hac vi¬
operficienda post hanc vitam VII. Vita aeterna quam Deus nobis donat, Rom. 5. 21. Nequaquam autem effectus justificationis gratuitae est restitutionostri in statum merendi vitam aeternam.
Subjectum δεκτικον justificationis gratuitae coram Deo, sunt hoc mines impii, sicut dicitur Rom. 4. vers. 5. Deus justificat impium Nam quoscunque justificat, eos invenit impios: quemadmodum quo- cunque medicus sanat, eos invenit aegrotos. Sed non quoscunque Deus invenit impios & justificat, tales permanere sinit: sed donat illis Spiritum Sanctum qui perimit in illis impietatem & excitat vetam pietatem: sic ut qui ante justificationem fuerunt impii, post eam pii evadant. Quod si Deus justificat impios, non ergo antea dignos per opera praepatatoria, Rom. 9. 30.
Non autem omnes & singuli justificantur: sed tantum electi ad vitam aeternam & efficaciter vocati ad Christum, atque salvifica fide donatis
On this page